Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: inter

Your search found 6900 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 833-839:


833. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 1v | Paragraph | Section]

proiecit quo celerius ad illum, cuius incredibili amore tenebatur, perueniret. Reputans igitur ipse mecum penas Redemptoris nostri et crucem illam sanctissimam tota mentis contemplatione percurrens temperare mihi quidem non potui. Videbam enim Saluatorem nostrum per mare illud rubrum inter mortiferas tempestates trophea salutifere passionis sue gestantem eiusque fretus bonitate his fluctibus et huic pelago committere me non dubitaui. Neque enim diffido, que ipsius in omnes est benignitas, quin mihi hodie sicut quondam Apostolo suo opem in medio mari sit allaturus.


834. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2r | Paragraph | Section]

deus et dei est filius, sicuti certe est, carnem hanc nostram assumere crucisque tormenta subire, quo nos saluaret, non modo non debuisse, sed ne potuisse quidem; cum nemo existimet deum affectibus esse subiectum. Sunt hec Epicuri inter crapulam et calices suos ructantis uomitus eorumque, qui scelere et nequicia inuoluti neque dei neque sui memores impunitatem sibi huiusmodi deliramentis pollicentur, quorum eo miserabilior est conditio quod miseriam suam tum nolunt, tum et nequeunt agnoscere. Quid enim si deus humana


835. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

esset: sed mouetur ille quidem effectibus (sic enim eos doctores sacri appellant) et sua quadam diuina et peculiari ratione, quam humana assequi mente uel difficile, uel impossibile sit: et quemadmodum probos homines et cum uirtute uiuentes diligit, ita malos ira et odio prosequitur: alioqui inter uitia et studiosas actiones nil interesset. Cur autem boni uiri malis innumerabilibus plerunque in hac uita uexentur, improbi item commodis omnibus affluant, dicam paulo post: nunc, quoniam deo cure res nostras esse ostendi, prosequar cetera, que se continenter offerunt, ne


836. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4v | Paragraph | Section]

quod tamen triduo post instaurari debebat: ut si omnibus gentibus: omnibus populis: atque etiam ipsi misero si uoluisset refugium foret salutis et gratie. At uero crudelissimus parricida ad Iudeos se contulerat et recepto iam pefidie sue stipendio: principatumque inter eos sceleris sui priuilegio obtinens ante omnes gradiebatur. Ipse ipse dux: ipse tenebrarum caput perditissimo et teterrimo gregi signum dabat Quemcumque inquiens osculatus fuero ille est tenete eum. Quid postea? persoluit infelix qod promiserat: manibus impurissimis Jesum


837. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5v | Paragraph | Section]

uestri cecitatem declarastis? sed una ratio uobis (ut credo) opitulatur: quod ea que apud uniuersas nationes bona et sancta putantur eadem uos mutato in contrarium et sensu et nomine mala atque impia existimatis: et id quidem ita uobis prescribitis imitandum: obseruandumque ut si bonus aliqis inter uos (quod tamen ego fieri posse non arbitror) sed si quis forte inueniretur eum quasi sceleris crimine conuictum tollere possetis e medio: essetque apud uos bene agentibus pena proposita: male uero premia constituta: atque hoc modo certatim in tenebras, id est in scelus et nequitias


838. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7r | Paragraph | Section]

ad se trahere debebat: quod a terra exaltatum ueluti eneus ille Moysi serpens singulare presidium: et saluberrimum medicamen futurum omnibus gentibus erat. Iterum inquam sub aperto celo ante omnium oculos uestibus cunctis denudatur: et milites ipsi: uel potius nequissimi latrones sortibus illas inter se diuidunt: Crucem eo spectante coaptant. titulum inscribunt. erigunt postea et in terra defigunt. manus et pedes (o bone Jesu quis hec sine gemitu: quis sine lachrymis referat?) Manus inquam illas et pedes sanctissimos ferreis clauis perforant. Quid amplius differo? Tollitur sublimis


839. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

loquendi finem: quod equidem ea potissimum causa inuitus omiserim ne scelus iudeorum post hominum memoriam inauditum crudelitatemque his omnibus que narraui maiorem silentio uidear preteriisse. Quid obstupuistis patres? an uero putatis, que uestra est humanitas, locum iam aliquem impietati inter tot mala non superesse: et Jesu Saluatori nostro post horrendum et atrocissimum illud crucis supplicium nihil ultra potuisse accedere? ita arbitror amplissimi patres. Sed inueniet aliquid iudeorum feritas quod addat et dolori dolorem. uulneribus uulnera adiicient: quibus satis non fuit


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.