Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: excellentiam

Your search found 62 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 13-32:


13. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesiae ac Dei translatum est. Saepe igitur in veteri Testamento sub diversis nominibus, et sub hoc ipso Meschiae, Danielis 9, praedictum est, venturum esse illum verum regem ac sacerdotem, totiusque mundi servatorem. Praecipue tamen celebre fuit nomen: Meschiae huic Domino, veluti per excellentiam attributum: quia hic demum esset verus Meschias, seu etiam Meschias Meschiarum, rex regum, et sacerdos sacerdotum. Quare perpetuo in ore ac auribus Israelitici populi fuit, venturum esse Meschiam divinitus promissum, qui sit aboliturus summa ac vera mala, et restituturus vera bona


14. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam cum Mose locutus est. Ac recepta est opinio, eo tempore primum hoc divinum nomen innotuisse: licet Moses qui post illam revelationem Dei, narrationem ab exordio mundi contexuit, etiam prioribus historiis hoc nomen Dei immiscuerit. Dominus autem non idem quod Iehova significat: attamen per excellentiam hunc Deum, Dominum vocare voluerunt, quasi qui esset revera summus, ac potentiam suam in suo populo abunde declarasset, ac futurus victor peccati et mortis, non succubiturus in illa stupenda humilitate, quam subiturus erat. Est igitur et hoc officii nomen. Vocatur autem et pater


15. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

aut intra dentes. Ubi ergo nulla talis immundicies reperitur, indicium est non sumpti cibi, et porro defectus alimenti. Quinto, Domus dentis, in Sacris literis pulcherrimae domus nominantur: propterea quod illae olim apud Iudaeos ebore exornabantur, quod Scriptura simpliciter dentem vocat, per excellentiam, propterea quod est omnium dentium maximus et spectatissimus, dens elephantis: Amos 3. Sexto, Proverbium illud Ierem. 31, Patres comederunt vuam acerbam, et dentes filioru obstupuerunt, satis obvium ac perspicuum est. Sicut enim comedentis vuas immaturas dentes fiunt stupidi: ita


16. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

et effectus: hoc est, quod salutem nobis adferat. quemadmodum alibi docet, esse potentiam in salutem credentibus. Sic et Coloss. primo: Per sermonem veritatis, nempe Evangelii: ubi itidem per excellentiam Evangelium nominat sermonem veritatis honoris causa, quo solidius firmiusque insistant in revelatione illinc accepta. Ita nomen Evangelii appositive contexitur. Cognitio Christi. 2. Pet. 2. Per cognitionem Domini et servatoris IESU CHRISTI. ubi per cognitionem Christi, non dubium


17. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

eum: scilicet, sicut solent sicci venti, ut boreas, exiccare flumina exundantia. Flumina etiam frequentiam concurrentis populi significant, Threnorum primo, Isaiae sexagesimosexto: sicut et Latini per metaphoram dicunt Confluere populum. Flumen alioqui in singulari, admodum crebro per excellentiam, Euphraten significat. Et a flumine usque ad fines terrae: id est, ab Euphrate usque ad mare rubrum et mediterraneum: Psalmo septuagesimosecundo. Flumen enim hic Euphraten significat, quia ille erat Iudaeis notissimus: sicut rivus Nilum, forte quia in rivos deducatur in


18. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 290 | Paragraph | SubSect | Section]

originali perditos esse, nihil excellere alios prae aliis, omnesque perinde corruptos ac depravatos esse. Quare non revera, sed conditionaliter tantum Ethnicos Iudaeis praefert. Quid enim minus conveniret Paulo accusanti simul Iudaeos. et Ethnicos, atque adeo omnes mortales, quam Ethnicis tantam excellentiam pietatis ac iustitiae tribuere, quantam verba quaedam eius loci male intellecta sonare videntur? Secundo, in proxime praecedentibus eodem plane modo sub specie assertionis conditionaliter est locutus, ut cum dixit Deum in extremo iudicio unicuique secundum opera sua daturum esse: illis


19. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 304 | Paragraph | SubSect | Section]

eadem locutio. ut 1 Sam. 1, Anna loquebatur super cor suum. i. in corde suo orabat, et tantum labia motabat. Loqui mendacium. Psal. 5, Perdes loquentes mendacium: i. eos qui falsa loquitur, praesertim falsam doctrinam, quae crebro in Sacris literis mendacium vocatur, quasi per excellentiam [?: ] emphasim: sicut contra, vera, crebro solet vocari ventas. Loqui stulticiam, est res stultas garrire. Contrarium [?: ] Loqui sapientiam. Isa. 9. Os loquutum est stulticiam. Proverb. 21, Vir obediens loquetur [?: victorias: i ] . fiet


20. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 317 | Paragraph | SubSect | Section]

variis speciebus, aut etiam incremento peccatorum dicit Hierem. cap. 9. Egressi sunt de malo in malum. pro, ex alio peccato in aliud, aut etiam subinde ad maiora peccata proruperunt, subinde deteriores facti sunt. Ad hanc significationem mali culpae pertinet etiam, quod diabolus per excellentiam malus vocatur: quod admodum crebro, praesertim in novo Testamento, fit. Faciamus mala ut veniant bona, Rom. 3, est vox impiorum, calumniantium doctrina gratiae, qua et hodie impii utuntur: quasi Paulus docuerit, et nos doceamus, peccandum esse, ut tanto magis abundet gratia, Rom. 6.


21. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 439 | Paragraph | SubSect | Section]

in Scriptura occurrunt: ut sunt, Opera mala: 1. Ioan. 3, Opera Cain mala erant. Opera infrugifera tenebrarum. Ephes. 5 Roman. 13. Inquinamenta mundi, Corruptiones, quae sunt in mundo, 2. Pet. 2. Carnales concupiscentiae, 1. Pet. 2. Opera carnis, Gal. quin 10, etc. Per excellentiam quoque Peccare et Peccatum de atroci aliquo scelere, aut alio qui singulari pravo facto dicitur: ut Mat. 18 Quoties peccabit in me frater meus et remittam ei? Luc. 15. Pater peccavi in caelum, et coram te Ioann. 9. Quis peccavit, hic aut parentes eius? Respondit Iesus:


22. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 497 | Paragraph | SubSect | Section]

quae pietatem spondeant. id est, quae pietatem et sanctimoniam de se promittant omnibus, a quibus conspiciuntur: seu quae videri volunt probae ac piae. PROMISSIO tum in singulari, tum in plurali numero, crebro in Novo testamento, praesertim in Epistolis Paulinis, significat per excellentiam ipsum Evangelium, seu promissionem exhibendi Meschiae, et gratuitae per eum cum Deo reconciliationis, iustitiae ac vitae: quae promissa beneficia nos credere et fide apprehendere iubemur. Rom. 4. Si enim ii qui ex lege sunt, haeredes sunt, inanis facta est fides, et irrita facta est


23. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 499 | Paragraph | SubSect | Section]

prophetabunt. Denique Prophetare etiam pro falsa rerum futurarum vaticinatione et falsa doctrina ponitur. Ier. 5. Prophetae prophetant mendacium. Postremo, Christus quoque dicitur propheta, sed non sine articulo aut pronomine demonstrativo Ille. Ioan. 1. Tune es ille propheta, scilicet per excellentiam sic dictus: ille nempe eximius, singularis, ac summus propheta, toties praedictus et promissus? Sic et Deut. 18 dicitur, Suscitabit tibi Deus illum prophetam de gente tua: Quicunque igitur non audierit eum, eradicabitur. Amos cap. 7. negat se esse prophetam, aut filium


24. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

saepe hisce nominibus, in libris Prophetarum: Ephraim, Samaria, Israel, loseph, Iezrael, Bethaven, Bethel, et interdum Iacob. At regnum Iuda, hisce nominibus: Iuda, Ierusalem, et Beniamin hactenus Hieronymus. Variis modis aut epithetis ornatur regnum Dei, seu cum ille rex dicitur. Primum enim per excellentiam Rex vocatur, quia et solus, et summus verusque Rex: et quia etiam reipsa solus iure opereque ipso regnat, cum terreni reges saepe dormitent ocientur, aut etiam regantur potius quam regant Quare emphatica quadam potentique significatione ipsi hoc officium adscribitur cûm alibi, tum in


25. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 537 | Paragraph | SubSect | Section]

bonarum felicitatemque significat, sicut et terra fertilissima hac locutione describitur. quod in ea fluat lac et mel. Legitur igitur Iob vigesimo: Non indebit impius rivulos et flumina torrentium mellis et batyri. id est abundantiam annonae et pacis, aliorumque commodorum. Rivus alioqui vel per excellentiam, vel aliqua alia ratione valde crebro Nilum significat in veteri Testamento. RIXA, vox ac res nota est. Vir rixae, in Sacris non is dicitur qui rixosus est: sed qui rixam aut litem, vel [?: ci-m ] vel bellicam, habet cum aliquo. Iudicum 12. Vir rixae sui


26. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 549 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt: et denique, quia sua passione aut merito iustificat, aut sanctificat, et renovat populum Dei. Dicitur igitur Christus tum active, tum passive, Sanctus: quia et per se est sanctissimus, et populum Dei sanctificat ac mundat a peccatis suis. Aliquando solo nomine Sanctus dicitur, veluti per excellentiam: quia ipsi potissimum hoc nomen conveniat. Actorum tertio: Vos autem Sanctum istum et iustum negastis, et postulastis ut vobis homicidam gratificaretur. 1. Ioan. 2. Vos unctionem habetis a S. illo. id est, a Christo. Spiritus Dei quoque peculiariter dicitur sanctus non passive,


27. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 563 | Paragraph | SubSect | Section]

Christus talem scribam Matth. 13 describit, quod sit persona docta in regno caelorum, qui erga populum de thesauro suo proferat nova et vetera. Scriptura, praesertim in novo Testamento ipsas Sacras literas significat, sen verbum ac doctrinam Dei, literis comprehensum in eo volumine, quod per excellentiam Sacra Biblia, id est, sacros libros nominamus. Tribuitur autem aliquando aliquid Sacris literis aut Scripturae, quod proprie Deo convenit, Rom. 9. Dicit enim Scriptura Pharaoni: Ad hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te potentiam meam, id est, recitat Deum dixisse illi. Sic Galat.


28. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 603 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic et Paulus Romanorum primo, Revelatur ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum. id est, contra. Ioann. 7, Nemo misit manus super ipsum. id est, contra ipsum, in ipsum. et 18 cap Iesus sciens omnia venientia super ipsum. Aliquando superioritatem aut excellentiam significat. Matth. 10. Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum. Iohann. 3. Qui super ne venit, super omnes est. id est, caeteros omnes excellit. Comparationis quoque excellentiam non raro denotat. Matth. 10. Qui amat patrem aut matrem, filium aut filiam


29. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 603 | Paragraph | SubSect | Section]

cap Iesus sciens omnia venientia super ipsum. Aliquando superioritatem aut excellentiam significat. Matth. 10. Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum. Iohann. 3. Qui super ne venit, super omnes est. id est, caeteros omnes excellit. Comparationis quoque excellentiam non raro denotat. Matth. 10. Qui amat patrem aut matrem, filium aut filiam super me, non est me dignus. id est, plus aut magis quam me. Iustitia Dei manifestatur per fidem in omnes, et super omnes. id est, omnibus sine discrimine offertur gratuita iustitia, sicut et omnes ea


30. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 646 | Paragraph | SubSect | Section]

ad exitium. Quae metaphora est perspicua de duplici vitae genere, pio ac impio. Sic et gentiles duas vias vitae hominis [?: depi-runt ] , ut habetur in Apomnemoneumatis Xenophontis, et litera Pythagorae, et Cebetis: quarum alteram virtutis, alteram voluptatis esse voluerunt. Adhuc per excellentiam viam vobis monstro, 1. Corinth. 12 id est, Hanc doctrinam de quaerendis potioribus donis, ad huc multo illustrioribus rationibus aut confirmatione vobis proponam. In Epistola ad Hebraeos 9 et [?: ] agitur de viae in sacrarium Dei patefactione: et postea mox dicitur,


31. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 656 | Paragraph | SubSect | Section]

sancto, quem erant accepturi credentes. Porro quomodo illa aqua viva Ioann. 4 saliat in vitam aeternam, supra in voce AQUAE dictum est. Deus crebro admodum dicitur Vivus. Aliquoties additur etiam Verus, ad differentiam nimirum falsorum et [?: ] tuorum deorum: et ut ostendatur per excellentiam solus vere vivere, cuius respectu alia omnia quasi [?: ] tua sunt: solus etiam omnium vitae autor esse, et [?: de--que ] solus spiritualem ac aeternam vitam dare. Matt. vigesimosecundo, et Marci duodecimo, ait Christus. Deum non esse Deum mortuorum, sed


32. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 657 | Paragraph | SubSect | Section]

de prima, habetur Actorum decimoseptimo in Pauli concione: In ipso nos sumus, et movemur, et vivimus. Item Psalmo centesimo quarto: Emitte spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae. De secunda, Iob decimo: Vitam dedisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. Sed per excellentiam, regeneratio fidelium hic nominatur Vita Dei: quoniam tunc proprie vivit Deus in nobis, et nos fruimur eius vita, cum spiritu suo nos gubernat. VIVIFICARE, aliquando significat, in vita conservare. Genesis sexto: Bina ex singulis introduces in arcam, ut vivifices tecum:


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.