Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ipsis

Your search found 1529 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1391-1470:


1391. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

status praesentis regnorum; 3‑o complexus propriorum quae docent quid felicitati civium prosit sive obsit. 2 Nos omisso tertio studio hic tantum de duobus primis agemus. 3 Studium hoc eminentioribus dignitatibus summe necessarium est, uti ipsis principibus, ministris, legatis populorum. 4 Utilissimum autem est praesidibus dicasteriorum, consiliariis qui saepe consilia suppeditare aulae debent in diversis negotiis belli et pacis, sed unde dabit consilium sine notitia statisticae?


1392. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Mahomedanaeque religioni addicti (Mahomed ex Arabia oriundus saeculo 6‑o religionem suam fundavit tardiusque totam Africam Asiamque occuparunt eius asseclae); enatis ergo dissensionibus extrudere voluerunt Gothos ex Africa, imo etiam in Hispania eos adorti sunt, et primo 711 anno ipsis successit Gothos subjicere et extrudere ex Hispania. 3 Vitiza rex Gothorum circa 700 post Christum natum decessit, habuit filios, patri tamen non hi, sed Roderigus collateralis sucessit; fraude filii ergo et agnati Vitizae offensi Roterigo, in specie comes


1393. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Hyerosolimitano; tales Hospitallarii, seu Iohannitae, Teutones etc; ejectis Christianis per Saracenos etiam hi ordines ejecti sunt; hi ergo Hospitallarii ad insulam Rhodi se receperunt, sed et hinc ejecti per Turcas dispersi sunt per Italiam, Germaniam; Carolus ergo ipsis ob merita sua donavit insulam Melitam, in mari Mediterraneo sitam, a quo loco nomen habent et hodie; alii sunt titulares, alii ordinarii, hi habent praedia seu commendaturas. 6 Titulares vero nihil habent. 7 In hunc annum recedit etiam


1394. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Christianorum amplectenda sub prioribus jam regibus; hi ergo recuperandae prioris religionis et libertatis causa rebellarunt contra Filippum, maxime Granatensis regni incolae; hi enim homines ad formam quidem Christiani se distinxerunt vestitu diversisque moribus, quos Philippus ipsis prohibuit; et sic bellum enatum est in quo multa millia hominum caesa sunt, donec fractis viribus eorum dispersit eos per universam Hispaniam. 23.1 Severitatem Philippi etiam filius eius Carolus, et uxor patris Isabella ; putabat enim Philippus


1395. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

dividi regnum vastum Franciae inter plures competentes; Henricus tamen IV sagacissimus fortissimusque suae aetatis haeros omnes has artes everterit; non enim tantum Phylippum, sed ipsos Ligistas devicit et fregit ubique omnesque sensim provincias sibi subjecit; et sic tandem ab ipsis Ligistis receptus et coronatus est; firmatus semel domi Henricus ad ulciscendam injuriam dein Phylippo bellum intulit quod, etsi non omni vi et fortitudine geri potuisset, ob debilitatam tantis bellis Galliam, tamen res non contemnendas fecit,


1396. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

eviluit. 32.1 Portugalli enim plurimum passi sunt a hostibus Hispaniae, qui tam in ipso regno Portugaliae quam in mari et Americae provincias eis dilacerarunt et vexarunt; accessit quod ipsi Hispani, tantis bellis vexati, onera plurima imposuerint ipsis, exhauriverintque regnum; hinc 1640. rebellare coeperunt sub ductu Iohannis ducis de Draganea, qui originem a regibus prioribus ducebat; occisis ergo Hispanis una cum prorege occupatisque urbibus et portubus se in libertatem restituerunt; usque 1668. bellatum est cum Hispanis;


1397. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Phylippus recepit a Gallis, sed totum comitatum Ruscimonensem, quem hoc bello Hispani occupaverant, restituere Gallis debuit; hic comitatus clavis fuit Hispanis in Galliam, et hoc comitatu amisso per montes Pyraeneos divisi sunt a Gallis Hispani; ipsis etiam Anglis obtulerunt Hispani pulcherrimam Americae insulam Iamaicam, pacis ineundae causa, et hinc etiam cum Anglis pax coaluit, adjecto adhuc Anglis pulcherrimo portu Belgii Hispanici Dünkirchum (Dunquerca). 33.1 Ludovicus 14‑tus sibi


1398. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

14. ut ille Noviomagi ubi pax tandem coaluit, adhuc conditiones praescriberet. 3 Tres provinciae Belgii rursus restitutae sunt in integrum; Hispani tamen 16 loca munita in Belgio Hispanico Gallis cedere debebant, una cum comitatu Burgundico; Galli etiam ipsis aliquot exigua loca occupata restituerunt Hispanis. 4 Circa hanc aetatem, nempe 1677, Carolus II attigit majorennitatem in Hispania, proin mater abdicare debuit se tutelae, imo ex ipsa urbe regia excedere debuit regina, ne amplius ad negotia publica et regni


1399. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

et Carolus, gubernator Belgii; horum ergo duorum vexatorum a Gallis principum partes tuitus est Carolus 6‑us, eos Viennam detulit splendideque educavit, ita ut dein plane filiam suam Mariam Theresiam Francisco in uxorem dedit; Galli ergo urgebant ut hi duo principes concedant ipsis Lotharingiam, et eius loco acciperent magnum Hetruriae ducatum (Toscannam), quae modo cum morte Gastonis ducis vacans facta est; et sic reipsa etiam commutatio facta est. 6 Et hunc ducatum Lotharingiae cessit Ludovicus 15. Stanislao Lescinckio; post eius


1400. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

et regulavit. 14 Anno '66. domestico tumultu Madrittae exorto coactus est rus petere, malum tamen suffocatum est praemature. 15 Rationes hae erant: quod ille decreto suo voluerit vestimentum ipsorum reformare, pallia nigra, et decussatos pileos ipsis prohibere, et vestimenta Gallica invehere; Hispanica ergo plebs ceteroquin infensa Gallis tumultum excitavit, multi etiam Galli transiverunt ad Hispanos, imo primaris regis minister fuit Gallus, ergo etc. 16 Remoto ergo ministro Gallico


1401. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

6‑o; pro quibus fidelibus servitiis ipsi provincias Portugallicas gubernandas dedit; dein uxor Alfonsi fuit soror patris huius Henrici, et hinc ei carissimus fuit; aliquo tempore ergo gubernavit has provincias, tardius Alfonsus 6. filiam suam Theresiam copulavit huic Henrico et ipsis cessit provincias has Lusitaniae; initio videtur tantum usum fructuum ipsis concessisse; nam ipsum dominium primo per testamentum suo genero reliquit Alfonsus 6. anno 1095, quo etiam decessit Alfonsus. 2 Accepit autem sub nexu feudali has provincias, ut


1402. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

dedit; dein uxor Alfonsi fuit soror patris huius Henrici, et hinc ei carissimus fuit; aliquo tempore ergo gubernavit has provincias, tardius Alfonsus 6. filiam suam Theresiam copulavit huic Henrico et ipsis cessit provincias has Lusitaniae; initio videtur tantum usum fructuum ipsis concessisse; nam ipsum dominium primo per testamentum suo genero reliquit Alfonsus 6. anno 1095, quo etiam decessit Alfonsus. 2 Accepit autem sub nexu feudali has provincias, ut suas initio tantum nomine comitatus haberet, non regni, hae provinciae.


1403. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

regis primo sub eius successore invaluit, auctis provinciis per filium huius Henrici; Henricus enim tantum ut feudum possedit comitatum suum, sub onere defensionis cum 300 equitibus reges Castiliae; ipse Henricus jam cum Arabibus seu Saracenis diversa gessit bella, et hinc inde ipsis abripuit terras; vixit usque 1112; ei successit Alfonsus 1. filius; hic primus nomen regis suscepit; cum admodum juvenis esset matremque perfidam haberet, quae ad alias proles suas ex secundo matrimonio deducere voluisset provincias, primo 18.


1404. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

contra Turcas tempore expeditionum; erat nobilissimus et ditissimus ordo; concitarunt ergo sibi invidiam principum; accesserunt etiam eorum aliqui excessus, et hinc per Phylippum pulcrum regem Galliae exstinctus est ordo hic; Dionisius tamen rex Portugalliae e contra clementer cum ipsis egit, et nisi tunc dissolvit ordinem cum 1312. Viennae Gallorum per Pontificem exstinctus fuisset; et tunc ex bonis confiscatis eorum fundavit ordinem Christi in Portugallia multaque monasteria et caenobia fundavit; academiam Coimbricensem etiam fundavit anno 1290, ex qua


1405. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

est; tardius etiam Angli eo devenerunt, et ab hac provincia nomen habet moneta Anglica Guinee qui est duplicatus aureus; etiam provinciam Congo detexerunt. 6 Romani ergo pontifices, ut eos magis animarent, dominium harum provinciarum Portugallis concesserunt et ipsis ultro jus detegendi et occupandi terras infidelium contulerunt, et quidem cum jure exclusionis omnium aularum; hoc fecit Nicolaus V, Calixtus Tertius, Sixtus IV etc. 7 Alfonsus eo etiam curas suas direxit ut regnum Castiliae conjungeret cum


1406. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

via commodissima ad orientales Indias, merces aliam viam susceperunt, Portugalli enim leniori sumptui ! inferebant in Europam, proin longe leniori pretio poterant dare quam Venetae; ipsi Chalecutenses et alii populi Indiarum lubentis merces suas dabant Portugallis, qui ipsis ad fores venerunt pro mercibus, ubi prius ipsi debebant obviam ire emptoribus; et sic factum est ut Venetorum commercium corrueret; Veneti ergo omni modo egerunt ut Portugallos exturbent ex usu commercii; conspirarunt ergo cum Aegyptiis,


1407. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

religionis incensus operam dedit ut populi isti ad sacra Christianorum transirent, vidit dein etiam quod populi hi eo lubentius ipsi subessent si etiam illi Christianae religioni addicti fuerint; hinc ordinem Jesuitarum, tunc temporis introductum et confirmatum, primus recepit, et ipsis usus est ad convertendos aethnicos suos; Coimbriae ergo primum collegium eorum fundavit; inter hos ergo missionarios celeberrimus fuit S. Franciscus Xaverius. 7.1 Hic rex etiam Sacram inquisitionem induxit in regnum, ad exstirpandos Saracenos et


1408. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

exercitu supponit, intravit in viscera Portugalliae, bis vicit Antonium eumque profligavit ex tota Portugallia, et hinc 1581. ipsam Ulissiponam cinxit, ubi in necessitate rex proclamatus est, comitia dein in urbe Tanoro indixit, in quibus privilegia nationis confirmavit, novaque ipsis complura promisit jura; et sic Portugallia peregrino principi subjecta fuit; Antonius de Crato se ad insulam Terceram, quae est una ex insulis Asoriis, quae omnes Crato addictae erant, recepit; domi ergo firmatus classem expedivit ad subjiciendam


1409. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

enorme flagellum fuit hoc pro foederatis; in desperationem ergo acti id fecerunt quod non facile secus ausi fuissent; quaesiverunt nempe ipsi viam ad Indias orientales, impediti maxima inter pericula per viam consuetam fractis omnibus impedimentis, quae Portugalli et Hispani ipsis ubique locorum posuerunt, devenerunt ad Indias orientales et sic ipsi commercium hoc ad se adtraxerunt, varias possessiones ibi capiendo, et naves Portugallorum interceperunt; ipsum promontorium Bonae spei adhuc vivente Phylippo sibi occuparunt per quod Portugallis multum


1410. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

et Portugallos ubique fregerunt; inter haec decessit Phylippus 2, ei successit Phylippus 3‑us, qui, ut scimus, languidum admodum habuit imperium; in Portugallia commercium magis magisve concidere coepit, et ipsum regnum exhauriri; ab anno 1598, quo Phylippus decessit, usque 1605. ipsis insulis Molucanis Portugallorum potiti sunt Hollandi, cum ceteris fere omnibus possessionibus orientalibus eorum, in quibus se positis munimentis et citadelis magis semper et magis fundarunt. 2 Hollandi per hoc magis adhuc fundarunt commercium suum quod


1411. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

contenti his Hollandi etiam ad Americam animum adjecerunt Brasiliamque eripere volebant Portugallis; hinc societatem Indiae occidentalis erexerunt (Vest-indische) et sic ad annum usque 1638. fere totam Brasiliam eripuerunt Portugallis; imo et ultimum eorum commercium Iaponense astu ipsis extorserunt; nempe Portugalli prioribus temporibus missionarios miserunt ad Japonenses, qui felici successu operati sunt in Japonia, et sic etiam commercium ad se adtraxerunt Portugalli; Hollandi ergo conati sunt suspectos reddere missionarios Portugallos et cum ipsis etiam


1412. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Iaponense astu ipsis extorserunt; nempe Portugalli prioribus temporibus missionarios miserunt ad Japonenses, qui felici successu operati sunt in Japonia, et sic etiam commercium ad se adtraxerunt Portugalli; Hollandi ergo conati sunt suspectos reddere missionarios Portugallos et cum ipsis etiam aliqua ratione religionem Christianam; dixerunt enim missionarios et Portugallos velle Romani Pontifici subjicere imperium Japonense; auxit effectum huius astutiae intercepta unius missionarii epistula ad Pontificem, in qua dicitur multos jam fideles obnoxios esse sedi


1413. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

et jam urbem residentiam Goam conati sunt iis eripere; Portugalli ergo ad Anglos se converterunt, qui dein pacem confecerunt inter Belgas et Portugallos; pax haec favens fuit Belgis; debuerunt enim renunciare possessionibus Belgarum in Indiis orientalibus, imo intuitu Brasiliae ipsis aequivalens stipulati sunt Portugalli, anno 1661; haec tamen pactio effectum non habuit, sed iterum recruduit bellum, anno vero '69. finalis pax inita est; procedente bello Phylippus, cum se liberasset a Gallis, omnes vires convertit contra


1414. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

redacta, et nobilitatis omniumque privilegiorum privati sunt descendentes; et in totum ordinem Jesuitarum relegatio decisa fuit; omnes enim colligati tam in Europa, quam America, navibus in Italiam delati sunt; et bona ipsorum in fiscum et pias causas conversa sunt; in scholis ipsis substituti sunt oratores S. Phylippi Neri; dicunt quidam totum hoc ex odio marchionis Bombal, primarii ministri Iosephi, adversus Jesuitas evenisse; Bombal enim fuit totum-fac Iosephi, et infensissimus Jesuitarum hostis; dein processus hic sub modo regnante regina filia Iosephi


1415. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

quibus dein 17 provinciae enatae sunt. 3.1 Statuum tamen, seu subditorum magna mansit semper in Belgio auctoritas; ut enim concilient sibi tales usurpatores, aut donatarii animos suorum subditorum, varias immunitates, privilegia ipsis concedere debebant, et jam ab iis temporibus permansit apud Belgas spiritus quidam libertatis et independentiae; erant status hi 17 sequentes, jam saeculo 11-o, nempe 4 ducatus: Brabantia, Limburgum, Luxemburgum et Geldriae; erant 7 comitatus: Flandria, Artesia, Hannoniae,


1416. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

causa fuit indoles cruda, severa Philippi 2-i; Carolus enim affabilis, mitis, omni ex parte favit Belgis, sed Philippus totus Hispanus, trux, melancolicus favit Hispanis, spretis Belgis non tantum in Hispania, sed in ipso Belgio Hispanos praeposuit ipsis; hac re totius Belgii odium sibi contraxit; haec tamen non sola causa aversionis fuit, sed accessit et id, quod Philippus non tantum Caroli decreta circa haereticos renovaverit, sed ea extendit, gravioribus poenis roboravit, et severissime exsequi fecit; erant et aliae minores


1417. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

in eo collaborandum, ut pax restituatur Belgio, ut libertas religionis evincatur, ut miles Hispanus eliminetur, sed de Philippi regis exauctoratione adhuc nihil memoratum est, proin non [adhuc] rebellabant contra eum adhuc; nam si haec concessisset ipsis, prouti egerunt apud eum, pax restituta fuisset; Philippus finxit ad speciem se consentire in hanc pacificationem, occulte tamen decrevit hoc foedus dilacerandum. 4 Misit ergo Philippus fratrem suum naturalem Iohannem Austriacum cum plena potestate rerum


1418. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Hollandiam, Zeelandiam, Frisiam et Utrajectum; harum provinciarum exemplum secuta est paulo post Transisalana et Groninga; hoc foedere constitutum est, ut provinciae hae unitis viribus suam libertatem vindicare velint; 2-o) si quocunque tempore de pactione pacis ageretur cum ipsis, sine consensu omnium 7 provinciarum nihil agatur. 5 3-o) in mensura tributorum sine communi omnium consensu nihil determinetur; huic ergo vinculo superinaedificata est respublica hodierna Hollandia; coeperunt nummos cudere jam his temporibus, et in primis


1419. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

declararunt, ex eo quod Philippus leges et consuetudines, quas jure jurando manutenendas promisit, violaverit. 8.1 Determinatum ergo est ut imperio se subjicerent Francisci Alenconii, ducis Antegavensis, quem ipsis Henricus 3. rex Galliae submisit, interim imperium eius valde arctis limitibus circumscribebatur; ille vero absolutum imperium affectabat, hinc inducto milite Gallicano ad civitates contrariantes cogere voluit, sed Belgae offensi per hoc profligarunt Gallos eosque pro hostibus


1420. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Brabantiam et Flandriam fere totam sibi subjecerunt ductu ducis Farnese, nempe Tenerimundam, Gent, Bruxellensem, Neomagum et Mechliniam; pressi sic omni ex parte recurrere cogitabant ad Elisabetham reginam Angliae; interim nec haec suscepit provinciam sibi oblatam, auxilia tamen sua ipsis in omnibus promisit, apertumque foedus die 12-a Aug. anni 1585. cum iis inivit, ea conditione, ut Elisabetha 5,000 peditum det Belgis, equitum vero 1,000, quod omnes Elisabetha suis expensis interteneat; Belgae suo tempore aequivalens pro copiis et expensas belli ipsis


1421. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

tamen sua ipsis in omnibus promisit, apertumque foedus die 12-a Aug. anni 1585. cum iis inivit, ea conditione, ut Elisabetha 5,000 peditum det Belgis, equitum vero 1,000, quod omnes Elisabetha suis expensis interteneat; Belgae suo tempore aequivalens pro copiis et expensas belli ipsis restituant, et in majorem securitatem Belgae tres urbes maritimas eis in pignus dare debebant, nempe Brieram, Vlissingam, et Ramecum; hae civitates usque 1626. manserunt in potestate Anglorum, eo vero anno 1,000,000 imperialium redemerunt eas


1422. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

fiunt hae provinciae in specialibus; in communibus vero omnium negotiis subsint omnes provinciae statibus generalibus seu communibus; sic ergo effectum est sistema 7 diversarum civitatum Belgicarum; his constitutis sub ductu Mauritii res eorum favorabiliter gerebantur, fortunaque ipsis magis favere coepit, cum ex Flandria et Brabantia multi opulentissimi cives se receperint ad foderatos, ob religionis libertatem, cum hae provinciae duae per ducem Farnese Philippo subjectae fuissent, et in iis Philippus poenam exilii statuisset in eos, qui ad sacra


1423. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

in absentia sua constituebant gubernatores vel vicarios; dignitas ergo vicarii in maxima aestimatione fuit apud plebem, et haec dignitas permansit etiam exauctoratis regibus).-- 4 Philippus, ut affligat magis Belgas adque incitas redigat eos, prohibuit ipsis omne commercium et communionem cum Portugallis, ut sic commercium aromatum, quod Belgae cum maxima sua utilitate pro Portugallis faciebant, interrumpat, Belgisque ramum omnem sustentationis adimat et cogat eos ad subjectionem; interim Philippus vehementer spe sua delusus est;


1424. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

et comminationes. 3 Videns ergo Philippus non hoc juvare adhuc ultimum tentavit medium; cessit nempe filiae suae Isabellae provincias has jure hereditario, cum sciverit Belgas jam ipsum Hispanicum ducatum exhorruisse; cogitavit ergo eos ad saniora redire si ipsis principem proprium dederit; haec Isabella Alberto, augusto archiduci Austriae, data fuit in uxorem, addita conditione quod, si defecerit Albertus aut eius heredes, recidat Belgium ad Hispanos; jam Philippus ob provectam aetatem Isabellae, imo, ut aliqui volunt, cum per


1425. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

totius Belgii commodo ubique infregerunt; sub idem tempus Ludovicus 13. rex Galliae non destitit Austriacis et Hispanis molestias facessere, per bellum in Germania intertentum per 30 annos; Suecos enim Galli multis millionibus foverunt, ut bellum continuare potuerunt cum imperatore; ipsis Belgis foederatis subsidia promisit et dedit; quae omnia mirum in modum profuerant Belgis; Vilhelmus enim interea diversa loca expugnavit, classem Hispanorum delevit, copiasque Spinolae sublatas intercepit, detectis planis per proditores.


1426. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

et Suecis apertum foedus inivit; hoc foedere decretum est provincias Belgicas Hispanicas occupare et dividere inter foederatos Belgas et Gallos; interim hoc foedus per non usum exstinctum est, nam ipsi Belgae diffidebant Gallis et metuebant eorum vicinam praepotentiam; initio tamen ipsis profuit hoc foedus, nam Vilhelmus anno '37-o Bredam expugnavit, Brasiliam fere totam circa '39. annum ceperunt Belgae maritimi, Delaminham in Affrica expugnarunt, victoriasque multas de Hispanis retulerunt in mari; Societas Commercialis Indiae orientalis Japoniam ad se


1427. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

enim ille etiam ab exteris agnosci ut legitimus imperans, dein cum Scotis etiam habuit bellum; illi enim rebellarunt contra Cromvellium et subesse volebant legitimis principibus Stuardianae familiae; expetiit ergo amicitiam Belgarum et foedus cum ipsis inire voluit, illi tamen partim exhorrentes de eius facto, partim cum negotium dubium viderent, nolebant se determinare; hinc comitem Dorislar oratorem Cromvelli, nec admiserunt pro audientia, imo in ipsa Hollandia occisus est Dorislar per Scotos exules, qui Carolum exulem


1428. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Post hoc bellum non agebat obscure Ludovicus 14. ut post mortem Caroli 2-i regis Hispaniae nepoti suo adquirat Hispaniam, in hunc finem sibi conciliare Belgium foederatum voluit, una cum Anglia, multum ergo apud Belgas egit, ut eos causae suae faventes redderet, promisit ipsis divisiones variarum provinciarum Hispanicarum, seque in conventiones immisit; Belgae tamen et Angli metuentes praepotentiam domus Bourbonicae si haec duo regna conjungerentur, desiderarunt ut hereditas Hispanica dividatur et pars eius detur tantum Philippo nepoti Ludovici,


1429. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

aperte, sed ita remisit a belli fervore ut nemo dubitaret eam contrariae intentionis esse; imo anno '711. clam pacisci cum aula Gallica coepit et '712. aperte descivit a foedere priori; per belli huius molestias id unicum reportarunt Belgae, quod in Belgio Hispanico diversae urbes ipsis attributae sint per modum obicis contra omnes hostiles irruptiones, cum servitute militiam Belgicam imponendi et intertenendi, quae urbes Barrier Städte dictae sunt. 20.1 Belgium Hispanicum hac pace ad domum Austriacam translatum est; Vilhelmus


1430. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

fuisset monarchia. 11 Religio Christiana his temporibus coepit rursus aethnicis Anglo Saxonibus communicari; cum Brittis enim extinctis exstincta est etiam religio Christiana, et aethnicismus per eos reductus; tamque bono cum fructu coepit evangelium provulgari ipsis, ut adhuc ante finem Heptarchiae tota Anglia Christianae religioni addicta fuerit; imo pulcherrima instituta religionis ex temporibus heptarchiae repetenda est !; ipse Denarius S. Petri per Idam regem Vestsexiae anno 725. fundatus


1431. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Dani (populus septemtrionalis Europae) littora Angliae infestare coeperunt; tandem ad interiora ausi grandes molestias causarunt Anglis, qui eos exturbare non potuerunt e suo regno; hoc 877. anno accidit; fixerunt ergo in Nordhumbria sedes Dani ibique tolerari debuerunt, pace cum ipsis inita; Egberto anno 836. mortuo successit filius Etelvolfus, qui Denarium S. Petri intulit, decessit 858; aderant duo seniores filii Etelbaldus et Etelbertus, qui regnum diviserunt. 2 Etelbaldus anno 860. mortuus est, consequenter eius portionem Etelbertus


1432. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

post duxit comitis Engulismensis filiam Isabellam, quae jam desponsata fuit comiti Hugoni de La Marche; haec familia comitum Marcanorum conjuncta fuit sanguine cum aula Parisina, offensa ergo etiam aula Gallicana fuit per has nuptias; comes ergo Marcanus se conjunxit cum Arthuro, et ipsis se etiam Philippus adjunxit rex; verum et hoc bellum feliciter satis gessit Iohannes, imo 1202-o solemnem victoriam retulit de foederatis ad Rotomagium, in quo conflictu Artur una cum sorore sua Eleonora captus est; Artur paucos post dies decessit in carceribus, non sine


1433. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

et suis successoribus, imo cruciatam expeditionem praedicari curavit contra Ioannem, sub plenariarum indulgentiarum appromissione; videns Ioannes serio apparatus in Angliam fieri ubique, clam reconciliatus est Pontifici per cardinalem Anulfum, omnes monachi restituti sunt, damna ipsis illata resarcita, imo totum regnum Angliae solemni edicto declaravit feudum Sedis Romanae, imo 1000 marcas argenti promisit quotannis Romano Pontifici solvere velle, 700 ex parte Angliae et 300 ex parte Hiberniae, et adhuc denarium S. Petri reduxit; haec omnia negotia


1434. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

persecuti sunt, praecipue equitatus Gallorum; Angli ergo sagittarum jaculatu equos eorum petierunt, divisosque reppulerunt, qui dein equites in fugam acti maxima damna in peditatu Gallico fecerunt, sic turbatum exercitum Angli adorti sunt junctis viribus, internecinamque cladem ipsis intulerunt; ipse rex Galliae Ioannes et eius filius junior captus est ab Anglis, tres vero seniores eius filii fuga se salvarunt; eodem hoc anno David Scotiae regno restitutus est, praestito litro 100,000 librarum sterling, et cum scriptores nil memorent de aliis conditionibus,


1435. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

et complurimis in locis in motus abierunt; occasione horum tumultuum rustici adversum nobilitatem insurrexerunt, qui cum bellum sequi debuerint, exsugiebant subditos omni ex parte; cogitavit quidem Carolus de pace ineunda, sed Angli per potentiam suam evecti inauditas conditiones ipsis praescripserunt; interim Galli domi turbis distracti cum nullo modo se sustinere potuerint, cedere necessitati coacti, amplexi sunt pacis conditiones, intermediatione Pontificis; conventus ergo legatorum habitus est Bretignii anno '360, ubi 8-a Maji bellum, quod 24


1436. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et Calvinianos, ubi se caput ecclesiae dicere incepit, quod praesbiteriani non ferebant; perfregit tamen Jacobus voluntate sua et tunc statim episcopatus induxit, prout in Gallia erant; idem fecit filius Carolus, qui episcopos confirmavit, bona ipsis restitui jussit a privatis familiis; anno '25. bellum inchoavit Carolus contra Hispanos, et '26. contra Gallos bellum movit; fovendos enim suscepit Hugonotas contra Ludovicum 13. 14 Eventus tamen utriusque belli sat sinister erat, cuius causa rursus in


1437. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

spreverint legatos Cronvellii amicitiam eorum sollicitantes; interim Cronvellus victis Scotis et Hibernis tulit legem navigationis, qua interdicta fuit advectio mercium in Angliam exteris navibus; per hanc legem Belgis magnum illatum est damnum, praesertim cum naves praedatoriae ipsis multas naves arriperent; his constitutis putabat tempus adesse Cronvellus se in usum partae authoritatis collocare; nihil ei obstitit quam curia inferior, quam decrevit etiam potestate sua exuere; ingressus ergo summa authoritate curiam dicebat usum jam non esse huius


1438. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

hoc jus jurandum propria auctoritate; anno '87. legatum Romam misit, ut cum ecclesia et aula Romana reconciliationem constituat; ipse pontifex misit nuntium apostolicum Card. Dada, qui solemniter exceptus est a Jacobo; Chatolicis scolas publicas indulsit, ecclesias aperuit ipsis, Jesuitis Londini collegium aperuit, quendam patrem Peters Jesuitam intimum suum ministrum creavit; his vehementer exulcerati sunt animi protestantium, hinc turbae jam variae enatae sunt in provinciis, hinc coactus est parlamentum convocare, quod vehementer contra omnia


1439. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ab iis mercibus, quas ab Anglis emere debebant, hinc fabricantes et opifices adhaeserunt in Anglia; miserunt ergo suos deputatos ad parlamentum, per quos statu calamitoso suo exposito postulabant jurium communionem agente celeberrimo Franclino; auxit querelas suas coacta emptio ipsis per Anglos impositae herbae Thee, cuius monopolium habuit societas mercatoria; deputati tamen hi re infecta redierunt; hinc coeperunt diversi conspirare, qui dein integras provincias in suam sententiam perduxerunt; tandem 13 provinciae se univerunt et jugum Angliae


1440. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

bellum inde ab origine male cessit Anglis; Angli enim, ut potentia navalis, exiguam habebant campestrem militiam, cetera parum valebant in visceribus Americae; milites climati non assueti infirmabantur, colonistae vero pro libertate pugnantes facilius domi pugnabant; adsistebant ipsis etiam Galli, quorum intererat Americanas provincias avellere a corpore Angliae; Ludovicus ergo 16. primus erat qui Americanos pro populo libero recognovit, hinc etiam cum Gallis bellum gerere coacti sunt Angli; Gallis adsistere debebant ex conventione Hispani, hinc etiam


1441. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

tantis hostibus tamen satisfacere non poterant undequaque, sic Gibraltariense praesidium celebris Elliot contra omnes machinationes Hispanorum ; ipsa tamen diuturnitas nocuit Anglis; videntes Angli se renunciare debere 13 provincias, ut ultionem sumerent de perfidis Belgis, ipsis bellum indixerunt omnesque naves eorum, ubicunque interceptas, occuparunt et spoliarunt; hoc confecto anno '86-o pax coaluit inter omnes, 13que provinciae amissae sunt in perpetuum; insula Minorca Hispanis cessa est. 21 Provinciae 13 haec sunt:


1442. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et Romanis. 5.1 Scotiae inferiori maius commercium erat cum Anglis, hinc etiam mixtura enata est harum duarum gentium, proin ibi tam Angli, quam Dani et Galli reperiuntur. 2 Superiores vero Scoti seu monticolae exiguam cum ipsis Scotis inferioribus habent commixtionem, cum Anglis vero plane nullam; hi ergo ex Scotis et Pictis antiquis descendunt. 6.1 Populus Anglicanus communiter est temperamenti melancholico-sanguinei, aliqui etiam melancolico-cholerici.


1443. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

enascitur anxietas animi, ex qua in hypochondriam labuntur, quae per autochiriam plerumque terminatur, accedit huc etiam libertas cogitandi circa religionem. 7 Theatris, saltibus publicis recreantur, item et socialitatibus, Gesselschaft, quod nomine Club ipsis venit, faciles sunt etiam in consuetudinibus et moribus exterarum gentium, praecipue Gallorum, recipiendis, utut odio habeant nationem Gallicam. 8 Angli habent etiam suas Petites Metres, sed in contrarium Gallorum; nam illi sunt serii,


1444. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

superioris, et quidem tam ecclesiasticorum, quam saecularium. 22 Per supra memoratum decretum Habeas Corpus libertas Anglorum firmata est, Lettre Cachete sublata, quae erant epistolae clausae quibus inarrestabantur viri praestantissimi quin processus ipsis formaretur; apud Gallos originem habuerunt, sed modo et ibi sunt prohibitae. 23 Iura haec et immunitates fere omnes etiam Scotis sunt communes; in religione tamen est differentia; nam in Scotia est hierarchia secundum Genevensem ecclesiam,


1445. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

2 Hae dignitates et bona originaliter tantum bene merentibus concedebantur, tardius per abusum etiam pecunia vendebantur; qui abusus quam maxime sub Jacobo primo invaluerunt. 12.1 Archi-officiales gaudent praerogativa honoris cum ipsis proceribus eminentioribus, sed sessionem et votum non habent in Curia nisi prius tales sunt pares; praelati tamen, episcopi, et archiepiscopi ipso facto accepti oficii sui sint pares Curiae, ad descendentes tamen episcoporum non transit haec dignitas, sed est stricte


1446. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

omnia ea, quae expresse per leges prohibita non sunt, impune patrari possint. 4 Sed haec et similia fere omnibus gentibus aliis objici possint; habent quidem leges Anglicae saepe vitia, quae tamen tolerantur potius quam ut per mutationem earum derogarent ipsis legibus; dein neque omnia intuitu constitutionis Anglicae sunt mala, quae nobis vel aliis mala esse videntur. 5 Ad sublimitatem earum legum plurimum confert earum immutabilitas; aliquando etiam citra sublationem legis


1447. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ex congregatis omnibus pacis judicibus, quod omni anno quater fit, et ex omni comitatu congregatur; hoc collegium ordinariam exercet jurisdictionem; assumuntur 12 jurati cives ut assessores; hoc collegium habet jus speciale examen instituendi adversus incarceratos, et ipsis processum solemnem formandi et sententiam ferendi. 2 In gravioribus tamen causis et hoc tribunal est restrictum. 6.1 Tribunal tertii ordinis coalescit ex judicibus itinerantibus; tota enim Anglia, uti scimus, in districtus


1448. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vino et cremato; hanc accisam illi pendunt, qui in minutis vendunt, uti caupones, cavearii etc; 5--o) reditus ex charta signata, et reditus postae; praestatio domibus inhaerens juxta numerum fenestrarum; a curribus quoque habetur praestatio et a numero equorum, imo pro ipsis sedibus portatilibus omnes officiales publici ex suo salario certum quantum amittunt titulo onerum publicorum. 3 Hi reditus sunt stati et ordinarii semel pro semel; praeter hos habentur duo extraordinarii reditus, nempe praestatio, quae bonis


1449. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

absque differentia omnes aequaliter educentur absque status futuri discrimen. 2 Anglis nativa inest dexteritas et conatus indefessus in studiis, hinc facile et multi summum eruditionis gradum consequuntur, praecipue quoad disciplinas serias; neque desunt ipsis omnia possibilia media et subsidia ad litteras; habent bibliothecas, musea, instrumenta, stipendia tam publica quam privata quibus industria excitatur et fovetur. 3 In Anglia duae sunt universitates, Oxoniensis et Cambrigensis; Alfredus Magnus, rex


1450. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

negligerent; in mathesi, geometria, physica, ethica et politica maxime eminent per privatam potissimam instructionem, nam in publicis scholis ex praescripto legum docetur philosophia adhuc Aristotelica, multis futilitatibus et ineptiis repleta; mathesis tamen et physica sunt ipsis amoenissimae scientiae. 4 Iurisprudentia etiam per omnes partes suas publice traditur, privatim tamen excolitur quam maxime tam theoretice, quam practice; in partibus philosophicis juris maxima merita habent, nempe jure naturae, jure gentium, et


1451. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

jam obvenit; accedit etiam quod theologi per linguarum orientalium culturam totam vitam suam iis condiscendis terunt antiquosque classicos volvant neglecta theologia. 6 Quod liberales artes adtinet, hae perfectae sunt ab Anglis plerumque; Galli quidem ipsis palmam praeeripuisse anhelant in pictura, architectura. 7 Unicum Iligo Iones ! reputant Galli inter magnos architectos; modernus rex Georgius 3. novam fundavit accademiam artium liberalium anno 1769. ad excolendos juvenes in his.


1452. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

4 Multos jam exsiccarunt lacus; praeter haec canales factitii copiosi habentur pro commercii et vecturarum facilitate; sed sanitati et aeris salubritati non omni ex parte prosunt; adsunt stupendae cataractae et coarctationes aquarum maritimarum, quae ipsis instar arcium et praesidiorum sunt, nam apertis cataractis inundare noverunt provincias suas sicque hostes arcere. 5.1 In regno animali habentur pecora cornuta copiosa ob pascua copiosa, maxime in Hollandia, Frisia, Groninga et


1453. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sunt perutiles. 2 In Africa possident celebre promontorium Bonae spei; hoc summi est momenti cum sit clavis in Indias orientalis propugnaculoque munitissimo provisum est, gaudet vino optimo hoc promontorium, quod ipsum utillissimum commercium praebet ipsis. 3 Habetur hic hortus botanicus cui par in orbe non datur; titulo proprietatis hoc promontorium pertinet ad societatem Indiae orientalem; aliae vero omnes possessiones Africae ad occidentalem societatem Indiae pertinet; nempe in Ginea littoribus arces


1454. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nonnihil hae virtutes deficiunt. 3 Libertatis maxime sunt amantes, hinc etiam aliis libenter succurrunt, qui in periculo sunt eam amittendi; vitia communia Belgarum sunt avaritia et habendi cupido; haec omni ex parte censeri non possunt, hic enim stimulus ipsis originali tempore summe neccesarius fuit. 4 Arguitur etiam intemperantia eorum in potu, utut vinum ipsis non crescat; hoc tamen ex physicis explicari debet rationibus, illi enim intra aquas habitantes debent roborare corpus suum per labores copiosos


1455. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

qui in periculo sunt eam amittendi; vitia communia Belgarum sunt avaritia et habendi cupido; haec omni ex parte censeri non possunt, hic enim stimulus ipsis originali tempore summe neccesarius fuit. 4 Arguitur etiam intemperantia eorum in potu, utut vinum ipsis non crescat; hoc tamen ex physicis explicari debet rationibus, illi enim intra aquas habitantes debent roborare corpus suum per labores copiosos delassatum; sexus femineus laudatur puritate morum, ordine in rebus domesticis, et a parsimonia; imperii domestici cupidae


1456. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tamen ex physicis explicari debet rationibus, illi enim intra aquas habitantes debent roborare corpus suum per labores copiosos delassatum; sexus femineus laudatur puritate morum, ordine in rebus domesticis, et a parsimonia; imperii domestici cupidae sunt, quod Belgae ultro ipsis concedunt; laudatur decor formae et candor ipsarum; in conversatione notatur quaedam coactio et difficultas. 5 Loquuntur propriam linguam Hollandicam, quae est corrupta Germanica lingua; hoc saeculo Germanica pura et Gallica invaluit, ipsa domestica


1457. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

fit haec deputatio sub praesidio pensionarii, quae dignitas est perpetua; secretarius habet tantum votum consultivum, non decisivum. 7 Potestas Statuum generalium est summa, nam omnia jura majestatica exercent illi, legati primam solemnem audientiam coram ipsis habent, secundam coram vicario; potestas tamen Statuum generalium est deputata et delegata, neque jure proprio regunt, nam saepe ad reddendas rationes pertrahuntur; etiam vicarius generalis gaudet sessione in generalibus


1458. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Celsi ac potentes vel praepotentes domini ordines generalis foederati Belgii; hos titulos anno '629. ipsi Belgae defixerunt; rex Franciae ipsos compellat Percari et Grandes Amici Confoederati; Hispania eos compellat: Domini Status Generales; interim ab anno '29. tribuitur ipsis ordinarius titulus Celsi ac Potentes; imperator primus fuit Iosephus 1. qui anno 10. huius saeculi dedit Belgis competentem titulum, vocula tamen Domini emanet semper; in contextu Euer Hochmögende, Vestra Potentia; Belgium vindicat sibi locum post reges et rempublicam


1459. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

solent habere commercium ceteris Europeis exclusis, et cum ceteris quoque Indiarum orientalium gentibus; omne hoc commercium exercet societas commercialis; cogebantur enim Belgae statim initio reipublicae se consociare ad superanda omnia impedimenta quae Hispani, Portugallique ipsis objiciebant in hoc commercio; enatis autem pluribus societatibus cum sibi ipsi impedimento essent perque concursum pretium mercium ipsi adaugerent, hic societates hae minores conjunctae sunt in unam magnam anno '602--o privilegioque firmata est; fundus huius societatis


1460. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est, consistit in lacte ovili, lactuca, caepis et pomis diversis, et ex hoc etiam milites eorum laudantur, cum inediam perferre valeant; temperantia in potu est generalis in Hispania, adeo ut is, qui potus deprehensus est, numquam ad officia publica applicetur; vituperatur in ipsis ambitio, superbia intollerabilis, pugiones constanter deferunt, etiam vilissimi eorum, ex hoc fastu abominantur viliora opificia; vilissimus sibi appropriat titulum Don; tenaces sunt vestium, morum et consuetudinum, omnes se ad normam


1461. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et consuetudinum, omnes se ad normam regis vestiunt; pileus decussatus, pallium, pugio in latere, sica et oculare in sacco quivis Hispanus habet !. 7 Iactantia et ostentatio magna est Hispanorum, mutationem faciunt in nominibus baptismalibus si ipsis non placeat antiquum, titulos vastissimos habent prouti rex ipsorum; avaritia et iracundia vituperatur non inmerito in Hispanis, nec non crudelitas et simulatio; exteros contemnunt ob rationalismum, Gallos minime ferunt, utut regem Gallum habeant, ob disparitatem morum


1462. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nam omnes res, quas Hispani suis colonistis vendunt, non sunt producta eorum, sed aliarum gentium Europearum, hinc Hispania est tantum canalis per quem opes et thesauri Americae in universam Europam dimanant; dein ipsi Galli et Belgae immediatum commercium exercent cum ipsis Americanis; nam Hispani admittunt ut nomine mercatorum Hispanicorum etiam exteri ingrediantur portus Americanas, et hinc est ut Hispania penes omnes thesauros et divitias Americanas, in se pauper sit. 2 Centrum commercii Americani est portus


1463. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

faciendae, Tribunal sacrae inquisitionis sufferendum, prudens tollerantia invehenda, monachorum numerus restringendus, sacerdotalis enim status excessive exauctus est. 2.1 Ratio status externa poscit ut Hispania amicitiam colat cum Gallis, qui ipsis contermini sunt, et plurimum prod- et obesse possunt; olim ratio status poscebat ut Romani pontifices colantur, hi enim prius plurimum prodesse et nocere poterant; hodie tamen relate ad aulam Romanam mutata est vehementer ratio status omnium


1464. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

commendaturas habuit, hodie tamen non nisi 49 habet commendaturas. 5.1 Secundus est ordo sancti Iacobi; hic erat idem cum ordine sancti Iacobi de Compostella in Hispania; anno 1290. Dionysius rex Portugalliae separavit suos equites a Castilianis, ipsis magnum magistrum creari permisit; numerat ordo hic 150 commendaturas. 6.1 Tertius est ordo Christi, hunc fundavit 1319. Dionysius rex ex bonis Templariorum, hic 454 commendaturas numerat, sedes ordinis huius est


1465. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

florem perducant suas fabricas. 2 Ex his patet commercium summe restrictum esse, solummodo nempe ad massam crudam; obstant etiam commercio telonia, viarum neglectus, canalium defectus, omne ergo commercium eorum passivum est, ipsas necessitates suas exteri ipsis apportant; coemunt apud exteros frumentum omnis generis, texturas omnes, tam panni quam lini et nobiliores, funes, vela pro navibus suis, limbos aureos et argenteos, merces omnis generis ferreas et chalibeas, vestimenti


1466. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

universim defectus magnus est in re monetaria. § 10 De religionis negotiis 1.1 In Portugallia aeque ac Hispania unica religio catholica viget; sunt aeque zelotae in negotiis religionis; maxime Mahometani et Judaei ipsis odio sunt, Judaeorum tamen latentium ingens est copia. 2 In cultu sanctorum plane excedunt; beatam Virginem, sanctum Antonium de Padua et Franciscus Sarefia maxime reverentur. 3 Clerus in maxima existimatione est; ritus externos


1467. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

historiae Portugallicae Ulissiponae; anno '21. societatem problematicorum; societatem generalem anno '52. Tomari fundavit Iosephus. 5 Habetur etiam artis poeticae et rhetoricae societates sub diversis nominibus; in poesi maxime excellunt, cuius studium ipsis etiam carissimum est; reliquae scientiae segniter pertractantur, et theologiae instar multis futilitatibus et ineptiis repletae sunt; postremis tamen annis censurae rigor mitigatus est, libri Romae prohibiti licite invecti et venditi sunt. 6


1468. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et ineptiis repletae sunt; postremis tamen annis censurae rigor mitigatus est, libri Romae prohibiti licite invecti et venditi sunt. 6 Iurisprudentia, medicina in vilissimo statu est in hoc regno; nulla etiam experimenta in physica, chimia et medica ipsis nota sunt. § 12 De collegiis diversis 1.1 Eminentissimum collegium est Consilium status; in hoc tam interna, quam externa negotia regni in praesentia regis


1469. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tolerantia inducenda, populus ad saniora et priora religionis principia reducendus, superstitio exstirpanda; classis et exercitus campestris meliorem formam deposceret quoque, amicitia cum exteris colatur, praesertim cum Hispanis contra quos nunquam semper satis tuti erunt, ipsis Magnae Brittaniae amicitiam conservare studeant, hi enim ipsis auxilio esse poterunt semper contra Hispanos et Gallos; ceterae gentes magis indifferentes sunt intuitu Portugallorum, amicitiam tamen cum illis medio Magnae Brittanniae conservare suadebit ratio status.


1470. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

principia reducendus, superstitio exstirpanda; classis et exercitus campestris meliorem formam deposceret quoque, amicitia cum exteris colatur, praesertim cum Hispanis contra quos nunquam semper satis tuti erunt, ipsis Magnae Brittaniae amicitiam conservare studeant, hi enim ipsis auxilio esse poterunt semper contra Hispanos et Gallos; ceterae gentes magis indifferentes sunt intuitu Portugallorum, amicitiam tamen cum illis medio Magnae Brittanniae conservare suadebit ratio status. Finis statisticae practicae Die 13--a


Bibliographia locorum inventorum

Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.