Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: diu

Your search found 989 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 323-343:


323. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungariae ultro detulere, quique talem regem egit, ut non modo regno a maioribus uestris, quod quidem amplissimum est, delato par haberetur, sed etiam Constantinopolitano imperio dignus iudicaretur. Quod profecto uestris armis ad illius uirtutem atque ad Polonici regni opes adiunctis iam diu Christianae factum esset ditionis, ni eum mors importuna media ferme in expeditione uobis pariter et uniuersae Christianae reipublicae rapuisset. Maternum deinde nostri principis genus ab illo clarissimo Hungariae rege Lodouico, Sigismundoque eius genero


324. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

extemplo praesulatu abire, reliquum uitae in ordine diui Francisci acturus, quod quidem eum fecisse supra demonstrauimus, orat supplex regem, ut in eius locum Volphangum quendam sacerdotem subrogaret, qui sane apud Ianum primum amicitiae locum obtinebat. Verum rex diu uoluntati eius aduersatus ― erat enim molestum regi huius modi amico carere ― conatus est hominem uix etiam lachrymis temperans his ferme uerbis a tali auertere consilio: Si religionem habitu sordido uictuque rusticano, non autem uirtute metiri aequum


325. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

nihil ibi insidiarum, nihil infesti, nihil hostilis, uerum omnia pacata atque amica inueniemus. Quippe Austriae ad nostrum imperium reditum nos tantum moramur, quae sane ad me principem recipiendum aperto, ut ita dixerim, sinu et tanquam solem Hungarica barbarie, ueluti atra quadam nube, diu conditum, nostroque demum aduentu lucem resumpturum expectat, quum antiqui atque legitimi imperii desiderio, tum quia Scythicum iugum, ferum ac insociabile genus hominum, quod sane inuita et accepit, et pertulit, fraeta iam nostris auxiliis magna ac aperta fastidit indignatione. Turpe


326. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

cui praeerat, uires, quae quidem ad iustum accedunt exercitum, sed quot militum aere proprio conduxerit, his copiis adnumero. Gerebii centum galeatos totidemque leuis armaturae huic exercitui addidere. Pancratii centum; totidem Morotii, despoti Georgius et Ioannes Rhassiani, iam diu auita fortuna a Turcis spoliati, atque ea tantum possidentes, quae Lupus, eodem patre genitus, uirtute sua et regis Matthiae Chugniädis liberalitate assecutus fuerat, cum sexingentis equitibus, qui quidem omnes leuis armaturae fuerunt, in auxilium regi Vuladislauo uenere. Bartolomęus, prior


327. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

rex bono animo essent, sibi curae esse rem Transiluanam, statimque Scythas domum abire iubet, ne scilicet eorum in aula obuersatio Stephano moueret suspitionem regiae ab se alienatae uoluntatis. Paucis post diebus ad se Thoma antistite accersito, quid facto opus esset, cum eo consulit. Qui quidem diu meditatum opportune proferens consilium ― erat enim et ipse homini infensus ― addendum, inquit, esse Stephano in magistratu collegam, imperiumque importuni hominis societate debilitandum; quo facto illum, quę est eius animi elatio, aut indignitate rei permotum omnino depositurum,


328. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

dum hortatur pugnantes pericula pariter adeundo, dum fugientes reuocat, dum praelium restituit, ab hostibus capitur, uiuusque ad Bazethem Turcarum regem adductus est. A quo neque blanditiis, neque crudelissimae mortis denuntiatione impelli ad perfidiam potuit, quum eum per se Turca diu uerbis fatigasset, uti a Christiana religione ad Machometani ritus deficeret sacra, quo eo milite aduersus Christianos uti posset. Itaque in custodiam ultra Hellespontum missus, ueneno, ut ferunt, ab hostibus est necatus. Atqui inquirenti mihi, quanam potissimum causa, quaue nostrorum


329. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

conseruit manus, semperque fere uictor discessit, nec profecto uitae finem uotis suis minus respondentem sortitus est. Nempe in expeditione aduersus Turcas, et ipsi immori uictoriae semper exoptauit. Sub idem tempus allatum est ad regem quaestores eius, dum tributum iam diu institutum more consueto a colonis regni exigunt, a Laurentio Wilaceno male habitos, atque aliquot principes Hungarorum in regem coniurasse; nec ab hoc consilio quidam summae tum auctoritatis, tum integritatis uiri, falso (ut existimo) nominati, quo regi maiorem inimici inferrent


330. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

qua haec regio Rhoxolanos attingit, cum ingentibus copiis ingressus erat, per speciem quidem bellum confestim cum Turcis gesturus, re uero Getas, quos Moldouios uocant, imperio suo adiuncturus, quibus scilicet in ditionem redactis de proximo bellum Turcis inferret. Sed nihil diu simulari potest: nam quod Alberthus longe alia, quam quae prae se ferebat, animo agitaret, mox detectum est. Turcae duo castella, a Bazethe, Turcarum rege, de Moldouiis aliquot ante annis occupata, praesidiis obtinebant ― Moncastrum alterum, alterum Celias incolae uocant ― utrumque autem in


331. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

firma societas esse potest, non modo gloriosum est, uerum etiam ualde tutum. Etenim Turcae, si quando nobiscum foedere coeunt, haud nostro illud, sed suo metiuntur emolumento. Bazethes cognitis, quae in Moldouia gesta erant, animum in Christianos, diu metu fraterno coërcitum, uehementer exacuit. Iam enim Gemius Otomanus, Bazethis frater, ueneno necatus interierat. Quem Rhodiorum equitum princeps, Magnum illi magistrum uocant, Innocentio Octauo, Romano pontifici, uenditum, ut mox ostendemus, Alexander


332. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcas uero, meliores sedes expetentes, transgressos Caucasum in Albaniam irrupisse anno salutis humanae quinquagesimo quinto supra septingentesimum. Inde per Albanum agrum ad Cyrum amnem accessisse, moxque Armeniam Maiorem occupasse. Deinde cum Persis et Sarracenis, gente Arabica, diu uaria fortuna decertasse, tandem a Sarracenis pacem sedesque in Asia quietas hac conditione impetrasse, uidelicet ut Machometani ritus acciperent religionem atque aduersus Christianos, Gothifredum maxime, atque Balduinum fratres, cognomento Bolionios, bellum gesturi


333. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

conuocatis, Musiam, cognomento Fulmineum, Orchani pronepotem, regem sufficiunt. Hic pace in Asia cum finitimis composita, cum omnibus copiis, quas contrahere potuit, Hellespontum traiecit bellum cum Grecis gesturus, cum quibus licet uaria fortuna diu pugnauerit, saepius tamen uictor quam uictus discessit. Iam assiduis populationibus Graecorum ac Thracum uires attriuerat, nec quisquam ex finitimis populis erat par illi armis. Itaque finitimis Christianis omnibus rebus exhaustis instandum ratus, Hadrianopolim obsedit, breuique ea


334. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

naturam, quae est prudentia tua, tibi satis notam esse scio, et quia si aetas mea (iam enim septuagesimum prope annum ago) ab hac suspitione me parum uindicaret, certe idem tanti temporis fidei tenor, quum in parentem tuum, tum in te maxime perspectus, ab ea me prorsus eximeret, securumque iam diu cognita redderet integritas; non possum tamen de iniquitate aduersariorum meorum non conqueri, qui quidem non modo impudenter, sed etiam scelerate, et mihi uirtutis praemia, et tibi maximam nominis ac gloriae accessionem corrumpere conantur. Etenim non mediocris est aemulorum simul


335. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

ob animum non satis amicum specie amplam quam re utilem esse, ad tentandam spem pacis sese conferunt. At ubi Turcam a pace quidem haud abhorrentem, uerum non satis aequas pacis conditiones ferentem uident ― omnia enim maritima Graeciae atque Illyrici loca postulabat ― uariis diu ac saepe consiliis agitatis tandem ad Hungarorum opem implorandam, utpote (quos timeri a Turcis fama haud falsa plane erat) necessario confugiunt, non tam eorum amicitia fraeti quam existimantes illos, si quis stipendium offerret, haud difficulter arma in Turcas sumpturos, quum alioqui his et


336. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

oppugnabant, ubi animaduertunt Christianas naues oppidanis subsidio uenisse suosque inde, ni totis uiribus adnitantur, elusum iri conatus, adeo ira atque indignatione accensi sunt, ut iniussi omnes pariter, quatenus loci angustiae permittebant, muris oppidi, qua parte iam diu quassati prociderant, succederent. Rex hanc animorum incitationem haud reprimendam ratus e tabernaculo propere egreditur, signumque pugnae dari iubet, adit per se milites, testis et spectator cuiusque uirtutis ac ignauiae futurus.


337. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

comitiis suffragiis ineundis ipsi Iuliano adiumento forent. Caeterum quum Iulius pontificatum adeptus Genuensi religione fidem Caesari seruaret, nec modo promissa ei non praestaret, sed insuper malum minaretur, Neapolim se contulit. Ibi, quia Deus illum tam diu iniurias impune ferre noluit, fugiendo, ut saepe usu uenit, in periculum incidit, propterea quod a Consaluo Adigario eadem fraude, qua ille multos Italiae principes interfecerat, fide interposita comprehensus, atque in custodiam datus in Hispaniam ad Ferdinandum regem, Hisabellae


338. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

in periculum incidit, propterea quod a Consaluo Adigario eadem fraude, qua ille multos Italiae principes interfecerat, fide interposita comprehensus, atque in custodiam datus in Hispaniam ad Ferdinandum regem, Hisabellae uirum, missus est, a quo in carcerem coniectus quum diu uaria consilia euadendi animo uolutasset, tandem sanguinarius homo, ne ab ingenio suo degeneraret, subsidium ab audacia et crudelitate petendum censuit. Itaque simulata scelerum poenitudine uocat ad se quendam Caesiae sectę, cuius diuus Franciscus auctor est, sacerdotem, cui scilicet


339. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

suone consilio, an hostili errore excidium euitarit, quum Deus omnia fere per secundas agat causas, nec minus uitiis hominum quam uirtutibus, perinde ac uoluntatis suae instrumentis, utatur, tametsi ille nullius uitii sit causa. Nam si Venetorum res ex alieno odio penderet, iam diu corruisset, quum nemo fere Christianorum principum adeo mitis sit ingenii, quin Venetos aeque ac publicam nobilitatis pestem, fraudum ac insidiarum nidum, excidendos censeat ― nempe quorum ciuitatem officinam euersionum appellant ― finitima quaeque loca recensentem tanquam ad


340. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

transitus in Europam esset praeclusus, paterque illius accessum forte desperasset, praesto haberet in eandem spem genitum, quem tanti tumultus causa quasi necessario regem designaret, haud diffidens etiam aliquem ex regiis amicis, quos sibi iam diu multis officiis parauerat, id ipsum Bazethi suasurum; sin uero pater obiecto exercitu uenienti obsisteret, occasione pugnandi oblata uteretur, satis credens proposito certamine bonam paterni exercitus partem ad se transituram.


341. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

diligenti aestimatione pensabat: Pergamne, quo missus sum ire, et scelesti domini exequar mandatum, atque ne immerito quidem me opprimi patiar? Porro si regressus Prusam rem Selyni indicauero, nullam inditio non fide, sed necessitate expresso gratiam initurus sum. Tandem animo diu in diuersa uersato tutius uisum est (et eo ultio atque ira in dominum non immerito concoepta impellebat), ut rem ad Selynem deferret, existimans uel non omnino integra fide salutare indicium sibi apud Selynem si non emolumento, at certe saluti futurum. Itaque omisso instituto


342. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

situ et squalore obsitus, et ob id ignotus uagatur, satis gnarus litora et portus fraternarum nauium custodiis teneri, labore continuo ac rerum necessariarum inopia in grauem incidit morbum, aegerque apud quendam colonum in paruo uiculo aliquandiu delituit. Sed regum cura nihil diu occultari patitur, quod inuestigari uolunt, multis in obsequium, propter ingentia praemia, paratis. Igitur hunc in modum Corghutes sese occultans repertus est. Equus ipsius Corghutis, forma eximius, quum alterius copia non esset, hospiti datus est, ut eo Alicarnassum


343. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

omittatis. Nulla inconsulta formido audaciam uestram minuat, uana spes ueniae animos uestros non decipiat. Nec sperate poenitentiae incoepti clementiores uos aduersarios habituros: uel innoxia haec deliberatio et coitio fraudi uobis futura est. Existimabit nobilitas uos diu animis uolutasse hanc fortuitam ac diuino instinctu factam coniurationem, et ob id perinde ac initi aduersus nobilitatem consilii ac sceleris perpetrati poenas luetis. Vnde nihil medium est: aut nobilitas extinguenda est, aut


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.