Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: quarum Your search found 498 occurrences
1 2 3 4 5
Occurrences 101-105:101. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section] Qui quidem non modo talium pactione nuptiarum ad regnum Hungariae non est accitus, uerum etiam multo ante ab Hungaris rex designatus quam ulla huiusce matrimonii fieret mentio. Quamquam non negauerim spem nuptiarum Beatrici ab Hungaris dolose iniectam, quo illa pecunias, quarum copiam ingentem congessisse credebatur, in exercitum, qui aduersus hostes id temporis scribebatur, impenderet. Qua propter ego quoque eorum opinioni facile accedo, qui credunt Ianum nullius delicti conscientia, sed ex uoto monasterium petiisse.
102. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section] pari prope desperatione ignis utrinque uicissim in aduersas naues coniectus est, unaque cum nauibus homines eodem incendio absumpti sunt, pauci admodum ex utraque parte, qui scilicet sese praecipites in mare dederant atque ad Turcaicas biremes adnarant, ignem euasere, quarum aliquot hostili metu abutentes a caetera classe seiunctae suos pariter et hostes recipiebant, hos quidem ut spoliatos aut occiderent, aut in seruitutem abducerent, illos uero ut conseruarent. Turcae enim Christianos, quos seruituti minus idoneos putant, prius diligenter
103. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section] commutandam sibi rationem belli existimabat. Caeterum tametsi satis memoria teneo quos suscepto operi constituerim fines, tamen sicuti Italia haud longo Hadriatici maris interuallo ab Illyrico et caeteris regionibus, quarum praecipue euenta literis mandamus, dirimitur, ita nec remotior a proposito digressio uideri debet, si praesentium rerum ordine admonitus duorum Italiae principum, Alfonsi Secundi Neapolitani regis, et Lodouici Sforciae Mauri, qui aliquot annis Mediolanense administrauit
104. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section] sermoni transfugarum temere nihil esse credendum. Eo die Turcae conatus hostium expectantes nihil mouerunt, sed sese castris quieti continuere. Nocte insecuta Balys ad hostem terrendum (saepe enim leuia et uana in bello haud paruum momentum faciunt) magnae exercitus parti faces, quarum uim ingentem collectam secum attulerat, distribuit, quibus accensis ad muros Chaualae omnes, qui faces portabant, succedere iubet, Hungaris relucentis flammae conspectu attonitis. Igitur Turcae rati, ut erat, hostes metu quietos esse, quosdam e suis Chaualam, et ita his a duce
105. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section] religione extemplo refici imperauit. Tanta sane cupiditas eum Tauruni potiundi tenebat, quo scilicet Turcae et agros Pannonicos tutius incursarent, et fines suos ab Hungaris facilius tuerentur. Itaque lyntres, quarum uim magnam ex proximis suae ditionis regionibus adduci eo iusserat, et ad uicinalem usum ab incolis paratarum ibi inuenerat, per latitudinem fluuii, quae trecentos passus non excedebat, interuallo duodecim pedum inter se iunctas disposuit,
Bibliographia locorum inventorumCrijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
1 2 3 4 5
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.