Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: perperam

Your search found 75 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 43-57:


43. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 751 | Paragraph | SubSect | Section]

est utique male sana, quia illi eam exponunt de substantiali Dei iustitia, qua ipsemet semper iustus est. Sic et papistae eandem male sanam efficiunt, dum illam de nostris (uti loquuntur) infusis virtutibus aut qualitatibus, et earum operibus exponunt. Utrisque etiam IUSTIFICARE perperam accipitur de reali, non imputativa iustificatione: quod alioqui proprie in veteri simul et novo Testamento significat. Eodem modo illis non bene salutaris est haec locutio, iustificamur fide sine operibus: quae iam eis sonat, fide, charitate et operibus formata: modo, sine operibus


44. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 774 | Paragraph | SubSect | Section]

totum sermonem methodum ac materiam, omnibus modis fugiendo prodigiosas vocum vanitates ac novitates: sicut videmus non tantum Sophistas ac Sorbonistas suo monstroso rixandi potius quam dotendi genere fecisse, sed etiam patres suo quodam rhetoricandi studio multa valde improprie explicuisse: alia perperam exaggerasse, ut virginitatem: alia etiam elevasse, ut coniugium. De quo sano theologicandi genere disserit Paulus 2 Tim. 1, et Tit. 2. 1 Tim. 6. 49 Est in doctrina Christiana genus quoddam studendi ac proficiendi insincerum, quo aliqui (sicut scriptura inquit) videntes non


45. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 783 | Paragraph | SubSect | Section]

quam nunc post revelatum Antichristum, eum qui modo talia non severissime damnat ac anathematizat. Temporum igitur ratio multa gravissimaque negotia distinguit, aut concordat. Hinc August. lib. de Verbis Domini, Ser. 16 inquit: Distribuite tempora, et concordat Scriptura. Quod aliqui perperam, ad excusandas contradictiones iuris Canonici, usurpant. 19 Tertia circumstantia est modus, sive in dicendo aut scribendo, sive etiam in agendo. Idem enim vel dictum vel factum, modus conveniens aut inconveniens valde mutare solet. Christus Ioan. 2 dicit matri oranti se de


46. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 823 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Rom. 10, facilitatem iustitiae Evangelicae praedicat, sumptis verbis Mosis in Deuteronom. quae tamen Moyses non de iustitia vel Evangelica vel legali, multo minus de eius facilitate dicit: sed tantum de praesentia verae doctrinae, quae illis in promptu erat. Sed videntur aliqui tunc quoque perperam intellexisse id dictum de facilitate iustitiae legalis: ideo Paulus ad Evangelicam transtulit, solummodo per quandam allusionem, non citans testimonii aut probationis gratia. 12 Alias sensum tantum ponit novum Testamentum veteris, neglectis verbis: ut Matth. 21. Dicite filiae


47. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 832 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

satis interpretata sententia, equidem non video quid adiiciendum restet. 5 Poterit nihilominus quinto loco doctor, si opportunum sentiat, aliorum quoque interpretum Schola in lucem protrahere: nec non synceriter citra invidiae suspicionem indicare, quid recte, argute, apposite, quid perperam ab aliis dictum appareat. Neque enim sunt contemnenda aliena. Si non recte loquuti sunt, tum lucis ac dignitatis aliquid accedit tuae explanationi. Sin recte, non erant ea utilitate frustrandi auditores. Quam vero arbitratur doctor explicationem commodissimam, sive eam primus ipse


48. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 862 | Paragraph | SubSect | Section]

Quae tandem de Scripturis illis sententia proferetur, cuius pondere contentiosae falsitatis obteratur improbitas? statim enim ut protuleris, si aliter sapit, qui contra nititur, dicit illud quod probatum erit, honesto aliquo officio scriptorum fuisse mentitum. Ex sacris Literis perperam intellectis ortae sunt haereses: nulla tamen est Scripturarum, sed male intelligentium culpa. Sed hoc commodi elicuit Deus, ut multa quae latebant in Scripturis, aperta sint haereticis Ecclesiam exagitantibus. Hilarius de Synodis adversus Arrianos, et Augustinus in Psal. 54.


49. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 953 | Paragraph | SubSect | Section]

aut motibus. Huc declarationis gratia referri posset, quod Caesar, strata in Philippis Pompeii aut optimatum acie, exclamavit: Sic voluerunt: id est, suis iniustis contra me consiliis et actionibus huic malo causam praebuerunt. Tale forte est illud Act. 13, indignos vos iudicatis vita: id est, perperam iudicando de Meschia et vera eius religione vosmet excluditis ex vita. Verbum igitur vicinius aut vicinior causa, pro remota ponitur. Fundamentum sanem huius Regulae sit illa Demosthenis sententia: Qui semen malum attulit, malorum fructuum causa iudicandus est. Proximum exemplum ex Actis


50. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1001 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

alibi dicatur causa et autor summae pacis ac quietis et tranquillitatis publicae. Tale quid videtur etiam esse, quod Christus Matth. 5 detersurus pravas glossas legis a Rabinis excogitatas, ipsa verba legis citat, vel uti reprehendens ea. Reprehendit autem ea non per se, sed quatenus perperam ab illis exponebantur. Ad hunc Hebraismum referri potest, quod cum Deus promiserit se habitaturum esse in arca, in suo tabernaculo et templo: Salomon tamen 1. Reg. 8, et Esa. 66, ac Stephanus Act. 7 et 17, dicunt Deum non habitare in manufactis templis, nempe sic ut


51. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1015 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ac boni: Quod sicut per lapsum Adami iniustitia et mors in mundum intravit: ita contra iustitia ac vita per Christum. Sed posterius collationis membrum non plene expressit, tantum dixit primum illum Adamum authorem mali esse inhoc typum illius venturi, qui erat futurus fons boni. Deinde ne quis perperam eam collationem intelligat, quasi sit per omnia aequalitas, mox incipit eam corrigere: igitur 15 versu est propositio corrigens: At non ut peccatum, ita et donum. sequitur mox huius correctionis explicatio, indicans peccatum aut iniustitiam in eo differre a dono seu donata iustitia, quod


52. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1087 | Paragraph | SubSect | Section]

dicta intelligunt tum de perpetua quadam et habituali liberatione ab accusatione ac damnatione legis, tum etiam porro de cassato abolitoque omni dominio, iure institutioneque legis super novum hominem aut renatum: illi prorsus in Papisticum, aut etiam in multo crassiorem errorem recidunt. Sic perperam de perfecta novi hominis renascentia, et peccati originalis extinctione senserunt, praeter Papistas, etiam Osiander, Schuencfeldius, et Anabaptistae. Qui error quotidianum Christi beneficium, perpetuamque remissionem peccatorum tollit, et innumera alia incommoda gignit, praesertim quod


53. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1130 | Paragraph | SubSect | Section]

accentus, imo et alia Grammatica vocabula plura nomina habent. Sed omittamus Rabinos, videamusque et nostrorum quorundam rationes, inter quas potissima est, quod nomina propria in Graeca Latinaque versione multum sint diversa ab Hebraica scriptione. Item, quod quaedam aliae voces sint perperam versae: quod, ut ipsi putant, non accidisset, si eorum Biblia fuissent punctata. Igitur concludunt, neque Latinum, neque Graecum interpretem habuisse Biblia punctata: si autem ipsi non habuerunt, nulla fuerunt eorum temporibus adhuc puncta. Hoc ferme est eorum praecipuum, vel


54. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1155 | Paragraph | SubSect | Section]

sacrarum Literarum fructibus dicta sint. De honesto nihil attinet dicere. Haec enim summa laudatissimaque honestas vere intelligentibus hominibus esse censetur, verum ac viventem Deum audire, eius doctrinam cognoscere, ac voluntatem summo ardore studioque consequi. Nec est quod perperam iudicantium Epicureis cogitationibus iuventus moveatur, qui quodvis genus studiorum magis admirantur, praeclariusque esse autumant, quam sacram Theologiam. Ea enim tanto est nobilior prae caeteris omnibus artibus, quanto nobilior


55. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1160 | Paragraph | SubSect | Section]

Domini consolatur, confirmat, fovet ac corroborat. Si cum adversario veritatis, atque adeo et ipso satana confligendum est, quid ibi faciat non bene versatus in sacris Literis, nempe quam primum ei turbatur idea doctrinae, et Doctoris sui autoritas reiicitur, et insuper Scriptura etiam perperam contra citatur: mox inops omnis consilii et auxilii, nescit quo sese convertat. At bene in Sacro volumine versatus, eiusque sermoni assuefactus, tum pernovit fontes aut sedes controversiarum, tum plura loca, quibus veritas confirmari, errorque retundi possit, meminit: quibus


56. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1175 | Paragraph | SubSect | Section]

examinandae. 15 Non proponantur semel ultra unum, ad summum duo argumenta, aut etiam testimonia Scripturae, ut supra dictum est, ne copia ipsa diiudicationem et explicationem impediat. 16 Repetat respondens argumentum brevissime, uti moris est, quo appareat, an recte aut perperam adversarii sententiam acceperit: et quo clarius appareat, an ipse quoque apposite ad rem respondere, aut sciens vel insciens a scopo aberret, et ad aliquid aliud digrediatur. 17 Nullo modo liceat a proposito argumento ante eius finem, multo minus a proposito themate discedere


57. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1232 | Paragraph | Section]

nihil contemnendum, aut obiter transeundum 104. nihil esse, quod non ingentem thesaurum contineat ibid. nihil supervacuum 105. non omnia quae gesta narrantur, aliquid significare 110. noticia duplex 10. 11. nume--- multa continere mysteria 90 ex Literis S. perperam intellectis haereses ortae 99 in Literis sacris quae cautio tenenda 162. quid sonet, verbum Domini factum esse ad aliquem 117. quomodo Deus consideretur 31. quomodo homo. ibid. quomodo similitudines a rebus illaudatis saepe petantur 104. rem gestam


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.