Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quamuis

Your search found 262 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2-12:


2. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

antiqui spaciosum dicebant palatium. 3Huius temporibus Gaius, similiter natione Dalmaticus, summus pontifex factus est apostolice sedis. Fuit autem iste Gaius tempore Sebastiani martiris, qui cum Chromatio urbi prefecto, Marcelliano et Marco agonizantes martirio confortabat. Quamuis enim esset de genere Dioclitiani cesaris, non tamen pacem christianis optinere potuit, quin immo persecutionis turbo cum ceteris eum inuoluit martiribus. XII fere annis apostolice presidens ecclesie cum triumpho martirii perexit ad Dominum. V. De Clicerio et


3. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et consumi, omnia eramenta domorum pulsant, quasi per strepitum fugatis demonibus credunt lune succurrere laboranti, unde Virgilius: pulsantes era Curetes. Permixti ergo sunt populi isti et facti sunt gens una, uita moribusque consimiles, unius loquele. Ceperunt autem habere proprios duces. Et quamuis praui essent et feroces, tamen christiani erant, sed rudes ualde. Ariana etiam erant tabe respersi. Gothi a pluribus dicebantur et nichilominus Sclaui, secundum proprietatem nominis eorum, qui de Polonia seu Bohemia uenerant. 5Isti, ut predictum est, impugnabant Latinos,


4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

placuit omnibus. Explorata itaque temporum uice, quando possent hoc comode atemptare, abierunt Salonam ingredientesque basilicam episcopii confusa et dissipata omnia repererunt. Repletus enim erat locus ille ruinosis tectis congestique incendiorum cineres uepres iam et uirgulta produxerant ita, ut quamuis adhuc aliqui superessent, qui locum sciebant, tamen quia tumba ipsius subterraneis fornicibus absconsa latuerat, non facile discerni poterat, unde corpus beati Domnii tolleretur. Effodientes autem terram locumque discooperientes arcam, que primo apparuit, leuauerunt et metuentes, ne forte


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

episcopatum Apsarensem, quem cum duobus aliis episcopatibus, scilicet Vegliensi et Arbensi a subiectione Spalatine ecclesie subtraxerat. Martinum uero fecit eligi ab insulanis, expulso archipresbitero ecclesie Spalatensis, nam comes predictus cum Venetis earundem occupauerat dominium insularum. Et quamuis Martinus potestate Iaderensis comitis fuisset electus, noluit tamen Iadere consecrari, sed profectus Ragusium consecrationem suscepit ab Andrea archiepiscopo Ragusino et ab episcopis Dulcinensi et Suacensi. Et nullam subiectionem faciebat Iaderensi ecclesie, sed Spalatensi debitam


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ducentesimo uenit Spalatum satisque uigilanter cepit curam pastoralis officii circa subiectos impendere. 3Erat autem insectator hereticorum ualde sollicitus. Fuerunt namque eo tempore dui fratres, filii Zorobabel, quorum alter Matheus, alter uero Aristodius uocabatur. Hi quamuis essent ex patre Appulo, erant tamen a pueritia Iaderenses ciues effecti. Conuersabantur uero ex maiori parte aput Bosnam, quia erant pictores optimi et in aurifabrili arte satis exercitati. Competenter etiam Latine et Sclauonice litterature habebant peritiam. Sed ita erant fallente diabolo


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Spalatine, uir satis circumspectus et prouidus. Hic quia bene Guncellum nouerat, ueritatem asserebat de ipso, quia pro suorum leuitate morum habilis non erat tanto sacerdotio fungi. Alii etiam multi tale de ipso testimonium dabant. Sed Petrus suorum procacitate uerborum omnes reuincebat. Et quamuis in ecclesia Spalatensi uel alibi non deessent persone, que tutiori uia et iustiori possent ordine ad eam prouehi dignitatem: uulgaris tamen inscitia hac uanitatis uentositate raptatur, ut notos contempnant, ignotos posse patrare miracula arbitrentur. Ast alii tanta inuidie tabe liuescunt,


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Siquidem dominus Honorius summus pontifex missa auctoritate Roberto Vesprimiensi episcopo precepit, ut examinatis diligenter tam electi persona, quam electionis forma, si nichil obstaret de canonicis institutis, munus ei consecrationis impenderet. Robertus uero suscepto apostolico mandato, quamuis esset uir discretus et relligiosus, non tamen de rerum circumstantiis, que in huiusmodi processibus inquirende sunt, curiosus extitit indagator. Vnde consecrationem ei facile tribuens, precepit sibi, ut pro petendo pallio apostolico se conspectui presentaret. 7Venit ergo


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

obtenebrata est. Et quasi noctis tempore stelle apparuerunt in celo et quedam maior stella micabat iuxta solem ex occidentali parte. Tantusque pauor in omnes incubuerat, ut uelud amentes huc illucque clamando discurrerent mundi finem adesse putantes. Erat autem dies Veneris luna tricesima. Et quamuis solis iste defectus per totam aparuisset Europam, in Asia tamen et Africa non dicebatur fuisse. Eodem anno uisa est stella crinita, id est cometa, que imminebat septentrionali regioni, quasi supra regnum Hungarie, et mansit diebus multis satisque magne rei portendi uidebatur presagium. His


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eos. Tunc potestas, ut erat sagax homo, cepit dissimulare aliquandiu, temptans si foret possibile insidiose inuadere castrum. Sed positarum insidiarum conatus frustra processit, nam castrensium uigiles presenserunt; ceperunt ergo manifeste bellum eis inferre. Itaque armatis lignis que habebant, quamuis non satis forent ad bellum habilia, nauigauerunt et applicuerunt ad insulam Bratiam. Et recensitus est numerus naualis exercitus, et inuenti sunt ex Spalatensibus fere mille ducenti armati. Dederunt autem Tragurienses auxilium, sed pigrum satis et tenue. 3Tenebant autem


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Nondum enim ex insulanis nisi pauci conuenerant. Hostes uero uidentes nostrorum turmulam quasi pauidam non crediderunt eos fore ausos ad conflictum accedere; quam ob rem putabant eos primo insultu in fugam uertere. Vnde omnes simul conglobati ceperunt uociferando contra eos incidere. Nostris uero quamuis temerarium uideretur, cum pauci essent, contra multitudinem dimicare, fedum tamen et ualde ignominiosum esse putabant, si absque belli impulsu et solo uisu pauefacti eis cedendum putarent. Tunc ipsis cunctantibus et suum consilium in diuersa uoluentibus, hostes magis ac magis


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

turbulentis animis adeuntes, cum ei, quid obicerent, non haberent, rogabant alii, alii minitantes bona diripere, domum diruere insistebant uiolenter, ut ab electione cessaret. Et cum prope esset, ut uim facerent, tractus in medium furentis multitudinis archidiaconus yronice resignare se dixit. Quamuis enim uideret quosdam clericos timoris pondere uacillantes, non tamen desistebat archidiaconus, quominus uigorem ecclesiasticum manutenens, aperte et intrepide protestaretur nichil de electionibus ad laycos pertinere. Volebat autem electionem aliam per clericos dumtaxat fieri, ut sanctorum


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.