Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ipsis

Your search found 1529 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 476-593:


476. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

Quibus causis motus, volui novum Opus de sermone Sacrarum literarum, quanta omnino potui diligentia, consultis diligenter locis Scripturae, et linguarum natura ac proprietate, nec neglectis bonorum scriptorum sententiis, conficere: quo studio si Sacrae theologiae, syncerissimam veritatem ex ipsis Sacrarum literarum fontibus, cognito earum sermone, haurire et habere possent. Qua opera, Deo dante, id efficietur, ut tanto magis sacer Codex tum teratur, tum etiam intelligatur. ¶ Prima igitur et prolixissima eius pars continebit singularum Scripturae vocum, et phrasium ex


477. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

explicationes, ex illis vocabulis aut phrasibus dependentes, quarum aliquae nonnihil etiam prolixiores sunt. In sunt quoque nonnullae longiores confirmationes aliquarum controversarum significationum, in maioris momenti vocibus. Denique aliquando sese obtulit occasio, ut de reb. quoque ipsis aliquid disserere, propter vocum uberiorem explicationem, necesse fuerit. De secunda ac tertia parte postea suo loco aliquid dicam. Sicut autem studio publici boni Ecclesiae, hoc totum Opus maximo labore congessi: ita contra valde vereor, ne multi eo ad corrumpendam Scripturam


478. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

optarim, ut omni studio ad cognitionem Dei, idque per meditationem legis ipsius diu noctuque adhibitam, contenderent. Ad quam Scripturae scrutationem aut meditationem, vel in primis necessarium foret, sermonem sacrum secundum eius nativam vim (quae non aliunde rectius cognoscitur, quam ex ipsis Sacris literis) quam rectissime intelligere. De quo instrumento, totaque ratione cognoscendi Sacras literas, in toto hoc volumine, et praesertim in libello cui hunc ipsum titulum feci, copiosius disservi: ut de eadem re denuo hic verba facere, operae precium minime fore videatur.


479. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

eius vere perspicere, et non per velum divinare possimus. Attribui nihilo minus ideo appellationem hanc nostro huic labori, quia et sermonis ac phrasium cognitio, quam non raro Christus a suis Apostolis serio exigit, plurimum facit ad intellectum Sacrarum literarum: et de rebus quoque ipsis et agnitione Christi non pauca in hoc opere dicta sunt, quae si recte intelligentur, vere clavem ac lumen Sacris literis afferent, et inferent. Certe cum verba sint notae rerum necessario sensus Scripturae ex vocabulorum ac sermonis noticia percipiendi sunt. Sublevabit autem me,


480. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

Chrysostomi est super Matth. 24, Abbreviatos dies, et longitudinem dierum, de imminuto aut aucto numero dierum, non de quantitate singularum dierum intelligendum esse. Hoc enim sponte cuivis occurrit. Vulgata versio utitur hac voce Abbreviationis, Isa. 10, et Rom. 9. Sed neutro loco est in ipsis fontibus. ABDITUM, aut potius latibulum Domini: Psal. 91, de quo vide Absconditum, et Umbraculum. ABDUCERE alîquem cum operantibus iniquitatem: Psal. 125, Declinantes autem, etc. abducet Dominus cum operantibus


481. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

et Psal. 131, Scriptura utitur. Dicit enim Psaltes, se non grandia et mirabilia quaedam huius mundi (ut sunt opes, potentia, dignitates, gloria) sectatum esse: sed tantum in solum Deum sperasse, eumque expectasse, non aliter ac infans ablactatus toto animi affectu et oculis ipsis expetit, quaerit et expectat matrem: et denique hortatur omnes, ut sperent in Deum. Intellectus autem verborum illorum, quoniam varie torquentur hic est: Certe posui aut direxi, videlicet ergate, et tranquillavi, aut quiescere feci animam meam, scilicet ab omnibus carnalibus cupiditatibus


482. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

sequitur, agit ac promovet. Sic et Psal. 17, Oculitui iudicent aequitates. id est: Tu, o Deus, promove et iuva ea omnia, quae recta et aequa sunt. Vide infra RECTUM. AESTATIS SICCITATES, pro summis siccitatibus ponitur, Psal. 32. Aestas alioqui saepe pro ipsis fructibus aestatis ponitur Ieremiae 48. In aestatem tuam praedo irruet: pro, in tuos aestivos fructus: id est, cum fructus erunt maturi, et non collecti, invadet te hostis tempore nempe sibi ad rapiendum commodissimo, et contrâ tibi ad tuenda tua incommodissimo. AETERNITAS, ut


483. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

vel quatenus sacerdos aspicere solet ac debet. Aspectus aliquando id dicitur, quo respicimus, et unde toti pendemus, unde opem speramus. Isaiae 20. Et pudore afficientur ab Aethiope aspectu suo. Et mox: Ecce sic aspectus noster, quo confugimus pro auxilio, ut liberaremur. Aspectus ducum ipsis, Ezech. 23: pro, omnes videbantur similes dueibus, habebant speciem ac dignitatem ducum. Sic 2. Sam. 23. Percussit Aegyptium, virum aspectus, id est, terribilem et formidabilem. Sic ferme Germani,


484. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

obsignabat, profiteri ac amplecti. Baptizari vero in eius nomen dicimus, cui nos baptismum dicamus ac consecramus. Quam obrem recte Paulus negat, sese in nomen suum quempiam baptizasse. Baptizari autem dicuntur fideles in mortem Christi, seu pro mortuis. i. ut per Christi mortem peccatum in ipsis moriatur et aboleatur. Et in unum corpus, ut omnes in Christo capite coalescant. Et in remissionem peccatorum, ut Christi sanguine abluantur, ut praepositio εἰς, in istis omnibus finalem (quam vocant) causam designet. Baptizari aqua, sive


485. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

quod si de sola exemplari benedictione ageretur, non toties, nec tanta ἐνεργείᾳ aut specie haec promissio repeteretur. Praeterea multi inter Ethnicos fuerunt, qui illustriora exempla felicitatis hominibus suppeditare potuerunt: per quae tanquam maiora ipsis notiora, gratiora, ac magis domestica sibi, precari bene potuerunt. Postremo, quota pars mundi novit per eorum religionem Abrahamum, nisi quod nunc per nostrum Meschiam eum cognovit? Ad haec etiam, quantilla tandem fuit illa felicitas Abrahami, quam gentiles in eo admirari potuerunt, qui


486. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

μεσίτης et pacificator Christus: quod optime intelligi potest, si locus iste comparetur cum Exod. 28, ubi summus sacerdos iubetur apparere in conspectu Domini, laminam praeferens in vertice, in qua sculptum esset SANCTUS DOMINI, ut (inquit) Dominus placetur ipsis. Nam fuisse summum illum pontificem, Christi aeterni nostri pontificis typum, in Epistola ad Hebraeos copiose declaratur. Recte igitur dicit Christus Iohan. 15, Sine me non potestis venire ad patrem. Caeterum a verbo εὐδοκεῖν, oritur verbale


487. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

notionem Erasmus videtur non animadvertisse. Sed idem recte eos reprehendit, qui putarunt hic agi de hominum εὐδοκία, cum potius gratulentur angeli hominibus gratuitam Dei cum ipsis reconciliationem. Recte igitur Chrysostomus ad Colos. εὐδοκίαν interpretatur καταλλαγὴν: quamvis haec ab illa differat, ut consequens a causa. Non male etiam Theophylactus


488. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

εὐδοκίαν interpretatur καταλλαγὴν: quamvis haec ab illa differat, ut consequens a causa. Non male etiam Theophylactus ἐπανάπαυσιν: modo intelligamus, Deum non in ipsis hominibus, sed in uno filio acquiescere, in quo scilicet dilectos suos ἐχαρίτωσεν, hoc est, gratis dilexit. Hic videtur tantum illa posterior seu activa significatio nonnihil declarari, tametsi et altera illa acquiescentiae breviter obscureque


489. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 61 | Paragraph | SubSect | Section]

Domini, Psal. 16. Huc referatur illud Ezech. 23, ubi contra Iudaeis minatur dicens, In via fororis tuae (id est, decem tribuum Israelis) ambulasti, et dabo calicem eius in manu tua, etc. Spiritus tempestatis pars calicis eorum, Psal. 11: id est, decreta ipsis ultio, et divinitus ordinata impietatis eorum retributio. Et Christus: Si non potest hic calix transire a me, nisi ut bibam eum, fiat voluntas tua, etc. Et alibi ad Petrum: Calicem quem dedit mihi pater, non vis ut bibam illum? Psal. 75: Nam calix in manu Iehovae


490. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 62 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Esa. 5, Cantabo canticum dilecto meo de vinea eius. id est, indicabo quomodo se res habeant inter dilectum meum et vineam eius. Sic Matth, 11 dicitur, quod et laeta et tristia sint cantata aut praedicata Iudaeis, sed frustra. Denique in novo Testamento. praesertim Eph 5. et Coll. 3. de ipsis pientissimis cordis cogitationibus, fide ac motibus accipitur Cantantes ac psallentes in cordib. vestris Domino. CAPILLI cum sint numero multi, et res in homine minimae et tenues, multis locutionibus occasionem praebent. ut, Numeratos esse alicuius capillos capitis, Matth. 10


491. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

vespertinae, hoc est, ei quae a pastu sese ad cubilia vel latebras suas recipiat: sed matutinae, ei videlicet quae matutino tempore in pascuis circumquaque pascendo oberret, comparatur, in ea dispensatione, qua dum circumquaque cum discipulis suis veluti hinnulis in Iudaea, matutino tempore, i. ipsis regni sui, orituraeque iam diurnae lucis primordiis, pabula vitae administrando circuit, a venatoribus Iudaeis, Apostolis velut hinnulis dispersis, capitur et occiditur, ut esset hostia et sacrificium pro peccatis totius mundi. Unde et Chaldaeus legit in titulo huius Psalmi, Pro virtute


492. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

vero inunctione habes Iudicum 9. 1. Samuelis 10 et 15. ubi David et Saul inunguntur. Usitatum sane et hodierna die est, Caesares ac reges inungi, Quam caeremoniam ideo Deus adhiberi voluit, ut et veluti separati a reliquo vulgo, eoque in maiori quadam reverentia essent: et scirent non esse in ipsis satis roboris ac industriae ad tantas functiones, nisi divinitus spiritu consilii, sapientiae ac fortitudinis, in rebus arduis perinde tum confirmarentur ac reficerentur, tum etiam contra externas laesiones inimicorum munirentur: sicut in magnis laboribus et aestibus, in illis Orientalibus


493. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

spiritu Abba pater, Roman. 8, et Galat. 4, pro, sic animose sentire, cogitare aut dicere. Clamare lapides, Lucae 19: id est, homines alienissimos a Deo converti et praedicare Deum: sicut alibi dicitur, Potens est Deus ex hisce lapidibus filios Abrahae suscitare: tametsi id revera de ipsis lapidibus per quandam hyperbolen dicatur. Clamosa et stulta mulier, Proverb. 9. de rixosa muliere dicitur, quae levi de causa temere ac impudenter etiam in plateis rixatur ac vociferatur. Psal. 147 dicitur Deus dare cibum pullis corvorum, invocantibus eum: ut habet vulgata


494. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 82 | Paragraph | SubSect | Section]

tristia et adversa. Caelos novos creari, et caelos plantari Esaiae 65. 66. 51, est Ecclesiam religionemque instaurari gloriosa instauratione per filium Dei. Accipitur et pro illo spirituali Dei regno, ubi pii cum eo aeterna felicitate fruentur. Sic, Caelos novos et terram novam, et promissa ipsis expectamus, in quib. inhabitat iustitia 2. Petr. 3. In eadem significatione Apocalyp. 21, reperitur. Caeli militia et regina, fuit proprium quoddam genus idololatriae, Zoph. 1. Ier. 7 et 44. Caeli aperti, de specie visionis dicitur, quae piis ita apparet tanquam si per apertos


495. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

in igne furoris mei, et conflabimini in medio eius, ut conflatur argentum in medio fornacis: sic eritis in medio eius. Et scietis, quod ego Dominus, cum effuderim indignationem meam super vos. Hactenus propheta. Tertio, quia idola ex aere fundebantur, ideo Conflare et Conflatile saepe de ipsis materialibus idolis dicitur. Ierem. 10. Pudefiet omnis conflator de sculptili suo, quia mendacium fudit illud, non est spiritus in eo. Sic Iud. 17, Conflatile, quod fuit in domo Micheae. Exod. 32, Fecerunt sibi vitulum conflatilem. Hinc porro per metaphoram non raro ipsa spiritualia


496. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 94 | Paragraph | SubSect | Section]

aut aliunde, vel denique etiam ex falsa opinione religionis, honestatis aut iuris sumptam, ut maiorem syllogismi: cui porro ut minorem syllogismi, nostrum aliquod factum, dictum, institutum aut conatum accommodamus: ac denique concludimus, quid de eo nostro opere aut consilio, atque adeo de nobis ipsis sentiendum sit. Unde ulterius sequitur vel securitas ac laeticia aliqua, si id recte factum esse deprehendimus: vel etiam terror, dolor ac moeror, si quid prave, iniuste aut impie egimus. ut si quis sic secum ratiocinetur: Quod tibi non vis fieri, hoc alteri ne feceris: Tu proximo tuo hoc aut


497. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

expressit pseudopropheta Zedechias, qui fabrefactis sibi in capite ferreis cornibus, et agitato capite dicebat ad Achabum: Sic cornibus petes autuenti labis Syros. 1. Reg. 22. Sic Psalm. 44. In te inimicos nostros cornu petemus, aut ventilabimus. Et Deut. 33. Cornua unicornis cornua eius: ipsis populos petet, aut ventilabit simul. Ferrea cornua: pro, robusta et praevalida potentia, Mich. 4. Cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas aereas, comminuesque populos multos: id est, dabo tibi victricem et plane invictam potentiam. Exaudire a cornibus unicornium, Psal.


498. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

in cubilibus aut proteruitatibus: id est, non in scortationibus. Cubile synecdochicos ponitur pro eo quod fit in cubili, quod solet esse honestum ab honestis, et turpe, a turpibus factum. CUBICULUM, pro loco secreto. Sic Psalmista dicit: In cubilibus vestris compungimini.: vel etiam in ipsis lectis, ac inter quiescendum. CUBITUS, mensurae genus est, quo plerunque Scriptura metitur quantitates continuas in rebus Sacris et domesticis. CULEX, notum genus minimarum muscarum est. Solet autem quasi proverbio maximis animalibus opponi. Sic vetus proverbium habet


499. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section]

Genes. 45. pro, exclamare cum ululatu. Hostes dare tergum, est in fugam convertere. Psalm. 18 2. Samuel. 22. Inimicos meos dedisti dorsum. Latini aliquando hoc intelligerent de ipsis hostibus, quod terga de derint aut verterint. Dare ergo tergum, est, efficere ut aliquis fugiat. Contra apud Latinos passive accipitur, pro fugere. Ancillam dare in sinum: pro, adiungere alicui ut sit concubina eius. Genes. 16. Viam dare in caput alicuius, 1. Reg. 8. et Ezech. 9. pro,


500. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

iugis sacrificii, cum illa abominatione desolationis: quia tum vera doctrina seu cognitio passionis Christi, quod est nostrum iuge sacrificium, eiusque praedicatio in talib. furorib. Satanae abolita fuit, tum et contrariae abominationes ac errores erecti. Sed non est nostri instituti, nunc de reb. ipsis Theologice disputare: illud tantum de Hebraismo dico quod in eo loco abominatio ponitur pro abominabili idolo aut errore, posito abstracto pro concreto et eius subiecto Desolationis autem genitivus ponitur pro abominatione desolante, seu verum Dei cultum ac Ecclesiam vastante: sicut aepe


501. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

nocens est. Undecimo, visitat iniquitatem patrum super filios, si scilicet filii imitentur facta et scelera parentum. Alias non portabunt filii iniquitatem parentum. Hactenus Hebraei quae bona ex parte leguntur et apud Rabbi Salomonem. Et Hebraei haec Dei epitheta sive elogia sic dividunt, ut ex ipsis faciant 13 (quas sic vocant) proprietates Dei. Observandum autem est, quod plerunque Paulus in suis Epistolis nomen Dei, patri, Domini autem, Christo seu filio Dei tribuit: quod non eo facit, quod vel pater non sit etiam Dominus, vel filius non sit vere Deus: sed ideo, quod in mysterio


502. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

ut supra monui. Citat enim Psalm. 8. Deus caeli, Gen. 21, verum aut aeternum Deum significat. Sed contra Deus seculi, 2. Corinth. 4, diabolum: in quibus Deus huius seculi excaecavit mentem, etc. Coram diis psallere, Psalm 138: pro coram vere piis hominibus, et coram ipsis etiam sanctis angelis celebrare Deum. Producere deum manu sua: pro, fabricare idolum Iob 12. Secura sunt tabernacula eius, qui producit deum manu sua: pro, qui fabricat idola, id est, non metuit Deum, secure vivit, et audacter peccat. De nominibus Dei plenam tractationem, ex verbo Dei


503. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

exaltatus Christus. Psalm. 20. In fortitudinibus dexterae eius salus est. Item Psalm. 44. Brachium eorum non salvavit eos, sed dextera tua et brachium tuum, et lux vultus tui. Ponitur aliquando et pro ipsis Praeclaris factis, ut Psalm. 77. Recordabor annorum dexterae tuae. id est, eius temporis quo grandia fecisti. Secundo, indicat quandam promptitudinem Dei in benefaciendo: quia dextera dare ac largiri solemus aliis quae volumus. ut Psalm. 16. Iucunditates sunt in dextera tua in seculum. id


504. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

sit generatio filii: et volunt illud Dicere, cum Iohannis λόγος verbum conferre. quasi filius ideo dicatur verbum, quia pater dicendo ipsum, creavit caelum et terram. Verum cum unusquisque debeat in sua sententia abundare, aut de eaplane certus esse: ego ipsis suam interpretationem relinquam, et hanc magis obviam minusque periculosam potius sequar. Nam illud Dicere, iudico esse communem actionem trium personarum ad extra, non solius patris. Sane Epistola ad Hebraeos, illud creans dicere, ac verbum etiam Christo adscribit, cum inquit: Omnia ferens


505. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

sit fortis. Sed possis et ibi praedicto modo adverbialiter interpretari, quod excelse clament, et Dominus sit excelse aut excellenter potens. Sed de hac re aliquid in constructione Nominum, et etiam Verborum, et in Adverbiis. Caeterûm in loquutione, Gloria in excelsis Deo, ideo putant aliqui de ipsis caelis esse intelligendum, quia mox sequitur quasi Antithesis. Et in terra pax hominibus. EXCIDERE, a Cado, Hebr. 6. Si excidunt, ut denuo revocentur per poenitentiam. id est, si defecerint, deserverint veritatem. Sic Galat. 5. Qui in lege iustificamini, ex gratia excidistis.


506. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

in veteri Testamento, quod est propositum populo Dei iam collecto et converso, et a parentibus inde ab ima infantia in fide de uno Deo instituto, ac eum cultum profitenti, et in verum Deum saltem historica noticia credenti, tantum illud maxime necessarium, et in quo etiam alioqui omnis difficultas ipsis quoque sanctis est, nempe fiducia in Deum, a prophetis inculcatur. idque ab auditoribus flagitatur At contra in Novo, ubi haec doctrina proposita est populo primum erudiendo, Dei, ac certe triados et Meschiae veri ignaro colligendo, ac ad verum Dei cultum convertendo et vocando, fuit vel


507. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

τῆς κπισεος Latine appositissime sic reddideris: Ex eo, aut id glorificatur pater meus, cum fructum multum fertis, et discipuli mei estis: Ex eo oritur ac perficitur charitas in nobis, cum fiduciam in die iudicii habemus, aut concipimus. Atque hic sensus non tantum ipsis loci verbis convenit, ac fidei est analogus: sed etiam passim in Sacris literis inculcatur, praesertim in hac ipsa Epistola, quod fiducia in Deum gignat in nobis ardentem eius dilectionem, quodque dilectio Dei causa sit nostrae dilectionis, non contra. Sic in hoc ipso 4 Capite primae


508. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

diei operibus dicitur. FIRMIORES iubet Paulus confirmare imbecillos, et eorum infirmitatem gestare, Roman. 14 15: intelligens, vel eos qui parum profecerunt, vel tentationibus cribrantur a Satana. FLAGELLUM, instrumentum castigationis, crebro in Sacris literis ponitur pro ipsis inflictis plagis, sive sint externae calamitates, sive internido lores, tentationes, ac vexationes Satanae. Quod inde fieri credo, quod calamitates non sponte aut temere veniunt ut homines de physicis causis somniant: sed a Deo, castigante pios quidem ut sanet, impios ut perdat. Sic


509. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

fiant promissione ac fide filii et haeredes Abrahae: sicut ipsemet Paulus Rom. 4. eum locum exponit, et postea in Galatis etiam prolixius tractat. Gentium plenitudo. Rom. 11, Donec gentium plenitudo ingrediatur. id est, donec ingens multitudo gentilium, atque adeo totus numerus salvandorum ex ipsis convertatur. Duae istae voces, Gens et Circumcisio, saepe opponuntur quarum haec Iudaeos, illa Ethnicos notat: tametsi saepissime alioqui etiam in novo Testamento ponatur vox Gens pro Iudaeis. Gentiliter vivere, Gal. 2, est libere vivere, neglecta ceremoniali lege. Contra ibidem,


510. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 196 | Paragraph | SubSect | Section]

agitur. Sed sensus est, eatenus gloriandum non esse, tanquam scilicet si ex hominibus essent illa ingentia bona ac dona, non a Deo solo. Glorificare, est alium gloria ornare, illustrem ac gloriosum reddere, quod dupliciter fieri solet: nempe tum testimonio seu agnitione, tam et rebus ipsis. testimonio tantum alicuius, agnitione ac verbis aliquis glorificatur, sicut nos homines Deum et proximum glorificare possumus ac solemus, cum eum celebramus, ac eius virtutes praedicamus: ut Matth. 5. Glorificent patrem vestrum: id est, celebrent. Matth. 9. 15. Glorificabant Deum. Sic


511. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 196 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic etiam ipse Deus se suumque nomen glorificare dicitur, ut Levitic. decimo. In accedentibus me sanctificabor, et coram toto populo glorificabor. Exod. decimoquarto. In Pharaone glorificabor: cuius significationis sunt plane innumera exempla. Porro Glorificare aliquis aliquem dicitur etiam ipsis rebus, ornando eum praeclaris virtutibus, donis, ac bonis: ut Deus nos miseros ac ignominiosos homines glorificat, iustificando et renovando nos. Rom. 8. Quos vocavit, hosce et glorificavit Psal. 149. Glorificabit humiles aut afflictos in salute: id est,


512. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

Gratiam iustificantem delineent, supra audivimus. Perversis vero, maleque explicatis tanti momenti vocabulis, necessario sensus Scripturae, et res de quibus agitur, ignorantur, ac pervertuntur. Quare nos iam illis omissis, veram huius vocis significationem in doctrina Iustificationis, ex ipsis primariis sacrae Scripturae locis, ut in titulo professi sumus, demonstrabimus. I. Primarius omnino locus doctrinae de Iustificatione, per gratiam in tota Scriptura est: Roman. 3. 4. 5. Videamus igitur, quid in illis locis vox Gratiae significet. Dicit ergo Apostolus Rom. 3. Nos


513. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

Gratia חן, Chen, vel venit a verbo חנן, Chanan, quod misereri significat: vel certe id gignit, ut gratia ipsis sicut themate, sic et significatione cum verbo Misereri conveniat, eoque gratuitum favorem proprie, non donum significat. Quin et Thomas testatur, eam saepe idem cum misericordia esse. Convenit autem et sono et significatione, et quasi derivationis ratione cum Germanico gunnen, chanan,


514. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

et errorib. temere abiectoque animo subiicimus: ut nunc in Papatu fieri videmus. Humilem esse in oculis suis. 2 Sam. 6. Et ero humilis in oculis meis. i. abiectus non superbus contra Deum, etc. Sic Iob 22. Humilem oculis servat Deus. i. qui non est superbus, nec etiam ipsis oculis et sublimi aspectu superbiam cordis declarat, ut alio qui plerunque fieri assolet. Contrarium est, altitudo oculorum, et superbos mente cordis sui. Sic Petrus inquit: Humiliemini sub potenti manu Dei. quib. verbis non tantum vera animi contritio poscitur, sed etiam summa patientia sub


515. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic dixi hostiis esse imputata sacrificantium peccata, et aliquando etiam clare super caput earum enum erata aut recensita: et vicissim, perinde ac si illis quaedam pecuniae aut res numerarentur et darentur, sic quoque illarum mortis meritum aut satisfactio illis est adscriptum. Hoc modo etiam ipsis locis ac brutis quoque animalibus peccata sceleratorum imputantur, adeo ut et illa loca suo modo puniantur. Sic ob parricidium Cain, et ob peccatum primorum parentum, etiam ipsa terra, aqua et aer maledicuntur. Quinetiam tota rerum natura, adeo illorum imputatione praevaricationis seu reatu


516. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

iniustitiae deprecati non fuerant. Pro tali imputativa translatione reatus ac satisfactionis, saepe pii in veteri Testamento orarunt: ur Psal. 79, et Hier. 10. Effunde furorem tuum in gentes quae non cognoverunt te, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt. id est, imputa ipsis nostra peccata, nobis ea condona, et illos punito, eorumque suppliciis ita te exiturato ut nobis porro tanto magis parcas. Qua ratione videmus benignos parentes nonnunquam suo quodam modo imputare liberorum peccata servis, aut magis dilectorum vel aegrotorum minus dilectis liberis illorumque


517. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 237 | Paragraph | SubSect | Section]

accipi: sed esse sensum, quod Christus suo descensu ad inferos, suaque praesentia eorum incredulitatem redarguerit, ostenderitque se Meschiam aut benedictum mulieris semen iam vere mundo a Deo exhibitum esse, secundum vetustissimam promissionem olim Adamo in Paradiso traditam (et illis ipsis incredulis diligenter, licet frustra a Noacho praedicatam) tum ad iustificationem ac liberationem credentium, tum et ad iudicium aut contritionem, seu contusionem serpentis, eiusque seminis, nempe omnium incredulorum: quod ipsi antea nequaquam credere Noacho voluerint, nunc vero gementes ac


518. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

Christo, consummata sunt in cruce. Negatur consequentia. Certe enim prophetia de sepulchro impiis simili nondum erat impleta. Sed hoc tantum inde concludi potest: Ergo omnes afflictiones, quae a Iudaeis ei infligi debebant, finitae fuerunt. Dicit enim, Cum consummassent omnia: scilicet quae ab ipsis consummanda erant in vitam Christi. Tertio, Christus commen davit animam suam in manum patris: In manu patris haud dubie non male habuit: Ergo in descensu Christus nihil est passus. Respondetur, Christum semper fuisse in manu patris, et pios omnes iam esse in manu Christi (sicut ipsemet


519. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

de sua infirmitate disserit, non tantum persecutiones intelligit, sed et quasdam spirituales imbecillitates (quae illi in perse quutionibus accidebant) ut sunt tentationum, trepidationum, anxietatum, diffidentiae, saltem de externo successu: ut ipsemet ait, Sententiam mortis acceperamus in nobis ipsis. De talibus aliquibus illi a Deo responsum est, Virtus mea in imbecillitate perficitur: id est, vis ac potentia Christi tunc potissimum in singulis piis cernitur, dum eis peccata remittit, et aliqui eos in sua multiplici infirmitate interna et externa, innata aut domestica, et ab aliis illata


520. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

causa mortis. Hiere. 26. Iudicium mortis est viro huic. 1. Reg. 3. Et postulasti discretionem in audiendo iudicio: id est, causam propositam a populo. Decimotertio, pro sententia qua quis damnatur. Sic Paulus usus est 2. Corinth. 1, Quin ipsi in nobisipsis iudicium mortis acceperamus: veluti ipsis periculis, propriaeque mentis assensu et praesagiis nihil aliud denunciantib. quam mortem indubitatam. Decimoquarto, usurpatur pro more et consuetudine, quae iure naturali et gentium profluxit longa consuetudine. 1. Sam. 27. Hic erat mos illi omnibus diebus, quibus habitabat in regione


521. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, uno conflictu. Porro Psal. 57 legitur, Quorum dentes sunt lanceae et sagittae, et lingua eorum gladius acutus: id est, res valde ac plane extreme noxiae. Videtur velle indicare instrumenta sermonis, et dicere, quod loquendo magis obsint, pluresque laedant ac perdant, quam si ipsis violentissimis armis in quosque obvios grassarent. LANGUOR imbecillitatem, et quemvis tristiorem defectum, ruinam aut calamitatem significat. ut Isa. 53, Ipse portavit languores nostros. Aliqui interpretantur de sola poena: sed utrunque complectitur, quod et pecca-ta et poenas


522. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

simulatione honestatis formam eius [?: p- ] chritudinemque corrumpens. Recte ergo dicere [?: po- ] quod sicut Laus est verbalis quaedam testificatio ac illustratio virtutis, aut etiam alterius rei, ut cuiuspia praestantis viri: ita Honos sit realis, aut rebus ipsis facta [?: ] testatio et glorificatio talis praestantiae: Gloriae [?: ver- ] , [?: ] multae ac eximiae laudationes, et (ut ita dicam) [?: ] rationes, condecorationes ac ornamenta eidem [?: ]


523. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

ex Apostolorum scriptis, quod alia sit lex divina et scripta, alia lex naturae, alia civilis, aliae traditiones humanae. nam singillatim harum specierum meminerunt. Legis quidem naturae, Rom. 2. Nam cum gentes, quae legem non habent, natura quae legis sunt fecerint, eae legem non habentes sibi ipsis sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, simul attestante illorum conscientia, etc. Verum de hoc Pauli loco, eiusque vera interpretatione, infra plenius, Christo iuvante, agetur. Traditionum humanarum mentio fit in scriptis Apostolorum 1. Pet. 1, Col. 2, 1.


524. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

amplitudine et emphasi concedere prorsus Pelagianam libertatem virium humanarum. Quem horrendum errorem ut vitemus, adhibeamus interpretationem horum locorum fidei analogam. Quae quidem etiam nativa ac genuina huius loci esse deprehendetur, et non vel violenta, vel aliunde importata, sed ex ipsis verbis ac sermone, doctrinaque Pauli sua sponte nata, et inde accepta, ut mox cupidis veritatis liquido patebit. In primo cap. teste Augustino, Hieronymo, Ambrosio, Chrysostomo, Primasio, Theophilo, et aliis Patribus, agitur non de noticiis naturae inscriptis aut innatis, sed de


525. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

Tractatu de Hebraismis prolixius dixi, de simile exemplum mox in 2 cap. occurret. Verum adscribit ipsa Pauli verba, simulque notas distributionis textus adiiciam. Accusat Deus homines a Veritatem b in Iusstitia detinentes, a Propterea quod cognoscibile Dei manifestum est in ipsis. Deus. n. eis manifestum fecit. [?: N-- ] quae sunt eius invisibilia, dum per res conditas ex creatione considerantur, perspiciuntur, nempe eius aeterna [?: po-- ] tia ac divinitas: ad hoc ut sint inexcusabiles. b Propterea quod cum Deum cognoverint, non ut Deum


526. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 291 | Paragraph | SubSect | Section]

De qua aliqui somniant hic Paulum agere, cum eam multo me [?: l--s ] Iudaei praestiterint, quam impurissimi idololatrae ethnici. Decimo, fingamus sane, quod alicubi fuerint. aliqui pauci excellentis Ethnici, divina quadam natura praediti, qui legem inscriptam habuerint, sibi ipsis lex fuerint, et natura quae legis sunt fecerint: num propterea ea quae de illis paucis et eximiis dicuntur, toti naturae humanae, eiusque noticiis conveniunt? Non valet ista ratiocinatio, ne in philosophia quidem, a selectis ac divinis quibusdam ingeniis (paucorum qui sane vitiisque


527. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 291 | Paragraph | SubSect | Section]

tantamque lucem ac promptitudinem in obediendo Ethnicis tribueret? Quo enim iure aut occasione ea principia Ethnicis tribueret, quae Iudaeis adimeret? Quasi vero Ethnici fuerint divino quodam semine sati, aut (ut ille inquit) gallinae albae filii: Iudaei vero infelicibus ovis prognati, et etiam ipsis primis noticiis omnium mêtibus inscriptis, veluti imperfecti quidam partus, carentes, manci ac mutili. Postremo, fuerunt sane quidam et olim et hoc tempore qui intellexerunt haec assertive a Paulo dici: indeque illum deterrimum, et plane Ethnicum errorem extruxerunt, aliquos esse sine


528. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 292 | Paragraph | SubSect | Section]

Regulis plenius annotavi. Praesertim vero lex se hoc velamine locutionum saepe tegit: ut in libello de Velamine Moysis prolixe ostendi. Aliqui opinantur hic Paulum accusare Ethnicos: et, quo eis adimat omnem praetextum excusationemve ignorantiae, illis tribuere innatam veri Dei cognitionem, in ipsis primis principiis. Quod falsum esse, pluribus rationibus demonstrare possemus, quarum aliquas tantum hic recensebimus. Quod igitur Caput secundum inde â principio contineat tantum reprehensionem Iudaeorum, ex hisce patet. Primum in hoc capite incipit tractare Apostolus de hypocritis


529. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 293 | Paragraph | SubSect | Section]

[?:-otas ] α. β. indicavimus, ut expositio propositioni responderet. II. Expositio posterioris membri. β. Nam cum gentes quae legem non habent, natura quae legis sunt fecerint: eae legem non habentes sibi ipsis sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in [?: cor--bus ] suis, simul attestante eorum conscientia, et cogitationibus inter se accusantibus, aut etiam excusantibus in eo die, cum iudicabit Dominus occulta hominum, iuxta Buangelium meum per Iesum Christum. Hinc


530. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 293 | Paragraph | SubSect | Section]

vos male audit inter gentes, quemadmodum scriptum est, Nam circumcisio quidem prodest, si legem servaveris: quod si transgressor legis fueris, circumcisio tua in praeputium versa est. b Factor. Nam CUM gentes, quae legem non habent, natura quae legis sunt fecerint: eae legem non habentes, sibi ipsis sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, simul attestante illorum conscientia, et cogitationibus inter se accusantibus aut etiam excusantibus, in ea die cum iudicabit Deus occulta hominum, iuxta Evangelium meum per Iesum Christum. Conclusio: Ergo SI praeputium


531. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 295 | Paragraph | SubSect | Section]

hominem natura de Deo non plus scire, quam brutum. Verba eius sunt: Utile autem est, videre quam non possit longius progredi ratio, seu sapientia in aestimatione creaturae. Quid enim quaeso novit Philosophus de caelo et mundo, siquidem nescit unde sit, et quo tendat? Imo quid nos de nobis ipsis scimus? Videmus nos esse homines: sed quod hunc patrem, hanc matrem habeamus, an non credi hoc debet, sciri autem nullo modo potest? Sic omnis nostra cognitio seu sapientia tantum est posita in noticia causae materialis et formalis, quanquam in his quoque nonnunquam turpiter hallucinamur.


532. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 309 | Paragraph | SubSect | Section]

re ipsa accidat, sed quod adeo homines angustientur, ac si illa acciderent. Contraria porro vis est, ut dixi, amplificationis a luce sumptae. Ratio autem consimilis est, quia iuxta proverbium, Felicibus sol videtur lucidior: et, ut Germani dicunt, felices putant omnia arridere sibi, aut blande se ipsis exhibere. Lumen vultus, ut dixi in LUCE, significat tum laetum, tum et faventem. Psalmo quadragesimo, Leva super nos lumen vultus tui. Vetus versio habet, Signatum est lumen. Unde inepte Papistae nugantur, de impressis natura noticiis Dei. Quam eius textus perversionem etiam Catharinus


533. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 316 | Paragraph | SubSect | Section]

divinae ordinationis in creaturis non intelligentibus, et etiam in homine, quatenus est non intelligens: ut sunt morbi, mors, et omnis omnino destructio. Haec etiam mala ponae dicuntur, et sub nomine Mortis et poenae rectissime comprehenduntur. Verum cum non sit nostri instituti de rebus ipsis, sed tantum de vocibus, quatenus obscurae sunt, aut hebraizant, disserere, ad enumeranda huius vocis significata progrediamur. ¶ Dixi superias de significatione vocis BONUM: quare cum haec sit illi contraria, haud difficulter inde quoque huius significationes haberi poterunt. Significat vero


534. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 321 | Paragraph | SubSect | Section]

dabat Deus successum. Isaiae 62. Eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. id est, in singulari cura ac favore Dei eris, fiesve longe ornatissima et felicissima, qua Deus ita oblectabitur, ac te perinde semper in manibus habebit, sicut homines gratissima sibi. Pro ipsis actionibus aut operationibus hominum, aut etiam Dei crebro reperitur, tum in bonam partem pro auxilio, tum in malam partem pro castigatione, et pro quovis motu Dei in homine agente aut impellente. ut 1. Reg. 18, Manus Domini fuit super Eliam. id est, vis divina intendit ei robur corporis.


535. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 323 | Paragraph | SubSect | Section]

manuum mearum: id est, per meam precationem, et etiam ordinationem, [?:-a ] tibi sunt dona spiritus. Orabatur sane publice pro [?: ] augurandis: ut utrumque de Timotheo et Iosua, possis etiam de inauguratione accipere. Sic et Christo afferebantur infantes, ut manus ipsis imponeret: id est, pro eis [?: ] [?: ] , ac eis benediceret, atque etiam Spiritu sancto imbuerentur. Sic ipse Dominus et Apostoli aegris manus imponebant, et sanabantur. Hanc efficaciam miraculorum et doni spiritus, quam impositio manuum Apostolorum habebat, volebat


536. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 329 | Paragraph | SubSect | Section]

eandem vim obtinet: ut Numer. 8 Cape Levitas e medio filiorum Israel. pro, ex omnibus Israelitis. Deuteron. 18. Prophetam e medio [?: ] , e fratribus tuis, ut ego sum, suscitabit tibi Dominus. Etmox: Prophetam suscitabit illis e medio fratrorum suorum. Idem est e medio, quod ex ipsis, ex ipsorum genere ac gente. E` medio alio qui tollere, notum est [?:-m ] Latinis et Graecis, pro amovere, perdere. 1. Corinth. 5. Et non potius luxistis, ut tolleretur e mediove [?: ] is qui opus istud patravit? Coloss. 2, Sustulit chirographum de medio


537. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 333 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: Re- ] mensae tuae plena pinguedine: id est, quidquid in [?: ] est propositum, est pingue: seu, Deus te non vulgariter enutriet ac fovebit, sed laute, ac valde benigne tibi praesto erit, opitulabiturque. Psal. 69: Vertatur mensa eorum coram ipsis in laqueum: et quae in pacem eorum sunt, in offendiculum. pro, omnia eorum bona ac commoda verte eis Deus in exitium ipsorum. Nam mensa nos alit, reficitque, et suo quodam modo causa vitae est, at laqueus est praesentissimum instrumentum exitii. Per metaphoram igitur hae duae voces ad omne


538. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 341 | Paragraph | SubSect | Section]

in misericordiam, et viscera aut misericordias coram principe eunuchorum. Sic Oseae secundo: Desponsavi te mihi in iustitia, iudicio, misericordia, et miserationibus aut visceribus. Lucae primo: Per viscera misericordiae, quibus visitavit nos. id est, per intimam et summam misericordiam, quae ex ipsis visceribus aut corde proficiscitur. Verum de nomine Viscerum, vel viscerali (ut ita dicam) misericordia, infra suo loco. Misericordias praecipere: id est, promittere et praestare beneficentiam, Psalmo quadragesimo secundo: In die praecipiet Dominus misericordiam suam, et nocte cantio


539. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 343 | Paragraph | SubSect | Section]

iudicandis. Quo titulo nunc sese subtiles quidam Epicurei venditant. Videmus enim Mosen, mansuetissimum hominem, patienter quidem ferre iniurias sibi privatim illatas, sed in asserenda gloria Dei et vera religione longe acerrimum et austerissimum esse. Verum non est iam nostri instituti, de rebus ipsis accuratius disserere. MITTERE aliquem, sicut et Vocare, est, alicui aliquam functionem demandare. Solemus enim aliquem puerum, ministrum, aut filium ex aliorum coetu evocatum, ad aliquam functionem ablegare. Solebat etiam Deus olim prophetas vocare et mittere. Ierem. 14, et


540. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 353 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, ne peream, ne inteream, ne ab hostibus meis opprimar. Preciosa est in conspectu Domini mors sanctorum eius, Psalmo 116. id est, quantumvis impii putant piorum mortem vel fortuito accidere, vel Deum eos non admodum curare: tamen Deus eos etiam in ipsa morte plurimi facit, cum ipsis est in tribulatione, eosque tandem mortuos ad se in vitam aeternam accipit. Pedes adulterae descendunt ad mortem. id est, ducunt ad exitium: Proverbiorum quinto. Quisapientiam oderunt, diligunt mortem: Proverbiorum 8. id est, sibimet accersunt exitium neglectioneve [?:-ae ]


541. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 354 | Paragraph | SubSect | Section]

potest. Sic Ierem. 4. Vidi montes, et ecce movebantur Ioel 2, Ante illum contremuit terra, et moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt. Aliquando similis motus terrae aut montium indicat praesentiam et maiestatem Dei, facta allusione ad faciem praesentiae Dei in monte Syna, quasi etiam ipsis montibus sit Dei praesentia intolerabilis. Aliquando significat, Deum aliquid novi ac mirabilis operis instituere, propter quod omnia perturbentur. Ioel 3. Dominus de Sion rugiet, ac de Ierusalem dabit vocem suam, et commovebuntur caelus et terra, eritque Dominus spes ac fortitudo populo


542. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 367 | Paragraph | SubSect | Section]

secundum eas vitam, mores ac religionem suam instituerint: sicut et Ionathan vertit, quod in legibus peregrinorum ambulaverint: et sicut tempore Christi suam Theologiam maxima ex parte ad Philosophiam attemperaverant. Natos ergo expone, vel de inventionibus ac malis artibus gentilium, vel etiam de ipsis magistris earum. Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista: i. inter filios aut natos ex mulieribus. NASUS: suprâ in NARIBUS. NATARE facio lectum meum omni nocte: Psal. 6, hyperbole est, de multitudine lachrymarum. Natare facere aquas


543. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 367 | Paragraph | SubSect | Section]

postulat. Natura videtur aliquando ipsam rei existentiam aut essentiam significare. Gal. quarto. Servivistis iis qui non erant natura dii: id est, reipsa non erant dii, sed tantum opinione stultorum ac seductorum hominum. Vicina huic significatio est, cum natura animalium et hominum pro ipsis animalibus et hominibus ponitur. Iac. 3, Omnis natura animalium domatur a natura hominis: id est, omnia animalia domari possunt, solentque ab hominibus. D. Petrus cap. 1. 2 Epistolae, dicit nos fieri divinae naturae participes, quod tum de substantia ipsa recte exponi potest,


544. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 373 | Paragraph | SubSect | Section]

timore percellentur. Nomen aliquando cum gloria coniungitur: ut Ps. 79, Propter gloriam nominis tui: i. propter gloriosum nomen aut famam tuam celebrem, seu ut celebretur fama tua. sic et Psal. 72. Quarto, nomen ponitur crebro pro ipsa re: ut nomen Latinum, Romanum, Volscum, pro ipsis Latinis aut Romanis, saepe est apud Livium. Sic nomina, ipsos debitores vocant. sicut proverbium est, Saepe bona nomina fieri mala non monendo: id est, ad solvendum segniores. Tale et illud est:


545. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 375 | Paragraph | SubSect | Section]

positum, pro delere ipsam gentem. At in Sacris literis videtur significare deletionem gloriae et celebris famae: ut Psal. 9, Increpasti gentes, perdidisti impium, delevisti nomen eorum in aeternum. Mox veluti explicans quod de nomine dixerat, inquit: Periit eorum memoria cum ipsis. Nomen alicuius exire, aut abire, est, famam bonitatemque eius divulgari. 2 Par. 26. Exiitque nomen Oziae regis usque in longinquum iter. Ibidem: Abiit nomen eius usque in introitum Aegypti. Sic Eze. 16 Egressum est nomen inter gentes propter pulchritudinem: i. valde celebris et


546. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 379 | Paragraph | SubSect | Section]

iter autem impiorum peribit: id est, Dominus probat viam et actiones piorum, eosque curat, iuvat, secundat, et laeto optatoque exitu ditat. Sicut et Psalmo 37 ait, Novit Dominus dies sincerorum: iter autem conatusve impiorum, utpote neglectus et damnatus ab eo, carebit successu, erit potius ipsis exitio quam emolumento. Hos. 3, Novi te in deserto, in terra sitibunda: pro, fovi et alui te. Sic Psa. 31. Agnovit in tribulatione animam meam: pro, curavit, fovit, servavit. Psal. 144, Quid est homo quod agnoscis eum, et filius hominis quod memor sis eius? Sic Paulus 1.


547. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 380 | Paragraph | SubSect | Section]

Nosse aliquando est admirari, magnifacere, censere pro eximio quodam Sic Paulus secundae Corinthiorum quinto dicit, se neminem nosse secundum carnem: id est, se nullius innatas et veluti naturales dores admirari, sed tantum eas quae a Deo sunt per Spiritum. sanctum donatae, et quatenus Deus in ipsis consideratur ac celebratur. Eodem modo dicit etiam, Quod etiamsi olim Apostoli quasi quandam naturalem praestantiam Christi secum versantis admirati sint, magis hominem in eo quam Deum considerantes, et terrenum regnum felicitatemque a tam praestante heroe expectantes: tamen nunc non illas


548. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 380 | Paragraph | SubSect | Section]

sint. Sic eandem etiam mox vocat doctrinam aut mandatum novum, exponens causam appellationis, quia veteres tenebrae ignorantiae, impietatis ac pravae vitae interierint, et contra vera novaque haec doctrinae ac pietatis affulgeat. Ita doctrina charitatis erga Deum ac proximum tum vetus est, quia ipsis [?: ] ab initio institutionis, et omnibus piis inde ab [?: ] mundi proposita est: tum nova, respectu evanescenti veterum tenebrarum, et iam novae lucis


549. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 381 | Paragraph | SubSect | Section]

institutionis, et omnibus piis inde ab [?: ] mundi proposita est: tum nova, respectu evanescenti veterum tenebrarum, et iam novae lucis mundo orientis, et etiam illis ipsis qui antea hanc lucem maligne tenuiterque habuerant, longe clarius affulgentis. Utrumque autem epitheton commendat auditoribus hanc doctrinam: vetustas, quia inde et veritas eius aestimatur: et auditor animadvertere potest, se nullo novo onere aut iugo onerari, iureque a se exigi, cui sese iam


550. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 386 | Paragraph | SubSect | Section]

bellica. forte quod preciosiores arcus in vaginam reconduntur, unde depromendi sunt. ¶ Hactenus de nuditatis externae et quasi corporalis phrasibus. Nunc de spiritualis nuditatis locutionibus agemus: de qua multa utiliter dici possent. Sed quoniam non propositum est nobis, de rebus ipsis accuratius disserere: ideo simpliciter distinguemus varias nuditates easque breviter explicabimus, ut dicta de eis in Scripturis tanto rectius intelligi queant. Est ergo multiplex nuditas. alia creationis et honesta ac sancta, quae est tantum carentia externi et accersiti tegminis, in qua tam


551. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 386 | Paragraph | SubSect | Section]

nostrum commutatum est: tum etiam varii foedissimi ardores et impiae cupiditates ex intuitu, aut etiam sola consideratione, maxime pudendarum partium, orientes. Ob hanc igitur illis inhaerentem multiplicem deformitatem ac gravissimas culpas, pudet nos, si illae vel ab aliis, vel etiam a nobis ipsis nudae conspiciantur. Quare et primi parentes eas ficulneis foliis tegere sunt conati, et omnes sanae mentis homines eas sedulo occultant, Deusque ipse illa occultari vult ac praecipit. Declaretur hoc contrario exemplo brutorum, in quorum nuditate, quoniam peccato originali carent, nihil turpe


552. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 397 | Paragraph | SubSect | Section]

totius Israelis. id est, coram toto Israele: seu sciente, aut etiam terrificante toto Israele. Exodi quadragesimonono. 1. Paralip. 28. Trado tibi agrum in oculis filiorum Heth. Genes. 32. pro, sciente et testificante toto hoc coetu. Ligavit eum in oculis eorum, Gen. 42. pro, coram, illis ipsis spectantibus et intuentibus. Sic Num. 24, In oculis [?: Mo- ] et totius coetus adduxit scortum. pro illis spectantibus Ieremiae 43. Abscondes illos lapides in oculis [?: vi- ] Iudaeorum. id est, illis cernentibus infodies eos [?: ] terram, super quem


553. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 405 | Paragraph | SubSect | Section]

et nullum sanguinem. Sic Dan. 6, Omnis laesio non est inventa in eo. pro, nulla laesio. Sic Exod. 22, Omnem viduam et pupillum non affligetis. pro, nullam. Non sciebant omne verbum. 2. Sam. 15. pro, nesciebant quicquam eorum quae moliebatur Ab solon. Num 16. Ne tangatis in omnibus quae ipsis sunt, pro, nihil tetigeritis. Non omne praeter man oculi nostri vident. pro, nihil praeter Man, non quicquam Sic Petrus dicit Actor 10. Nunquam comedi omne. pro, quic quam immundum. Non omne ergo, aliquando significat non quicquam. Omne quod ei, pro omnia bona alicuius. ut 1. Paral.


554. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 408 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsius obedientiam. Eodem modo et Paulus toties cordis circumcisionem postulat: sicut et Moises Deuter. 29 et 30, et alias saepe: qui etiam una cum Prophetis urget verbum audiendi, est crebro internam obedientiam notat, reiectis externis sacrificiis et caeremoniis. Opera bona aut mala, pro ipsis patratoribus eorum. Rom. 13, Magistratus non [?: ] terrori bono operi, sed malo. id est, mala operantibus, seu malis: non bona facientibus, seu bonis. [?: Usit- ] Hebraismus est, ut aliquando accidens aut effectus pro subiecta substantia, aut causa efficiente


555. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 409 | Paragraph | SubSect | Section]

gloria tua in filiis eorum. Vox haec beneficentiam hic significat. Proprium enim Dei est, benefacere. Sic Isaiae 28 dicitur Deus facere alienum opus, ut possit suum facere. id est, punit malos, ut bonis benefacere queat: punit homines, ut eos ad poenitentiam revocet ac servet. Opus ponitur pro ipsis rebus opere effectis. Hab. 3, Opus tuum in medio annorum vivifica. id est, populum tuum quem fecisti, in summis discriminibus conserva. Videtur respicere ad captivitatem Babylonicam, quae in medium tempus incidit populi Israelitici inter eductionem et ultimam Hierosolymae perversionem. Opus


556. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 419 | Paragraph | SubSect | Section]

ne sit ei filius, qui regnet in solio eius: et pactum meum cum Levitis et sacerdotibus, ne sint innumeri. Eandem phrasin et paulo post repetit: ubi priore loco pactum significat ordinationem Dei, qua motus caelorum et temporum constituit, et veluti cum eis convenit, ut currant secundum normas ipsis praescriptas. Posteriore vero, promissionem factam Davidi, de perpetua successione posterorum, praesertim Meschiae. Deut. 5, Dominus Deus noster percussit nobiscum foedus in Horeb. non cum patribus nostris Dominus pepigit pactum istud, sed nobiscum: nobiscum in quam, qui hodie hic vivimus.


557. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 419 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen deletas tabellas metaphorice accipere, de columnis, quae in tali volumine esse solent, ut lectio sit facilior, nec sit infinita linearum longitudo. PALATUM, sicut et os, labia ac lingua, non raro pro sermone ponuntur: ut solent aliquando instrumenta per metonymiam, pro ipsis rebus aut actionibus poni: Prov. 5, Lenius est oleo palatum extraneae. pro, mollior ac blandior est sermo eius quavis re longe mollissima. Sicut proxime praecesserat, Labia eius stillant mel. Dare ad peccandum palatum: Iob 30. Non dedi ad peccandum palatum meum, ad petendum in


558. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 422 | Paragraph | SubSect | Section]

participatio sanguinis Christi est? Ubi, panis quem frangimus, et poculum cui benedicimus, idem prorsus valet, ac panis fractio seu esus, et poculi haustio. Eam igitur dici esse participationem, aut comestionem et haustionem corporis et sanguinis Domini. Argumentatur enim [?: ] ab ipsis elementis per se, sed a sumptione illorum: sicut mox dicit, Non potestis poculum Domini bibere, et poculum daemoniorum: mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum. Panem in regno Dei comedere, est, aeterna vita frui: Luc. 14, Beatus qui comedit panem in regno Dei.


559. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 431 | Paragraph | SubSect | Section]

Per patientiam curramus propositum nobis certamen: id est, constanter et infracto animo. Apoc. 13 et 14 legitur, Hic est patientia et fides sanctorum: indicans, eis esse necessariam fidei perseverantiam, et in tantis malis tolerantiam. Denique aliquando haec vox ponitur pro expectatione, aut ipsis quoque expectatis bonis, ut plane spei aequivaleat. Psalm. 9, Patientia pauperum non peribit in aeternum. Psal. 62. A'Deo est patientia mea. id est, ab eo expecto auxilium et beneficium. Tu es patientia mea Domine id est, te expecto solum. In quibus locis est in Hebraeo


560. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 453 | Paragraph | SubSect | Section]

humeris eius imposuerat. Sic erit vicina haec locutio illi Paulinae, quod Christus chirographum nostrum cruci affixerit: sic igitur Dominus moriendo mortem et peccatum supplicio extremo affecit, ac veluti cruci affixit. Cum impii Christum in crucem exaltarunt, sublevarunt aut affixerunt, tum ille ipsis non cernentibus, alios quosdam scelestissimos reos patibulo suffixit: nempe peccatum aut iniustitiam, diabolum, mortem, infernum, veterem Adamum, et mundum: sicque factus est morti mors, inferno pestis. Ἀναφέρω alio qui pro patior non dicitur,


561. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

et pauperes. Sic non habet locum, cum quis nullo debito, sed sponte, suas res largitur, quas liberum est illi pro arbitrio distribuere, cui et quo modo mensuraque velit. Hinc est illa lis pattis familiâs cum suis vinitoribus, qui iniquum putabant, tantundem dari una hora laborantibus, quantum ipsis qui tota die portaverant pondus et aestum diei. Hanc liberam prosopolepsiam sua bona aut dona distribuendi, ex professo Paulus asserit, et tribuit Deo, Rom. 9, et alias. Verum nunc aliqua dicta Scripturae percurramus. Deuter. 1: Non agnoscetis personas in iudicio, perinde parvum ac magnum


562. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 459 | Paragraph | SubSect | Section]

exercitus Chaldaeorum: ac inter alia dicitur, Pharetra eius sepulchrum patens. Indicatur autem, quod sicut sepulchrum devorat homines, ita illorum pharetra prompte mortiferis sagittis eosdem absumat. Pharetra videtur poni pro domo, Psalmo 127. Beatus vir, qui implevit pharetram suam de ipsis. id est, filiis in iuventute eius genitis, quos sicut sagittis robustorum comparaverat, ita nunc domum eos capientem pharetram vocat. ut in similitudine persistat. Super equum sonat pharetra, Iob 39. id est, sagittae equitum currentium concussae in pharetra edunt strepitum. Filii pharetrae


563. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 459 | Paragraph | SubSect | Section]

quaedam, in quibus scribebant quatuor dicta Scripturae, quasque alligabant ad frontem et brachium sinistrum, ut ostentarent studium servandae legis Dei. Eas igitur ampliabant et dilatabant, ut tanto magis cernerentur: cum Deus tantum eo fine illa ordinasset, ut essent memorialia mandatorum ipsis. Hanc superstitionem, aut potius ostentationem Iudaeorum Christus praedicto loco taxat. vide Paulum Fagium super Exodum cap. 13, prolixe de hac superstitione Iudaeorum disserentem. Manaverat quoque olim haec superstitio ad Christianos. Quare etiam in quadam Antiochenae Synodi


564. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 460 | Paragraph | SubSect | Section]

et similia, exposui in tropo Synecdoches aut Metonymiae. Significant enim conatum aut studium placendi, non ipsum eventum aut opus. Placet in tertia persona, et placitum, Latinis non raro decretum, constitutionem, aut legem aliquam significat: quod principes ea decernant sanciantque, quae ipsis in suis consultationibus placuerunt, probataque sunt. Talem significationem huius dictionis aliqui etiam in Sacris [?:-ris ] reperiri putant: ut Nehem. 2, Placuitque coram rege, et dimisit me, etc. Isaiae quinquagesimosexto, Qui custodierint sabbatha mea, et


565. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 462 | Paragraph | SubSect | Section]

quam non plantavit pater meus, evelletur. quod Christus dicit de prava Pharisaeorum opinione, qui putabant hominem externis cibis vere ac spiritualiter immundum aut iniustum fieri, cum ea immundicies aut iniustitia oriatur proprie excorde nostro. Aliqui exponunt de ipsis Pharisaeis ac Iudaeis, qui erant non plantulae aut filii Dei, sed genimina viperarum: eoque ex domo Domini excindendi, quia filii servae non manent perpetuo in domo. Liberi feliciter educati ac crescentes comparantur laetis plantis. Psal. 128. 144. Quae similitudo est


566. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 462 | Paragraph | SubSect | Section]

coniungitur, et ponitur pro eo qui iam decrepitus est. nec cupit vivere diutius. Hiere. 6, Maritus cum uxore capientur, senex cum pleno dierum. Plenum esse ad aliquid, significat totum in eam rem ruere. pronumque ac proclivem esse. Ecclesiast. octavo: Plenum est cor filiorum homini in ipsis ad faciendum pravum. Os plenum [?: ] , item amaritudine, Psalmo nono, [decimotertio.] Plene dolo. Actor. 13. id est, totus praeceps in fraudem. Oculos habentes plenos adulterae: 2. Petri 2. id est, adulterandi et scortandi studio spectant, quae spectant. Erat plena bonis


567. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 465 | Paragraph | SubSect | Section]

et animum ac factum in melius sanitatemque reducat. Porro etiam vocabula Poenitentiam et Poenitere mutari in resipiscentiam, aut alia qualiacunque, in versionibus aut in Theologianolim, cum iam in ista significatione sint in Ecclesia tum receptissima, tum etiam notissima. plus enim rebus ipsis et pusillorum conscientiis, quam Latinitati tribuendum est. Nunc de singulis ac specialioribus huius vocis significationibus et phrasibus agamus. Poenitentia igitur, etsi tum in Graeco, tum et in Latino proprie videtur solum mentis actionem, aut resipiscentiam denotare: tamen complectitur


568. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 467 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, fecisti ut essemus abrasio seu peripsema ac reiectamentum: seu ab omnib. haberemur pro tam vilibus fecibus, sordibus aut reiectamentis. Psalm. 89. Posuisti munitiones eius contritionem. id est, fecisti ut contererentur, aut destruerentur, seu etiam essent terrori inhabitantibus ipsis. Psalm. 52. Ecce vir, qui non posuit Deum fortitudinem suam. id est, non habuit eum pro sua fortitudine, aut pro suo opitulatore. Sicut mox sequitur, Confisus est in multitudine divitiarum suarum.


569. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 469 | Paragraph | SubSect | Section]

versio primum displicet mihi propter sensus impietatem. Deus enim neminem ad hunc ipsum finem condidit, ut Christo eiusque Evangelio repugnaret, sed omnes tales nunc naturâ nascimur; quia vitio Satanae et inobedientiae primi hominis, natura nostra prorsus corrupta et Deo adversa facta est. Deinde ipsis etiam verbis textus versio illa non respondet, nam Condi ad aliquid, significat ipsius Dei voluntate ac consilio, sine omni nostra culpa, ad hunc pessimum finem ordinari, quin et ab initio statim sic creari. At Poni, ut maxime intelligas a Deo poni, intelligi tamen potest de nostra culpa: ut


570. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 470 | Paragraph | SubSect | Section]

populus: Isa. 7. id est, prorsus periit, deletus est ex numero gentium. Populus interfectionis, Isaiae 34, est populus ad exitium destinatus. Dedi te in foedus populi, Isaiae 49. id est, ut populos mecum confoederares, aut reconciliares, ut te mediatore cum eis foedus ac coniunctime sanctam ac ipsis salutarem facerem. Non ire in [?: ] populi: Isa. 8, est eius mores ac vitam, praesertim in prava religione, non sequi. Saepe Populus idem est in Sacris, quod gens aut natio quaevis populi: in plurali numero, aliquando unam aliquam turbam significat. Act. 14. Cum populis


571. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 491 | Paragraph | SubSect | Section]

sane haec connectunt. videntur autem in summa sic interpretari: Quaeritis qui sim? indigni estis quibus id dicam, sed digni quos graviter arguam: ac quidem in primis, quod vobis sim loquutus, quo beneficio ostenditis vos esse indignos. Atqui haec etiam expositio non video quomodo cum verbis ipsis cohaereat. Eras. praeter omnes istas interpretationes, existimat posse etiam haec connecti cum eo quod dixerat, In peccatis vestris moriemini. ut sit hic sensus: In peccatis vestris moriemini, primum ob id


572. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 492 | Paragraph | SubSect | Section]

ita ut non sit coniunctio, sed provocabulum. Postremo, repetendum esse ἀπὸ τοῦ κοινοῦ verbum εἰμὶ: ut in summa intelligamus, Christum quaerentibus Iudaeis quid esset? respondere, se id esse quod ab initio ipsis dixisset: id est, quod iam pridem toties et tot modis illis inculcarat. Quid enim aliud tot concionibus conatus est illis exponere, quam et quis esset, et unde esset, et cur in hunc mundum venisset? Cur autem hanc expositionem prae caeteris amplecterer, plurimis rationibus sum adductus. Nam


573. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 494 | Paragraph | SubSect | Section]

simulatione obsidionis, et similium, aliqua futura ex mandato Dei praenunciabant. Quin et ipsimet prophetae cum filiis vocantur prodigia. Isa. 8, Ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signa et prodigia in Israel. Quia filiis eius iusserat Deus imponi nomina Hesbaz et Seariasub, ut ipsis etiam propriis nominibus futuras calamitates indicarent. Sic Capite 20, iubetur nudus et discalceatus incedere, ut eo signo aut prodigio indicet Aegyptios et Aethiopas nudos in captivitatem a Chaldaeis abducendos esse. Sic Ezekiel. cap. 12 et 24 ob similia signa dicitur esse


574. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 503 | Paragraph | SubSect | Section]

illis debebatur: eoque pro iniustissimis et rapacissimis hominibus habebantur. Erant autem plerunque equites Romani, ut ex Cicerone apparet, qui ordinem publicanorum (proculdubio non sine suo lucro) studiose coluit. Verum habebant varios famulos, ministros, ac procuratores per provincias ex illis ipsis gentibus: ut non sit dubium, multos publicanos tempore Christi Iudaeos fuisse, qualis fuit Matthaeus et Zachaeus. Porro Princeps publicanorum, Lucae decimonono, est unus ex primariis illorum. Quia vero ita scelerati erant, coniungitur ista vox crebro cum peccatoribus ac scortis, tanquam


575. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 504 | Paragraph | SubSect | Section]

decimo. 1. Petri secundo. Eadem est huius vocis vis, cum pudore affici, aut pudefieri ab aliqua re dicimur. Psalmo centesimodecimonono: Ne pudore afficias me ab expectatione mea. id est, ne patiare me frustrari mea expectatione aut spe, unde sequatur mihi ignominia ac pudor, obiicientib. ipsis, Ubi est Deus eorum? Pudore afficientur ab omni fortitudine sua: id est, pudebit eos virium suarum, unde omnem opem sperabant, quod eis prorsus nihil profuerint. Ieremiae secundo: Etiam ab Aegypto pudore afficieris, sicut pudore affecta es ab Assur. id est, frustra petes ac quaeres auxilium


576. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 504 | Paragraph | SubSect | Section]

quinto. id est, non frustra sperat in Deum, non destituitur ab eo in adversis, qui suam in nos charitatem tam evidenti indicio donati Spiritus sancti testatam facit. Qui enim aliquid vehementer sperant ac expectant, postea si fallantur sua spe, pudet eos, quod ea frustrati sint, quodque ipsis contraria mala speratis bonis acciderint. Aliquando significat redargui, mendacii convinci. Redargutionem enim pudefactio comitari solet. Per posterius indicatur praecedens. ut, Si quid amplius de potestate glorier, non pudefiam. 2. Corinth. 10. id est, non mentiar. nec me quisquam mendacii


577. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 534 | Paragraph | SubSect | Section]

consequitur. RETE, per metaphoram primum significat omnis generis fraudes, maleficiaque quibus improbi vel vitae vel fortunis piorum, aut aliorum pauperum et afflictorum insidiantur. Psalmo nono, In reti quod absconderunt, captus est pes eorum. id est, impii iusto Dei iudicio illis ipsis pravis machinationibus et insidiis, quas piis struxerunt, perierunt: iuxta proverbium, Incidit in foveam quam fecit. Psalmo 25. Ipse educit e reti pedes meos id est, ex impiorum insidiis et machinationibus, aut alioqui ex periculis. Proverbiorum 29. Qui blanditur amico suo, rete expandit


578. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 563 | Paragraph | SubSect | Section]

a verbo ספר Si per, quod narrare etiam et exponere significat. Apparet autem a Graecis sic dictos, quod sicut scribae publicarum tabularum custodes erant, sic penes istos tanquam sequestres libri Legis essent velut depositi, cuius scilicet interpretatio ipsis erat commissa: ideoque adiunxit Evangelista, τοῦ λαοῦ, populi: id est, publicis legis interpretibus. Nos igitur vocabulum longa iam consuetudine â Sacris scriptoribus usurpatum, sane libenter retinuimus. Nam quod nonnulli Scribarum appellatione


579. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 576 | Paragraph | SubSect | Section]

sciant discrimen inter meam et tyrannorum servitutem, quantoque [?:- ] haec illa intolerabilior, quantoque praestitisset eos [?: mi- ] servire quam hominibus. Servus servorum, est infimus servus, qui non tantum suis heris aut liberis hominum servire cogitur, sed etiam ipsis servis. Gen. nono. Maledictus erit Canaan: servus servorum erit fratribus suis. id est, infimus servus, aut extreme erit illis subiectus. Sicut oculi servorum ad manus dominorum, et oculi ancillae ad manus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum. Expositum est supra in voce Oculi et


580. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 578 | Paragraph | SubSect | Section]

Phil. 3. Si quo modo perveniam ad resurrectionem mortuorum. ubi non dubitat Paulus de sua resurrectione: sed ostendit, quam id sit eximium bonum, quamque id ipse vehementer expetat. Sic Rom. 11, Ministerium meum illustro, si forte ad aemulationem provocem carnem meam, et servem aliquos ex ipsis. Non dubitat Paulus se [?: aliq- ] conversurum, sed ingens desiderium suum declarat. Solent enim vehementer desiderantes, dubitare de potius dare desiderata: sicut ille inquit, Teneone te [?: Anti--la ] mea? Sicut, Res est solliciti plena timoris amor. Sic


581. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 586 | Paragraph | SubSect | Section]

pro uxore, et Vir sinus pro marito. Sic Deuteronomii vigesimooctavo scribitur, quod maritus invidebit uxor sinus sui, et uxor marito sinus sui carnes propriorum [?:- ] berorum. et Deut. 13, quod maritus non debeat parare uxori sinus sui idololatricae. i. quae cubat in ulnis ipsis Solemus etiam in sinu portare ea quae valde sunt grata, [?: qu- ] ex animo servare cupimus: quare cum singulari [?: emp- ] si dicitur aliquid alicui in sinum dari, sive bonum sive mali


582. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 589 | Paragraph | SubSect | Section]

ut subito cogitanti apparet, non ut plane intus rei veritas sese habet. Sic 2 Tim. 3 dicit Apostolus, seductores habere quidem speciem pietatis, sed vim eius abnegare: sicut et Christus dicit, eos ovillo vellere tectos incedere. Ab omni specie mali abstinete: 1 Thess. 5, id est, non tantum ab ipsis malefactis, sed etiam umbra malefactorum abstinete: ut pius homo, praesertim doctor, debet etiam loca ubi scorta habitant vitare, nec in templum quidem idolorum venire, etiamsi religionis causa non veniret. Sic etiam pius ab omni familiaritate malorum, praesertim idololatrarum et seductorum


583. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 601 | Paragraph | SubSect | Section]

illis compulsis trahere aratrum: sic et me crudeliter afflixerunt, et plane serviliter onerarunt. Iob 31, Si sulci terrae meae flent. pro, si coegi agricolas arare terram meam sine mercede, ita ut merito in suo opere ac labore queri de me ac flere potuerint. Metonymia ergo est, quod sulci pro ipsis agricolis, operantibus sulcos ponuntur. SULPHUR, et sal, et combustio totum solum eius. Deut. 29. pro, solum eius vertetur in summam sterilitatem, ac si nihil amplius pinguedinis aut dulcedinis nativae ineo superesset. Genes. 19 dicitur caelitus pluisse super Sodomam igne et


584. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 604 | Paragraph | SubSect | Section]

38, Ego tanquam surdus, qui non audio: et sicut mutus, qui non aperit os suum. id est, dissimulo me audire aut nosse eorum pravos sermones, et conatus contra me. 1. Sam. 10, Et despexerunt Saulem, nec attulerunt ei munus, et fuit velut surdus. pro, dissimulavit se scire id quod ab ipsis ita superbe contemneretur,quasi non esset rex. Sic quoque Psalm. 39, Clamorem meum percipe, ad lachrymam meam ne ut surdum te exhibeas. In Evangelicis miraculis aliquoties simul coniunguntur istae duae voces aut res, Surdus et Mutus: aliquando etiam altera utrunque significat. Causam


585. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 619 | Paragraph | SubSect | Section]

ritu [?:-ut ] nota externa, hanc pactionem confirmante, et [?: ve-i ] potenter visibiliterque obsignante. Accommodare ad hanc descriptionem singula Sacramenta, nimis longum esset. Dicam igitur tantum de uno ac altero, idque ex descriptione ipsorum in ipsis Sacris. [?:-e-is ] contenta. Genes. 17 Deus instituit et erigit cum Abraamo sacramentum circumcisionis. Id subinde ibi idem vocat foedus aut pactum: sicut et passim in Sacris [?:-eris- ] , innumeris vicibus circumcisio nominatur foedus. Naturam quoque aut formam


586. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 628 | Paragraph | SubSect | Section]

patris revelare, qui eius uxorem accessit. Permetaphoram turpitudo aut nuditas terrae, est eius pars aut loca minus munita, qua facile expugnari et occupati potest. Gen. 42, Ad videndam turpitudinem aut nuditatem terrae venistis. TURRIS aliquando synecdochice ponitur procivitatibus ipsis. Psal. 122, Fiat pax in muris tuis, et abundantia in turribus tuis. Turris custodum est quasi vilissimum, aut certe maxime solitarium aedificium ex publicis. 2. Reg. 17, Percussit Philistaeos a turre custodum usque ad civitatem munitam. id est, omnia loca aut habitacula ab


587. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 628 | Paragraph | SubSect | Section]

potentum persequutorum. Quam coniecturam eventus comprobavit. Nam ante circumactum annum duo principes Brunsuicenses, et duo Magdeburgenses interfecti sunt: nempe Absalon et episcopus Fridericus, qui ei prodigio vix tres menses supervixit. In quo illud quoque etiam mirabilius est, quod iis ipsis diebus, quibus maximo cum apparatu in eam civitatem, ubi iam erat hostile praesidium, intrare volebat, nihil non mali metuentibus sibi ab eo civibus, exultantibusque Papistis, et aliis persequutoribus, cum quidem optime [?: ] subito, et proculdubio divinitus intus alicubi intra


588. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 634 | Paragraph | SubSect | Section]

frustra eum advenisse. Sic dicit Deus de rege Assyriorum Isaiae 37, Ponam frenum meum in labia tua, et reducam te per viam quam venisti. Et mox: Per iter, quo venit, abibit, et non intrabit in civitatem istam. Sic et Germani semiproverbialiter dicunt, Gehe den weg, dem du gekummen bist. Hisce ipsis diebus quidam simplex ac rudis nobilis, veritatis causa in carcere detentus, cum a Iesuitico seductore longo sermone esset tentatus, ut a pura doctrina deficeret, hoc unum tandem ei respondit, Mein Christus kommt nicht uber ein mitt euerem Christo, den weg den ihr kommen seidt. gehet wider


589. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 638 | Paragraph | SubSect | Section]

cap. 1. pro, Deus loquutus est ad Haggaeum, et per ipsum ad populum. Sic 1. Regum 16. Verbum Iehovae fuit per manum Iehu prophetae super Basan.Sic, Verbum quod ostendit mihi Deus, Ieremiae trigesimo octavo. id est, prophetia et minae. Verbum aut Verba saepe ponuntur pro ipsis rebus quae verbis sunt comprehensae. Verbum dicitur appropinquare, cum id accidit quod Deus praedixit suis verbis. Ezechielis duodecimo, Appropinquaverunt dies illi, et verbum omnis visionis. Ponitur ergo hic, et saepe alias verbum, pro re verbis designata. Sic Psalmo 148, Ventus


590. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 645 | Paragraph | SubSect | Section]

Isaiae 8: Dominus apprehendit me manu, ne irem per viam populi [?: ] , id est, ne eius rationem vivendi sectarer, sive in religione, sive in vita. Ierem. 6: State super vias, et videte quae nam sit via bona, et ambulate per eam. Psal. 49. Haec via ipsorum stulticia ipsis: id est, hic pravus [?: ] vivendi est summa stulticia. Tertio, significat religionem. Amos 8: Vivit Deus tuus Dan, et vivit via tua Beerseba: sicut iurabant per illa idola, et idololatriam. Sic saepissime prophetae viam malam populi vo vocant idololatriam: et contra, viam Dei,


591. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 719 | Paragraph | Section]

sum filiis matris meae 875. 66. 67 Sit illis mensa illorum in laqueum, etc. 522. 11 Deleantur de libro vitae, et iustus, etc. 567. 67. 68 Opprobrium fregerit cor meum 796. 26. 27 Vertatur mensa eorum coram ipsis in laqueum, etc. 522. 11 et alibi. 71. Os meum narrabit iustitiam tuam, etc. 749. 44 45 72. Iudicia tua regi da, et iustitiam tuam, etc. 483. 9 10 Et a flumine usque ad fines terrae 338. 9


592. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 721 | Paragraph | Section]

124. Anima nostra sicut passer evasit, etc. 831. 21 125. Qui seminaverunt, etc. cum exultatione metunt 1116. 14. 15 127. Frustra est vobis comedentibus panem doloris 819. 33. 34 Beatus vir qui implevit pharetram de ipsis 893. 15. 16 Non confundentur, cum loquentur cum inimicis suis importa 917. 36. 37 129. Dominus iustus praecidit funes impiorum 354. 18 Perfectione odii odi eos 775. 68. 69 Supra dorsum meum arantes, produxerunt fulcum 58. 24


593. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 724 | Paragraph | Section]

1287. 30. [?: ] 19 Mater tua sicut vitis in sanguine tuo [?: ] 46. 47 23 Nasum tuum et aures tuas auferent 707. 45. [?: 4- ] Discooperverunt ignominiam eius 406. [?: ] Aspectus ducum ipsis 60. [?: ] Novissimum tuum gladio cadet 739 [?: ] 24 Exponitur visio ollae coquentis carnes, et [?: ] mentissime ferventis 782. 25 [?: ] 24 Percussione tollam â te desiderium oculorum tuorum 569.


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.