Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nos

Your search found 5684 occurrences

More search results (batches of 100)
First 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5080-5088:


5080. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | SubSect | Section]

Eiusmodi Zoilos ego quoque, licet minimus, ut evitarem, scripturus, suspensam identidem tenui manum, atque etiam calamum abieci, abiectum tamen, suffragio gratiosi Moecenatis ac patroni mei resumpsi, qui ex Platone monitum me esse volebat: Nos nobis natos non esse; sed ortus nostri partem patria, partem parentes, partem amici, partem denique posteri sibi vendicent. Atque hac ut plurimum ratione motus, ingenuos iuvenes vitae laborumque meorum participes, quasi haeredes esse volui. Accedite ergo


5081. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

exhilarat, et quod caput est omnium, hostem corporis animaeque fugat. Quemadmodum percutiente David citharam, refocillabatur Saul, et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus. I. Reg. C. 16. Quomodo etiam grata non erit Deo, si idem coronatus vates hortatur nos dicens: Laudate Dominum in psalterio et cithara, in tympano et choro, in chordis et organo ac cimbalis bene sonantibus. Recte ergo dicebat olim sagacissimus Socrates nihil se scire, nisi musicam didicisset. Discipulus: Musicam unicum vitae


5082. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Magister: Solent magistri artis exhibere manum, in eaque omnes vocum derivationes articulatim explanare dicentes: Disce manum tantum, si vis bene discere cantum. Absque manu frustra, disces per plurima lustra. Verum quia eiusmodi manus minus clara videretur, ideo nos faciliorem methodum secuti (salva artis inventorum integritate) ad scalam ex 10 ut vides lineis erectam omnes vocum derivationes reducemus. In hac igitur scala vides, discipule, per ternam litterarum replicationem, (excepta F. quae bis tantum replicatur) esse 10. lineas ac totidem


5083. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

exemplis restat explanare, ducendane erit quinta linea, quando cantus supra quartas lineas, ac totidem spatia ascendit vel descendit? Magister: Pro exigentia talis ascensus et descensus solent quidem figuralistae unam aut plures lineas addere. Nos tamen choralistae non ita facimus, sed, si cantus supra quartas lineas ascendat, tunc clavim signatam ad proximam inferiorem lineam movemus. Quod si neque talis sufficiat, aliam superiorem quinto loco distantem signamus anteposito tamen semper et ubique suo custode, quasi indice


5084. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

a voce penes ascensum et descensum considerata quam aliqui consonantiam vocant. Discipulus: Nunc rogatus dices, magister, quot intervalla numeraturi simus? Magister: Numerant aliqui plura, aliqui vero pauciora. Nos vero octo tantum communiter recepta pertractanda assumemus. Discipulus: Assume ergo magister unum, quod ordine primum esse novisti. Magister: Haud scio quid tibi hic respondeam, bone iuvenis! Primum enim


5085. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

servi plagales; illi vero, digniori titulo, domini authentici appellarentur. Discipulus: Memini te dixisse, magister, quod veteres quattuor suos tonos, quos tu dominos authenticos vocas, cognoscebant ex quattuor finalibus litteris D. E. F. G. unde autem nos cognoscemus nostros connaturales sive plagales? Magister: Etiam ex quattuor lineis D. E. F. G. cognoscemus. Nam in quacunque littera terminatur dominus tonus authenticus, in eadem terminari debet servus suus plagalis. Nempe. Dominus


5086. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

erit authenticus. Et vice versa, si ascendat per semitonum, descendat vero per tonum, erit plagalis quod si pari passu procedat ita ut discerni non possit, dicendus est potius authenticus, quam plagalis, quia servus plagalis in pari concursu debet cedere domino suo, qui est authenticus. Nos vero cedamus utrique ac una eamus ad chorum. Dialogus VI. De intonationibus Magister: Superatis arduis per amoeniorem studii campum amantem cantus ducam


5087. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

psalmus. Itane magister? Magister: Ita quidem, et si secus fiat, tonus irregularis erit, utpote a regulis nobilissimae artis deficiens. Atque talis est psalmus: In exitu Israel de Egipto. Dum canitur per antiphonam Nos qui vivimus, sumit enim initium ex tono quarto medium ex sexto et finem ex tertio. Qui a quibusdam peregrinus dici consuevit, non quidem ideo quod ab extraneis peregrinis allatus esset, sed quod peregrinationem populi Israelitici contineat et raro canatur.


5088. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

quod statim videre volebas: Prout autem idem psalmus in choro Zagrabiensi per octavam paschatis canitur, non sumit initium ex quarto tono, sed (ut vides) ex septimo. Discipulus: In exitu fuit Israel de Egipto; ne simus nos, quaeso te, de choro antequam sciat discipulus tuus, quomodo cognoscantur toni introituum eorumque versuum? Magister: Hoc scies facile ex nota finali introitus et initiali subsequentis versus. Nam si introitus ultima nota fuerit re, et versus


Bibliographia locorum inventorum

Šilobod Bolšić, Mihalj (1724 – 1787) [1760], Fundamentum cantus Gregoriani, versio electronica (), 6772, Ed. Jelena Knešaurek Carić [genre: prosa oratio - dialogus scholasticus] [word count] [silobodbolsicmfundamentum].


More search results (batches of 100)
First 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.