Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nos

Your search found 5684 occurrences

More search results (batches of 100)
First 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4528-4533:


4528. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

quaedam prae oculis habeant, quae imitentur. Qui enim illustrium virorum monumenta litteris committunt, non modo famae eorum, quos laudant, verum etiam et potissimum legentium utilitati consulere debent. Utilissima autem esse censetur ad virtutem capessendam eorum memoria, qui virtute eximii nos antecesserunt et praeclara probitatis vestigia, quae imitaremur, reliquerunt; nam longe facilior est atque certior per aliorum, maxime sodalium populariumque atque gentilium, exempla quam per praecepta et disciplinae leges hominum ad virtutem animos alliciendi ratio. Porro Ragusinam urbem et


4529. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

illustrium virorum memoriam possim. Utinam vero felicioribus ingeniis et qui erudito magis ac eloquenti calamo utantur, is deinceps animus sit, ut eorum, quos commendavimus, laudes pro dignitate celebrare nomenque monumentis aeternum duraturis mandare velint idque tandem praestent, quod nos praestare optavimus. VII. Verum nonnulli, quorum, si uspiam alibi, ingens numerus est Ragusii, qui censoria virga in aliorum scripta temere inquirere et iure suo ac arbitrio, quasi ex sacra tripode pronunciare solent, cum ipsi nec laudanda, nec vituperanda scripserint, nec


4530. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

neque enim omnium certam novimus aetatem, sed alphabeti ordine servato cuique locum dedimus, quem litterarum ratio postulabat, quae optima id genus series disponendi ratio esse videtur. Sicut auteiri recentiores aliquot scriptores, quos vel ipsi novimus vel patrum, qui proxime nos antecesserunt, memoria floruere, a quibus res eorum gestas accepimus, ita et antiquissimos, quorum nomina in haec commentaria intulimus, si paucos excipias, nemo ante nos laudavit. Mediae aetatis viros, etsi non omnes a summis etiam viris commendatos, exhibemus.


4531. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

auteiri recentiores aliquot scriptores, quos vel ipsi novimus vel patrum, qui proxime nos antecesserunt, memoria floruere, a quibus res eorum gestas accepimus, ita et antiquissimos, quorum nomina in haec commentaria intulimus, si paucos excipias, nemo ante nos laudavit. Mediae aetatis viros, etsi non omnes a summis etiam viris commendatos, exhibemus. Nonnulla sane hac de re notatu opportuna in describendis eorum gestis,rebus observabimus. XII. Unde autem ea, quae de scriptoribus Ragusinis his monumentis commendavi, acceperim et qua ratione ad


4532. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 20 | Paragraph | Section]

recessus, ubi fortasse illi praedium erat, animi laxandi gratia cum amicis frequentasse ex elegia discimus, qua locum illum graphice describit, quae sic incipit:
O mihi iucundos tecum, Mariane, recessus
Nec nisi sedandis ocia nata malis,
Ut mihi curarum subeunt oblivia, cum nos
Umbla frigidulo mulcet amaena sinu,
Cuius inexhausto sic ubere dulcis inundat
Vena, nec offensas aequore servat aquas.
Namque reluctetur licet obvius Adria, mollem
Fluminis occursum littoris instar habet.


4533. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 2_4 | Paragraph | SubSect | Section]

Zuzoreus, Blasii filius, Floriae pater, vir ex civium ordine, cum opibus, tum cultu et vitae honestate admodum spectabilis Ragusii, uxorem duxit in patria Marinam, Petri Radalei, honestissimi civis, filiam, ex qua multos utriusque sexus suscepit liberos. Nos ex maribus suo loco laudabimus fratrem Franciscum, Capucinum caenobitam, virum clarissimum; at vero sex ei natae sunt filiae, quarum Margarita, natu minima, nupsit Ragusii Hieronymo de Primis, Benedicti filio, quatuor Anconae, in qua urbe post susceptos omnes


Bibliographia locorum inventorum

Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].


More search results (batches of 100)
First 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.