Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ille

Your search found 7118 occurrences

More search results (batches of 100)
First 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 6041-6044:


6041. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

actionesque et animo concipere et oratione comprehendere, profecto id omnino est, ne quidquam dicam de meae facultatis viriumque tenuitate, quod tanto oneri suscipiendo ferendoque imparem facit, atque ab hujusmodi aggrediendo labore magis deterret. Tantus enim vir ille semper est a me habitus, ut quid de illo tacitus sentiebam, facilius ego intelligerem, quam sperarem aliis posse dicendo explicare. Quod quum dico, nolim existimetis, patres conscripti, propterea dicere, quod aut vestram auctoritatem parvi faciam, quae mihi semper


6042. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

Tantum autem conatu hoc perfecit, ut et ejus ingenium simile quiddam portenti videretur, et memoria tanta, quantam paucis in aliis fuisse, ac in Themistocle inprimis legimus, cui difficilius erat oblivisci ea, quae vellet, quam recordari. Nihil erat in historia, quod ille non meminisset, nihil notatu dignum in eloquentia, quod ipsum latuisset, nihil in poesi belle excogitatum, quo non caperetur. Hinc in familiari etiam sermone illa varia fluebat eruditio, et ornatissimorum verborum copia, atque versuum ingens ex tempore numerus.


6043. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

minus doctis hominibus in dies probabantur, quo magis recta philosophandi ratio ubique terrarum coepit invalescere. Vetera obsoleverant, nova non inveniebantur, res ad desperationem prope redacta videbatur; quum hic vir magis iis laudibus Lucretii dignus, quam ille Atheniensis Epicurus, mutuatis hinc a Leibnitio perspectisque melius, quae et Zenonis fuerunt, monadibus seu materiae elementis primis simplicibus atque inextensis, hinc assumptis a Neutonio viribus mutuis, quae pro diversis monadum seu punctorum illorum materiei


6044. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

nihil reipublicae commodis utilius, nihil denique vestrarum navium longe lateque commeantium securitati accommodatius. Mitto reliqua commemorare, in quibus illo estis feliciter usi. Et sane quae res umquam esse potuit tanta, quam hac ingenii celebritate non ille optatum ad exitum perduxisset, qui quum illos veteres philosophos aemulatus Pithagoras, Xenophanes, Platonesque sese ad Europae peragrationem dedisset, orbem prope terrarum fama sui atque admiratione complevit? Sic enim ejus in urbes adventus celebrabatur, ut


Bibliographia locorum inventorum

Zamanja, Bernard (1735-1820) [1787], Oratio in funere Rogerii Josephi Boscovichii, versio electronica (), Verborum 4192, Ed. Irena Bratičević [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [zamagnabboscovichoratio].


More search results (batches of 100)
First 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.