Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: plura

Your search found 741 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 177-241:


177. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

6 Deus de eadem reloquens dixerat, Omne figmentum cogitationum cordis esse tantum malum omnibus diebus. Ubi triplex emphasis huic corruptelae repugnans est, nempe, OMNE, TANTUM, et OMNI DIE. Nam si Omne, igitur naturale quid. Si Tantum, igitur semper. Sic Omni die De Adolescentia vide plura in IUVENTUS. ADVENA, vide in voce PEREGRINUS. ADIAPHORON Graece, Latine indifferens seu res media dicitur. Vox vero haec in sacris literis non reperitur, cum de ipsa re plurimus sermo fiat. Vocatur autem sic in Ecclesia, quicquid per sese nec probatum nec improbatum,


178. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

vocant ea, quae certo quidem tempore coeperunt, sed fine carebunt. Verum vox Aeternum non raro etiam alias significationes habet in sacris literis. Vertunt autem hoc Latino nomine nonnunquam Hebraeum Olam, quod tamen aliquando etiam seculi voce exprimitur. Quare in voce PERPETUI et SECULI, plura de hisce vocibus dicemus. AFFERRE, nonnihil obscuri interdum habet. Psal. 29. Afferte Domino gloriam et fortitudinem: pro, laudate et celebrate eius gloriam et fortitudinem. Afferre consilium, est consultare super negotio aliquo. Sic Absolon iubet suos afferre


179. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

laudabit Iehovam. Item Oseas cap. 6 beneficium vestri est ut nubes matutina, et quasi ros mane cadens et abiens, Item Mich. cap. 1. Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum, velut ros a Iehova, sicut guttae super herbam. Licet autem non possint pro ferri plura exempla, ubi vox Hebraea ילדות Ialdut puericia, significet pueros ipsos, sed tantum aetatem uniuscuiusque: tamen videmus istas voces, Iuventus aut Puericia in Latino sermone facile utrique tribui, et aetati unius, et ipsi coetui eius aetatis. Praeterea


180. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

fuisse apud Hebraeos commune nomen idolorum omnium, ut Iud. 2, Israelitae servierunt Baalim. 2. Par. 33, Manasses extruxit aras Baalim. Oseae 11. Baalim immolabant, et simulachris sacrificabant. Oseae 2, Auferam nomen Baalim de ore populi mei, non recordabitur nominis eorum. Unde cernitur, plura ac diversa idola hoc nomine esse vocata. Depingit porro hic Oseas istum cultum ita, ut ostendat, Iudaeos solitos ibi sese elegantius exornare, et promiscuas libidines exercere. Cum voce Baalim coniungitur idolum nomine


181. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 60 | Paragraph | SubSect | Section]

eius. id est, Omnia vestimenta et instrumenta quae gestant, aut secum habent, sunt valde firma: et simul omnia loca quae calcaverint, erunt variis metallis plena. Tertio, Calceamentum extendere: id est, regnum augere. Psal. 60 quod Latini pedem extendere, longius progredi, ac plura occupare, dicunt: vel quia regibus non satis tutum est extra suum regnum progredi, nec facile quoquam eunt, nisi animo ac studio occupandi alienas regiones. Ideo David dicens, se super Amon calceamentum proiecisse, significat, illa loca occupasse, aut etiam pedibus ut devicta calcasse.


182. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

2. Expectate pastorem vestrum Iustus Esaiae 41. Suscepit te dextera iusti mei Esa. 45. Rorate caeli desuper, et nubes pluant iustum. Esa. 51, Prope est iustus meus. Es. 62. Videbunt gentes iustum tuum. Redemptor. Esaiae 41. Redemptor tuus sanctus Israel. Recitavimus autem plura testimonia supra de proprietatibus Dei, quae in specie huc etiam referri queunt. Evangelista Esaiae 41. Ecce adsum, et Hierusalem evengelistam dabo. Dominator in Israel. Micheae 5. Erit dominator ( מושל ) in Israel. Malach: 3. Veniet ad


183. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

in gentibus, commotionem capitis in populis. Sed de motione capitis supra in voce CAPITIS. Est et aliud verbum רגץ Ragaz, quod tum consternari, tum et irasci, ac omnino in genere commoveri, nonnunquam vertere solent: de quo iam pauca annotabimus postea vero plura. CONSTERNARI, pro contremiscere. nam Rigzu Hebraice, hoc est, Contremiscere, omnes Hebraei, vel expavescere reddunt. Psal. 4. In universum autem significat hoc verbum conturbari, commoveri motu, nonnunquam dolore, interdum etiam indignatione. Primi exempla multa


184. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

aut consummari malum contra Nabalum, 1. Sam. 25, id est, certo illi decretam esse poenam. Complere sagittas in aliquo, Deuter. 33. Complebo omnes sagittas meas in eis: id est omnes eiaculabor in eos. Complere post Deum, est plene sequi Dominum. Num. 32. Verum de hoc verbo aut locutione plura dicentur in verbo IMPLERE COMPREHENDERE significat capere id quod fugit ut, Laqueo quem absconderunt aliis, comprehensus est pes eorum. Per metaphoram dicuntur etiam mala nos comprehendere. ut, Comprehenderunt vos dolores parturientis Mich. 4. Et praesertim nostra peccata, cum


185. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

et dissipabitur. CONFRINGERE, significat crebro per metaphoram, perdere. ut Psal. 2. Tanquam vas figuli confringes eos. Psalm. 56. Dominus in ira sua confringet populos. Ier. 50. Confractus est malleus universae terrae. Sed de hac voce in verbo Frangendi plura. CONFUNDOR, verbum usitatissimum et significantissimum, idem valet cum erubesco ac pudefio. Plerunque vero in Sacris literis significat aliquem vinci, opprimi, aut alioqui res eius pessime cadere. Significat igitur effectus causam, nempe ignominiam aut confusionem praecedentem


186. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 96 | Paragraph | SubSect | Section]

religionis, sententiae, quae non simpliciter sunt imperatae, sed nobis permissae: ut, contrahere coniugium, aut non. 1. Corinth. 7. de quo Paulus affirmat, se non habere mandatum, sed tantum dare consilium. Similia forte quamplura in rebus Adiaphoris reperiri ac nominari queant. Scholastici plura consilia numerant, et quidem eiusmodi, quae partim sunt severissime mandata a Deo: ut, non irascendum, non iudicandum, et similia, partim quae sunt electicia, quaedam ex rebus indifferentibus, ut Mendicitas: quae illi dicunt esse perfectionis Evangelicae, perniciose opera cum Evangelio


187. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

Psalmo 121: pro, non permittet ut nutes. Exod. 3. Non dabit vos Pharao: pro, permittet. Psalm. 55. Non dabit in aeternum nutationem iusto. Psalm. 16. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Sic et Numer. 21, Chamos dedit filios suos fugitivos, et filias captivas. De qua significatione plura in verbo TRADERE. Est alioqui etiam propria Regula a nobis proposita, de verbis significantibus permissionem alicuius rei aut actionis. Pro impetrare aliqui exponunt illud 1. Iohan. 5, Si quis viderit fratrem peccantem non ad mortem, oret, et dabit ei vitam. Sed puto illud (Dabit)


188. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsum interfecit me. ubi valde obscure verbum (Decepit) usurpatur. Alii sane aliter eum locum explicant. Ego autem puto, ibi vocis (Decepit) sententiam esse, quod peccatum aut innata cordis perversitas, lege patefacta, ostenderit deceptum esse: ut sit posita res, pro eius indicatione: sicut plura eius loci verba exposui in Commentariis novi Testamenti. In Universalibus quoque praeceptis propriam quandam Regulam huius Hebraismi proposui, quod videlicet saepe voces rerum, aut res, pro noticia aut indicatione earum ponantur. quem idiotismum Linacer, factum pro dicto vocat: sicut et


189. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

innumera exempla. Posses dicere, poni abstractum pro concreto, eiusque subiecto. Ambulare sine desiderio, pro, vivere non desideratum aut amatum hominibus, inglorium: 2. Par. 21. Eadem ratione et Hebraismo, aut Regula etiam, Desiderium pro reb. desideratis saepissime ponitur: cuius Hebraismi plura exempla proponam. Desiderium illorum attulit eis, Ps. 78, pro, res desideratas, reddidit eos sui voti aut rerum expetitarum compotes. Mich. 4. Consecrabo Domino desiderium eorum: pro, opes ipsorum. Dan. 11. Dominabitur thesauris auri et argenti, omnibus desideriis Aegyptiorum: pro, reb


190. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

cuiusdam gratia pluralem pro singulari usurpari: ut aliquando reges ac principes de se scribunt. sed non possunt dare exempla similia de aliis potentibus in Sacris literis. Tum porro ista consonantia plurium Scripturae locorum in plurali numero positorum, propalam eos redarguit. Porro nomina Dei plura recensentur, in qua parte ne nimium a scopo nostro digrediamur, tantum Hieronymi sententiam adscribam. Hieronymus in quadam Epistola ad Marcellam, decem ait maxime esse illustria celebratissimaque Dei nomina. Primum est אל El, quod Septuaginta


191. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

Spiritus sancti, Terra sancturaii, Horreum, Candelabrum, Iuda et Hierusalem, Regnum Dei, regnum Christi, caelorum. ut Psalmo 88, Et erit testis fidelis in caelo: id est, in Ecclesia sanctorum. Populum pauperem, 3 Soph. vocat. Domus eburnea: Psalmo 45, ob fidei candorem et castitatem. His plura edocebit pius usus Bibliorum. ¶ Cum autem disceptatur, quae nam sit vera Ecclesia, et quis sit in Ecclesia, aut extra Ecclesiam, agitur de coetu Deo accepto ac dilecto: cuius qui membra non sunt, salvari nequeunt. Eum autem coetum alii aliter definiunt, dum variae sectae verus


192. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 145 | Paragraph | SubSect | Section]

orationis in aliam formam. Et ego homines numeri: Gen. 34. pro, nos vero pauci sumus. Alioqui istud pronomen aliquando singularem emphasin habet, indicans eximiam personam, et certitudinem rerum, aut actionum: ut, Ego dixi, ego faciam, ego feram. Ego, et non alius praeter me: Isa. 41 et 45. Plura ac illustria exempla ibi habentur. Nonnunquam quoque reduplicatur istud pronomen initio. ut Gen. 6: Et ego, ecce ego, adduco diluvium super terram. Ezech. 5: Et ecce ego ad te etiam ego, et faciam iudicia mea in medio tui. Sic Gen. 37. Puer non est, et ego quo? Ego ibo? In affectibus


193. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

Ephod, indumentum sacerdotale, quod in Exodo et Levitico ἐπωμὶς Septuaginta interpretati sunt: id est, superhumerale. hoc autem loco ἱερατείας, id est, sacerdotii, Exod. 28 describitur. Fuerunt alioqui plura genera ephod, non tantum illud unum celebre, aut summi sacerdotis, nam et David fuit accinctus lineo ephod: 2. Sam. 6. Fuit etiam quoddam ephod, quod omnes sacerdotes gestarunt. Sic 1. Sam. 22, Saul dicitur interfecisse 85 viros, portantes lineum ephod: id est, qui vere erant sacerdotes,


194. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

profitentur, in eoque nobis intimi ac coniuncti sunt: Gal. 6. Adiunguntur et aliae voces aut res fidei, quas iam plurium dictionum phrases explicari oportet: quandoquidem de ipsa voce Fidei per sese considerata satis ferme hic, et in libello de Fide dictum est. dicentur tamen denuo adhuc plura. Habet enim fides sua quaedam adiuncta, quibus una cum synonymis fidei expositis, denuo de Fide, praesertim de re eius, agemus. Aeque preciosam fidem sortiti sunt: 2. Pet. 1. Opus fidei: id est, confessio agnitae veritatis, et constantia in cruce et persequutione. 1. Thess. 1. Thorax


195. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

in Genesi, cum propagationes alicuius familiae indicantur, simul et res gestae narrantur. Sic Liber generationis Christi, significat non solum explicationem, ex quib. maiorib. sit ortus Christus: sed etia res eius gestas pollicetur. Quod observandum est, ne quis huius Hebraismi ignarus, putet plura in eo Evangelista praestari, quam initium polliceatur, aut etiam sequentia ad illud initium non protinere. Septimo, nonnunque unius familiae propagatio dicitur, sicut saepe in Genesi habemus: Haec est generatio Sem, cap. 11. aut, Haec est generatio Esau, 36. id est, haec est


196. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

1. Petri 2. Nulla est gratia, si quis iuste patitur. Sed si iniuste, pro gratia gratiam: id est, pro merito Christi favorem, aut etiam pro favore erga ipsum filium nobis favet. Dilexit in dilecto. GRATIS vox, praecedenti voci Gratiae admodum vicina, plura habet significata. Aliquando enim idem valet quod Sine optato eventu. Galat. 2. Si enim per legem iustitia, Christus gratis mortuus est. id est, nihil profecit aut acquisivit nobis moriendo, ut nos nostromet sudore iustitiam ac vitam acquirere oporteat. Sicut paulo prius dixerat: Igitur


197. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

casus Iudaeorum, teste Paulo 1. Cor. 10. typus noster fuit, significavitque populum Dei non habere permanentem civitatem: sed futuram inquirere, ubi sit veram pacem visurus, et solidum gaudium gavisurus, sedes ubi fata vere quietas et felices omnibus piis pollicentur. Habet igitur hoc nomen plura significata. Primum enim significat ipsam civitatem, ut Luc. 10. Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho. Matth. 2. Magi venerunt ab Oriente in Hierosolymam. Secundo, non raro synecdochicos significat populum eius urbis, et vicinum, seu totam gentem Iudaicam. ut Matth. 23.


198. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

ut expectent virum latrones. Sic collegium sacerdotum interficiunt humero: sub intelligitur uno. id est, unanimiter. Humerus Sechen, significat etiam partem. Sic Psalmo 21. Pones eos humerum aut partem: id est, seorsim, tanquam scopum, et dirges in eos sagittas. HUMILITAS vox plura significata habet. Nam primum humilitas nunc quidem, et etiam olim. Theologis plerunque significavit virtutem, quam vocant modestiam. At vera erus nocis significatio est vilitas pravitas. aut infima sors aut conditio, ad quam sis deductus vel generis ignobilitate ac paupertate, vel donorum


199. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

quos incanduit, absumit, ac ignis stipulas. Sic Deuteron. quarto, Deus dicitur esse ignis consumens. et trigesimo secundo, ignis succensus in furore Dei. Et, Ardebit ignis meus usque in infernum inferiorem. Isaiae sexagesimosexto: Quia igne Dominus iudicabit, et gladio omnem carnem. Vide ibi plura. Psalmo octuagesimo octavo: Usque quo Domine exardescet, ut ignis, ira tua? Ezek. 21. Ignem furoris mei sufflare faciam in te. Psalm. decimooctavo: Ignis ex ore eius consumpsit, carbones accensi sunt ab eo. Ezek. decimoquinto: De igne egressi sunt, et ignis alius absumet eos. Tertio,


200. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 231 | Paragraph | SubSect | Section]

Beth IN, saepe instrumentalem causam notat, sicut crebro in ista ipsa loquutione In hoc accipitur. ut 1. Iohannis 3 4. et Iohannis 15. In hoc perficitur dilectio nobiscum, cum fiduciam habemus in die iudicii. Quem locum integrum in voce FIDUCIA explicatum vide: ubi et plura huius loquutionis exempla enumerantur. In, pro De: Deuteron. 3. Ne me alloquaris in verbo hoc amplius: pro, de hac re. Ephes, 5. 32. Ego autem dico in Christum et ecclesiam, pro, de. Sic forte accipiendum est illud Ore fit confessio ad salutem pro De. Tale est illud usitatissimum,


201. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

substantivo aliud substantivum exprimit adiectivum: aut etiam adverbium, si verbo adglutinandum est, quandoquidem adverbia quasi quaedam adiectiva sunt verborum. Prov. 24. Vir sapiens in robore, id est, robustus. Viam Dei in veritate doces. id est, veram, aut veraciter. de quo Hebraismo habes plura in Regulis Nominum. Vertitur non raro ל per In, sed in longe alio sensu. significat enim plerunque motum in rem, aut terminum aliquem. In principio erat verbum, habet aliquid difficultatis: sed certum est, quod oporteat intelligi, Verbum fuisse non tantum


202. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

violenta interpretatio, quod mortificatus carne, et vivificatus spiritu, exponit, a spiritu: et mox per Spiritum intelligit virtutem. Scriptura enim ibi quasi duas quasdam partes Christi facit, in quarum quidem priore sit mortificatus, in posteriore vero vivificatus. Denique ne in re evidenti plura congeramus, participium ἀπειθήσασι, qui non obedierant, omnino ostendit, illam inobedientiam longe antecessisse hanc praedicationem. Sic etiam vocula ποτὲ olim, et tota sequens temporis annotatio


203. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

secundo: quae proprie inobedientiam significare videtur, de qua forte suo loco agetur. tametsi ex voce Fidei supra prolixe tractata, abunde exponi aut intelligi queat. INFIRMUS, et infirmitas, plura habet in Sacris literis significata, de quibus ita Chrysostomus super secundae Corinthiorum decimotertio, Homil. vigesimanona disserit: Tria, inquit, significata habet. Nam et corporalem infirmitatem significat, ut de Lazaro Christus dicebat, Infirmitas haec non est ad mortem. Et de Epaphr.


204. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

videntes ipsos florere, se vero esurire. Iniquitates multiplicari super alicuius caput: Esdrae 9. pro, obrui aliquem peccatis ac poenis, submergi in eis. Sic Isaiae 1: Populum gravem. id est, gravatum oneratumque peccatis. Iniquitatem ad vel super iniquitatem ponere, id est, plura peccata imputare, ob extremam impoenitentiam. Psal. 69. Iniquitates alicuius subiici aut conculcari. Mich. 7: pro tolli, auferri. Iniquitas est in alicuius manibus: id est, habet, meditatur et conatur iniqua et scelerata consilia ac opera: Psal. 7.


205. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei quod afferat. 1. Sam. 10, Fac quod invenerit manus tua: pro, quod poteris. Eccl. 9, Omne quod invenerit manus tua ad faciendum, fac. pro, quod poteris, et cuius sese tibi bona commoditas offert. Sic manus Domini dicitur invenire inimicos suos, Psalm. 21. pro, praevalere contra eos. Infra plura exempla recitabuntur. Invenire gratiam, significat plerunque gratis adipisci alicuius favorem. ut Luc. 1, angelus salutans virginem, quod prius dixerat Gratia plena, seu potius Gratis dilecta aut accepta: idem mox perterrefactae virgini exponit, dicens: Invenisti gratiam apud Deum. Sic


206. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 299 | Paragraph | SubSect | Section]

concedere significat, tolerare, sinere, non impedire. Haec sane significatio huc demum pertinet, siquidem hoc modo permittit Deus, permittit homo, permittit lex divina, permittit lex humana. Deus sane, tametsi prohibuerit mala, praeceperit bona, consuluerit meliora, multa tamen misericorditer, plura longanimiter, nonnulla aegre et non sine magna indignatione permittit: mala quidem omnia, quae fiunt, tolerando: minora autem bona concedendo, interprohibita vero nonnulla indulgendo, etc. Valla, Indulgere (inquit) est concedere, et (ut sic dicam) obsequenter et quasi delicate


207. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 308 | Paragraph | SubSect | Section]

inusitata est ista metaphoralucis ac tenebrarum, etiam Graecis ac Latinis auribus. Noticiam igitur, idque dupliciter, indicat: nempe vel doctoris nos docentis: vel nostram, seu discentis. Notat quoque simul et ipsum praeceptorem ac discipulum. Sic Christus dicitur Lux, Ioh. 1. tametsi etiam plura ibi ea vox complectatur. Item Dominus de se suaque doctrina inquit, Ambulate dum lucem habetis. Hac ratione etiam Christus suos Apostolos et alios doctores lucem mundi vocat, Matth. 5. Sic et in praecedenti capite citatur ex Isa. 9, quod populus sedens in tenebris et umbra mortis, viderit


208. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 328 | Paragraph | SubSect | Section]

agitur. Christus quoque se comparat medico, cum [?: ] gat benevalentes ipso indigere. Porro [?: proverb-- ] Medice cura teipsum, Lucae 4, est in omnibus ferme lingua notum et usitatum. MEDITARI, Hebraice הגת, habet plura significata, quae commodissime ex Hebraeis Lexicis et exemplis Hebraei textus peti possunt. Pauca quaedam et [?: ] recensebo. Primum igitur, ac maxime proprie, significat intentam cogitationem. ut cum Psal. 1 [?: describ- ] minem vere pium, quod soleat


209. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 343 | Paragraph | SubSect | Section]

et quam id longo tempore duraverit, multorum scriptis Dei beneficio expositum est. Factae vero sunt ab eruditis variae applicationes huius prophetiae, ad plures eventus: sicut sane verisimile est, Spiritum sanctum in plures cribrationes Sathanae respexisse, ut solent aliquando tales prophetiae in plura tempora respicere. Inter alia vero illud quoque mirabile et notabile est, quod sicut in fine Danielis tribuuntur huic abolitioni iugis sacrificii, et durationi abominationis, 1290, hoc est, sesquiquatuor anni: ita etiam Apoc. 11 praedicitur fore, ut atrium templi conculcetur quadraginta


210. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 344 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] esse verum, facile Plinii autoritate convinci potest: [?: ] lib. 1. cap. ult. ubi ex professo Atticorum ponderum interpretationem tractat, subdit in fine capitis: Mna, [?: qu-- ] nostri Minam vocant, pendet drachmas Atticas [?: ] Vide plura eius rei testimonia, tam Graeca quam [?: ] na, apud Georg. Agricolam. Quoties autem apud scriptores Minae mentio occurrit, de Mina nova intelligendum est, quae epitriti portionem habet ad [?: min- ] rem seu veterem Minam: quemadmodum et Tales tum maius, ad Talentum


211. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 349 | Paragraph | SubSect | Section]

et nunc liberati a peccatis. Hoc mori peccato, Petrus dicit pati in carne: 1. Pet. 4. et opponit ei, Indulgere cupiditatibus hominum. Idem ferme est quod Paulus alibi dicit, Crucifixum esse mundo. Idem est mori carni. Continet vero haec mors, aut mori peccato, seu liberari ab eo plura, de quibus mox in voce Mortificatio dicetur: nempe voluntariam abrenunciationem factam Satanae et peccato, veteris Adami debilitationem per spiritum inhabitantem, et perpetuum conatum ope Dei adiutum resistendi peccato. Porro alterius illius significationis huius locutionis habemus itidem


212. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 349 | Paragraph | SubSect | Section]

illius significationis huius locutionis habemus itidem passim non pauca exempla. ut in hoc eodem capite 5 Rom. Christus dicitur semel mortuus peccato: id est, per aut propter peccata totius mundi crucifixus. sicut praecedenti capite dixerat Apostolus, eum traditum propter peccata nostra. Plura exempla, quod homines fuerint mortui aut perditi in peccatis, habentur Ephes. secundo, et Colossens. secundo, quae supra citavi. Legi mori, aut ab ea esse liberum, in voce LEGIS prolixius exposuimus. Sed summarie hoc sentiendum: Legi mori est Primum, ab eius accusatione ac


213. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 357 | Paragraph | SubSect | Section]

est, multi interficientur a Iehova. Multiplicabis medicamina, sanitas non erit tibi: id est, frustra uteris multis medicationibus Ieremiae 46. Multiplicare in multitudine: id est, multum augeri: 1. Paral. 4. Multiplicare a narratione, vel ultra narrationem: Psal. 40, id est, plura sunt quam ut recenseri queant, sunt innumera. Multiplicari interfectos. Ezech. undecimo, Multiplicastis interfectos vestros in civitate hac, et replevistis caesis plateas eius. Samson multiplicavit occisos nostros, Iudic. decimosexto. pro, qui plurimos ex nostris occidit. Ubi observa,


214. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 358 | Paragraph | SubSect | Section]

curribus et equitibus ad multiplicandum valde: id est, admodum multis. Multiplicans et minvens Exodi 16, Collegerunt multiplicans et minvens. id est, alius plus, alius minus. Multiplicantes ad offerendum. Exodi trigesimosexto: Multiplicantes sunt populus ad offerendum ultra opus: pro, multo plura affert et offert populus, quam ad institutum opus sit necesse. Multiplicasti gentem, sed non auxisti laeticiam, Isaiae nono. id est, parum gavisi sunt Iudaei de incremento populi Dei per conversionem gentium, quin potius exacerbati et irritati fuerunt: sicut cum Paulus dicit Actorum


215. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 360 | Paragraph | SubSect | Section]

peccata in Decalogo prohibita. Sic et Paulus Romanorum decimo constanter affirmat, nihil esse immundum, nisi ei qui id immundum esse existimat. [?: Auxerantur ] [?: ] immensum Pharisaei istas mundationum, sanctificationum et purificationum observationes, ita ut multa plura statuerent esse immunda, et (ut ita dicam) immundantia, aut contaminantia hominem, quam quae Deus praescripserat: plures etiam et superstitiosas traditunculas de ratione mundandi, tum aliis, tum [?: ] suo ordini, veluti Monastica quadam regula praescripserant, ut habetur


216. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 378 | Paragraph | SubSect | Section]

cogitationem, quod omnia ista sint merum peccatum ac [?: ] Domino: nempe superbia, quae per altitudinem [?: ] lorum et latitudinem cordis indicatur, et simul [?: ] eorum cogitatio, vel etiam quaecunque motio [?: ] NOVI. Scio, Nescio, plura verba sunt in Graeca, et etiam Hebraeo, inter quae γινώσκω valde late patet, sicut et Sentio apud Graecos et Latinos. In hisce vere verbis primum illa generalis regula repetenda est. [?: Q- ] in Sacris literis verba et nomina noticiae,


217. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 404 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] minus sint mundae ac licitae terra nascentibus, progressa est illa superstitio et dogma daemoniorum, ut nominat Apostolus, de vitandis certo tempore carnibus et lacticiniis tanquam ex immundo progredientibus. OMNIS, כול Col, plura significata habet apud Hebraeos, ut aliqua ex parte antea indicatum est. Accipitur enim collective et distributive, item de quantitate continua et discreta, valetque idem quod omnis, totus universus, singuli quilibet, quicunque, nemo non, nullus non. Significat etiam aliquando non simpliciter


218. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 421 | Paragraph | SubSect | Section]

quod videlicet Hebraei soleant unum aliquod vel maxime principale, vel etiam caeteris magis conspicuum, pro tota specie, aut alioqui pro omnibus partibus ponere. Sed ad eam illud quoque adiice, quod etiam nunc in multis locis ac regionibus plus utantur pane in victu, quam in Germania, ubi simul plura fercula apponi solent: cum alibi saepe tantum unicum ferculum, aut aliquid pauxillum obsonii pani adiiciatur. Simili tamen modo Germani hac voce utuntur, cum dicunt, Einem das brot fur dem maul weckschneiden: oder, Er kan sein brot wol erwerben: id est, necessaria vitae. Panis per


219. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 426 | Paragraph | SubSect | Section]

quo se ad Sabbathum recte celebrandum praeparabant: sed altera acceptio est celebrior. PARVUS, et PARVULUS: infra post vocem PUER. PASCHA פסח Hebraica vox, proprie transitum, praeteritionem, aut transilitionem significat: sed improprie plura habet significata. Primum enim significat ipsum angeli Dei transitum, aut transilitionem, qui interficiendo Aegyptiorum primogenita, transilivit, seu non adiit nec attigit domos Iudaeorum, ipsosque Iudaeos. Sic Exo. 12 usurpatur. Secundo, significat ipsum agnem paschalem, tunc et postea in


220. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 432 | Paragraph | SubSect | Section]

et caecum et nudum. De hac quaque paupertate crebro pii queruntur, praesertim in Psalmis: de hac etiam est conscriptus Psal. 102, cuius [?: ] est, Oratio pauperis cum anxio esset animo, et effunderet coram Deo precationem suam. Verum de hac spirituali paupertate plura in sequentib. dicemus. Pauper etiam alioqui ignobilem ac vilem, seu infimae sortis hominem notat, 1 Sam. 2. Ipse erigit de pulvere pauperem, et [?: ] stercore suscitat egenum, ut eum collocet cum [?: princi- ] populi sui. Sic Hier. cap. 5 dicit,


221. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 446 | Paragraph | SubSect | Section]

ab avibus, qua indicatur neminem restitisse Assyrio, omnia sibi subiicienti ac rapienti, etc. Pennas renasci piis, ut aquilis, dicit Isaias cap. 40 .i. Deo eos fovente ac sublevante, subinde fieri eos fortiores ac robustiores, et maiora opera patrare: contra impios. Plura de Pennis et Ala, vide supra in voce ALA. PENTECOSTES nominis fit mentio Act. 2. 20. 1 Cor. 16. et 1 Machab. 5. Sonat autem idem quod Quinquagesima: Hebraeis dictum est Festum hebdomadarum. Celebrabatur vero die quinquagesimo, ab altero die Sabbati, quo manipulus


222. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 466 | Paragraph | SubSect | Section]

Iustificationis inferitur. Quidam etiam confundunt poenitentiam cum renovatione, seu cum mortificatione veteris Adami, et vivificatione, generatione aut conditione novi: quae confusio itidem non levia damna affert. Verum de Libello de Iustificatione, illarum duarum multum differentium rerum plura discrimina ostendi: quem audeat studiosus veritatis Lector, Propositione septigesimaseptima. ¶ Disputare solent Scriptores, quaenam modo accipiendum sit, quod dicatur Deum poenitere quod hominem fecerit, Genesis sexto: et quid Saulem regem fecerit. Nam poenitentia tum dolorem animi


223. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 494 | Paragraph | SubSect | Section]

quomodo me tanta ignominia liberabo? Ponam probrum istud super totum Israelem. 1. Samuel. 11. pro, hac eos infamia onerabo, hanc eis ignominiae notam inuram. Memento quod tulerim in sinu meo multorum populorum probra, Psalmo octuagesimonono. id est, contumeliosa maledicta multarum gentium. Sed plura de hac voce vide supra in Opprobrium. PROCIDERE, aut procumbere solebant coram hominibus et Deo Israelitae, vel honorantes, vel suppliciter petentes aliquid ab aliquo: quem eorum morem etiam Livius Decad. 3 indicat, cum Carthaginensium legationem ad Scipionem describit. Haec


224. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 500 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Levitici vigesimotertio: Dies propitiationum est, ad propitiandum super vobis coram Deo vestro, id est, est tempus, quo Deus vera poenitentia ac sacrificiis propitiandus est. Sic in fine secundi Samuelis, et primo Regum octavo, ac saepissime alias haec locutio usurpatur. In Hebraeo sunt plura verba כפר Caphar, רצה Raza, עתר athar, סלח Salach, et alia. Quare etiam in sancto sanctorum aut intimo adyto erat super altare aureum


225. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 513 | Paragraph | SubSect | Section]

mulierem esse leni, modesto ac quieto animo, non rixosam, calumniatricem, aut discursatricem per alienas domos et plateas. Sic Salomon Proverbiorum septimo talem depingit, quod sit garrula, vaga, et quietis impatiens. Sic et Paulus dicit, eas oberrare, garrire, et lites disseminare. Vide plura de hac voce infra in REQUIES et REQUIESCO. QUINQUE. Num. tertio, Capies quinque siclos in singulos viros. id est, quinos siclos in singulos. Nota est ista reduplicationis vis, quae distributionem significat. Genesis quadragesimoseptimo: Et posuit Ioseph in statutum ad quintam.


226. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 515 | Paragraph | SubSect | Section]

sive frendendo, sive expuendo, sive faciem avertendo, sive frontem rugando, sive nasum crispando. Nam huiusmodi signis irascentis animi commotio plerunque proditur, quemadmodum et diligentis suavitas certis ac peculiaribus notis significatur, ut Genes. 30 cap. videre est. Plura de hac vocula apud D. Hieronymum, Theophilum, et reliquos doctores Ecclesiasticos: quorum omnium scripta sane expendenda, et cum iudicio legenda sunt. Alius quidam sic de hac voce super praedictum locum Matthei annotat. Racha, ῥάκα: Vocabulum hoc


227. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 519 | Paragraph | SubSect | Section]

est usitata non tantum Hebraeis, sed etiam Latinis ac Graecis. Eadem prorsus natura ac vis est etiam aequi, ab aequalitate planicierum, linearum aut corporum, per metaphoram sumpti. Dixi autem quaedam in voce Perversus, quae ad huius quoque vocabuli explicationem facere queant: sed hic multo plura dicenda erunt. Sunt autem varia recta, iusta, autaequa, prout res ipsae variae sunt, in quibus rectitudo requiritur: et varia etiam iudicia hominum, quorum cuique suum pulchrum esse videtur. sicut Salomon ait, stulto videri rectam viam suam: Proverbiorum duodecimo. et unicuique suas vias


228. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 528 | Paragraph | SubSect | Section]

imago ex pectore nostro excinditur, ac novum cor ac imago Dei in nobis formatur, et omnino mortificato illo veteri Adamo novus homo in nobis condi incipit, ad obedientiam et bona opera idoneus ac promptus. Sed de discrimine ipsarum rerum, nempe regenerationis ac renovationis, postea dicam, nunc plura exempla locutionum et vocum harum ac similium, quatenus eis Scriptura promiscue utitur, adiungam. ¶ De hac Regeneratione dicit Iohannes cap. 1: Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis hanc dignitatem, ut filii Dei fierent: nempe iis qui credunt in nomen eius, qui non ex


229. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 531 | Paragraph | SubSect | Section]

ac salute excludat, tantumque peccatorem, et quidem ad inferos deductum, ibique in doloribus inferni iacentem servet. Nam Christus venit, ut peccatores salvos faciat, sanetque: non eos qui iam sua sponte resipuerunt, et ad sanitatem mentis redierunt, quique medico Christo non indigent. Sed de his plura vide supra, in voce POENITENTIA. RESPICERE, non tantum in Sacris, sed et in profanis significat favere alicui, misereri ipsius, eique opitulari, propterea quod cui bene cupimus, cuiusue miseremur, eum crebro etiam oculis respicimus: sicut Germani dicunt, Ich wolt dich nicht


230. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 557 | Paragraph | SubSect | Section]

conservatio bonae conscientiae. De qua distinctione iudicent alii: mihi sane magis per se concinna et elegans, quam vel rebus vel vocabulis, ut in Sacris literis usurpantur, per omnia conveniens videtur. Est etiam valde usitatum in Sacris literis, per synathrismum plura vocabula congerere, quae non semper et per omnia diversas res notent, ut ea exactrissime inter se discerni opus non sit. Tale quid etiam in praecedenti dicto Isaiae esse existimo. Ac similis enumeratio donorum aut beneficiorum Meschiae, est etiam lsaiae trigesimotertio: Et erit fides


231. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 565 | Paragraph | SubSect | Section]

mihi in servum seculi. ubi certum est. Seculi vocem non importare aeternitatem infinitam, sed tantum accipiendam pro vitae reliquo termino. Proverb. 10. Quando transierit tempestas, statim non est improbus, iustus autem fundamentum est seculi. id est, durationis, seu durabile. Haec et alia multo plura Scripturae testimonia (quae ut adducerem longius esset) satis, superque satis testantur hanc vocem עולם, praeterquam cum de Deo, deque rebus aeternis dicitur, non significare aeternitatem, sed tantum durationem temporis, alias longiorem, alias


232. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 566 | Paragraph | SubSect | Section]

et taliter [?: co- ] lui ego. Libro secundo Samuelis, capite vigesimoquarto: Addat Iehova Deus tuus ad populum tot et tot citum vicibus. Libro secundo Samuelis, cap. duodecimo Si parum est hoc, addidissem etiam talia et talia. [?: N ] proferam etiam plura exempla significationis eius ac tanto clarius huius voculae vis perspiciatur. Non [?: ] ergo Quando temporis notat. 2. Paralip. 34. Secundum angustiam illi oravit, id est, cum angustiis premerunt, aut animo angeretur. 1. Paral. 21, Secundum tempus egrediendi finis duorum


233. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 582 | Paragraph | SubSect | Section]

huic est, quod Paulus inquit 2. Corinth. 5. Per fidem enim ambulamus, nos per speciem, id est, credimus adhuc solum illa futum bona, non autem corâm eorum praesentia fruimur. Sed de hisce dicetur in Generalibus Regulis, in cap. de Similitudinibus. SILERE, et SILENTIUM, plura eaque [?:---- ] momenti significata habet, ex ipsa rei natura de--pta. Silemus enim Primum, cum quieta et tranquilla pacataque sunt omnia nostra, ut querendi [?: c---- ] non habeamus. Unde sicut silentium res tranquillas ac prosperas denotat: ita contrâ Clamor


234. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 584 | Paragraph | SubSect | Section]

Gen. 49. Non auferetur sceptrum de tribu Iuda, donec venerit Siloh. Significat autem Siloh felicitatem, vel autorem felicitatis. Inde a quibusdam vertitur Heros. Iudaei quidam etiam Messiam interpretantur. Aliqui etiam filium eius, scilicet Iuda: nam Messias debebat ex tribu Iuda nasci. Vidi plura manuscripta exemplaria, ubi non erat ioth: quod magis cum etymo felicitatis conveniret. Opinor igitur idem esse quod Salvator, felix, prosper, fortunatus, faustus, augustus, cui prospere debe bant succedere omnia contra mundi sapientiam et potentiam, contra peccatum, mortem, diabolum, adeoque


235. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 608 | Paragraph | SubSect | Section]

peccatum. Proverb. 10 in malam partem accipitur: Os impiorum teget iniuriam. id est, clam struet, machinabitur, sicut fraudes, ut retia ac laquei clam parari ac condi in alterius exitium solent. Operire, aut tegere, etiam quasi obruere, et circumquaque opplere in genere significat, quod in plura specialia significata subdividitur. Psalm. 55, Operuit me tremor, quasi undiquaque circumfudit se mihi. Sic Psalm. 65, Valles texerunt se frumento. id est, velut totae conspersae aut perfusae sunt frumento, ita ubique crescit ac ubique conspicitur. Psalm. 140. Caput circumdantium me,


236. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 618 | Paragraph | SubSect | Section]

ac genuina natura est. Quod non anima dvertentes quidam, partim male Sacramenta definiunt, quid sint signa externa, aut quippiam simile, affirmantes: partim ea longissime a testamentis separant: partim denique etiam vix dimidiam Sacramentorum naturam exponunt. Non huic sententiae obstat, quod plura fuerunt tum in [?: ] tum et in novo Testamento sacramenta: cum tantum unum vetus, ac unum novum Testamentum esse dicitur. Etsi enim tum olim, tum et post Christum in [?: ] no ritu aut caeremonia nonnihil variarunt: tamen in summa, fine ac scopo, unum quoddam


237. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 636 | Paragraph | SubSect | Section]

quib. qua potero dexteritate dicam. Primum usitatissime, praesertim in Sacris, accipitur pro sententia, doctrina, sensu ac cogitatione, alteri vel ore vel scripto indicata, sive ea Dei sit, sive hominum. De qua significatione, eiusque exemplis, quatenus pro hominum sermone ponitur, nihil attinet plura dicere. Secundo, significat in paucis quibusdam locis Verbum, logos, vel (ut alii vertunt) sermo, ipsummet Dei filium, aut secundam divinitatis personam, qui etiam suo tempore caro factus aut incarnatus est. Loca praecipua huius significationis sunt in primo capite Evangelii Ioannis, et in


238. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 636 | Paragraph | SubSect | Section]

Deum dicendo omnia creasse. putant igitur illud ipsum dicere, esse filium Dei: eoque illum a Ioanne vocari logon, verbum. Verum contra ingens incommodum sequetur ut eadem ratione etiam alias, cum Deus aliquid dixisse legitur, necesse erit consimiliter illud (DICERE) de filio intelligi: unde plura absurda ac errores orientur. nam saepe ipsemet filius loquitur. sic et Paulus ostendit, Christum fuisse eum qui eduxerit patres ex Aegypto, et cum eis egerit, loquutusque sit: 1. Corinthiorum 10. Sic confundetur secunda persona cum suo Dicere. Sequetur etiam, doctrinam seu verbum Dei esse


239. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 637 | Paragraph | SubSect | Section]

repetitur: Isaiae 39. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezekias in tota domo sua, et toto dominio suo. Octavo, valde crebro Verbum pro re verbis significata aut comprehensa ponitur. Actorum 5. Nos sumus testes horum verborum. id est, harum rerum quas accidisse diximus. Sequentur infra plura exempla. ¶ Nunc de variis locutionibus huius vocis agamus. Verborum dominus. id est, habens negocium dubium, aut litem. Exodi 24. Qui fuerit verborum Dominus, accedat ad vos. Occasiones verborum, pro rumore. Deuterono. 22, Et imposuerit ei occasiones verborum: id est, praebuerit


240. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 640 | Paragraph | SubSect | Section]

Item: Quid faciam tibi Ephraim, quid faciam tibi Iuda? Beneficentia qua erga vos utar, erit sicut nubes matutina, et sicut ros mane veniens. Aquae: Esaiae undecimo, Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Et cap. 55, Omnes sitientes venite ad aquas. VERITAS, plura significata habet. Primum enim congruentiam sermonis aut cogitationis cum re, de qua est sermo aut cogitatio, notat: ut et in aliis linguis Deuteron. 17 et 22, Et si veritas fuerit hoc verbum. id est, si ea accusatio fuerit vera. Sic testimonium Christi et Ioannis dicitur esse verum, Ioa.


241. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 644 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, dedisti veram religionem ac ministerium, quo nos omnes tui tanquam milites ad vexillum conflueremus: idque fecisti propter veritatem, seu ut nobis promissa praestares. Sic saepe alias signum aut vexillum, et elevatio vexilli, significat doctrinam caelestem. VIA, per metaphoram plura significat, quibus externa ista via similitudine quadam correspondet: Hebraismos eius superius in Semita, maxima ex parte exposui. Primum igitur denotat doctrinam. Psal. 25: Vias tuas Domine ostende mihi, et semitas tuas doce me: Fac me ambulare in veritate tua, et doce me.


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.