Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ille

Your search found 7118 occurrences

More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2278-2289:


2278. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aiii | Paragraph | Section]

ME DOMI aduersa valetudine, ac mox a prandio sumpseram in manus nescio quid Plutarchi, vt pomeridiana lectione somnum allicerem, quum quidam amicus de more cubiculum ingressus mihi assedit. Ego vero experrectus, ac leniter arridens, vnde inquam? quid boni portas? ille autem haerebat in me defixis oculis cogitabundus. Tum inquit. Etsi non libenter a te dissentio: quem cognoui sermonibus multorum, integre in aulis principum fuisse versatum, nec tibi defuisse iudicium atque virtutem, sed fortunam, quae fere probis omnibus aduersatur, aethernis


2279. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aiii_v | Paragraph | Section]

hebetiorue ingenio sit: plusue aut minus cernat. Nefas est vel suspicari odio fuisse inter principes Apostolos laboratum. Siquidem in vnoquoque spiritus dei loquebatur, nec ipsi suam, sed Christi gloriam quaerebant. Atqui constat Petrum a Paulo fuisse repraehensum, sed neque hic laesisse, nec ille se iniuriam accaepisse existimauit. Ambo enim omnes suas rationes ad vnum scopum intenderant, vt diuino munere ad publicam vtilitatem recte strenueque defungerentur. Eorum vero qui priuatis de causis, aut studio ambitionis, aut cupiditate gloriae, aut potentiam vt augeant, aeque vt ipsi sunt,


2280. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page a4 | Paragraph | Section]

ne posthac existimes, me laesum iri, si qua in re a me dissentias, aut si me commonefeceris erroris mei. At ego contra hoc tibi polliceor fore mihi gratissimum, quum id, quod in me prauum fuerit, tuo iudicio correxero, Sed quid nam illud est, in quo mihi tecum non conuenit? Tum ille, vereor equidem, si meas susceptas viuendi rationes probauero, ne putes tuum institutum vituperari. Omnino inquam si pugnabunt ex diametro: necesse enim est alterum contrariorum vbi constitueris, alterum ruere. Sed tantum abest, vti grauiter id laturus sim, vt etiam quum


2281. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c_v | Paragraph | Section]

cum satrapis insingi prudentia magnitudineque animi praeditis, miraculum videbatur eos pueros, dum pascerent greges caprarum, a praedatoribus captos institutosque literis et disciplinis militaribus in tantam animi atque ingenii claritatem euasisse, vt ex iis Tyrannus ille Turcorum eligat, quibus cum de statu rerum suarum consultet, quos classibus et exercitibus praeficiat: quum fratres eorum et cognati rudes homines non magnopere vincant prudentia bestias, inter quas degunt. Sic profecto res habet, vt homines caeteris praestant animantibus, ita literarum


2282. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c_v | Paragraph | Section]

neque eo dementiae perueni, vt abhorream a sanis consiliis. Cognitio inquam veritatis omnium sententia mea, iucundissima est, ac eam quiuis indagare debet, qui anhelat accedere ad cognitionem dei, quandoquidem ipse deus veritas immutabilis ac sempiterna est. Hic ille, haerendum adhuc nonnihil circa propositam questionem. Etenim dum considero conditionem hominis, quibus legibus natus sit, vita quam fugaci atque caduca, doleo vicem eorum, qui malo quodam genio stimulante, omnem fructum viuendi per inanes occupationes, districti curis atque negotiis non


2283. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page ciii_v | Paragraph | Section]

communem cum caeteris animantibus, ita et affectiones nostrae similes sunt brutorum affectionibus, existuntque citra omnem dubitationem in locis affectis. Nam et dum excandescimus, liuidus quidam color ex accensione sanguinis circa cor, extrema corporis et ipsam faciem occupat, decaedente ira, ille quoque abit, ac pristinus reuertitur color. Similiter in metu atque laetitia manifesta signa in corde existunt: illo contrahitur, et proinde sanguis ex toto corpore subsidio eius accurrit, quia in eo principium vitae sit. Vnde videmus timentium exteriores partes corporis, factis


2284. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d | Paragraph | Section]

his verbis.
Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est.
Sedicio, saeuitque animis ignobile vulgus.
Iamque faces, et saxa volant, furor arma ministrat.
Tum pietate grauem, ac meritis si forte virum quem
Conspexere, silent, arrectisque auribus astant.
Ille regit dictis animos, et pectora mulcet: Haec plerisque inquit videbuntur paradoxa, et imaginarii quidam discursus: non existimo multos fore astipulatores istius sententiae: nec deerunt, qui etiam carpant (nihil nunc dicam de permutatione sedis affectionum) quod re


2285. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page dii | Paragraph | Section]

quaestiones de anima, et rursus alias scaturientes ex oratione induces, Quibus tractandis et explicandis multi non solum dies, sed menses et anni consumerentur, Idcirco differamus haec in aliud tempus oportunius, et reuocemus orationem ad incaeptam disputationem de anima. Tum ille, perge igitur tuo arbitratu. Conuenit, inquam, inter omnes animam vegetatiuam, vt in plantis sic in corporibus quoque humanis existere, quia haec augmentum prestare dicitur: attamen neque sensum neque rationem posse appellari, vtroque enim caret ac penitus ab vtroque seiuncta


2286. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d4 | Paragraph | Section]

coniunctionibusque varios subinde motus animorum et ingeniorum existere, nullo pacto cum veritate consentit. Nam si vera esset astrologorum affirmatio, nonne stellarum influxus eosdem vel etiam maiores effectus aederent in vitam reliquorum animalium, eorumque sensus in diuersa distraherent, cum ille vt haec, ex materia compactae sunt, ratio quidem et intellectus corporis omnino expertes? Quo fit vt cum anima multo praestet nobilitate stellis, regaturque a semetipsa. Siquidem anima, vt tradit Pythagoras, numerus est se ipsum mouens, caelorum potestatem nullam esse in animam rationalem


2287. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d4v | Paragraph | Section]

in hac parte mundi infima hominem praestantissimum animal a Deo non necessario, sed sua ipsius bonitate creatum esse. Alioqui Deus sui iuris non esset, sed satelles necessitatis, et aliena libidine circumageretur, quod impium ac scelestum est credere. Igitur deus primus ille motor, et Architectus vniuersi causaque rerum primaria, et ens sempiternum, quum creasset animas ad omne genus virtutis aptas, ut diximus, aequales immortalitate. Sed intellectus et rationis capacitate nonnihil diuersas: has quidem his, alias vero aliis secundum diuitias gratiae suae fecit


2288. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d4v | Paragraph | Section]

ornauit? Neque de forma rerum loquor, sed de natura, praecipue caelestium globorum. Aliam Lunae, aliam Solis, aliorumque syderum ex effectibus eorum conditionem conspicimus: ex quo licet coniectare supercaelestes quoque substantias variis esse naturis praeditas: quas largitur indefesse benignus ille parens ac sapientissimus opifex ex Thesauro non deficientis opulentiae. Eiusmodi plane quibusdam coloribus Deum imaginem suam depingere voluisse ad propriam sui gloriam non dubium est. Itaque si caelestes influxus exercent potentiam in corpora inferiora propter quandam materiae proportionem:


2289. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eii | Paragraph | Section]

ab illo sapientissimo opifice nihil superuacuum, nihil redundans, nihil quod difluat imperfectumue sit: Sed omnia cum mensura et ratione quasi ad Lesbiam regulam facta. Naturam et habitudinem corporum cuiuslibet animalis attemperauit ad aeris, loci, pabuli qualitatem: et nihilominus benignus ille parens affatim copiam omnium praebuit, ad implenda desideria caeterarum animantium eaque finiuit angustissimis terminis, videlicet quatenus naturae satis esset, vni tantum homini immensam atque infinitam cupiditatem in animo inseuit: Non eam dico cupiditatem, quae radicatur


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.