Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: malorum

Your search found 443 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 274-313:


274. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 794 | Paragraph | SubSect | Section]

essent. Phalereus dicit, Vehementiae aut efficaciae gratia solere scriptores praeteritum pro praesenti, aut futurum interdum usurpare. De variis modis aut formis prophetiarum, est proprium caput in hisce Universalibus Regulis: quod cum hisce coniunge. 19 Scriptura tum bonorum, tum malorum, bona et mala facta ac dicta, citra prosopolepsiam recenset, ut Saulis, Davidis, Petri, Pilati, Mosis et Mariae ipsius: quia etiam mala bonorum facta nosse expecit, tum ad cognoscendam malitiam, tum et Dei misericordiam. 20 Regula de exemplis etiam laudatorum factorum poni


275. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 829 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

materia. Non est autem magnae difficultatis, consolationes digerere. Scriptura namque gignit plurimas, easdemque firmas et certas, quibus inniti tutum est. Itaque in verbis Christi de providentia latet incomparabilis consolatio. Quae enim obsecro, amplior posset consolatio homini, etiam in mediis malorum fluctibus prope demerso, proponi, quam Deum patrem nostrum caelestem res humanas indesinenter curare, atque ita quidem curare, ut ne pilus quidem queat citra illius bonam voluntatem perire? Quis hic non erigatur animo, acroboretur, non dicam adversus tyrannos huius mundi, sed adversus ipsum


276. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 843 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi, cui tribuuntur nunc quae zizaniis, nunc quae aliis membris vivis competunt, quemadmodum ipsa Ecclesia in Canticis ait: Nigra sum, sed formosa, ut tabernacula Cedar, ut pellis Salomonis. Utrumque se esse dicit Ecclesia, propter temporalem unitatem intra unum rete piscium bonorum et malorum. Tabernacula Cedar, pertinet ad Ismaelem, qui non erat haeres cum filio liberae. Tertiam regulam ponit de promissis et lege, quae alio modo (inquit Augustinus) dici potest de Spiritu et litera. Unde frequens est transitus de litera in spiritum. Proinde vigilare debet studiosi


277. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 863 | Paragraph | SubSect | Section]

defecerimus. Mala nobis praenunciat Christus, ut venientibus illis, sciamus non ignaro ipso ea nobis accidere, eoque illum nobis illic opitulaturum: et denique credamus, eodem modo etiam liberationes bonaque secutura esse. Sanctarum scripturarum regula est, duas generationes bonorum et malorum nosse: hoc est, singulorum singulas. Hieronymus in Matth. cap. 23.

EXPLICATIO. De bonis sumamus exempla, Quis ascendet in montem Domini, aut quis requiescet in monte sancto eius? cumque plures qui ascensuri sunt in montem Domini


278. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 894 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

perfruuntur: ut est, Veniet enim filius hominis in gloria patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opera sua. Dico autem vobis, quia sunt aliqui de his stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant filium hominis venientem in regno suo. 12 Aut retributio bonorum seu malorum: ut cum dicitur, Et ibunt isti in poenam aeternam: iusti vero in vitam aeternam. 13 Aut Spiritus sancti praesentia Apostolis data: ut est, Ego rogabo patrem meum, et alterum paracletum mittet vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, spiritum veritatis. 14 Aut Ecclesiastica praenunciatur


279. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 895 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Intentionem divinae Scripturae eam dicimus, quam ipse Dominus dixit: ut diligamus Dominum ex toto corde, et ex tota anima: et proximos tanquam nosipsos. Doctrinae autem corruptio est et contrartum, Deum non amare vel proximum. Huius contrarietatis causa quae sit. Causa malorum in ipsis est, qui mali sunt: quia dum libero arbitrio atque bene concesso inordinate utuntur rationales creaturae, et malitiae et poenae causa sibimet existunt. Unde libri religionis Catholicae asserantur. Caput XXXVIII. Libros religionis nostrae


280. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 929 | Paragraph | SubSect | Section]

locutionem eam proprie usurpari. Porro cum deprehensum est, dictum esse figuratum, solent hanc Regulam aliqui proponere: Quod si videatur aliquid durum aut crudele continere, referendum sit ad expugnationem veteris Adami, eiusque vitiorum aut malorum fructuum, aut etiam impietatis et errorum: contra autem, cum aliquid suave, amoenum, aut voluptuarium, tum pertineat vel ad spiritualia bona et gaudium Spiritus, vel etiam ad charitatem, ut liber Canticorum. Huc aliqui referunt etiam ea dicta, quae de Meschiae bellicositate et adversariorum


281. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 938 | Paragraph | SubSect | Section]

iustus, non est qui intelligat, non est qui exquirat: deflexerunt, inutiles facti sunt, non est qui exerceat bonum. Sepulchrum apertum est guttur eorum, linguis suis ad dolum abusi sunt, nenenum aspidum, os diris plenum, veloces pedes ad effundendum sanguinem. Tali multarum diversarumque vocum aut malorum congestione, saepe tum peccata, tum poenae hominum recensentur. ANTITHETON aut contentio est, cum opposito contrario res illustratur. Isa. 59. Expectavimus lucem, et ecce tenebrae: splendorem, et in caligine versamur. Isa. 5, Expectavi botros, et ecce labruscae: expectavi


282. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 945 | Paragraph | SubSect | Section]

probatur: ut, sicut in vocabulo Generatio prolixius exposui, intelligatur ibi vox Generationis, non pro una aliqua aetate aut seculo, sed pro gente Iudaica: quodque dicat Dominus, gentem aut nationem Iudaicam non prorsus delendam esse, usque ad extremum diem, quin potius eandem omnium illorum malorum, quae ante extremum diem concurrent, spectatricem et participem fore: sicque Dominus praemoneat eos de maturando poenitentiam. Nam vocem Transire, interitum significare, ex illo ipso adiuncto dicto, Caelum transibit, manifestum est. Illud sane, Omnia fiant, videtur prorsus completum quid


283. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 950 | Paragraph | SubSect | Section]

grata Deo. Matth. 5, Quam mercedem habetis: id est, quodnam eximium meritum habetis, si ea tantum facitis, quae etiam mali faciunt. Ioan. 5, Haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra: id est, causa aut instrumentum victoriae. Rom. 13, Magistratus non sunt timor bonorum operum, sed malorum, id est, causa timoris. Contra causa pro effectu. 1 Corinth. 14, Quandoquidem sectatores estis spirituum, id est, donorum spiritus. Amos 3, Quis thesaurisabit iniuriam et violentiam in palatiis suis, id est, opes per iniuriam et volentiam partas. Roman. 11, Opus non esset


284. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 953 | Paragraph | SubSect | Section]

forte est illud Act. 13, indignos vos iudicatis vita: id est, perperam iudicando de Meschia et vera eius religione vosmet excluditis ex vita. Verbum igitur vicinius aut vicinior causa, pro remota ponitur. Fundamentum sanem huius Regulae sit illa Demosthenis sententia: Qui semen malum attulit, malorum fructuum causa iudicandus est. Proximum exemplum ex Actis posses reiicere et am ad illam vel Metonymiae vel Synecdoches speciem, qua speciale verbum pro generali ponitur: ut sit sensus, Iudicastis vos


285. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1001 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

etiam abusum vituperant: ut cum aurum, opes, vinum, ferrum, aut similia vituperantur, quae per sese bona sunt: vel contra ea laudantur ob accidens, aliquemque utilem usum, quae per sese mala sunt: ut mors, morbi, paupertas, tyranni, variae poenae, labor, et similia, quae saepe hominum praesertim malorum malitiam cohibent. Consimiliter etiam in hoc Hebraismo homines a vero aberrant, sicut si quis dicta per accidens simpliciter accipiat: ut si quis vituperationes vini, cibi, auri, opum, gubernatorum, et similes simpliciter accipiat: aut contra laudationes rerum natura malarum,


286. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1020 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

37, Et adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos, liberabit eos ab impiis, et servabit eos: quoniam sperarunt in eum. Psal. 6, quoniam audivit Dominus vocem fletus mei, audivit Dominus precationem meam, Dominus orationem meam suscepit. Sic Rom. 2, bis inculcatur de bonorum et malorum castigatione, versu 7, 8, 9 et 10. Alias quod prius figurate dixerunt, postea proprie repetunt, aut contra. Psalmo 7, Ecce parturit vanitatem, et concipit laborem, et pariet mendacium: puteum effodit, et excavavit eum, et incidet in foveam quam fecit. Revertatur labor in caput


287. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1034 | Paragraph | SubSect | Section]

culta, aut quid simile: sed non fuisset sermo tam efficax. Sic vastatio Sodomae terribilius pingitur, cum adhibetur ipse Dominus coram inspiciens, indicans, damnans et puniens ac pluens, idque a Domino: quam si simpliciter dictum esset, igne eam conflagrasse, ac simul submersam esse. Sic cum alias malorum interitus narratur, multo significantius est, quod dicitur Deus ipse nos perdidisse, aut contra bonos conservasse. Sic saepissime in sacris Literis inindicatione calamitatum adhibetur species caeli et terrae omniumque elementorum tristis, imo et horribilis ac minax: adhibentur tonitura: fit


288. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1034 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic satan dicitur nos ignitis telis impetere: in quo vocabulo conduplicata vis est, quod et tela sunt, non simplices tentationes, et ignita sunt. Hoc eodem modo, etiam adhibita grandium et potentium factorum mentione, fit oratio vehementior: ut Psal. 11 de poena malorum, multo efficacius et vividius dicitur, Pluet Deus super impios laqueos, ignem, sulphur, et spiritum procellarum: quam si simpliciter dixisset, Puniet eos, aut peribunt. Sic Psal. 7, Deus dicitur acuere gladium, intendere arcum, superimponere ei sagittas, fabricare


289. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1043 | Paragraph | SubSect | Section]

caeli, et auribus percipe terra, quoniam Dominus locutus est: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem praevaricati sunt contra me. Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui: Israel non cognovit, populus meus non intellexit. Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini malorum, filiis corruptoribus: dereliquerunt Iehovam: irasci fecerunt sanctum Israel, alienaverunt se retrorsum. Qua percutiemini porro, si addideritis perversitatem: omne caput dispositum est ad infirmitatem, et omne cor infirmum. A planta pedis usque ad verticem non est in eo


290. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1078 | Paragraph | SubSect | Section]

lacerationem flagitat. Simul vero et illud agit, ut monstret, quia homines crassa illa externa non praestent, nec praestare bene queant: intus esse vitium in ipso fonte obedientiae, corde aut rationali anima. 11 Aliquando tamen tales bonorum operum praedicationes aut exactiones, et malorum accusationes etiam altiûs ascendunt ad ipsum fontem mali, ostendendo disertis verbis ipsammet naturam vitiatam esse, et sanationem eius a medico praepotente quaerendam esse. Illustre huius rei exemplum est Deut. 15, ubi dicitur, quod cum Deus flagitasset obedientiam, populusque eam large


291. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1104 | Paragraph | SubSect | Section]

Nusquam animo acquiescit, sed sem per suam patriam ac domum cogitat, in ea totus est dies ac noctes: non magni fit ab incolis, plerumque etiam ali quibus incommodis afficitur. Denique reversus ad sua, plena animi quiete conquiescit, et benigne ibi tractatur, et denique iucunda ei est praeteritorum malorum recordatio. Omnes istae proprietates pulchre conveniunt Christiano homini, per tot miserias in vitam aeternam contendenti. Quare cum Scriptura aliquando brevissime unam quam piam talem rem attingit vix unica voce, plurima nobis dicit: quia vult nos totam rem variasque


292. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1105 | Paragraph | SubSect | Section]

illam primam ruinam non substantialem quendam ipsius hominis in suo summo gradu, nempe in imagine Dei, qua proprie homo fuit, interitum, sed tantum accidentium bonorum amissionem, vel potius solummodo quandam debilitationem. Sic et novi hominis creationem nihil aliud esse volunt, quam ablationem malorum accidentium, et sanationem illorum primorum ac bonorum, et simul etiam adiectionem novorum. In hunc eundem errorem et omnes substantiales Scripturae locutiones etiam illi impingunt, qui malum in homine regnans, eumque in peccata impellens, volunt esse tantûm accidens quoddam:


293. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1111 | Paragraph | SubSect | Section]

viribus volentem nolentem pertrahat. Summa explicationis Decalogi. Hic ergo finis, usus aut fructus legis nunc est: hîc hominem lex in media morte, vel potius inferno collocatum conclusumque deserit. Ubi iam alia doctrina ad eum accedit, eique tantorum malorum vera ac praesentia remedia commonstrat. Sic igitur divus Paulus Decalogum exponit, primum dicendo: Dilige Deum. 2: Dilige autem perfecte ac ex toto corde. 3: Dilige in hac aut illa re, ut eius gloriam vitae tuae praeferas. 4: Verum tu id non facies, sed contrarium potius. 5: Causa est, quia


294. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1112 | Paragraph | SubSect | Section]

communium rerum usu, et denique ex crescente dominio satanae ac peccato afferimus. Utrunque cum altero admodum pulchre consonat: utrunque etiam non solûm in intellectu, sed et in voluntate ac affectibus haeret. Quo autem tanto clarius intelligi possit, quale sit hoc accersitum velamen malorum habituum, pravae institutionis, communis rerum usus aut vitae, et aliarum partium: videatur libellus de Metis ac materiis scientiarum, ubi ostenditur, quam multipliciter Philosophia nobis in Theologia imponat, et sua natura caecos mentis nostrae oculos etiam magis excaecet.


295. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1131 | Paragraph | SubSect | Section]

aversio voluntatis, aut inobedientia, aut corruptio, aut pravitas, aut caligo, aut imbecillitas, aut morbus, etc. Quae omnia sunt ferme tantum periphrases vocabulorum. monstrant enim magis motus aut effectus, quam ipsum illud malum principium, fontem et quasi regem et authorem omnium malorum, et praesertim peccatorum actualium. Quo nomine aliqui merito exagitant Aristotelem, quod cum debuisset indicate aliquam certam essentiam, quidnam proprie sit anima, dixerit esse actum aut agitationem, qui est iam effectus quidem, aut motus animae: atque ita nebulam pro Iunone Lectori


296. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1136 | Paragraph | SubSect | Section]

est, fuit potissima pars imaginis Dei, et causa omnis boni: idem etiam quatenus postea corruptum inversumque est, factum est imago diaboli, causa omnis mali, atque adeo ipsa originalis pestis, et Deo infestissimus hostis, ac satanae fidelissimus satelles. Iam cogita, an originalis illa lerna malorum possit dici tantum accidens quoddam. Originale peccatum est et dicitur esse ipsa corruptio hominis. Corruptio non significat tantum debilitationem aut laesionem quandam, ut aliqui somniant: sed extremam perversionem. Quid autem tandem est ista corruptio hominis, nisi ipsamet


297. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1136 | Paragraph | SubSect | Section]

Confessio, Apologia, et Philippus, aliique nostri doctores multum urgent. Idem quoque Lutherus super Galatas prolixissime inculcat, affirmans, rationem esse (ut ipse loquitur) illam pertinacissimam ac desperatissimam hostem Dei, et atrocissimam bestiam, et denique fontem fontium omnium malorum. Ratio inquit ille, non intelligit divina, etc. Contra fides rationem mactat, et occîdit illam bestiam, quam totus mundus et omnes creaturae occidere non possunt. Sic Abraham eam occidit fide in verbum Dei, quo promittebatur ei semen ex sterili et iam effoeta Sara. Huic vero


298. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1136 | Paragraph | SubSect | Section]

hostem Dei omnium maximum et invictissimum. Quia ratio contemnit Deum, negat eius sapientiam, iustitiam, virtutem, veritatem, misericordiam, maiestatem et divinitatem. Contra nos exclusis omnibus operibus bellum gerimus cum capitibus huius bestiae, quae vocatur Ratio, quae est fons fontium omnium malorum. Idem alibi passim in suis Operibus similia dicit, ut Tom. 1, fol. 400 inquit: Droben ist mehr dann ein mal gesagt / wie die frommen heiligen menschen / die in Gottes starcker gnade leben / wider ihr fleisch mit grosser muehe und fahr streiten /


299. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1138 | Paragraph | SubSect | Section]

omnia haec facit in homine, nisi ipsamet prava mens, anima rationalis, appetitiva, et cor seu anima ciens affectus? Quod si hasce actiones ac motus mens et anima rationalis non agit, quis tandem ea agit? Manifestissimum igitur hîc est, quod malum aut peccatum originale, quod est omnium aliorum malorum ac peccatorum fons, sit ipsamet prava ac perversa mens et corruptiss. cor. Hanc sane scaturiginem et principium omnis mali, aut regnantem pestem, vel peccatum, hîc monstrat Paulus. Eat nunc qui volet, ac dicat, hîc Paulo carnem tantûm accidens quoddam hominis esse, et non ipsummet


300. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1138 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam, in ipso Adamico homine ante renascentiam esse duos gubernatores, et quasi duos homines, nempe bonam substantiam rationalis animae, et adiunctum accidens originalis peccati, quae inter se pugnent. Sequetur etiam amplissima synergia ex substantia rationali, quae non erit fons fontium omnium malorum, sed fons aliquorum vere bonorum. Quid tenuius de corruptione hominis dici potest, quam si fingatur, non ipsum proprie hominem, seu eius reginam, animam nempe rationalem, esse illam bestiam, inimicam Dei, et quam Deus damnet: sed tantum quoddam accidens illi adiunctum? Paulus


301. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1139 | Paragraph | SubSect | Section]

vel authoritates fide dignorum proferent? Scilicet oportet fingere terram moveri, ut nostra phenomena, et eorum pathemata excusari ac concordari possint. Sic videmus non cedentes verbo Dei, etiam in suam philosophiam turpiter impingere. Si illa originalis pestis aut lerna malorum non est substantia hominis, sed tantum quoddam accidens in homine, sequetur hominis actiones sanas et sanctas esse. Nam illae progrediuntur potissimum a rationali et appetitiva anima, quas omnes docti dicunt esse substantiam hominis. Sequetur etiam illud, originale peccatum ociosum esse:


302. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1139 | Paragraph | SubSect | Section]

quod nemo sanae mentis Theologus negabit. At isti pestilentissimi, Deoque extreme exosi fructus non aliunde magis proveniunt, quam ex ipsamet pessima nostra ratione, aut venenatissimo thesauro scelestissimi cordis: sicut Christus testatur, et Luth. clamat, rationem esse fontem fontium omnium malorum: et Bucerus ait, naturam nostram esse feram indomitam contra Deum grassantem. Quare ille ipse, veluti pater aut mater actualium peccatorum, illaque pessima arbor, nempe nosipsi aut perditiss. rationalis anima, est illud originale malum aut peccatum, non aliquod accidens in homine. Paulus


303. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1139 | Paragraph | SubSect | Section]

nempe nosipsi aut perditiss. rationalis anima, est illud originale malum aut peccatum, non aliquod accidens in homine. Paulus Gal. 5, illis verbis clare ostendit peccatum originale, dicens: Qui sunt Christi, crucifixerunt carnem cum affectibus et concupiscentiis suis. quid quaeso ibi illa mater malorum affectuum et concupiscentiarum aliud est, quam ipsamet nostra pessima natura? Comparamur a Christo cum pessima arbore. Sicut igitur in mala arbore illa nativa malitia non est accidens quoddam, sed ipsamet eius pessima substantia: sic et nostra originalis pravitas est ipsa


304. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1141 | Paragraph | SubSect | Section]

est peccatum et a diabolo, qui eum sic horribiliter transfiguravit. Scriptura testatur, homines ex Deo esse, seu creaturas Dei: et contra, etiam eosdem esse filios diaboli, et ex patre diabolo. Philosophotheologi concordant ista sic: Ratione substantiae est homo ex Deo, sed ratione malorum accidentium, ex diabolo. Igitur vetus homo, caro, animalis homo, corlapideum, corpus peccati, sunt accidentia: anima vero rationalis, quatenus est substantia, est sana, et a Deo. Quid hoc aliud est, quam ferme penitus tollere originale peccatum? Quare verior est illa solutio:


305. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1145 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut Deus ipsam proprie animam rationalem ita formavit, ut esset eius imago, utque esset fons, officina ac mater omnium bonarum actionum, et dilectissima cultrix eius: ita satan eandem sic transformavit et fabricavit, refudit aut recoxit, ut sit viva eius imago, sitque mater, fons et causa omnium malorum, ipsique suo novo figulo promptissime serviens, et unica paratissimaque cultrix et miles contra Deum et omnem pietatem ac rectitudinem. Hic igitur ipse novus satanae homo et filius diaboli, nempe eius distortum cor, et mala mens, pessimusque animus aut imago satanae, est illud


306. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1145 | Paragraph | SubSect | Section]

ac rectitudinem. Hic igitur ipse novus satanae homo et filius diaboli, nempe eius distortum cor, et mala mens, pessimusque animus aut imago satanae, est illud originale malum aut peccatum, de quo omnia actualia peccata prodire, veluti ex pessimo quodam thesauro, aut etiam lerna malorum, Scriptura testatur (ut superius saepius diximus,) et non quoddam accidens in hoc homine. At hîc aliqui suis Dialecticis ratiunculis et regulis occupati et intricati, nobis obiiciunt, haec videri Manichaeorum deliria: quia et ipsi dixerint, naturam esse malam, et corruptam,


307. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1159 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei, hominum scripta lectitamus, magis Prosopolepsia, et humano, aut etiam interdum maligno quodam spiritu replemur, quam vero viventis Dei. Quod clare in multis ipsa experientia hodierna die cernitur, quibus frustra contrarium verbum Dei contra hominum placita proponis. Quid quantumque maximorum malorum talis doctrina ac hominum admiratio tempore Corinthiorum pepererit, abunde ex priori Epistola ad Corinthios cognovimus. qualis pestis hoc quoque tempore grassatur ultra omnem modum. Huic vero loco vicinum valde est, quod Christus de sacris Literis dixit, Spiritum S. suggesturum


308. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1172 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesia habemus exempla) ut aliquando plerique omnes boni oppugnent sectas ante synodum: ut verbi gratia, nunc Servetum, Schuvenckfeldium, Osiandrum. Qui si omnes excluderentur, relinqueretur iudicium de gravissimis causis Ecclesiae in manu ac potestate indoctiorum, frigidorum, aut etiam malorum, canum mutorum et hypocritarum. Unde porro manifestus interitus expectandus veritati esset. Nono, in hac cognitione nequaquam valeant illae iuridicae regulae, Iura vigilantibus subveniunt: et, Iudex debet tantum iudicare secundum dicta et allegata. Non enim aequum est,


309. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1205 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tam praestans creatura tam tetris sceleribus ac facinoribus polluatur, turpiusque ac minus ordinate, quam ullae pecudes, vivat, teterrimisque etiam casibus ac cladibus affligatur, obruatur ac pereat, multoque sit miserior, ut et Homer. pronunciat, quam ulla bruta. Quem fontem simul ac rationem malorum Philosophia plane ignorat, sed fingit naturam hominis esse sanam, et mala aut esse naturalia, aut fortuita, aut etiam ex more tantum quodam et quotidiano usu profecta. 9 Moses indicat causam efficientem et finalem rerum omnium: quam Philosophia nesciens dubitat an rerum natura


310. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1220 | Paragraph | Section]

Scriptura dicatur 85 aetiologia 177 Aeloim 356 aer in Iudaea qualis 330 aerem esse factum Scripturae testimonia 111. 112 Aereb vox unde deducatur 235 affectus tristes 307. 308 affectuum malorum mater quae 376. nomina externa opera iuvantia aut laedentia complecti 190. nomina aut verba quid significent 330. pessimorum origo 278 adfectibus qui populi magis ardeant. 335. 336. quibus gentes Septentrionales minus moveantur 307 ex Affectibus


311. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1220 | Paragraph | Section]

261 angelorum gubernatio 127. nomina diversi generis Grammaticis 113 angelos cum luce tantum semel apparuisse 110. esse factos, Scripturae testimonia 125 anima corporis opera pleraque efficere 308. corpori coniunctissima 308. fons omnium malorum 382. rationalis fons omnis mali 380. 381. rationalis quomodo a Deo formata. ibid. rationalis sepulchrum dealbatum 379, 380 animae in diaboli imaginem transformatio 382. rationalis sedes, cor 304


312. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1238 | Paragraph | Section]

cum Aristotele pronunciet 196 Quomodo voculae usus 213
R Rabani sententia 74. 75 Rabini suae historiae ignari 367 Racha vox indignantis 74. 75 Ratio acerrimus Dei hostis 373. fons omnium malorum 376. humana cur sit originale peccatum 374 Rationis a diabolo transformatio qualis 381. 382 Rationi absurda quae in Scriptura sunt, ad quae principia redigi possint 445 Rationem a fide mactari 373 Ratione nihil infensius Deo


313. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1240 | Paragraph | Section]

impura cavenda 12 in Scriptis omnibus primarium praeceptum quod 22 Scriptura patrum et sanctorum facta bona et mala cur narret 50. sacra. vide literae sacrae, Eloquia S. a nobis prius amanda quam discenda 110. brevis verbis et sententiis 2. cur bonorum et malorum bona et mala facta et dicta recenseat 31. cum dubitative loquitur, cuius hoc respectu fiat 116. 117. cur brevitate utatur 284. cur divinam authoritatem habeat 424. 425. cur ferarum nomine aliquos homines appellet 103. 104. cur interdum difficilior, caussae 1. 2. 3. inde,


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.