Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: inter

Your search found 6900 occurrences

More search results (batches of 100)
First 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5758-5763:


5758. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

quaerere consolationemque videmini. Sed quamquam haec omnia sint a vobis, patres conscripti, summa cum prudentia constituta, illud unum vereor, ne non satis prudenter cautum fuerit, quod me nimirum ascendere jussistis in hunc locum ad dicendum ornatissimum, meque inter multos, qui hac in urbe florent maxima eloquentiae fama, potissimum audire voluistis. Quae enim res vos impellere maxime ad hanc electionem potuerunt, eaedem vehementer adversantur mihi. Nam quod putastis, quum mihi fuerit jam a prima adolescentia cum eo summa


5759. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

habendum, qui celeriores habeat animi motus, acrioremque mentis aciem ad pervidenda plura, quae in quaque re ad cogitationem contemplationemque proposita subesse possunt; qui expeditius queat ex notionibus, quas animo jam percepit, affines alias investigare, easque inter se comparare; quique tandem et argutius sententiam valeat concludere suam, et alienam refellere. Quae quum certa sint, quis vestrum est, qui nesciat, hujusmodi facultatem fuisse in Rogerio prorsus singularem; tantaque etiam praeditam atque ornatam memoriae vi, ut


5760. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

innocentiae, quam castissime coluit, melius provideret, et ardentissimo litterarum amori, in quas magnopere ferebatur, securius indulgeret. Atque hic sinite me, patres conscripti, ceterique auditores clarissimi, hoc Rogerii consilium, quod mecum ipsi commune fuit, inter maximas ejus laudes ponere, ingeniique excitamentum amplissimum et censere et praedicare. Quam enim potuit, per Deum immortalem, inire vitae rationem proposito fini accommodatiorem, quam eam ingredi Societatem, in qua et bibliothecae refertae erant librorum


5761. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

recessus intulit, ut nemini dubium esset, quin ipse in paucis esset unus inventus, qui illa vetera de Archimede ab historia miracula prodita renovare posset atque etiam superare. Vixdum coeperat hisce se dedere studiis, in iisque vires experiri suas, quum et sociorum, inter quos ingenio florentissimos versabatur, et magistrorum, quibuscum assidue communicabat consilia atque inventa sua, judicio magnus jam habitus est et geometra et philosophus, dignusque plane, qui alios adhuc juvenis eas potius facultates doceret, quam ipse diutius


5762. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

Latini sermonis, et facilitatem explicandi res difficillimas ac a poetarum consuetudine remotissimas, et praeterea doctrinae reconditioris locupletem quamdam veluti supellectilem summa cum venustate conjunctam attentius introspicere velimus; facile ejus auctorem inter praecipuos hoc in genere poetas numerandum censebimus, vixque unum fortasse aut alterum inveniemus magis dignum, cui ex illo siderum caelorumque concentu suavissimo, quo in altum ingenio subvectus Boscovichius saepius, quam Pithagoras, magnopere delectabatur,


5763. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

quasi in vestris portubus contra ipsos et exstruerentur et armarentur naves. Iram gentis injuriae omnis impatientissimae placavit; animos Gallorum non offendit; quin potius et sibi et vobis summopere devinxit; initumque est non multo post commercii foedus illud vos inter Galliarumque regem, quo nihil vestro nomini honorificentius, nihil reipublicae commodis utilius, nihil denique vestrarum navium longe lateque commeantium securitati accommodatius. Mitto reliqua commemorare, in quibus illo estis feliciter usi. Et sane quae res


Bibliographia locorum inventorum

Zamanja, Bernard (1735-1820) [1787], Oratio in funere Rogerii Josephi Boscovichii, versio electronica (), Verborum 4192, Ed. Irena Bratičević [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [zamagnabboscovichoratio].


More search results (batches of 100)
First 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.