Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: regie

Your search found 30 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2-8:


2. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

nongentesimo septuagesimo tempore Theodosii imperatoris et Dirscisclaui regis. Iste Martinus fuit Spalatinus natione, hic fecit ecclesie unum calicem magnum cum sua patena de auro purissimo. Ab isto Dirscisclauo ceteri successores eius reges Dalmatie et Chroatie appellati sunt. Recipiebant enim regie dignitatis insignia ab imperatoribus Constantinopolitanis et dicebantur eorum eparchi siue patricii. Habebant namque ex successione sue originis patrum et proauorum dominium regni Dalmatie et Chroatie. 4Istaque fuerunt regni eorum confinia: ab oriente Delmina, ubi fuit


3. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

domino pape Innocentio, ut iuberet reliquias beati Vladislaui regis subleuari et in loco decentiori componi ac ipsum in sanctorum cathalogo decerneret ascribendum. Cuius petitioni summus pontifex annuit et misit quendam uirum reuerendissimum Gregorium de Crescentio cardinalem, ut uoluntati regie satisfaceret condecenter. Tunc cardinalis apostolica legatione suscepta transfretauit et uenit in partes Dalmatie applicuitque Tragurium. Et quia yemis adhuc asperitas imminebat, uoluit ibidem per totam quadragessimam comorari. Erat autem in comitatu eius clericus quidam capellanus ipsius,


4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

5Cum autem rex Henricus haberet filium paruulum cuperetque eum regni successorem habere, uoluit eum se uiuente in regem inungi. Inuitatus autem Bernardus a rege in Hungariam est profectus. Ibique cum aliis prelatis ecclesiarum regni Hungarie qui ad solempnitatem iocunditatis regie confluxerant, regis filium coronauit multisque a rege honoratus muneribus ad ecclesiam suam reuersus est. 6Eo tempore facta est dissensio inter Henricum regem et Andream ducem, fratrem eius fugatusque est bis Andreas ad maritimas regiones, cui Bernardus archiepiscopus satis


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

transcurso dierum spatio etiam ille unicus eius paruulus morte extinctus est. 8Tunc Andreas uidens in se solum totius regni fore iura transducta, fecit se coronari a prelatis Hungarie uniuersis. Misit autem et uocauit Bernardum archiepiscopum Spalatensem, ut ad solempnitatem regie inuntionis accederet. Sed Bernardus exstimans puerum, Henrici regis filium, adhuc uiuere, ad conuocationem regiam ire neglexit. Propter quod rex non satis digne tulit archiepiscopi neglectum. XXIV. De prima captione Iadere 1Eo itaque tempore


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ciuitatem Spalatinam. Exierunt autem processionaliter obuiam domino regi uniuersi ciues, omnesque forenses totaque turba sui exercitus, laudes ei altis uocibus concrepantes. Deinde clerus omnis olosericis super comptas induti uestibus cum crucibus et thuribulis procedentes usque posturium, prout regie magnificentie dignum erat pariter, concinnebant. Ipse uero illustris rex, uiso processionis cetu solempni, statim descendit de equo, magnaque suorum principum uallatus caterua, tenentibus eum hinc inde episcopis, qui conuenerant, pedes usque ad ecclesiam sancti Domnii processit. Ubi celebrato


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

exeuntes debito uenerationis obsequio susceperunt eum, dantes ei hospitia infra muros, quotquot uoluit ipse. Venerunt etiam isti magnates cum eo: Stephanus episcopus Zagrabiensis et alter Stephanus Vacciensis et idem in Strigoniensem archiepiscopum postulatus, Benedictus Albensisprepositus, aule regie cancelarius et idem ad Colocensem sedem electus, Bartholomeus Quinqueecclesiensis episcopus et quidam alii episcopi. Affuerunt nichilominus Hugrinus prepositus Cesmensis, Achilles prepositus, Vincentius prepositus, Thomas prepositus et alii quam plures prelati, quos enumerare superuacaneum


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

tractare cum ciuibus. Qui ueniens aperuit eis regale propositum, quod non aliter conciues suos de carcelari poterant erumna eripere, nisi traderentur ad regis custodiam ad minus duodecim obsides, quos rex ipsemet delegisset. Videntes autem se Spalatenses tali necessitate constrictos, acquieuerunt regie uoluntati. Et cum rex et regina descendissent per Sclauoniam et uenissent et consedissent in oppido, quod Bichicium appellatur, miserunt Spalatenses duodecim pueros per manus archidiaconi Duimi Cassarii et Nicolai Duimi. Qui uenientes illuc in die sancto Pasce asignauerunt pueros ad manus


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.