Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ipsis

Your search found 1529 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 450-469:


450. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

ne quid ei vitio daretur ab iis qui aliena quoque corrigere pulchrum putarunt. cui sane hominum generi, gravissimorum virorum scripta ad rationem et rectam scribendi normam exigenti, non multo minus profecto debere nos fatendum est, quam illis ipsis quos tantam humanae vitae utilitatem conficiendi historiis afferre iam diximus. perficiunt enim subtilitate, et acrimonia iudicii, ut nos quoque, si quando usus veniat, ab indicata quasi fovea declinantes, laudabilis industriae cursu ad propositam


451. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 243 | Paragraph | Section]

iccirco fit ut ea quoque, quae illis fuit, considerandi et iudicandi, facultate careamus. Nam neque de Apellis, aut Zeuxidis, aut Protogenis, aut aliorum pictorum, qui fama claruerunt, artibus iudicare non licet iis quos earum artium scientia cum his ipsis minime conferri potuisse constat: neque de Phidiae, aut Polycleti, aut Myronis operibus ceteri opifices sententiam minus ferre potuerunt, cum ab eorum tamen laude longe distarent. ut illam rationem praetermittam, quod saepe usu contingit, ut homo


452. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 244 | Paragraph | Section]

quem eiusmodi scripta sua sponte parere consueverunt, sed potius ad utilitatem legentium accommodare: quod ipse in historiae prooemio testatum reliquit: quo in prooemio haec scripsit ad verbum: Et auditu quidem, ut quaeque pars fabularum expers in ipsis est, ita minus iucunda fortasse videbitur. quicumque autem et praeteritas res, et quantum humano consilio licet, etiam futuras, praeteritis similes, considerare, planeque inspicere voluerint, his, dum illa utilitatem pariant, satis erit.


453. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 245 | Paragraph | Section]

quam animi minus facile assequerentur. qua in re licet illum iure mirari, qui non viderit futurum ut cum multae simul res multis in locis gererentur, brevibus quasi segmentis concisa narratio, praeclarum illud purumque lumen capere nequiret. quod ipsis ex rebus perspicue patet. in tertio enim libro (ut hoc uno exemplo contentus sim) de Mytilenaeis aggressus scribere, narrationem prius quam universam absolveret, ad Lacedaemoniorum res gestas divertit: quibus nondum imposito fine, Plataeensium


454. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 248 | Paragraph | Section]

Locus in Graeco mutilatus. adversus barbaros multis partibus plures, ita maritimo proelio decertarunt, ut, quot ad bellum naves emiserant, totidem plane alias depresserint, alias cum ipsis hominibus ceperint. quae de re ipsius verba subiciam: Postea simul cum sociis Atheniensium apud flumen Eurymedontem in Pamphylia, terrestri navalique certamine adversus Medos pugnarunt: eodemque die bis Athenienses, duce Cimone,


455. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 249 | Paragraph | Section]

autem in his commemorandis magna diligentia opus esse non ignoravit, cur illa per negligentiam praetermisit? neque enim existimandum est, eum facultatis imbecillitate prohibitum, ne aut invenire, aut, quae utrobique rebus ipsis convenirent, eloqui posset. Quodsi suis quibusdam rationibus adductus, alteram legationem exaggerare maluit; nequeo sane coniicere, cur Laconicam Atticae, hoc est, eam quae posterior esset, ei quae praeiret tempore, anteferret; cur propriam


456. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 249 | Paragraph | Section]

quae cum omnia diligenter curasset, historiam ipsam reliquisse videtur imperfectam; quemadmodum Cratippus, qui et eius fuit aequalis, et quae ipse omiserat, in unum coegit, scriptum reliquit: cum eas orationes ita dicat adhibitas esse, ut non modo rebus ipsis sint impedimento, verum etiam auditoribus permolestae: idque sententiam Thucydidem, nullas in ultima historiae parte orationes adiunxisse, etsi multa in Ionia, multa Athenis evenissent, quae sermonum et orationum interventu transigerentur. Quod


457. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 249 | Paragraph | Section]

eandem in explicando vim inesse iudicabit. alter enim, cum paucas admodum, nec magni momenti res habeat, totus concionibus ad artem factis abundat: in altero contra, et multis et magnis rebus referto, magna est concionum infrequentia. Iam vero et in ipsis concionibus lapsum illum in hunc errorem videor animadvertisse, ut in eodem argumento, eodemque tempore, quae ad rem facerent, omiserit; quae vero maxime aliena essent, in orationem induxerit. cuius generis illud in tertio libro, ubi de


458. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 250 | Paragraph | Section]

cum antea de Pericle dixisset, quod nimirum is custodia civitatem contineret, ac, quantum quidem posset, quietam conservaret, ita tamen, ut frequenter equites aliquot emitteret, qui hostium emissarios ab agris qui vicini urbi erant, prohiberent, nequid ipsis agris damni inferretur; deinde brevem quandam pugnam ab Atheniensium equitum turma, una cum Thessalis, in Phrygiis ait esse commissam cum Boeotorum equitibus: in quo conflictu Athenienses et Thessalos nihilo fuisse inferiores, quoad gravis


459. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

nec facillima fuit inventio: propterea quod qui singulis gerendis rebus affuerant, non eadem de eidem affirmabant; sed ut quisque aut in alterutram partem studio propensior erat, aut reminiscebatur. Et auditu quidem, ut quaeque pars fabularum expers in ipsis est, ita minus iucunda fortasse videbitur. quicumque autem et praeteritas res, et, quantum humano consilio licet, etiam futuras, praeteritis similes, considerare, planeque inspicere voluerint, his, dum illa utilitatem pariant, satis erit;


460. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 253 | Paragraph | Section]

scripsere, quasque ex his leviter attigerint partes, ab initio, ut eram pollicitus, rem repetens, summatim percurram. sic enim proprium huius viri characterem pernoscere cuiuis licebit. Ac veteres quidem illi, qui multo antea fuerunt, quique non nisi ex ipsis sunt nominibus noti, quam sint dicendi rationem secuti, non satis queo coniicere, simplex ne illa fuerit et inornata, ac nihil supervacaneum, nihil non utile, non necessarium habuerit, aut contra magnifica fuerit, et referta dignitatis et opificii


461. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

separatim Thucydidis dicendi formis sermonem facere, ut illius verba subiungam; sed diversis variisque; ex locis particulas quasdam sumere narrationis et orationum, hisque caussas apponere, ex quibus facile cognosci queat, quibus in locis, tam in rebus ipsis quam in verbis, bene maleve se gesserit. Sed illud iterum abs te, Q. Aeli, atque ab aliis elegantis doctrinae sectatoribus, siqui forte haec legent, maiorem in modum peto, ut susceptum a nobis consilium perpendant. nihil enim nos aliud


462. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 259 | Paragraph | Section]

non iam diversi, sed uno eodemque impetu, ea quae iam evenerant, et luctu et gemitu prosequentes, partim ad subveniendum navibus, partim ad reliquam murorum partem tuendam contendunt. alii, quorum maxima erat pars, iam qua sibi salutem parent, pro se ipsis circumspectant. Fuit autem eo tempore tantus pavor, ut maior numquam exstiterit. ac tale quiddam perpessi sunt, quale ipsi fecerant ad Pylum, ubi Lacedaemonii, amissa classe, perierunt. nam cum Lacedaemonii naves amisissent, homines etiam ipsos,


463. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 267 | Paragraph | Section]

καλῶν, ὡς ἢ δικαίως τὸν Μῆδον καταλύσαντες ἄρχομεν, ἢ ἀδικούμενοι νῦν ἐπεξερχόμεθα, λόγων μῆκος ἄπιστον παρέξομεν. Hoc est; Neque nobis igitur ipsis verborum elegantia, longaque oratione, cui fides non habeatur, utendum arbitramur, ut ostendamus, vel iure penes nos, qui Medum eiecerimus, imperium esse, vel nulla iniuria nos lacessitos nunc ad bellum exire . Haec oratio confitentis est


464. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 268 | Paragraph | Section]

His iterum affectata quaedam et amara respondentes subiungit Melios, communem esse inimicis belli fortunam; ei vero qui cesserit, nullam iam spem superesse; inter agendum autem, adhuc melioris fortunae spem esse. Ad quae Atheniensis respondet quaedam ipsis labyrinthis intricatiora de spe, quae plerumque homines fallere soleat; ita ad verbum: ἐλπὶς δὲ κινδύνου παραμύθιον οὖσα τοὺς μὲν ἀπὸ περιουσίας χρωμένους


465. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

audiverit, ex iis quae ipse proxime superiore libro commemorat, facile possumus cognoscere. Nam, postquam in urbe Amphipoli dux fuisset, eiectus ex patria, per omne reliquum belli tempus in Thracio vixit. Restat ergo, ut consideremus, an vel rebus ipsis, vel personis ad id colloquium convenientibus aptum dialogum finxerit; cum eius fuerit muneris, quemadmodum in ipso quoque libri prooemio se facturum profitetur, ut, quae vera essent, diceret. Num igitur, quemadmodum illa Meliis de libertate oratio


466. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 270 | Paragraph | Section]

Meliorum stultitiam reprehendant, qui idem, quod ipsi ante fecissent, sibi proponerent. Existimo equidem, si quis haec coram Atheniensibus, qui communem hominum vitam ad elegantiorem vitae cultum traduxerunt, dicere aggressus esset, eius orationem ipsis futuram fuisse permolestam. His sane caussis adductus hanc orationem cum illa altera conferens, minime laudo. in illa enim Archidamus Lacedaemonius ad ea facienda quae iusta essent, Plataeenses hortatur, dictione utens pura, et dilucida,


467. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 274 | Paragraph | Section]

reprehensu sunt faciles, iniuriam faciant, apud vos, qui haec optime intelligitis, ostendamus; sed multo magis ut nos accusemus; quod, cum multa Graecarum urbium exempla nobis observentur, quemadmodum illae in servitutem sint redactae, non tamen nobis ipsis subvenimus, nec praesentes fallacias, in nos confictas, dissolvimus, Leontinorum scilicet propinquorum restitutiones, atque Egestanorum sociorum auxilium; ac non potius, viribus collectis, conamur ostendere illis, non esse nos Iones, neque


468. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 276 | Paragraph | Section]

est usus; quae multitudini, raro haec audienti, magnam potius affert molestiam: neque vero in sermonibus familiaribus, in quibus de rebus ad vitam spectantibus agimus aut cum civibus, aut amicis, aut propinquis nostris, quibuscum aut de rebus quae ipsis evenerunt, disserimus; aut necessaria aliqua de re consilium capimus; aut admonemus; aut hortamur; aut bonis illorum gratulamur; aut rebus adversis una dolore afficimur. ut interim illud taceam, sermones eiusmodi, propterea quod sint iniucundi, ne


469. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 279 | Paragraph | Section]

fere consilio de iis iniuriis habebantur, quae non vobis modo, sed reliquis etiam Graecis a Philippo, ex quo pacem fecit, inferuntur; cumque certum mihi plane sit, dicturos esse omnes, etsi re non idem praestent, oportere tum verbis, tum vero rebus ipsis prospicere, ut ille abstineat ab iniuria, meritasque poenas luat: eo deducta proiectaque omnia cerno, ut verear ne, quod dicam, contumeliose illud quidem, sed vere tamen dici possit. Ego, si, quod maxime contra rem publicam foret, oratores omnes


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.