Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ille

Your search found 7118 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 658-676:


658. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2r | Paragraph | Section]

tum nolunt, tum et nequeunt agnoscere. Quid enim si deus humana non curat, si bonorum et malorum studio non mouetur, si nec iustos amat nec impios odit, quid, inquam, stultius quam templa extruere, laudes reddere, conferre dona, ut nihil inde boni, nihil commodi assequamur? atque (ut ille ait) si talis est ut nulla hominum caritate teneatur, ualeat; quid enim dicam propicius sit? esse enim propitius potest nemini. Cic. nat. 1, 124. Stultus igitur Socrates, insanus Plato, delirus


659. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2r | Paragraph | Section]

consilium, rationem, intellectum et prouidendi multa et gubernandi prope infinita et quedam etiam de nouo quasi creandi concedemus, illi uero immenso et perpetuo fonti, a quo omnia hec miro quodam et ineffabili ordine profluxerunt, curam suarum rerum non dabimus? Et numquid solus ille, qui plantauit, aurem non audiet, et qui fecit, oculos non uidebit? Quod cum falsissimum tum ratione, tum exemplo et auctoritate conuincatur, necesse est profecto et deum esse et res humanas curare et bonos, hoc est sui similes, diligere, malos contra odisse. Semper enim


660. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

inimica. Quod si deo, qui summa est iustitia, summa bonitas, improbi displicent, conuenit certe ut puniantur. Neque est quod mihi aliquis dicat displicentiam hanc ex affectu prouenire, quo deum ipsum, qui stabilis, firmus, inconcussus est, commoueri non decet. Mouetur nanque summus ille rerum opifex, non autem affectibus (hi enim deum attingere non possunt) sed effectibus duntaxat. Et sicut ad coercendam malitiam opprimendaque scelera insurgit, ita ad probitatem et innocentiam conseruandam presto ubique est: quorum utrunque ad iustitiam et bonitatem, que in deo summa et


661. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

Aliter enim de eo loquendum esset et alia ratione incedendum. Sed nobis nunc de diuina essentia sermo est, non de natura humana. Mouetur itaque deus (ut dicebam) non hominum affectibus aut his, qui nobis sunt cum reliquis animantibus communes, quod utique absurdissimum esset: sed mouetur ille quidem effectibus (sic enim eos doctores sacri appellant) et sua quadam diuina et peculiari ratione, quam humana assequi mente uel difficile, uel impossibile sit: et quemadmodum probos homines et cum uirtute uiuentes diligit, ita malos ira et odio prosequitur: alioqui inter uitia et


662. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

homines descendisse quam illis gratissimam fore non ignorabat, quandoquidem natura comparatum sit ut omne animans sui similitudine plurimum delectetur. Neque enim ulla poterat esse homini uel forma uel imago ad uidendum iucundior, ad persuadendum efficacior quam hominis. Qua ratione summus ille rerum conditor etiam ad inferos quondam non corporea effigie, sed anime substantia, quoniam iturus ad animas erat, descendit, et paulo post corpus ipsum resumens in celum triumphans rediit, mortuos scilicet in forma sibi consimili, hoc est cum propriis corporibus excitatos, iudicaturus,


663. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

scilicet in forma sibi consimili, hoc est cum propriis corporibus excitatos, iudicaturus, et unicuique pro meritis siue penas siue premia redditurus. At uero cur pauper in mundum descendit? cur humilis? cur abiectus? cur tormentis omnibus et morti turpissime expositus? Sciebat ille, amplissimi patres (quid enim deus nesciat?), multo plus factis commoueri homines quam uerbis, facilius exemplo uite quam sermonis hortatione ad bene beateque uiuendum institui. Equidem cum bene dicere nullius sit laboris, bene uiuere maximi et incredibilis est. Quod si


664. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3v | Paragraph | Section]

haud improbanda dicerem: que et ipse si recte acquirantur expeditissimum prebere possunt ad salutem uiaticum; neque enim ulla uirtus aptior est si plane deum ipsum immortalem imitari uoluerimus et eius quodammodo diuinitatem effingere: quam beneficentia et liberalitas. Omnibus nanque summus ille opifex bona infinita largitur: omnibus se quotidie immo continue exhibet liberalem. Atque hoc ipsum homines opulenti et diuitiis affluentes facile (ut mihi quidem uidetur) si modo uoluerint consequi possunt. Nam diuitie (ut Ambrosius inquit) sicut impedimenta improbis: ita


665. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4r | Paragraph | Section]

sint facere sine ingenti animi sollicitudine non possunt; factus igitur Saluator noster in agonia laborabat pro rei magnitudine supra quam dici potest: ita ut ex hac uehementissima et incredibili anxietate sanguis uel sudor tinctus sanguine omnibus membris totoque corpore sese effunderet. Ille in terra proiectus ad celum oculos totamque mentem conuertens ter in hunc modum dixisse perhibetur: Mi pater si possibile est transeat a me calix iste: uerum tamen non sicut ego uolo: sed sicut tu: Et apparuit ei angelus confortans eum. Sed dicet hic fortasse aliquis


666. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4v | Paragraph | Section]

sicut ego uolo: sed sicut tu: Et apparuit ei angelus confortans eum. Sed dicet hic fortasse aliquis (utar enim uestra bonitate amplissimi patres: ac paululum a proposito digrediar: quoniam me tam diligenter attenditis) dicet inquam aliquis: Quid est quod Christus patrem orabat ut calix ille mortis a se tolleretur: cum id nequaquam uellet: aut si uolebat? cur a deo tunc exauditus non fuit? Atqui oratio hec Saluatoris ea ex parte proueniebat: que (ut modo dicebam) ad motum et afflictionem sensitiue partis attinet non que ad rationem et certam animi uoluntatem: ideoque mox


667. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4v | Paragraph | Section]

ad Iudeos se contulerat et recepto iam pefidie sue stipendio: principatumque inter eos sceleris sui priuilegio obtinens ante omnes gradiebatur. Ipse ipse dux: ipse tenebrarum caput perditissimo et teterrimo gregi signum dabat Quemcumque inquiens osculatus fuero ille est tenete eum. Quid postea? persoluit infelix qod promiserat: manibus impurissimis Jesum amplectitur: faciem illam deo et hominibus iratam uultui sanctissimo admouet: pallido: trementique ore Christum osculatur: neque enim ille qua erat mansuetudine proditorem


668. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4v | Paragraph | Section]

Quemcumque inquiens osculatus fuero ille est tenete eum. Quid postea? persoluit infelix qod promiserat: manibus impurissimis Jesum amplectitur: faciem illam deo et hominibus iratam uultui sanctissimo admouet: pallido: trementique ore Christum osculatur: neque enim ille qua erat mansuetudine proditorem suum reiicere uoluit. Perge porro: sed quid tandem hic restat nisi ut uoce tota in clamorem prorumpam? O scelerate Juda: O impurissime latro: O imanissima bellua: osculo tu quod ad humane societatis coniunctionem et uinculum pertinet: quod


669. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5r | Paragraph | Section]

est ab ignoto homine iniuriam accipere: miserius a noto. Acerbum ab extraneo: acerbius a proximo. Calamitosum ab inimico: calamitosius ab amico. Indignum a uicino: indignius a domestico. Luctuosum a conciue: luctuosius a conuiua. Horribile a socio: horribilius a discipulo: et erat tibi ille quem perdidisti notissimus o Juda, erat proximus, erat amicus, domesticus, conuiua, magister. Quid? quod parens, quod saluator, quod dominus, quod creator, quod deus? Cohors ergo et tribunus et ministri Judeorum comprehenderunt Jesum et ligauerunt eum.


670. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5r | Paragraph | Section]

notissimus o Juda, erat proximus, erat amicus, domesticus, conuiua, magister. Quid? quod parens, quod saluator, quod dominus, quod creator, quod deus? Cohors ergo et tribunus et ministri Judeorum comprehenderunt Jesum et ligauerunt eum. Atque ibi primum se ille non modo ab inimicis circundatum: uerum etiam ab amicis: et proximis omnibus misere destitutum conspexit. Quocunque oculos uertebat neminem pro se intuebatur. facti sunt principes eius, id est apostoli eius, uelut arietes non inuenientes pascua: et abierunt absque fortitudine ante faciem


671. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5r | Paragraph | Section]

omnes amici eius dereliquerunt eum: et preualuerunt insidiantes: non est qui consoletur eum ex omnibus caris eius. Colligatis itaque post tergum manibus quasi agnus in medio luporum ad Pilatum presidem trahebatur; omnes in eum uerbis pariter et uerberibus seuiebant. nec uero ille quenquam in tanto perditorum latronum grege conspicere poterat qui sanguinem suum inusitata et incredibili rabie non expeteret. Videres aliquos pugnis atque alapis eum cedere. plerosque diro latratu acerbissimisque uocibus partim irridere. partim maledicere. quosdam capillum et barbam (o


672. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6r | Paragraph | Section]

manus factas? quid uictorias sola dei inuocatione quesitas? Illud autem quomodo narrabo quod Egyptum aqua pro uobis pugnante, rana, cyniphe, musca, peste, ulcere, grandine, locusta, nocte, primogenitorumque interitu strauistis, quod muros Hierico in uoce tubarum psalmorumque deiecistis. Hic ille est, popule stulte et insipiens, cuius tu uirtute, cuius auspicio hec omnia et alia multo plura peregisti. Sed quid ego hec commemoro sceleratissime genti, si tamen gens appellanda est et non ferarum teterrima multitudo? Aures habent et non audiunt: oculos habent et non uident: pedes


673. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6r | Paragraph | Section]

coronatum: sanguine multo conspersum: sputo et omni sordium genere turpiter oblitum. flagellis ac uerberibus debilitatum prorsus et uix iam pedibus innitentem. Aspicite collapsa membra et omni penarum genere pallida atque exanguia. Riget cruore squallidi capitis concreta cesaries. formosus ille et suauis aspectus nusquam cernitur. pristinus forme uigor liuore et sanguine contabuit: capillique coherentis illuuies attenuatos oculos et lumen prope extinctum puluere et cruore obducit. Adhesit caro eius ossibus ipsius. A planta pedis usque ad uerticem non est in eo sanitas. Vidimus


674. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6r | Paragraph | Section]

puluere et cruore obducit. Adhesit caro eius ossibus ipsius. A planta pedis usque ad uerticem non est in eo sanitas. Vidimus eum et non habebat speciem neque decorem: sed erat species eius inhonorata et deficiens a filiis hominum. mutatus est enim color optimus obscuratum est aurum: et lapis ille preciosus. electus. angularis: quem quondam deus in fundamentis Syon: id est in sancte matris ecclesie fundamentis missurum se pollicitus erat perdidit decorem. perdidit lumen: quamuis uirtutem non amiserit. nemo eum nouit. nemo estimat. nemo ueretur. Lux in tenebris lucet et


675. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7r | Paragraph | Section]

flagellis: sanguine: et sordibus squallens. capite sentibus coronato. Cumque peruentum esset ad locum: qui caluarie idest sanguinis dicitur: rursus hic Saluator noster denudatur: et corpus illud sanctissimum: quod paulo post omnia ad se trahere debebat: quod a terra exaltatum ueluti eneus ille Moysi serpens singulare presidium: et saluberrimum medicamen futurum omnibus gentibus erat. Iterum inquam sub aperto celo ante omnium oculos uestibus cunctis denudatur: et milites ipsi: uel potius nequissimi latrones sortibus illas inter se diuidunt: Crucem eo spectante coaptant. titulum


676. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

scelus extenuo minusque apud uos dico: atque ipse cogitans sentio? quasi hoc permiserint tantum Judei ut fieret et non effecerint ipsi: Immo uero aliter esse non potuit: duo enim in omni delicto maxime spectari solent: animus scilicet et euentus. Sed quis Judeorum animus fuit tunc cum Romanus ille Centurio latus Jesu Christi lancea confixurus erat? quis dubitat patres? Nempe ut feriret. Et quis fuit euentus? feriit: atque illico uidit percussor cum cecus antea fuisset. et iudei in tenebris et cecitate sua remanserunt: Statimque ex uulnere sanguis et aqua effluxit. Sanguis ad


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.