Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ille

Your search found 7118 occurrences

More search results (batches of 100)
First 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3375-3380:


3375. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

et ortum habuit, et praecipue est versata. Itaque Iapetus ex historia nulla, aut Bactrus, aut Persa, aut Chaldaeus fuit. Didymo vero Alexandrino Zoroaster fuit Chamus. Aliis Chusus, Chami filius. Sed quibus nam id rationibus inducti dixerint, quia non constat, credere supersedemus. Porro Zoroaster ille Iustini, valde est controversus. Etenim Diodorus Siculus, Bactrianorum Regem a Nino devictum; non Zoroastrem sed Oxyartem appellat. Cui accedit proxime una transposita R, Oxyatri nomen quod se vidisse in aliquot Iustini codicibus manuscriptis retulit nobis Pyrrus Ligorius, vir


3376. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

numquam deficeret, quod usque adhuc apud eos servatur. In Assyria autem, Babylonem Chaldeorum caput fuisse, et Strabo, seu Strato, et Plinius fatentur. Apud Chaldaeorum etiam et Persarum gentes, Magicas floruisse, non autem in Bactris, apud authores est in confesso. Esto ergo Bactrianae rex ille, seu Oxyartes, seu Ozyatres, seu Zeorostres, seu Zoroastres, certe magiae inventor non fuit, verae scilicet Magiae, quae apud Chaldaeos, ac Persas magos magno in honore fuit. Aut si fuit, pravae alterius magiae fuit inventor. Sed neque id ei a Diodoro, aut a Ctesia, ex quo multa Diodorus


3377. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

aut a Ctesia, ex quo multa Diodorus sumpsit, tributum est. Qui quidem Ctesias, Bactriani istius regis res gestas scripsit, ut Arnobius testatur. Haec enim eius sunt verba: "Age nunc veniat, qui super igneam Zonam Magus interiore ab orbe Zoroastres Hermippo, ut assentiamur authori. Bactrianus, et ille conveniat, cuius Ctesias res gestas historiarum exponit in primo. Armenius Hosthanis nepos, et familiaris Pamphylius Cyri. " Nec solum, magum Zoroastrem a Bactriano Zoroastre seiungit his verbis Arnobius, verum eos etiam, quos Clemens uti vidimus, coniunxerat. Nam si Pamphylius


3378. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

qui etiam primus nomen dedit iis Magis, qui civilia tractarunt: Fuit autem ante Troiana tempora annis D. Feruntur autem ipsius "De natura libri IIII", "De lapidibus preciosis" I., "Asteroscopica" "Apotelesmatica libri V". Quae quidem verba, ex patria, Magorum institutione, primus ille Chaldaeus, sive Assyrius videri potest. Nam Assyriae pars Chaldaea fuit, Persia, et Media conterminae. Itaque vicinitate regionum, aequivocum est nomen patriae partum. Sed librorum numerus Prosomedi, non congruit cum Assyrio, ut mox patebit. Haec ergo diversitas librorum, si duorum authorum


3379. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Magi appellantur. Hoc enim significat eius regionis propria dialecto Magus. Ioannes quoque Picus ait, nomen hoc Magus, idem esse apud Persas, quod apud Latinos sapiens, et apud Graecos philosophus. Et Pico anteriores Philo, et Hermias Magos in hunc describunt modum. Prior ille. "Veram quidem illam Magiam, hoc est contemplativam scientiam per quam clarius naturae opera cernuntur, ut honestam atque expetendam, non vulgus solum sectantur: sed maximi etiam regum reges, praecipue Persae tam sunt harum artium studiosi ut regnare nemo possit nisi sit inter Magos


3380. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | SubSect | Section]

125 Quia operatrix, quia largitrix est ignis vitiferi Quia et vitigenium implet Hecates sinum. Et influit Synochis vigorem vitidonum ignis Magni potentis. Sed et custodes operum sunt patris. 130 Assimilat enim se ipsum ille, urgens. Typum induere idolorum. Teletarchae comprehensi sunt, cum Synochis His vero ignis mentalis, mentalibus presteribus. Omnia parent servientia. 135 Sed et quaecumque materialibus serviunt Synochis.


Bibliographia locorum inventorum

Petrić, Frane (1529-1597) [1591], Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, versio electronica (, Ferrara), Verborum 7671, Ed. Erna Banić-Pajnić [genre: prosa oratio - tractatus; prosa oratio - versio] [word count] [petricfzoroaster].


More search results (batches of 100)
First 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.