Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nos

Your search found 5684 occurrences

More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1641-1689:


1641. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

facultatem praebiturus, statui amicorum hortatu, quae temporibus meis memoratu digna euenere in hac maxime parte Europae, quam Pannonii et Turcae, eorumque accole ac finitimi incolunt, carptim assumpta literis mandare, quamquam aliarum quoque nationum res, ubicunque nos locus admonuerit, silentio non praetermittemus. Multa enim in Italia, Galiis, Hispaniisque nostra aetate gesta sunt, quae si qualicunque stylo memoriae proderem, opere precium me facturum putaui. Nempe ac si


1642. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

atque historiae numeros parum absoluerim. Nam ne in patriam, quae et Graecis et Latinis literis ac si alia Christiani orbis ciuitas exculta est, in seculumue hoc, quaestui magis quam eruditioni aut eloquentiae deditum, uitium meum coniciam, simplici stylo ac inelaborata oratione, quo nos res ipse duxerunt, consulto secuti sumus. Neque enim his lucubrationibus humanam gloriam, quam electione contempsimus, quaesiui, sed ocium ac desidiam euitaui. Placuit igitur, quicquid post regis Matthiae Chugniadis Coruini excessum (inde enim historiam inchoabimus)


1643. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

regantur, non indigere; propterea quod hi solent, siue id ad animum, siue ad corpus referas, externam opem quaerere, atque alienae sese ditioni subicere, qui propriis tum animi, tum corporis dotibus expertes se ne libertate quidem, nedum imperio dignos putant. Inter nos igitur nobis rex querendus est, qui in eadem terra nobiscum natus, iisdemque moribus institutus atque eadem lingua utens, quicquid dignum laude siue bello, siue pace gesserit, cum eo, utique ciue nostro, nobis sit commune. Rege e contrario alienigena sumpto, uel si is uirtute


1644. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

non autem proprio illustrem iudicabit? Rursus si ignauus extiterit, quantam pestem patriae nostrae undique hostibus circumdatę illaturus est! Neque enim uos fugit finitimas gentes nobis esse infensas, quae quidem peregrini regis segnitia, perinde ac machina quadam nostris fabrefacta manibus, nos oppugnabunt. Loquor autem dumtaxat de nostrae religionis hostibus ― nam Turcae communes sunt omnibus Christianis hostes. Nimirum ut caeteras accolarum in nos odii causas sileam, omnes ob id maxime nobis adlatrant, eo quod huberrimas terrarum regiones belli iure a nostris


1645. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

gentes nobis esse infensas, quae quidem peregrini regis segnitia, perinde ac machina quadam nostris fabrefacta manibus, nos oppugnabunt. Loquor autem dumtaxat de nostrae religionis hostibus ― nam Turcae communes sunt omnibus Christianis hostes. Nimirum ut caeteras accolarum in nos odii causas sileam, omnes ob id maxime nobis adlatrant, eo quod huberrimas terrarum regiones belli iure a nostris maioribus olim occupatas possidemus. Atque iccirco tamquam Dacico ac Pannonico agro nuper precario insiti, noui inquilini terrae, quam Danubius intersecat,


1646. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

fiducia nostra in creando indigena rege parum finitimorum animos a belli deterrebit cogitatione, utpote queis eo facto demonstrabimus nec in Hungaria uiros deesse imperio dignos, et cum Matthia, Iani Chugniadis filio, Hungarorum uirtutem non esse extinctam. Quod si aduersarii nostri nos in designando rege conterraneo paululum haesitantes animaduerterint, utinam falsus sim uates, ueluti in destitutam hereditatem in nos undique impetum facient, id scilicet, quasi suo iure, pro se quisque sibi uendicantes, quod uos aut abiecti humilitate animi, aut perniciosa


1647. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

uiros deesse imperio dignos, et cum Matthia, Iani Chugniadis filio, Hungarorum uirtutem non esse extinctam. Quod si aduersarii nostri nos in designando rege conterraneo paululum haesitantes animaduerterint, utinam falsus sim uates, ueluti in destitutam hereditatem in nos undique impetum facient, id scilicet, quasi suo iure, pro se quisque sibi uendicantes, quod uos aut abiecti humilitate animi, aut perniciosa dissensione atque inuidia in uestrum ciuem conferre dubitabitis. Qui spe


1648. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

eo magis quia ista regem quidem constituunt, sed nisi adsint uirtutes, regno haud dignum efficiunt. Ad uirtutes nostri principis, queis certo regna stant atque augentur, neque enim illae intra regnum Boemiae ita latent, ut non ad uos etiam earum fama euolarit, proceres Hungari, animaduertite. Nam nos affirmare audemus non modo Vuladislaui ingenium extra uitia esse, quod quidem per se haud parui faciendum est, sed etiam illi eas inesse uirtutes, quae quemlibet maximum principem decent. Est enim in eo summa humanitas, fides iustitiae


1649. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

sacerdos, dedecore scelus ipsum duntaxat commemorando execratus sum, quo caeteri religione sacri tam foedo deterriti exemplo caueant sibi. Quandoquidem uel hac precipue causa rerum gestarum cognitio sit salubris: etenim ui atque instinctu naturae pudor audiendi, quae turpiter fecimus, nos uehementer reuocat ad honestum. Sed iam eo, unde deflexit oratio, reuertamur. Coruinus a Bathere fugatur; solus Prior Veranensis ei cum paucis fortiter resistit. E


1650. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 37 | Paragraph | SubSect | Section]

ac officii gratia ei obuiam processerant, conuenere. Quem posteaquam regem salutarunt, quidam procerum Hungarorum ex composito tentans illum, ut, quid animi in Beatricem haberet, eliceret: communicauerant autem hunc una sermonem, prius quam regem adissent. Non latet nos, inquit, Vuladislaue, te a Beatrice Matthiae uxore de coniugio interpellari. Forsan etiam tuus animus aliqua ex parte eius promissis occupatus est. Illa enim foemina nihil pensi habet, quid tua, uel reipublicae intersit, dummodo, quod concupiuit, assequatur. At sicut ipsi curae est coniugii


1651. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

quam uniuersae Alemaniae, maximeque Romano imperatori, Hungari duce Matthia Chugniade inflixere. Alacri igitur animo Austriam ingrediamur, nihil ibi insidiarum, nihil infesti, nihil hostilis, uerum omnia pacata atque amica inueniemus. Quippe Austriae ad nostrum imperium reditum nos tantum moramur, quae sane ad me principem recipiendum aperto, ut ita dixerim, sinu et tanquam solem Hungarica barbarie, ueluti atra quadam nube, diu conditum, nostroque demum aduentu lucem resumpturum expectat, quum antiqui atque legitimi imperii desiderio, tum quia Scythicum iugum,


1652. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

rerum gestarum claritate nobilior, Hungaris seruire, qui plane, uel ipso habitu oris ac moribus, seruis potius quam liberis sunt annumerandi. Caeterum ab ipsis Hungaris nihil est timendum. Rex ibi paucorum consilio absque ullo exercitu accersitus de imperio, ad quod nos quoque haud ab exigua Hungarorum parte uocamur, cum fratre inimicissimo certat animo. Hungari ipsi inter se ita dissident, ut ne ipsum quidem regnum queant deffendere, nedum extra posita tueri. Sine certamine igitur uictoriam consequemur. Atque si Deus coeptis annuerit, maiora quam animis


1653. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

quorum Alemani ne conspectum quidem, nedum arma poterunt sustinere. Atque ita ueniam copiis instructus, ut non modo hostium spes ac nostri opprimendi fiducia uana euadat, sed etiam Hungarorum discordia, qua hostes fraeti in nos impetum faciunt, omnino comprimatur. Nec demum terreat quempiam uestrum, aut natura timidum, aut consilii mei belliue euentus ignarum, haec mea, forte similis fugae, salutaris tamen profectio. Certum habete hoc consilium neccessario captum ingentem


1654. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

uniuersam fere Europam fama peruasere. Quis enim ambigat, quicquid damni, quicquid ignominiae post regis Matthiae obitum huic regno infixum est, non id totum ab ipso Albertho manasse, eiusque scelere perpetratum esse? Propterea quod si ille suis finibus sese continuisset, postea quam nos Vuladislauum in regem accepimus, nec in Hungariam, temerarius homo, atque in fratrem impius irrupisset, Hungari, pace iam cum Iano Matthiae filio composita, in diuersa studia ac factiones nunquam fuissent diuisi. Nulla utique inter ciues uni ac eidem modestissimo principi subiectos oblata


1655. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

paulo ante stipendiario nostro, quod quidem non sine rubore fateri possum, praeda inuicem simus. Atque quum tantorum malorum sit causa Alberthus, nunc iterum, inter tempus pacis per fraudem petitae, regisque nostri humanitate ac indulgentia impetratae, nos armis ultro perfidus homo lacessit, nulla icti cum fratre federis habita ratione, ordinis, aetatis, moris Christiani, iuris gentium, fraternae charitatis, hanc scilicet gratiam nobis referens pro pace ac uenia ei superiore bello data, quum trepidus sibique ac exercitui suo


1656. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

ordinis, aetatis, moris Christiani, iuris gentium, fraternae charitatis, hanc scilicet gratiam nobis referens pro pace ac uenia ei superiore bello data, quum trepidus sibique ac exercitui suo diffidens pacato habitu ad nos accessit. Quapropter si quid animi uobis inest, commilitones, ad ulciscendas communes iniurias, si qua charitas in regem et patriam tangit uestra pectora, ite obuiam huic homini, beneficiis regis nostri ingrato, foederum ruptori, hosti iniustissimo, ac fraterno odio conscelerato. Arcete


1657. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

nihil suauius, speciosissima equis, et caetero omnis prope generis pecore affatim abundans, auri atque argenti, multorumque praeterea metallorum ditissima, omnibus denique rebus, quae non modo ad uitae usum spectant, sed et luxum possint ministrare instructissima. Haec itaque praemia nos, milites, si uictores fuerimus, manent. Sin autem pulsi terga hosti dederimus, effugium in hostili terra nusquam patebit. Spes reliqua salutis, si praelio cesserimus, nulla est futura. Quae enim uenia sperari potest ab hoste iniuria lacessito, et eo natura ipsa crudelissimo? Etenim non latet


1658. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

uelit. Eo enim ingenio praediti sunt, uti aut humillime uictoribus pareant, aut intollerabili superbia inhumanaque crudelitate in eos maxime saeuiant, a quibus se iniuria lacessitos arbitrantur. Concurrite igitur alacri animo cum hoste, milites, efficite uirtute uestra, ne nos huius expeditionis unquam poeniteat, neue quod summi fuit consilii, temeritati aliquando assignetur. Neque enim ultro in regnum uocato tantae fortunae occasio praetermittenda fuit, neque iam suscepta prouincia per metum, quod certe non sine periculo ac


1659. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

metum, quod certe non sine periculo ac dedecore, quum meo ipsius, tum maxime Poloni nominis fieri potest, relinquenda est. Quare agite dum, milites, simulatque me in hostem inuectum et media in mole pugnae uersantem conspexeritis, uos quoque memores iusti simul et neccessarii belli per nos illati, et ob id audacius fortiusque gerendi, pro se quisque dignam uirtute Polonica operam regi uestro nauate eo maxime, quia in eam neccessitatem uenimus, ut aut uno hoc praelio uictores maximo potiamur regno, aut uicti in saeuissimi hostis potestatem incidamus.


1660. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

affectus, cur pro conditionibus pacis a Maximiliano dictis, uerba ut facerem, me huc prodire uoluerit? Quare uelim uos minime ignorare illum non quidem belli formidine me pro Alemano dicere iussisse, quo sane et regni amplitudine ac opibus, et numero fortissimorum militum nos longe superiores sumus, sed pro fide ac iureiurando, quo cum illo pro statu temporis pepigimus pacem. Cur enim Alemanus a nobis timendus est, qui Alba Regia, non quidem militum suorum uirtute expugnata, sed ignauia oppidanorum tradita, regem nostrum et Posonio in se cum exercitu uenientem


1661. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

Polonum, cuius sane uiribus omnino impar sum, conterminum habebis. Nam qui mihi parent, licet et ipsi tibi sint deditissimi, malunt tamen uoluntario officio pacem a Polonis redimere quam bello uicti iugum accipere, atque imperium pati. Scito autem Alberthum haud ea spe in nos impetum fecisse, quo scilicet abactis duntaxat nostris pecoribus ― haec enim iniuria solum praeter libertatem nobis ab externo hoste inferri potest ― ad suas sedes reddita nobis pace reuertatur. Etenim nobis exploratum est illum tanta animo concepisse, quanta quiuis


1662. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

nomen summopere esset illustraturus putabat. Turcarum mores describuntur. Nec mirum est Turcas tantum imperium breui adeptos esse, quandoquidem praeter Christianorum quum desidiam tum discordiam, quae maxime hostili nos iniuriae exponit, his sunt praediti moribus, quos sane, modo non obstet Dei uoluntas, imperium neccessario subsequi solet. Etenim genus hominum est laboris, inediae, uigiliae, aestus, algoris tolerantissimum, animi ad omnia pericula, et ipsam mortem subeundam


1663. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

Quam uellem, Mauerdine, in aliena religione censenda Turcarum mentem habuisses, nostrumque morem esses imitatus! Neque enim eo calamitatis nunc deuenisses, ut tibi aut contemptu eius religionis in qua natus es, et iam consenuisti, aut morte acerbissima legibus Turcaicis esset satisfaciendum. Nos enim Christum, quem uos Deum esse affirmatis, in omni sermone honorifice appellare solemus, poena ei grauissima constituta, qui de Christo quicquid per contemptum obloqui, aut ullam uocem eo indignam proferre ausus esset. Nec sane immerito. Nam sicut illum praeter morem humanae naturae


1664. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

uocem eo indignam proferre ausus esset. Nec sane immerito. Nam sicut illum praeter morem humanae naturae nullo genitali semine procreatum esse arbitramur, ita omnes mortales sanctitate antecessisse nulli dubium est. Quum igitur nos extra uestra positi sacra Christum tanti facimus, cur tu aduersus nostras leges in Machomethem tam impie inuehi ausus es, qui quidem itidem Deo, ut putamus, acceptus, et in paucis charus fuit? Turcasque perinde ac uanę superstitionis ac stultitiae


1665. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

detraxi ― nec ab his profecto accusor, quibus fides merito habenda est, precor ne mihi alia res, quam cuius reus sum apud uos inuidiae sit. Nemo enim nisi eius sceleris, quod commisit, cuiusue conuictus est damnari debet. Et profecto caeteri mortales externa bona magni faciunt. Nos Christiani, quae humana bona dicuntur, magis neccessaria hominibus quam magna esse ducimus. Vnde felicitatis humanae non adeo ignarus sum, ut proposito uitae periculo malim fortunae bona quam propriam amplecti salutem. Si fortunae meae magnitudine forte sua uobis suspectae petuntur, auferte


1666. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

Venetorum equitum haud quidem primo aspectu spernendam, nisi maluissent sese ferrea simulacra quam uiros ostendere. Sed forte iccirco gloriari atque efferri Veneti possunt, quod uis tempestatum, commeatusque penuria nos uehementer afflixit, posteaquam agros eorum omni clade euastauimus, magnaque ex parte mortales in illis regionibus inuentos abduximus. Ex quibus quidem adducta sunt in Bossinam circiter quatuor millia captiuorum, reliqui uero, quos fame enectos trahere difficile erat,


1667. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

Deus, ago, quod me mari quoque, quod quidem uix sperare audebam, hostibus meis prętuleris. Iam enim illis confessionem concessi maris, quasi uictis, palam expressimus, dum nos pugnandi copiam facientes fugiunt, nec pugnae sese per metum committunt. Porro cur me tibi minorem non geram, cur ad te omnia non referam, quandoquidem tuo amoto auxilio (quippe per me puluis sum et umbra) nihil erat, quod de maris sperarem possessione? Tu enim res hominum administras et


1668. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

inureretur uictoriae, tum ne nimia Venetos oppugnandi auiditate reliquos in se Christianos concitaret, cogeretque hostes inuidia inter se dissidentes metu communis periculi una coire. Porro Turcae haud alia magis re quam Christianorum regum fraeti discordia nos oppugnant, quod plane quum ex multis aliis rebus, tum ex illorum precationibus, queis ter interdiu utuntur, facile apparet. Etenim dum diuinam rem agunt, ut ex gnaris Turcaicae linguae accaepi, hoc maxime Christianis, quos ipsi sua uoce Iaüros, hoc est


1669. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

Quisque regum deserto publico bono suis rationibus seruit: inde cauendis atque struendis inuicem insidiis per metum suspicionemque territur tempus. Quo profecto furore non modo nostrae occasioni desumus, sed etiam suam communibus hostibus oppugnandi nos damus occasionem. Sed de hoc latius alias dicemus, quum huiusce quęrelae in commodiorem inciderint locum. Veneti sinum Ambracium depopulantur; S. Mariam in Leucadii litoris peninsula expugnant.


1670. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

natus, ipsius Alexandri pontificis filius ex adulterio susceptus, ui tenuerat pulsis inde iustis possessoribus, mortuo deinde pontifice amiserat. Neque enim licet per leges uectigalem agrum auferri ab eo, qui conduxit, aut eius successore, quandiu uectigal pendatur. Et quoniam nos huius uiri mentio admonuit, quo sane nihil immanius aetas nostra tulit, naturam et mores eius non praeteribo silentio. Neque enim minus operae precium puto imitanda memorare, quam quae cauere decet. Caesar Borgias, Valentiniensium


1671. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

in suam sententiam facilius induceret, coelitus sibi traditas seque a Deo missum aeque ac Christum satis efficaci fraude ementitus est, si non ex animi bonis et uera felicitate, sed ex terreno imperio ac praesentibus opibus exitialem sectam aestimare uelis: quandoquidem siue Dei in nos ira, siue nostra ignauia maximam orbis terrarum partem, non sine Christiani nominis dedecore ac detrimento, Machomethani armis occuparint. Sed Asiatici ut plurimum Helisophiae libros in precio habent, reliquorum scripta non magni faciunt. Inde ritus,


1672. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

― quippe Sophiae supplicationibus tantummodo Deum placant, quum reliqui Machomethani aquae ablutione scelera expiari posse putent. Quem sane expiandi morem Sergium monachum, ne deesset sacerdos, qui ueram religionem oppugnaret, ritu a Christianis traducto instituisse ferunt, licet nos a prima lustratione illa, quam nefas est iterare, qua sane originalis macula eluitur, commissi poenitudine morumque emendatione, addita sacerdotis prece ac censura, expiationem fieri existimemus, Christi imprimis litatu omnem humanam labem expiante. Non latuit


1673. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

aduersarios Sophias nobis in Asia exortos, Iuliumque Secundum, pontificem Romanum, ingentis spiritus uirum, quem ferunt Turcaici belli semina iam iecisse. Et sane hominem in ea dignitate collocatum asserunt Christiani ius habere omnes suae sectae principes in nos concitandi, ex quibus Francorum ac Hispanorum reges lumina mundi appellant, quorum alter iam multos annos aduersus nostrae religionis gentem, Aphricae incolam, felici incoepto bellum gerit, alter nihil aliud meditatur quam deuicta Italia, cuius iam maiorem partem habet in potestate,


1674. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

cum paterno exercitu necessario pugnandum fuerit, mementote eo nostram causam deductam, ut non nisi dimicatione et uictoria non modo tuti, sed etiam innocentes esse possimus. Nam quamuis patrem ipsum Bazethem amore in patriam superemus ― ille enim suae affectioni inseruit, nos publicae utilitatis rationem habemus ― tamen uidemur aduersariis, qui nostrae inuident uirtuti, descisse, atque hostilia agere, et iccirco nisi uicerimus, omnibus perinde ac patriae hostibus est pereundum. Vnde iniusti esse non possumus, quibus scilicet et in patriam pietas honesta


1675. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

non modo bellum necessarium est, sed etiam unica spes in armis relinquitur. Si me igitur uictorem reddideritis, praeterquam quod in tuto res nostrae collocabuntur, imperii assertor una uobiscum perpetuis laudibus ferar. Haud enim in patrem iniurii existimabimur, si, quod ipse eiurat et in nos merito conferendum est, uirtute nostra occupauerimus. Immo et ipse pater mutata sententia uictorem amplectetur, fortitudinem admirabitur, et demum imperio eum dignissimum iudicabit, quem fortuna in id fastigium euexerit. Natura enim cogente pater, modo animi perturbatione


1676. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

effecta est, ut omnes existiment Turcarum nihil interesse, utrum sub hoc rege uiuant, an pestilentia et quotidianis funeribus absumantur. Scito igitur, si copias tuas Prusam admoueris, Selynem a suis relictum iri, teque omnes in patria sede, prout dignus es, eo fastigio collocaturos. Et quia nos malumus uideri acie superati quam famam subire desertorum, quum conspexeris Selynis exercitum ex aduerso in te ire, audacter praelium committes, terga nos consulto, perinde ac profligati, confestim dabimus: tu ac si uictor aduersariorum maiore gloria regnum inibis. Hac


1677. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

si copias tuas Prusam admoueris, Selynem a suis relictum iri, teque omnes in patria sede, prout dignus es, eo fastigio collocaturos. Et quia nos malumus uideri acie superati quam famam subire desertorum, quum conspexeris Selynis exercitum ex aduerso in te ire, audacter praelium committes, terga nos consulto, perinde ac profligati, confestim dabimus: tu ac si uictor aduersariorum maiore gloria regnum inibis. Hac epistola lecta Achimathes uehementer laetus ― et crudelitas Selynis omnibus nota fidem literis faciebat fraudemque tegebat ― Prusam uersus


1678. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

leue inter se certamen aederent, quidam inter Turcas, caeteris et nobilitate et uirtute praestantior, equo eximio insidens, paulo extra suos prouectus praefectum turmae Hungaricae nomine compellans, Quid , inquit, frustra nulloque proposito praemio inter nos digladiamur, quum nulla nos in agro uestro deserto et per bellum continuum cultoribus destituto maneat praeda? Quin potius, quando ex populationibus emolumentum nequit aquiri, gloria bellicae uirtutis quaeratur? Quare si quis uestrum,


1679. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

quidam inter Turcas, caeteris et nobilitate et uirtute praestantior, equo eximio insidens, paulo extra suos prouectus praefectum turmae Hungaricae nomine compellans, Quid , inquit, frustra nulloque proposito praemio inter nos digladiamur, quum nulla nos in agro uestro deserto et per bellum continuum cultoribus destituto maneat praeda? Quin potius, quando ex populationibus emolumentum nequit aquiri, gloria bellicae uirtutis quaeratur? Quare si quis uestrum, Hungari, laudis studiosior


1680. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

Thracia, neque Illyricum, neque Macedonia ullum Turcaico imperio militem dare potest, quippe omnes hae regiones rarissimis pagis habitantur, solisque seruitiis a solitudine uindicantur. Scitote igitur, milites, eos omnes, quibus Selynes arma aduersus nos sumpta comisit, uilissima esse mancipia, atque ergastulis quam bello gerendo multo aptiora. Quare quum praelium inibitis, eos animos geretis, qui dominis in seruos esse debent, et eos seruos, qui ausi sunt herilem terram armata manu per summum nefas inuadere. Satis enim constat Othomanum


1681. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

quaeritis, quibus meritis tanta gratia reddita sit, nihil aliud plane inuenietis quam quia reges illi humanum genus his fere beneficiis conciliarint atque excoluerint: importunos imprimis tyrannos extinxere, aspera bella composuere, agros militibus suis assignarunt, oppida condiderunt. At nos, uiri Turcae, ex benefactis coelestes non cupimus honores ― sit procul a nostra modestia tam impia cupido. Non eximimus nos hominibus, nec obliti sumus humanae infirmitatis. Satis scio, quicquid agimus, diuino id esse subiectum arbitrio:


1682. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

beneficiis conciliarint atque excoluerint: importunos imprimis tyrannos extinxere, aspera bella composuere, agros militibus suis assignarunt, oppida condiderunt. At nos, uiri Turcae, ex benefactis coelestes non cupimus honores ― sit procul a nostra modestia tam impia cupido. Non eximimus nos hominibus, nec obliti sumus humanae infirmitatis. Satis scio, quicquid agimus, diuino id esse subiectum arbitrio: eodem cultu Deum omnium rerum auctorem una uobiscum colimus. Eum solum diuinis honoribus uenerandum


1683. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

immo, si quid prospere hac in expeditione, ut speramus, contigerit, quandoquidem iustissimum bellum suscepimus, id totum Deo acceptum referemus. Nec ullum seorsum a uobis praemium mihi dari postulo: et gloria, licet ea propria sit regum, et utilitas uictoriae inter nos futura est communis. Caeterum si unquam ulli homines egregiis facinoribus perpetuam famam merito consequuti sunt, ego una uobiscum (quippe sine uestra uirtute nihil praeclari geri potest) eo decore dignus ab omnibus existimabor, modo in praelio, quod instat, forti ac parato animo


1684. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

ulli homines egregiis facinoribus perpetuam famam merito consequuti sunt, ego una uobiscum (quippe sine uestra uirtute nihil praeclari geri potest) eo decore dignus ab omnibus existimabor, modo in praelio, quod instat, forti ac parato animo pugnaueritis, propterea quod liberatores nos Machomethani nominis omnia secula laudibus ferent, si grauissimum Cercassorum iugum Aegipto et Syriae dempserimus. Nulla enim unquam gens saeuius, uiolentius, intemperantius, magisque impotenter in suos dominationem exercuit quam haec immanis natio in Machomethanos homines Syriam et


1685. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

quotidie ędunt. Quare quum praelium inibitis, memineritis uos aduersus infestissimos latrones gladios strinxisse, et certam animis spem uictoriae concipite. Daturus est enim Deus nobis huius belli exitum, quem par est nos expectare, qui iisdem sacris ac religione coniunctos ab iniusta eripimus seruitute, ac tanto studio in libertatem uindicamus, qui nostrae sectae hominibus salutem, lucem, uitam restituimus. Quae enim uitae usura potest esse sub nefario degentibus latrocinio? Nec moueat animos


1686. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

eos iniuriae suę poeniteat. Nam si facinoris huius obliti fuerimus, uidebimur superbissimae genti timore ultionem omisisse. Atqui sicut gloriosius, ita multo tutius est facere quam habere metum, alioqui coeteri quoque Christiani, et imprimis accolae, formidine nostra abusi incipient nos oppugnare, et bellum, quod ad hanc diem semper inferre consueuimus, in terram nostram accipiemus, Christianisque, qui nobis metu parent, occasionem dabimus, uti aeque ac Hispanarum triremium remiges, nacti libertatis opportunitatem, abruptis uinculis arma in nos


1687. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

abusi incipient nos oppugnare, et bellum, quod ad hanc diem semper inferre consueuimus, in terram nostram accipiemus, Christianisque, qui nobis metu parent, occasionem dabimus, uti aeque ac Hispanarum triremium remiges, nacti libertatis opportunitatem, abruptis uinculis arma in nos conuertant. Quare omissa Asia tota hac belli mole in Hungaros ita irrumpendum censeo, ut famam quoque nostri aduentus antecedamus, nesciosque ac incautos offendamus. Nec ulla magnopere Hungaris uerecundia obstricti erimus, eo quod bellum illis haud


1688. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

pacem ultro petentibus indixere. Itaque quum omnium iniuriarum causa ab insolentia et animi elatione proficiscatur, pro certo habete Deum nihil magis quam superbiam auersari. Quod quidem et casus principis Dęmonis imprimis declarauit, et Christi sententia testatur, quem nos diuino quidem spiritu concoeptum, atque e uirgine natum, sed hominem tantum sapientissimum, Deoque accaeptissimum fuisse, et demum iudicem mortalium omnium futurum existimamus, Christiani uero ita Deo genitum, ut nunquam incoeperit putant. Qui ait,


1689. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

se ubique diffundunt. Posteaquam Hungarus perorauit, pontifex paucis ita respondit: Auxilio uos, Hungari, dignos censemus, sed quia nulla in aerario pecunia est, qua uobis hoc tempore opitulari possumus ― nam et nos exercitum alere cogimur, in cuius stipendium non modo uim magnam ecclesiasticae pecuniae, sed etiam mutuo accaeptae exhausimus ― uosmet ipsi uobis nunc consulite. Quum autem status Italiae tranquilior fuerit, Hispanique ac Galli, quod propediem futurum est, inter se foedus


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.