Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: statu Your search found 356 occurrences
1 2 3 4
Occurrences 57-63:57. Baničević, Jakov. Epistulae anni 1513, versio... [page 153 | Paragraph | Section] et oppugnabant Colloniam que expugnata ibant ad exurendum Vincentiam, inde ad rumpendum Pontem Venetorum ad Albaredum, quo rupta volebant se firmare ibidem et impedire reditum Venetis: si Vicerex et Helvetii vel una pars progredietur contra Venetos spero cito habebimus finem belli Veneti et in hoc statu res sunt Italie: que ulterius contingent scribam Serenitati Vestrae cujus benignitati me humillime commendo:
ulterius missa sunt ij. M. peditum et datus ordo in Comitatu Tirolis, quod si Veneti ponerent obsidionem ante Veronam irent subito ad succurendum ei x. vel xij. M. et quantum opus fuerit hominum ad succurendum Verone: Pontifex autem videns imminens periculum Italiae, statuit una cum statu Florentinorum succurrere Italiae et deliberarunt quod per Vice Regem teneantur viij. M. peditum Hispanorum et xi. M. Helevetii et quod isti pedites debeant interteneri impensis trium videlicet Pape et Florentinorum pro una tertia parte, Regis Catholici pro alia tertia, Ducis Mediolani pro
Romam cum tanta faustu, ac si essent nedum Cardinales sed Semi Pape: coopertum est ex litteris eorum interceptis quales practicas faciunt pro Rege Francie solicitando ut mittatur Ordo Sancti Michaelis Domino Juliano de Medicis fratri Pontificis, sed credo cum fuerint in statu Ecclesiae deponent vella faustus eorum, verum est quod res est eis cum Pontifice nimis miti et benigno.
Res status Mediolani sunt in maximo turbine et confusione, istud etiam produxit procrastinatio coertionis Venetorum, que si fuisset facta in tempore quando debuit et
afferent rebus Caesaree Majestatis et suorum Serenissimorum filiorum non post multos hos dies sentiemus, cum intra triduum expirent induciae cum Venetis, qui sunt confederati cum Gallis, qui jam conjuncti invadunt Caesarem super cujus humeros tota jam moles incumbit.
In statu Mediolani omnia sunt plena trepidationis, terroris et fuge et coguntur converti ad omnia Consilia desperata: Rome, Pontifex qui alias adheserat Caesari et Confederatis cogitur accipere illas leges quas sibi prescribet Christianissimus Rex, itidem Florentini et reliqua Italia,
favet cause eorum.
Pontifex scripsit Duci Mediolani vel dixit Oratoribus suis in Urbe quod ipse et status Florentinorum adjuvabunt intertentionem Hispanorum ut impediatur reditus Gallorum in Italiam, sed nec populus nec Helvetii contentantur de Hispanis et mora eorum in statu Mediolani, imo Dux scripsit ad Helvetios, ut sint contenti quod remaneant dicti Hispani et accipiet adhuc iiij. M. Helvetiorum cum eis tam ad obsistendum Gallis quam ad expugnandum arces quae sunt in manibus Gallorum si Helvetii contentabuntur, manebunt Hispani et fuerint
Ducatus Mediolani, et venissent nova a Caesare quibus declarabat se et Regem Anglie, nolle servare indutias factas inter Regem Arragonum et Franciae, item nova a Pontifice quod volebat facere omnia pro defensione status Mediolani et jam Helvetii etiam descendebant, profecto jam actum esset de statu Mediolani et forte de majori parte Italiae, quam Galli cum Venetis diviserunt ad invicem, sed, Deo ita volente, res fuerunt sedate: Dux Mediolani progrediebatur contra illas copias Gallorum que descenderunt in Italiam, et sunt solum Italice et pauce, tamen intraverunt Alexandriam, quo Dux
civitatem molituros.
Veneti trajecto per pontem quem construxerant Athesi, sicuti nunc relatum est, occuparunt nobis Valesium et Pischeriam que est fortissima, quid ulterius facient intelligemus: gentes Pontificis quotidie expectantur, Helvetii etiam ultra illos qui sunt in statu Mediolani: descendunt viij. M. ex eis et credo quod ibunt versus Bergomum contra Venetos, petunt a Caesare mille equites aliquam artellariam et xvj. M. Florenos Rheni in mense et progredientur quocumque Caesar voluerit.
Pontifex tenuit septimam sessionem in Concilio
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.