Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ille

Your search found 7118 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1272-1309:


1272. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

Dubitare autem philosophorum est, qui nihil certi affirmant. Contraria uero sentire gentilium fuit, non unum deum sed plurimos confitentium atque colentium. Solus itaque recti uiam tenet qui ueritati, quae Christus est, credit. In Christum credendo ad caelestem Hierosolymam, quo ille ascendit, peruenitur. Ubi sum ego , inquit ille, et minister meus erit. Quomodo autem minister eius est qui uel dubitat uel non credit? Talis profecto infidelitatis minister est, non Christi. DE ILLO QVI DE


1273. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

Contraria uero sentire gentilium fuit, non unum deum sed plurimos confitentium atque colentium. Solus itaque recti uiam tenet qui ueritati, quae Christus est, credit. In Christum credendo ad caelestem Hierosolymam, quo ille ascendit, peruenitur. Ubi sum ego , inquit ille, et minister meus erit. Quomodo autem minister eius est qui uel dubitat uel non credit? Talis profecto infidelitatis minister est, non Christi. DE ILLO QVI DE FIDE DVBITAT Parabola II Homo turrim


1274. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

pars illa, quae in molli solo fundata fuerat, subsidendo totum aedificium traxit in ruinam, ita ut etiam pars altera, quae in petra collocata fortis admodum solidaque uidebatur, una concideret. Quicquid enim ruinosis cohaeret, casu eorum concussum stare non potest. Porro homo ille, cum pene omnia, quae habebat, in extruendo opere impendisset, nequiuit collapsa reparare pecunia deficiente. Tunc demum ad inopiam redactus, casso dolore grauiter animo angi coepit, quod in fundamento ponendo parum prudenter egisset. Talis


1275. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

cum pene omnia, quae habebat, in extruendo opere impendisset, nequiuit collapsa reparare pecunia deficiente. Tunc demum ad inopiam redactus, casso dolore grauiter animo angi coepit, quod in fundamento ponendo parum prudenter egisset. Talis est ille, qui ea, quae fidei christianae sunt, partim uera esse sibi persuadet, partim dubitat. Interim licet uirtutum cumulandarum studio multum incumbat et in finem usque uitae in eo perseueret seque plurimum profecisse existimet et iam ad capienda beatitudinis praemia iturum


1276. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

seruari: ut singulis diebus clamarent: Veni, ueni, qui uenturus es! Id quidem accurate diligenterque obseruarunt aduentum expectantes liberatoris. Caeterum cum tandem rex uenisset eosque fugato tyranno in libertatem uindicasset, noluerunt credere ipsum esse regem suum, et ueluti ille adhuc in expectatione esset, quotidie clamitabant: Veni, ueni, qui uenturus es! Postremo iniuriam pro beneficio referentes contumeliis eum probrisque affecerunt, quem omni cum honore excipere, omni officio prosequi debuerant. Rex iratus jussit militibus, ut tantae erga se


1277. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

consortium ferae non deuitabant, eam suum genus esse credentes. Dum ergo parum sibi cauerent, rapiebantur. Pastor uero, cui ouilis sui multa cura erat, cum pecudum numerum indies deficere miraretur sollicitusque inquireret, deprehendit lupi dolos. Iacebat ille humi prouolutus et pelle tectus aliena, sed caudam sub ea condere non ualens, quis esset, apparuit. Mox pastoris fuste percussus, dimissa pelle quam induerat, ululando effugit nec postea est ausus misellas lacessere oues uerbera metuens pastoris. Quem tanto plus


1278. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ecclesiae praeside disputatione contendens uictus discesserit, ueretur iterum congredi, ne, dum ab eodem euidentioribus adhuc repercutitur argumentis, coram multis confusus cogatur erubescere. Porro oues, quae illius preda fuere, simplices erant, prudentes non erant. Ille autem huiusmodi luporum mortiferos morsus non timet, qui non solum simplicitatem columbarum habet, sed etiam serpentis prudentiam. Vis ergo esse a periculo tutus, simplex esto in credendo, prudens in cauendo, dicente Domino: Attendite a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos


1279. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

laborem suscipere, nullum uitae discrimen adire recusabat. Cunque tam ardenter amaret, non poterat non etiam omnes conseruos suos diligere. Vnumquenque fratris loco habuit, quem una secum regi seruire cognouit. Denique, quicquid agebat, totum eo dirigere libuit, ut domino suo gratificaretur. Vnus ille sibi uita charior erat. Pro illius gloria si milies mori posset, milies mori uellet. Rex igitur tantam erga se fidem, tam singularem beniuolentiam remunerare uolens, primum ei post se dignitatis locum tribuit, caeteris ipsum praeferens, a quo plus quam a caeteris diligi se intellexit.


1280. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

odore delectabatur. Cunque illas non satis caute iniectis rosario digitis carperet, earum aculeis manum cruentauit. Neque tamen iccirco minus auide naribus applicatas odorabat. Id cernens alius: Miror te, inquit, rosas diligere, quae te tam foede laeserunt. Ad quem ille: Si ob hoc ipsas relecissem, respondit, nunquid ista suaueolentiae iocunditate perfrui possem? Has itaque aequo animo feram, a quibus plus uoluptatis quam iniuriae capio. Haec parabola docet juxta Euangelium et inimicos diligere. Diligite, inquit Dominus,


1281. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

simplicitas et uera synceraque perpetuo fouet amicicia. Tu autem, qui cum altero habere non potes pacem, tecum habeto! Concordet in te cum ratione uoluntas, cum uoluntate conueniant opera, ut nihil omnino neque optes neque facias, quod Deo displicere possit. Sed quodcunque ille monuit, praecepit, iussit, hoc tu pro uiribus perficere cures. Audi Prophetam dicentem: Pax multa diligentibus Legem Tuam, et non est illis scandalum. Hanc pacem si habueris, nihil triste senties, Apostolo testante, qui ait: Scimus, quoniam diligentibus


1282. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Alter econtrario per diem unum suos multum uexabat, sed deinceps per omnes reliquos bona cuncta illis ad uotum suppeditabat. Quis adeo imprudentis ingenii est, ut nesciat, cui regum istorum seruire magis expediat? Duo reges Deus et demon sunt. Regnat hic super peccatores, ille dominatur justis. Malus demon eos, qui sibi seruiunt, quandiu uiuunt, in deliciis habet; cum decesserint, inaeternum cruciat. Deus autem seruos suos uitae huius tempore, quod, quia breuissimum, quasi dies una est, in angustiis laboribusque uersari gaudet, ut postea uerae


1283. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Quisquis ergo tuorum operum huberiorem fructum percipere concupiscis, desine esse tuus, totum te patri trade Deo, nihil in te reserua, quod mundus dicere possit esse suum. Qui uult post me uenire, inquit, abneget semetipsum et tollat crucem suam, et sequatur me. Ille semetipsum abnegat, qui nullum sui ius sibi relinquit, sed se totum perpetuo alterius dedicat uoluntati. DE FVGIENDA FEMINARVM CONSVETVDINE PROFESSORIBVS CASTITATIS Parabola XV Quidam in Sicilia montem


1284. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uero non usque adeo peruicaci mente obduruit, criminis conscientia identidem remordetur et mores per poenitentiam emendat. Peccata relinquit ac saluti suae consulens operi accingitur uirtutis. Auidis ergo diaboli faucibus elapsus, eum, a quo deceptus fuerat, decipit. Quem enim ille delinquentem suam putabat predam, conrectum dimittere cogitur. Quisquis ita se correctum senserit, Deo gratias agat et cum Propheta concinat dicens: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo uenantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Adiutorium nostrum


1285. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Quaeratur ergo bello pax, quae non nisi bellando inuenitur. Semper tamen Dei auxilio nobis opus est, ut uincamus. DE POENITENTIA ET OBSTINATIONE Parabola XXI Cuidam patrifamilias duo liberi erant, quibus ille ingentia quidem contulerat beneficia, sed multo maiora adhuc se collaturum spoponderat, tanto eos amore complexus, quantus in nullo fortasse alio patre erga optimos filios queat reperiri. At ipsi omnium ingratissimi nec paternorum erga se beneficiorum nec suae prorsus


1286. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

paternorum erga se beneficiorum nec suae prorsus humanitatis memores, pro bono malum, pro charitate odium inferre coepere, monita eius non audire, iussa contemnere et ei, a quo geniti, a quo sic dilecti fuerant, iniuriam irrogare, nec linguae nec manibus temperantes. Patienter ille tollerare omnia et, ut tandem resipiscerent, hortari. Postremo, si deinceps ab offensis cessare uellent sibique obtemperare, quicquid hactenus in se deliquissent, eis condonaturum se promisit multoque potiora bona praebiturum, quam ad eam usque diem indulsisset.


1287. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

piissimi parentis dementia usurum, sed seuerissimi iudicis functurum officio neque omnino passurum male perpetrata impune abire. Quam enim uindictam tanta non mereatur ingratitudo? Commouit plane alterum ex filiis cum mira patris benignitas tum futurae poenae, quam ille denunciabat, metus. Atque ad genitorem suum conuersus coramque prostratus, flens gemensque: Talia, inquit , in te commisi, pater, ut iam non sum


1288. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

reor, quam ut expositione indigeat. Quis enim ignorat Deum Patrem nobis in filios adoptatis et multa bona contulisse et plura promisisse, nos uero erga eum non solum esse ingratos sed etiam iniurios, dum neque, quae iubentur, facimus, neque, quae prohibentur, cauemus? Et tamen ille pientissimus Dominus non continuo delinquentes punit, sed, ut corrigantur, expectat. Si poenitentiam agimus, ueniam indulget et aeternae beatitudinis efficit participes. Obstinatos autem caelesti haereditate indignos iustus iudex in infernum deiicit cruciandos. Et cum hoc ita


1289. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

noluit continuo ad ulciscendum scelus animum conuertere, sed interim aliam rogauit legem, ut, siquis suo ore se deliquisse fateretur, ueniam precatus impetraret, soli autem poenam penderent, qui crimen confiteri et impunitatem commisso flagitio poscere neglexissent. Nouerat ille quidem omnes eos, qui deliquerant, neque necesse erat, ut aliquid ex ipsorum confessione disceret. Sed hoc iccirco exigebat, ut illi seipsos accusando ostenderent, quantum de perpetrata culpa dolent, quantum de perpetranda cauere decernant; ut scilicet sponte susceptus


1290. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Quorum alter probitates omnium, alter uitia conscribebant. Rex igitur quotidie aliquem de turba illa ad se euocatum, quid in uita egisset, inquirebat. Aderant scribae. Pro illo stabat, qui benefacta eius conscripserat. Sed qui peccata notauerat, acriter accusabat. Tunc homo ille aut premium aut exilium ex sententia regis accipiebat. Parabolae huius intelligentia haec est. Rex et iudex noster est Christus, ciuitas paradisus. Qui cum rege bonis aeternis perfruuntur, angeli atque sanctorum animae sunt. Insula, in qua nobis laborandum est,


1291. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

addere non cessat. Caeterum, dum foenore, rapinis fraudibusque minus abstinet (caeca enim auaritia est, in omnia illicita impetu ruit) poenam, quae talibus debetur, elabi nullo modo potest. Et cuncta, quae congregauerat, relinquere et gehennae incendia nudus subire compellitur. Talis quippe erat ille, de quo in Euangelio dictum est: Mortuus est diues, et sepultus est in inferno. DE MALORVM CONSORTIO FVGIENDO Parabola XXVIII Fullo et carbonarius conducta domo una habitabant. Sed


1292. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE MENDACIO VITANDO Parabola XXX Quidam fingere solitus dum incederet, quod repentino lapsu crus confregisset, edito eiulatu opem aliorum, ut subleuaretur, implorabat. Multi miserando protinus accurrebant erigebantque iacentem. At ille mox inde exiliens chachinansque se illis illusisse iactabat. Plurimis ita deceptis uanitas hominis iam fere nota erat, cum forte contigit, ut in itinere pede lapidi incusso concideret coxamque uehementer elideret nec sese attollere ualeret. Iccirco humi prouolutus


1293. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nutriunt et lepusculos uenantur, alii conscensis arboribus auium nidulos rapiunt et frequenter cum ipsis, quos manu prehenderint, corruunt. Alii auri uenas quaeritando terram effodiunt, irrito tamen labore, cum nihil inueniant. Sed hoc quoque mali patiuntur, quod diuersarum ferarum, quibus ager ille abundat, morsibus patent: hunc leones, illum lupi, alium ursi comprehensum laniant atque alios aliae bestiae carptim lacerando interimunt. Cunque hoc ita sit, caeteri perinde ac si ab omni prorsus periculo procul sint, inter se ludunt, rident, iocantur,


1294. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sit. DE PERSEVERANTIA BONI Parabola XXXIV Duo lini textores erant, satis uterque artis periti, sed ingenio diuersi. Alter enim opus suum ardenter accelerabat, alter moderate admodum exercebatur. Ille ergo festinus, cum multum una alteraque die operis confecisset, lapsus demum resedit factusque est remissior, et laborem pertesus telam, cui texendae tanto studio incubuerat, imperfectam dimissit. Hic autem, qui in eiusmodi negocio minus strenuus uidebatur, quia tamen


1295. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

exedere. Iam parum aberat, ut quaqua uersum corrupta opulentiam illam detegeret, quam intra se occultabat. Cum igitur cerneret seruus arculam indies deperire atque absumi, nihil id pensi habuit, non arcam seruare se inquiens, sed, qui in ea erat, thesaurum, ut integrum domino redderet, cum ille iusserit. Quin immo laetebatur, quod arcae labes ipsam probatura esset seruantis fidem, cum is fatiscente quoque repositorio domini thesaurum dispergi dissiparique non permiserit. Haec parabola nos ad patientiam iniuriarum hortatur, quae nobis quandoque indigne irrogantur, si quicquam


1296. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

thesauri huius custodes, quanto grauiora pertulerimus. Ita denique depositum suum exigenti domino restituemus illibatum, si omnia extrema pati maluerimus quam peccare, si non illos timuerimus, qui corpus tantum occidunt, sed eum potius, qui simul corpus et animam potest mittere in gehennam. Hic ille est, qui in Euangelio beatos uocat persecutionem patientes propter iustitiam et eosdem consolatur dicens: Gaudete et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in caelis! Quis ergo tam insipiens rerum existimator est, ut non anteponat aeternam patientiae mercedem cuicunque iniuriae


1297. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nihil est in homine praestantius, nihil insignius. Si enim nihil prodest totius mundi lucrum cum animae detrimento, nonne anima preciosior est mundo? Nolite ergo contemnere animam (ut Apostolus inquit) pro qua Christus mortuus est. Nam suam contemnit, non solum qui proximum odit, sed etiam ille qui non diligit. DE BONO OPERE PERMANENTIS IN PECCATO Parabola XXXVIII Arborem frugiferam agricola fouere uolens, multo labore et fimum ei apponebat et aquam quotidie trunco infundebat. Nec tamen


1298. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

multo labore et fimum ei apponebat et aquam quotidie trunco infundebat. Nec tamen efficere potuit, quin illa liuescentibus primo foliis, deinde collabentibus pene tota aresceret, quia radici uermis inerat, cuius assiduo carptu uitiata nec fructum ferre nec omnino uiuere ualebat. At uero postquam ille circunfossa rastro radice tam noxii morsus uermiculum exemisset rursumque egestam humum suo loco reposuisset, sanata radice arbor paulatim reuixit et humore accepto folia emisit, florem fecit, fructus ad maturitatem usque perduxit, reliqui quoque temporis hubertate suo fauit


1299. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

simul collegit. Cunctae denique pariter siccatae sunt. Quidam uillicarum rerum ignari incusabant eum imprudentiae, quod herbiculas illas nouellas non siuisset crescere, sed una cum grandioribus dissecasset. Videbatur enim, si id egisset, plus boni collecturus. At ille inscitiam illorum ridens: Certe, inquit, imperassem hoc falci, ut tempestiua tantummodo prata meteret, si aurita esset. Sed quoniam auribus caret, nihil audit, et quia ferrea est, nulli omnino herbae parcit; quocunque aciem suam uerterit, demetit omnia. Haec parabola uitae


1300. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

debuit. Nam uerissimum est, quod quidam ait: Nascentes morimur finisque ab origine pendet. DE MORTE ALIORVM NON LVGENDA Parabola XL Mulier quaedam filium peregre proficiscentem non sine lachrymis dimisit. Ille, ut moestam matrem consolaretur: Bono animo esto, inquit, ero iterum tecum citius quam putas. Putabat autem illa non ante triennium reditum eius fore, cum et regio, quam peteret, non parum longinqua esset, et negocium, cuius causa discederet, non tam breui posset expediri. Caeterum anno nondum


1301. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE INANI GLORIA ET AVARITIA DOCTORI CAVENDA Parabola XLIII Pastori mandauerat gregis dominus ad pascua laeta agere oues herbisque optimis pastas ad caulam reducere diligenterque custodire. Et ille, ut bene pastae essent, curauit quidem, sed aliis earum lac, aliis lanam surripere non erubuit. Cunque dominus partim emulsas, partim deglabratas esse uidisset, in pastorem iratus intantum illi pactam pro labore mercedem soluere noluit, ut etiam male pro temeritatis


1302. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

iratus intantum illi pactam pro labore mercedem soluere noluit, ut etiam male pro temeritatis crimine mulctatum dimitteret. Terreat haec parabola Ecclesiae doctores, ut, cum diuini uerbi pabulo Domini sui ouile bene nutrierint, nihil inde sibi uenari praesumant. Ille enim lac ouium mulget, qui ab iis, quos docet, plausum laudis captat, dum quaestionum argutiis nihil ad rem pertinentibus occupatur. Ille uero lanam detondet, qui auaritiae uitio superatus suis praedicationibus magis pecuniae quam animarum lucrum quaerit. Praedicator autem gloriam ab hominibus


1303. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

dimitteret. Terreat haec parabola Ecclesiae doctores, ut, cum diuini uerbi pabulo Domini sui ouile bene nutrierint, nihil inde sibi uenari praesumant. Ille enim lac ouium mulget, qui ab iis, quos docet, plausum laudis captat, dum quaestionum argutiis nihil ad rem pertinentibus occupatur. Ille uero lanam detondet, qui auaritiae uitio superatus suis praedicationibus magis pecuniae quam animarum lucrum quaerit. Praedicator autem gloriam ab hominibus exigens Dei gloria indignus erit atque audiet: Recepisti mercedem tuam. Et si elliciendae pecuniae causa praedicauerit, non


1304. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

eorum nolite facere. Dicunt enim, et non faciunt . DE DOCTORE QVI, QVEMADMODVM DOCET, ITA VIVIT Parabola XLV Vir quidam imprimis diues conductis ad excolendum agrum operariis famulum suum praefecit, qui laborantibus instaret. Ille uidens tandem, quod uerbis urgendo adhortandoque parum proficeret, sumpto manibus ligone operi sese ardenter accinxit, parem ab reliquis exigens in agro fodiendo alacritatem. Omnes eius exemplo solicitius id, quod debebant, peregere. Et tunc plane apparuit his, qui operam suam locant, facto


1305. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

fatigationem ultro subit ac sustinet, talem etiam omnes reliquos ferre posse certissime testatur. Haud aliter conuenit ei, qui in ecclesia ad populum declamat. Talem ergo se exibeat, quales uult reliquos esse, quos docet; nec solum uerbis instruat, sed etiam exemplo. Ille denique arguat alios, qui ipse redargui non possit. Coepit nempe Iesus facere et docere; sic apostoli, sic euangelistae, sic omnes nuncii Christi fideles. Qui autem fecerit et docuerit sic, hic magnus uocabitur in regno caelorum, ait Dominus.


1306. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

nomine subire recusantes, nunc una cum illo uitam beatam ducunt. Nonnulli tamen christiani beneficiorum immemores et simul propriae salutis obliti, Christi mandata suis concupiscentiis postponunt, et dum corporis uoluptatibus indulgent, corporis atque animae redemptorem offendere non uerentur. Hos ille, cui peccant, ante uitae finem poenitentiam agentes clementer suscipit, non agentes iuste damnat, quia et misericors et iustus est Dominus. DE PVRGATORIO Parabola XLVII Rex inter potentissimos primus mensam habet decore


1307. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

aperte testantur, crebro inferni et inferorum mentionem facientes. In his quoque discimus ea, quae modo a me dicta sunt, impiis prophanisque hominibus iam ab initio praeparata, et quidem multo acerbiora atque formidabiliora quam dici queat. Quod enim locus ille teter et obscurus sit, inde habemus, ubi in Euangelio domini iussu seruus nequam in tenebras mittitur exteriores. Quod autem ignis in malorum supplicium diro semper ardeat incendio, terribilis illa Iudicis sententia ostendit dicentis: Discedite a me maledicti in ignem aeternum! Quod


1308. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quam Deo seruire maluerit. DE VLTIMO IVDICIO Parabola L Lex erat a rege lata, ut, quicunque septuagesimum aetatis suae annum peregisset, cuncta eius acta rite diligenterque examinarentur, et ille, in quo plus uitii quam uirtutis extitisse apparuisset, capite mulctaretur, cuius autem uitia uirtutibus uicta fuissent, coronam honoris pro merito referret. Cum ergo duo id aetatis homines in custodia publica, donec iudicis in se sententiam acciperent, seruarentur non ignari multa se


1309. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

inter spem metumque animis uehementer afflictabantur. Timebant enim, ne forte damnati amisso honore supplicium subire cogantur. Adueniente igitur iudicii die trepidi exanimatique coram sistuntur. Iudici uisum est alterum poena, alterum honore afficiendum esse. Itaque hic consolatus gaudere, ille flere et miserabiliter uociferari, donec caesus uitam cum lachrymis finiuit. Si parabola ista tantum trepidationis habet ob uitae fragilis et caducae periculum, quid nos, quaeso, facere oporteat in periculo uitae aeternae? Si capitis iudicium subiturus reus, dum in dubio est,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.