Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ille

Your search found 7118 occurrences

More search results (batches of 100)
First 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5484-5495:


5484. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxi | Paragraph | Section]

agnoscere? alterum sine oratorio, alterum sine poëtico illo concentu, quo aures hominum capiuntur, ac mentes ipsae mirandum in modum demulcentur, ac percelluntur. Homero quidem versum qui adimunt, mihi propemodum Herculi clavam, Jovi fulmen adimere videntur. id enim eripiunt, quo ille plurimum valet; quo sublato, poëtae fortasse nomen retinere potest, propterea quod in illa ipsa tam absurda, atque absona verborum congerie, tamen, quod Flaccus de dissolutis Ennii versibus affirmabat, etiam disjecti poëtae membra inveniantur; at summi certe poëtae, et patris ac principis


5485. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvi | Paragraph | Section]

sive, ut ipsi ajunt, fideliter verterint, quasi magnum aliquid fecerint, gloriantur totidem se illa versibus, aut etiam, si superis placet, totidem verbis transtulisse. Apage istas ineptias. Hostem qui feriet, mihi erit Carthaginiensis, Quisquis erit, ait apud Ennium summus ille imperator: sic mihi, eximii aut oratoris, aut poëtae optimas sententias, optimis verbis, sive multis, sive paucis, qui expresserit, is erit optimus interpres; nec merus modo interpres, sed etiam, si ita appellari volet, vel orator, vel poëta. Multa hoc loco exempla afferri possunt, ex quibus


5486. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvi | Paragraph | Section]

In qua tamen video summum interpretem hunc, quem dico, verborum ac versuum numerum, in quo minutuli interpretes magnopere occupantur, usque eo non curasse, ut illos versus, qui fere soli ex tota, quae intercidit, Callimachi elegia supersunt, atque apud Arati scholiasten leguntur, quatuor ille versibus convertere non dubitarit. Quum enim Graecus scripsisset:
†η με Κόνων ἔβλεψεν ἐν ἠέρι τὸν Βερενίκης
βόστρυχον ὃν κείνη πᾶσιν ἔθηκε θεοῖς,


5487. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvi | Paragraph | Section]


†η με Κόνων ἔβλεψεν ἐν ἠέρι τὸν Βερενίκης
βόστρυχον ὃν κείνη πᾶσιν ἔθηκε θεοῖς, noster convertit,
Idem me ille Conon caelesti in lumine vidit,
E Bereniceo vertice caesariem
Fulgentem clare; quam multis illa deorum


5488. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvii | Paragraph | Section]

quam si duobus itidem versibus sic extulisset:
Meque Conon caelo vidit flavum Berenices:
Cirrum, quem cunctis obtulit ilia deis. In quibus ipsis flavum illud addidi, vel ut versum explerem, vel ut ille cirrus lectori minus displiceret. Sed hunc omitto: redeo ad Tullium; cujus ratio in Graecis convertendis qualis fuerit, satis arbitror ex iis, quae dixi, perspici potuisse. Summus videlicet dicendi, et interpretandi magister duas Aeschinis et Demosthenis contrarias orationes, quod etiam


5489. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxviii | Paragraph | Section]

dicam, patiebatur. Nec vero dubito, ut hoc etiam adjungam quod valde ad rem pertinet, multa esse loca, in quibus hoc jus legitimae libertatis usurpasse putabor, quum tamen minime usurparim, ac potius Homero servierim voluntariam quidem, sed fidelissimam servitutem. Exemplo esse potest vel primus ille versus,
μῆνιν ἄειδε θεὰ Πηληϊάδεω Ἀχιλῆος


5490. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxvi | Paragraph | Section]


Ex imo altari prolapsus, ad platanum concitatus perrexit:
Ibi erant passeris pulli pusilli nati,
Ramum super summum sub foliis latentes,
Octo; verum mater nona erat, quae pepererat natos: 15
Ibi ille hos miserabiliter voravit stridentes:
Mater vero circumvolabat lugens dilectos natos:
Hanc autem implicans ala prehendit valde clamitantem.
Sed postquam natos devoraverat passeris, et ipsam,
Hunc quidem


5491. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxvi | Paragraph | Section]


Ut hic natos devoravit passeris et ipsam,
Octo, ac mater nona erat, quae pepererat natos
Sic nos tot annos bellabimus ibi; 30
Decimo autem urbem capiemus spatiosas vias habentem.
Et ille quidem sic concionatus est: quae nunc omnia complentur.
Verum age, manete omnes, bene ocreati Achivi,
Heic, quousque urbem magnam Priami ceperimus,


5492. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxviii | Paragraph | Section]

praescribit, commutare, addere, omittere, contrahere, dilatare; eorum vim ac pondus conservare, de multitudine vel paucitate nihil omnino laborare; postremo id assequi, ut, quae scribit, non advecta e Graecia, sed in Latio nata videantur; nec vero, nisi aliunde id constet, facile statui possit, ille ne Homerum, an eum Homerus converterit. Haec igitur carmina mihi decrevi optimi generis interpretandi tanquam exemplar et formam esse debere; haec quasi regulam, ad quam referrem ea, quae ipse facerem; haec veluti


5493. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxix | Paragraph | Section]

inscientia, fortasse non raro sum transgressus, verum ut sciens et prudens non dico transilirem sed attingerem, meumque jus omne usurparem, a me ipse impetrare vix unquam potui; atque id quod Tullius praeclare fecisset admirans, tamen ipse facere non sum ausus. Grammaticorum enim calumniam, quam ille vir summus, summa dignitate et auctoritate praeditus, non metuebat, mihi tanto minori, non sine caussa, metuendam esse putavi. Hoc ita esse facile intelligi poterit, si cum Tulliana interpretatione conferatur eorundem Homeri versuum MEA


5494. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xl | Paragraph | Section]


Ore draco: mater circumvolitabat acutum 20
Lugens. lugentem trepida ferus arripit ala,
Postremamque vorat. post haec, mirabile visu,
Immanem durum in lapidem Saturnius anguem
Induit. obriguit mutatis artubus ille:
Nos animi attonitos circum stupor altus habebat. 25
Haec sacris visa in mediis portenta deorum.
Tum Calchas prompsit veraci has pectore voces
Vaticinans: Nam cur muti sic statis,


5495. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

aut uspiam terrarum, excitaro aliquem interpretem tanta facultate, quantam rei magnitudo requirit, qui efficiat id, quod ego, hac ingenii, et doctrinae tenuitate, atque his occupationibus, efficere non potuerim; qui denique Homerum exhibeat Latine loquentem non modo eodem carminis genere, quo ille usus est, verum etiam eadem vi, et eadem suavitate orationis. Hunc ego jam nunc animo prospicio, hunc admiror, huic faveo, hujus veluti formam mihi effingens, excellentiam et magnitudinem contemplans, me ipse contemno, et meam hanc interpretationem prorsus despicio. Quae tamen, dum


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
First 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.