Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quarum

Your search found 498 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 190-251:


190. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 753 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare omisso nunc Hebraismorum doctrinae encomio, recensebo tantum compendio, quid potissimum in hac Sectione operis nostri agatur. Haec igitur Secunda pars habet multos Tractatus, et Regulas universales, de vocibus, phrasibus ac sermone Sacrarum literarum: quarum singulae aliquando multas voces, locutiones et Scripturae dicta exponunt ac illustrant. Cuius generis brevem libellum, veluti quoddam huius Operis praeludium, ante sedecim annos Madeburgae evulgaveram. Hae vero Regulae diligenter subdividuntur, et insuper etiam multis Scripturae


191. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 756 | Paragraph | SubSect | Section]

Sacras literas, et obscuranda oracula Dei. Illud nihilominus unum in eius Praefatione laudabile, et ad imminuendam imposturam perutile est, quod non profitetur se in cognoscenda perspiciendaque significatione vocum distribuendarum, vel Graecam, vel etiam Hebraeam linguam consuluisse: quarum etiam plane imperitum esse apparet. multo autem minus diligentissime Scripturae loca inter sese contulisse, totumque contextum examinasse, ac ex iis omnibus veram vocum notionem scrutatum esse: unde tamen potissimum omnis harum rerum noticia petenda est. Hoc igitur cum animadverterint


192. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 773 | Paragraph | SubSect | Section]

qui prorsus immutantur. Etsi autem interdum adhuc tales homunciones dicere possunt, Domine Domine: tamen plerunque ore solum, ut psittaci, ea murmurant, planeque contra animi sui sententiam garriunt. 40 Duplex autem suo quodam modo scientia de iisdem rebus in Sacris literis continetur: quarum altera quidem veluti incipientium ac parvulorum est, et per metaphoram lac vocatur: altera vero est iam maturorum ac robustorum, quae est solidus cibus, 1 Cor. 3, et Heb. 6. Illa quidem prior doctrina est, Catechesis praecipuorum capitum, breviter generaliter ac simpliciter proposita:


193. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 779 | Paragraph | SubSect | Section]

3 de Doctrina Christiana monet. Conferantur autem diversae et accuratae bonaeque fidei impressiones: sic utrumque horum impedimentorum averti potest. 2 Vicinum huic est, quod nunc multae diversae lectiones, praesertim in novo Testamento a commentatoribus et interpretibus indicantur: quarum eae deligendae sunt, quae tum melioribus testibus confirmantur, tum etiam ipsi textui magis convenire videntur. Id sane nihilominus divina clementia prospexit, ut omnes pium sensum efficiant: utque si vel maxime ob aliquod mendum in uno loco fallamur, tamen innumera alia loca supersint, quae


194. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 780 | Paragraph | SubSect | Section]

superiora remedia, id vel praecipuum est, ut observes talis vocis in Sacris literis usus: et consulas eos qui tales semi Hebraicas voces explicuerunt: et caute attenteque consideres, quaenam significatio ei loco maxime conveniat. 13 In nominibus propriis duplex difficultas oriri solet, quarum prior est, quod idem nomen aliquando pluribus locis aut personis tribuitur: ut plures homines sunt vocati Herodes, Pharaones, Zachariae, Mariae, Annae, Iosephi, Iesus, etc. Plures item Caesareae, Galiaeae, Bethlehem, et alia loca. ubi videndum diligenter est, ne audito eodem


195. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 787 | Paragraph | SubSect | Section]

boni aut sapientes, et in summo gradu negantur. In actis cadente Paulo audierunt et non. Iacob vidit et non potuit videre exacte, Gen. 48. 17 Sexto, ambiguitas sermonis valde multas contradictiones parit, ubi in altera contradictoriarum eaedem voces aliter accipiuntur quam in altera: quarum innumera sunt exempla: ut Marci 12, divites dicuntur misisse in Gazophylacium magna munera, vidua autem parvum: et mox contra dicit Christus, illam misisse plus omnibus illis. Ubi prius quidem accipitur Multum et Parum simpliciter, posterius vero correlative ad dantium vires aut opes. Sic


196. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 789 | Paragraph | SubSect | Section]

aliis gentibus ignota: ut, quando ficus in cipiat folia extrudere, aut grossos suos producere: quam terribiliter leo regire, acuel in animalia vel etiam in homines saevire: quomodo ibi soleant sub vite aut ficu sua habitare: qualia sunt in Sacris innumera. 5 Quarto fit mentio artium, quarum aliquae aliter apud eos tractantur: ut in re rustica, illi bobus triturant, sicut et Vallachi et Crabatae. Illi oves multo mollius curant: nec fuit apud eos ignominiosum esse pastorem, sicut est nunc apud Germanos, et olim apud Aegyptios. 6 Alia ratio situsque locorum est: ibi


197. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 793 | Paragraph | SubSect | Section]

est error, suspicari, libros legales nihil continere quod ad Evangelium spectet: rursusque, libros Evangelicos nihil complecti ad Legem referendum, cum illa ubique mixtim tradantur. 7 Trita ac nota est, Dei beneficio, divisio totius Legis in Moralem, Ceremonialem, et Iudicialem: quarum duae posteriores partes penitus sunt abrogatae: nisi quod aliquid tamen utiliter docent, ac praesertim Ceremonialis, quae nobis egregie pingit Christum, eiusque beneficia. At Moralis, cuius brevis summa Decalogus est, perpetuo durat, ut quae nobis Deum ipsum pingit, ac in imagine eius initio


198. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 805 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

velut inspicientes, per speculum contemplantur, ex ipsis etiam nominibus admirandas quasdam species intelligentiae proferentes. Haec ibi. Inde apud Ecclesiasticae Hierarchiae scriptorem Dionysium, quisquis is fuerit, capite secundo quaedam de anagoge leguntur: eaque interpretationi ceremoniarum, quarum tunc in Sacramentorum dispensatione erat usus, adhibetur. Ongenes vero, arbitratus est, etiam quaevis in Scripturis obvia, per allegoriam et per anagogen apposite explicari, mirabilemque licentiam id audendi, in Scholas et Ecclesias invexit. Praecipit ea de re clarissime in Commentariis in


199. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 819 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

item de promissionibus ad patres factis, 6 quaedam peculiariter de Christo, 7 aliquae de Ecclesia. 8 Nonnullae contra certas provincias, et 9 certas personas: 10 aliae contra omnes in universum impios. Quibus omnibus solebant, eodem Epiphanio testante, discriminis ergo quasdam notas appingere, quarum aspectu statim admonebantur Lectores, quid quoque loco tractaretur. Cuius diligentiae veterum placuit mentionem facere, quo studiosa iuventus exemplis maiorum provocata, acciperet occasionem, simili modo quasdam notas seu characteres excogitandi, quos in libris suis ad tales locos in


200. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 822 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

monstrat is liber, quomodo non decem modo annos iactati terraque marique, sed per omnem adeo vitam in quibuscunque adversitatibus nixi fide ac spe in Deum, magno animo patientes persistamus, atque in patientia nostras possideamus animas. Dividitur autem opus universum in tres partes. Quarum prima describitur beati Iob, viri iusti et perfecti, inopinata admirandaque afflictio. Secunda, de causis tantae afflictionis, atque mirabili hac in parte Dei iudicio, disputatio bene longa instituitur, protracta nimirum a cap. 4, ad 38 usque: ubi Dominus ipse controversiam


201. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 825 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ubi disputationis sit initium, ubi eadem finem capiat. Deinde, utrum hanc sequatur disputatio alia, et quousque haec protrahatur, qui praeterea loci subiiciantur. Nam incidunt redargutiones falsorum dogmatum, reprehensiones errorum in ritibus, obiurgationes adversus vitia et corruptos mores. Quarum rerum luculenta exempla in Corinthiis sunt obvia: veluti ubi doctissime disputat de resurrectione mortuorum, ubi reprehendit ac damnat prophanationem coenae Dominicae, ubi obiurgat litigantes in foro magno cum offendiculo apud iudices infideles. Quinetiam in singulis sive disputationibus,


202. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 825 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quoque status distingui. 9 Quinto prudenter decernas oportet, ad quod genus causae, sive concionis Theologicae, Epistola unaquaeque referatur Enimvero pleraeque sunt didascalici, sive dogmatici generis: exceptis posteriore ad Corinth. illa ad Philippenses, et brevissima ad Philemonem. Quarum prima tota est Apologetica, ideoque generis correctorii, vel (ut Rhetorum more loquamur) iudicialis: secunda, hortatoria: tertia, commendaticia, seu petitoria, quamobrem generi Deliberativo accensendae. 10 Sexto atque ultimo loco, distinguentur notis quibusdam praecipua doctrinae


203. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 825 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

animum: ut si quando dicendum sit, habeant studiosi quasi cellaria, unde paratam rerum Theologicarum supellectilem expromant. Haec ita a nobis annotata, cum diligentem, tum sagacem Lectorem reddere queunt. 11 Est Apostolo familiare, Epistolas secare in duas partes principales: quarum priore ea tradit, quae pertinent ad doctrinam, id est dogmata fidei: ut de lege, de peccato, de gratia, de hominis iustificatione, de vocatione gentium ad Evangelium, de abdicatione Iudaeorum, de Ecclesia, de praestantia Evang elii prae Philosophia humana, de Baptismo, de coena Domini, de


204. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 830 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quot et quas in partes maiores diducatur: veluti si in eodem libro plures contineantur graves disputationes, plures conciones exhortatoriae, vel perpetuae narrationes, aut huiusmodi. Ad hunc modum dicimus Epistolam ad Romanos (praeter exordium, et extrema de rebus familiaribus) dividi in 3 partes: quarum prima complectitur disputationem de hominis iustificatione per fidem, ubique operibus: secunda, de vocatione gentium, et reiectione Iudaeorum: protrahiturque ad tria capita, nonum, decimum, et undecimum: tertia, doctrinam variam de iustificatorum vita. Ad Gal. tres similiter partes


205. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 830 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

iustificatorum vita. Ad Gal. tres similiter partes conspiciuntur: prima, in qua Apostolus suum munus a Deo se accepisse defendit: secunda, in qua evincit, hominem fide absque operibus iustificari: tertia, ubi multiplex doctrina de vitae institutione. Epistola ad Hebraeos quatuor constat partibus, quarum prima eruditam habet pene ad finem capitis 4, disputationem, de duab. in Christo naturis: secunda, de abrogatione sacerdotii atque ceremoniarum legalium, et Christi sacerdotio, unicoque sacrificio succedente: 3, ab extrema parte capitis 10, ad medium usque 12, de iustificatione prae


206. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 839 | Paragraph | SubSect | Section]

Idem in Psalm. explic. prolog. Est autem diligens perpensumque iudicium expositionis Psalmi uniuscuiusque praestandum, ut cognoscatur qua unusquisque eorum clave intelligentiae aperiendus sit. Nam libet omnis similis est urbi pulchrae atque magnae, cui aedes complures diversaeque sint, quarum fores propriis clavibus diversisque claudantur: quae cum unum in locum congestae permixtaeque sint, volenti unamquamque aedem aperire, maximam ignaro afferant difficultatem, ut claves uniuscuiusque aedis inveniat: sitque aut familiaris scientiae cognitam clavem cito ex copia illa congestae


207. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 841 | Paragraph | SubSect | Section]

neque Prophetas non dico caelestia, sed ne terrena quidem rationabiliter dixisse constituunt. Quid enim aut a nobis congrue tractabitur, aut ab illis recte dictum existimabitur, cum a quas ludantes, videntes, timentes, et plaudentes manibus audiemus: nisi ex autoribus Scripturarum earundem, sub a quarum nomine aliud significari, quod alterius sit generis, non monstremus? Idem in enarratione Psalmi 120. Nisi essent in psalmis quaedam ales prophetiae, et in res atque homines eorum temporum, quibus scripta sunt, non convenirent: profecto auderent multi in Psalmis spiritaliter


208. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 842 | Paragraph | SubSect | Section]

hanc sub divisionem adhibet, quod alias obscuritas in unica voce, alias in tota sententia haereat: et quod alias voces proprie acceptae sint ignotae, alias figuratae. Harum difficultatum remedium esse docet, grammatices et linguae non tantum Latinae, sed et Hebraeae ac Graecae cognitionem, quarum necessitatem prolixe monstrat. Docet porro, ob variarum rerum, praesertim naturalium inscitiam, saepe voces, praesertim figuratas, nobis ignotas esse: quales sunt in primis, metaphorae ab animalibus plantis aut lapidibus sumptae. Qua propter evagatur ad disputationem de omnibus liberalibus


209. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 843 | Paragraph | SubSect | Section]

ambiguitates atque obscuritates dissolvi possunt. Ticonius quidam, inquit, qui contra Donatistas invictissime scripsit, cum ipse fuerit Donatista, fecit librum quem Regulatem vocavit: quia in eo quasdam septem regulas executus est, quibus quasi clavibus divinarum Scripturarum aperiuntur occulta. Quarum primam ponit de Christo, et eius corpore quod est Ecclesia, quae aliquando in Scripturis sacris intimatur tanquam una persona, cui tribuuntur nunc ea quae Christo ut capiti conveniunt, nunc ea quae corpori quod est Ecclesia competunt. Sed quandoque a capite transitur ad corpus, quandoque a


210. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 868 | Paragraph | SubSect | Section]

Divinarum scriptur arum auctoritas maior est, quam omnis humani ingenii capacitas. Augustinus 2. de Genes. ad literam, cap. 5.

EXPLICATIO. Multis rationibus disputatum est, idque ab eruditis viris, qua ratione fieri possit, ut aquae, quarum natura gravior est omnibus elementis, praeter terram, super caelos collocari potuerint, in utramque partem multa adducentibus. Nobis autem sine dubitatione credendum est, eas super caelos collocari, quales illae sint. De hac re in voce Firmamenti dixi. Si qua contraria sacris


211. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 884 | Paragraph | SubSect | Section]

Iunilium audiamus. IUNILII EPISCOPI AFRICANI DE PARTIBUS SACRARUM LITERARUM LIBRI DUO: QUORUM PRIOR QUIDEM DE SERMONE AUT TRACTATIONE EARUM, POSTERIOR VERO DE MATERIA AGIT. Dividitur Scriptura in duas primarias partes: quarum una ad ipsam, ut ita dicam, superficiem dictionis proprie pertinet: altera in reb. ipsis est, quas nos Scriptura docet. Ad superficiem dictionis pertinent quinque: Species dictionis, Authoritas, Conscriptor, Modus, Ordo. Species dictionis tum ipsum stylum aut sermonem


212. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 922 | Paragraph | SubSect | Section]

faciunt, sed potius horrent eas. mulierculae alio qui omnibus infantibus arrident, ut de earum risu id intelligi nequeat. Sic Dominus in verbis sacrae coenae: Hoc est corpus meum: et, Hic est sanguis meus, novi Testamenti: summa brevitate duas sententias in utraque parte complectitur. Quarum priore docet, quid nam det in cibum ac potum: posteriore, quid agat illa distributione corporis ac sanguinis sui: nempe, quod feriat aut sanciat novum foedus inter Deum et homines. Sensus ergo est, perinde ac si dixisset: Hoc quod do vobis in cibum ac potum, est corpus ac sanguis meus: qua


213. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 925 | Paragraph | SubSect | Section]

CUR ET QUAM MULTIPLICITER VOCABULORUM SIGNIFICATA VARIENTUR. Utile forte fuerit hic initio summarie, ac veluti uno fasciculo colligere et colligare tum causas variationis significationum, tum et ipsas diversas significandi rationes modosve recensere: quarum postea singulas propriis capitibus plenius explicabimus: ut hic res tota compendio veluti in summa quadam habeatur. Vocabulorum igitur significata mutantur, aut ad alias atque alias res extenduntur, alias negligentia utentium: dum non considerant loquentes aut scribentes se non


214. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 928 | Paragraph | SubSect | Section]

non mundabo te, significat non expiabo aut condonabo, sed puniam: id est, primum est conatus actionis, secundum actio, tertium plenitudo actionis cum suo fructu, nempe placatio Dei, et ambitio poenarum. 35 Postremo nonnunquam voces tantum notitiam, aut opinionem hominum de iis rebus, quarum sunt vocabula, significant. Sic iustum esse, pro agnosci aut haberi pro tali, valde crebro ponitur. Psal. 143. Non erit in conspectu tuo iustus ullus vivens. Sic Isa. 43 dicit Deus: Loquere tu, ut sis iustus: id est, ut agnoscaris iustus, aut habearis pro iusto. Levit. 5,


215. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 937 | Paragraph | SubSect | Section]

ANACOLUTHON et Anantapodoton etiam inter figuras constructionis merito referri possent: sed dixi de eis in Tractatu de ordine sententiarum. HYSTEROLOGIA est, cum verba praeponenda postponuntur. HYSTERONPROTERON, cum res sensusve praeponendi posteriore loco collocantur. de quarum utraque figura in capite de Perturbatione vocum actum est. HYPALLAGE est, quando res permutantur, dum aliis coniunguntur, quam quibus iungi debent. Virgil. 6, Ibant obscuri sola sub nocte: pro, Ibant soli sub obscura nocte. Idem Aeneid. 12, Cui plurimus ignem Subiecit rubor et


216. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 991 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

meam ex fovea putrida. pro, cum desiderio liberasti animam meam inde. 1 Regum primo: Et adiuverunt post Adoniam: id est, adiuverunt et secuti sunt Adoniam. Ieiunare ad lites, Isaiae quinquagesimooctavo. Sic Christus dicens, Hic est sanguis meus novi Testamenti: duas sententias complectitur. Quarum altera indicat quid det in potum: altera, quid illa cibatione ac potus praebitione agat, nempe quod Novum foedus sanciat. 2 Hisce adde sententias nimium distractas voces aut res connectentes. Quia et illae duos sensus in unam sententiam contrahunt. Nam non raro in sacris Literis


217. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1002 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

COPIA ET CONNEXIONE RERUM AC ORDINE SENTENTIARUM IN SACRIS LITERIS. Duo sunt inter alia non parva impedimenta in cognitione sacrarum Literarum, ingens videlicet copia, seu conferta quaedam densitas rerum aut sensuum, et earundem non semper rudibus perspicuissimus ordo. Quarum utriusque ratione cognita, vicissim non parum lucis perspicuitatisque eis accedet. Operaeprecium igitur fuerit, aliquid de utroque dicere, nempe tum de ingenti copia rerum aut sensuum, tum de ordine aut collocatione earundem. Primum vero de priore, mox de altero dicam. De


218. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1003 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

compacta copia flammae fumique quacunque datur, erumpit. Unde nam sit ista ingens rerum copia in sacris, nunc ostendi: at condensatio et conferta compactio earum suas quoque causas habet: de quarum aliquibus forte postea aliquid ad detur: sed non est minima illa quasi propria quaedam styli sacri consuetudo, ut dum summae brevitati studet, etiam cum copiose rem quampiam eloqui vult, ita etiam arcte intra illas laconismi sui (de quo postea prolixius agetur) metas cogat constringatque, ut


219. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1003 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

angustias, vel potius ob nostram ruditatem, stupiditatemque ac caecutientiam in tantis rebus eas percipere non possimus. Faciendum ergo idem est, quod in cognoscendis parvis artificiosissimisque picturis aut sculpturis fit, ubi plurima singularique arte expressa congestaque sunt: quarum alia ita valde eminent, ut mox conspiciantur: alia contra sunt remotiora obscuriusque expressa, ut non nisi ab attentissime considerante animadvertantur, ut quae subinde alia atque alia deprehendantur: ita et Scriptura attentam, diuturnam ac intelligentem scrutationem lectoremque requirat.


220. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1005 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut merito Hebraismi dici queant. Nec loquor nunc de iis, quae proprie digressiones aut evagationes sunt, plane extra rem propositam susceptae: sed de connexione istius admirabilis varietatis sententiarum, quae in istas communes scriptiones praesertim in sacris Literis incidunt, quarum certe aliae sunt minus nativae aut veluti essentiales propositae materiae, quam aliae, quibus tamen aliquando veluti semineglectis illis principalibus, vacari necesse est. Cum enim variae sint


221. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1008 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

De qua re in capite de Eclipsi et conciso stylo dictum est. Quod crebro varias Parentheses interserant, alibi dictum est: id vero in summo brevitatis studio fieri necesse est, ne laxemus, et fusius omnia explicemus. Appositiones quoque interdum appendunt, ut alibi exposui, quarum maxima est varietas. Veteris Testamenti dicta, novum non semper aptissime conferruminat reliquo textui, sed quasi violentius affigit. Loquor autem non de sensus dissonantia, sed tantum de verborum quadam quasi confragositate: ut Rom. 15, Christus non placuit sibiipsi, sed sicut


222. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1009 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et in stylo Ioannis prolixius ostendetur ac exponetur. Quomodo in similitudinibus ac collationibus alias antecedens, alias consequens vel plane desit, vel mutilum tantum supplendumque sit, in capite de Similitudinibus dictum est prolixius. Prolepsis et Anacephalaeosis, quarum priore quidem aliquid ante suum tempus aut locum dicitur, posteriore vero iam semel dictum serius ac non suo loco repetitur, alibi in hac parte exponuntur. In eo capite cui est titulus, quod una sententia aut etiam res, ut plures, et contra tractentur, plura sunt, quae ad


223. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1015 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

mori: at filius Dei pro nobis hostibus Dei est mortuus, ut per eum reconciliaremur patri. Quare multo magis nunc iam reconciliati servabimur per eius vitam. Ita videmus hic primum esse quasi propositionem, quod spes non confundat: deinde duas quasi eius rationes aut fundamenta, quarum posteriorem instituens duplicata antithesi amplificare, illius duplicatae antithesis sententia coniungit, ita ut primum quasi sola antecedentia ponantur, deinde eis correspondeant consequentiae suae eodem ordine. Paulo post eodem capite septies sibi invicem eaedem sententiae aut sensa


224. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1045 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesiae ferme sesquitrium millium annorum, inde a creatione mundi, usque ad exitum ex Aegypto narratur: ita tamen, ut res primariae ac maxime necessariae ne qua quam praeteritae sint, ignorenturque. Repetitiones quidem sunt plurimae, sed plerunque breves, et minime ociosae: de quarum varietate ac utilitate alibi prolixe disservi. Plurimae sane sunt non minus efficaces et significanter propositae, quam illa adeo celebrata apud Homerum, Nireus adduxit tres naves, Nireus filius Aglaiae, et Chorropi regis. Nireus quo non formosior alter, etc. quam veteres


225. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1071 | Paragraph | SubSect | Section]

dubie ideo, ut exhilarati beneficia Dei magis perpenderent, et eo alacriores, magisque ex animo Deo gratias agerent. Eadem quoque causa est, cur in sacris rebus semper Musica in usu fuit, nempe ad exhilarandum et excitandum spiritum. Sed iam nostras rationes huic opinioni contrarias recitemus: quarum prima sit, quod hactenus ostendimus ieiunium naturale quiddam esse. Non igitur consulto propter alium aliquem finem suscipitur, sed ultro ex priori aliqua causa, ac naturaliter consequitur, nempe ex fractione seu contritione moesti cordis. Secunda est, quod in valde multis


226. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1074 | Paragraph | SubSect | Section]

ullo animi moerore tantas corporis cruciationes adhibere, ideo Deus eas non perinde in nostra poenitentia, nec tantas exigit. Postremo et ex ipso situ ac natura regionum harum duae rationes nequaquam contemnendae peti possunt, quare nos non perinde ad ieiunia obligemur, ac olim Iudaei. Quarum altera est, quod hîc ventriculi propter circumstans frigus, et etiam ex ipsa gentis natura sunt calidiores, et propterea plus alimenti consumunt, et minus inediam ferre possunt. Altera est, quod, cum frigus longe plus affligat ieiunos, quam saturos, si quis se hîc inedia multum macerare


227. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1075 | Paragraph | SubSect | Section]

et animi, ut elegantiori vestitu, Musica, et similibus. Quod ieiunium sobrii homines, in calidis praesertim regionibus, ad haec si non adhibeant corporis exercitia, possunt toto vitae tempore praestare. Eiusmodi credo ieiunium ieiunasse Iudith cap. 8. et Annam viduam Lucae 2. quarum ieiunia erant continua. Hypocriticum seu superstitio sum ieiunium dicimus quascumque corporis afflictiones, propter opinionem cultus divini susceptas, et tamen non ex vere fracto et contrito corde progredientes. Eius species possunt esse pene infinitae. Falsitas enim est


228. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1090 | Paragraph | SubSect | Section]

esse ad rectam scriptionem: quia scribendi recte sapere sit principium et fons, et quod eum rem probe cognitam meditatamque habeat, non sint vel verba vel lucidus ordo destituturus. Quare iubet non tantum ipsum caput aut genus principalis materiae cognovisse, sed et aliarum rerum ac personarum, quarum qualiscunque mentio forte fieri in scriptione potest, naturam ac proprietates: pro exemplo proponit, quod oporteat nosse aetatum et conditionum, aut graduum hominum mores: quandoquidem alia sint natura ac ingenium, sermones et actiones puerorum, alia iuvenum, alia virorum, alia denique


229. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1091 | Paragraph | SubSect | Section]

aliis locis, quanto est solum lapidosius, tanto natura sua sterilius: at in mea patria contra est tanto foecundius ac pinguius. Proinde videndum est lectori sacrarum Literarum, ut variarum prorsus reum, praesertim incommuni vita versantium aut exstientium, noticiam aliquam habeat. Quarum aliae sunt omnibus gentibus communes, seu etiam eadem ratione tractantur, aliae illi tantum genti ac loco specialiores, aut etiam plane propriae, aliisque ferme prorsus ignotae. De quarum aliquibus postea clarius dicetur. Esset vero utile rudioribus, hîc tum res ipsas aliqua


230. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1091 | Paragraph | SubSect | Section]

ut variarum prorsus reum, praesertim incommuni vita versantium aut exstientium, noticiam aliquam habeat. Quarum aliae sunt omnibus gentibus communes, seu etiam eadem ratione tractantur, aliae illi tantum genti ac loco specialiores, aut etiam plane propriae, aliisque ferme prorsus ignotae. De quarum aliquibus postea clarius dicetur. Esset vero utile rudioribus, hîc tum res ipsas aliqua compendiaria explicatione proponere, tum etiam voces ac phrases inde deductas explicare. Sic enim omnia fierent eis notiora ac expeditiora: verum is labor nimis longam operam requireret: et


231. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1094 | Paragraph | SubSect | Section]

Psal. 148: Ignis, grando, nix et vaporatque spiritus procellosus faciens mandatum eius. Psal. 18, Et intonuit in caelis Dominus, grando et carbones ignis, et misit sagittas suas, dissipavitque eos: fulgura eiaculatus est, perdiditque eos. Et apparuerunt inundationes a quarum, et discooperta sunt fundamenta terrae ab increpatione tua, Domine, a flatu irae tuae. Quae descriptiones irae ac poenarum Dei respiciunt ad illas horrendas tempestates, quae in illis locis accidere solent: quae multo rariores ac ignotiores sunt in Septentrionalibus partibus.


232. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1094 | Paragraph | SubSect | Section]

agant, prosperetur: per quas porro pii depinguntur, qui perpetua clementia ac favore Dei foventur et iuvantur: per diversas vero arbores, impii favore ac ope Dei destituti. Fuit praeterea ea regio valde saxosa, abundans tum parvis lapidibus, tum ingentibus petris, quas vivas vocant: quarum aliae fuerunt perpetua quadam serie dispositae aut cohaerentes, praesertim circa montes aut in vallium lateribus: aliae etiam quasi solitariae, habentes in se amplas et profundas cavernas: aliae in altum ex terra prominentes, quae ob hanc formam metaphorice dentes vocatae sunt. Talium


233. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1095 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Basan. Sic et colles alii vinetis et ficubus, alii olivetis fuêre consiti: plerique omnino utiles, et non steriles, sicut in multis aliis locis sunt aridi, et nihil ferentes. Hinc fit, ut celebrentur arietes et tauri Basan, quin et quercus Basan. Fuit item multis vallibus referta, quarum aliae fuêre mediocres, cultae et amoenae: cuiusmodi fuit illa pulcherrima vallis Hinnon prope Ierusalem, postea ob idololatriam Trophet dicta. Talis olim fuit vallis Sodomae. Aliae fuere admodum profundae ac vastae, syluis et dumis refertae, eoque intus tetrae et horrendae. Unde illud


234. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1096 | Paragraph | SubSect | Section]

32. Solebant item Iudaei aestivo et pacato tempore multum in vinetis habitare, sicut et in Italia in multis locis libenter foris in vinetis aestate captandae refrigerationis et fugiendorum pulicum ac cimicum gratia, dormiunt. Quare habitare sub ficu sua, et sub vite sua, quarum amplissima umbrositas amoenissima fuit, significat sua tenere in omni pace ac securitate: Zach. 3, et alias. Duplices etiam fructus annuatim protulerunt eaedem ficus, alios media aestate, alios autumnali tempore: quorum priores sunt vocatigrossi, forte quia sunt multo grossiores ac maiores


235. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1097 | Paragraph | SubSect | Section]

collegia studiosorum et doctorum fuisse ex omnibus gentibus, non minus quam postea Romae, quae iam a Cardinalibus devoratae sunt, et nunc Parisiis: inter quae et Prophetarum scholae fuerunt, non tantum Ierosolymae, sed et per totum Israelem sparsae. Hisce tandem accesserunt sectae, quarum praecipuae fuerunt Saducaeorum, Pharisaeorum, Esseorum, Nazareorum, et antea etiam Rechabitarum. Inter alios vero, quos adversarii profanos vocant, aliqua discrimina fuisse verisimile est, ut alii fuerint ditiores, alii pauperiores: alii denique servi, alii peregrini: aliqui


236. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1103 | Paragraph | SubSect | Section]

circa Moasada ostendunt, et multis in locis praerupta, et terram cinerulentam, et picis guttas ex petris distillantes, et flumina foetido odore efferventia, et habitationes passim eversas: ut iis fidem adhibeant, quae ab indigenis praedicantur, quod in hoc loco XIII urbes olim habitabantur, quarum metropolis Sodoma adhuc LX stad. ambitum servet. Et quod ex terrae motibus et ignis afflatu, et aquis calidis et bituminosis et sulphureis lacus eruperit, et quod petrae igniferae factae sint, et urbium aliae absorptae, aliae ab iis quicunque fugere potuerunt, derelictae. Hinc


237. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1103 | Paragraph | SubSect | Section]

apparet, non parum conducere Cosmographicos et Historicos gentilium scriptores, ad sacrae Scripturae cognitionem, praesertim in iis dictis, ubi aliqua locorum mentio fit. Debuissent forte etiam descriptiones integrae omnium animalium, herbarum, arborum, gemmarum, et similium rerum, quarum fit mentio in sacris Literis, nostro huic Operi inseri: sed excrevisset Opus in ingentem molem, et nota sunt loca authorum, ut Plinii, Aristotelis, Theophrasti, Dioscoridis, et aliorum, unde ista recte peti possunt. Indicant etiam tales descriptiones diligentiores interpretes. Naturae


238. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1104 | Paragraph | SubSect | Section]

multipliciter utilis, et nulli molesta: sit simplex, habeat hostem crudelissimum, ac per sese sinepastore nihil possit, sed cito pereat. Haec non explicandi gratia istas res aut phrases propono, sed ut solum subindicem, quam prolixum ac utile opus confieri posset, si quis varias res, quarum brevissima mentio in sacris Literis fit, aut ad quas alluditur, seu a quibus similitudines petuntur, erudite ex Physica et bonis authoribus declararet, et locis Scripturae eas proprietates applicaret. Vult enim (ut dictum est) Scriptura habere Lectorem attentum, diligentem, ac (ut Christus


239. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1106 | Paragraph | SubSect | Section]

ut noxiam ac non ferendam detestantur. Dicam porro de istis duobus velaminibus, facta nova subdivisione, ac primum de legis ipsius velamine, quod per se quoque duplicatum est. Lex igitur duplex velamen nostris caecis oculis obtendit. Nam primum res ipsae tales proponuntur, quarum natura facilime nostra corrupta ratio capitur, et veluti a nucleo ad putamen obducta, in longe alias cogitationes et opiniones de eis inducitur, quam quas de illis nos habere in vera religione oporteret, ut mox in singulis legis speciebus ostendetur. Deinde sermo eius multo aliter loqui ac


240. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1154 | Paragraph | SubSect | Section]

quam aliis eruditioribus praeceptoribus suis praestare solet. Quod ut faciat, amanter oro et obsecro. Multae ergo sunt ac gravissimae causae, cur omnes homines, praesertim autem studiosa iuventus, sacras Literas crebro, ac pene sine intermissione, idque summa diligentia, legere debeat. Quarum omnium maxima merito est, et haberi debet, quod ipse vivus ac omnipotens Deus severissime praecepit, ut sacras Literas exactissime cognoscamus. Tanto enim rerum Domino, totiusque naturae creatori merito omnis creatura cernua, genusque flexo, parêre debet. Innumera vero huius mandati


241. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1155 | Paragraph | SubSect | Section]

enim omnia potissimum fructu utilitateque censemus, eaque quasi esca aut illecebra praecipue allicimur ad omnem conatum ac laborem. Multas igitur ac praeclarissimas utilitates, usus aut maxime necessarios fructus Scripturae, eiusque lectionis spiritus Dei passim in Bibliis commemorat, quarum aliquas ordine exponemus, ut semper ob oculos esse, spectari et considerari possint. Primum enim Rom. 15 et 1 Cor, 10 dicit, Scripturam in nostrum usum utilitatemque divinitus scriptam conservatamque esse, ne quis eam ita frigide somnolenterque, sicut veterum poemata, aut


242. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1159 | Paragraph | SubSect | Section]

plurimi profecto facienda esset. 10 Decimo Audivimus supra Literas sacras praedicari a Spiritu sancto etiam eo nomine, quod sint idoneae ad redarguendum. Sane illae hoc nomine quoque longissime omnes patres antecellunt, multoque sunt illis utiliores, idque propter plurimas causas: de quarum duabus supra dictum est, quod videlicet et omnis certitudo in eis sita sit, et quod ita apposite ad omnium temporum controversias respondeant. Illud enim iam solum consideretur, quod (ut alia taceam) solae eam authoritatem in Ecclesia Dei obtinuerunt, ut earum testimonium nefas sit reiicere,


243. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1160 | Paragraph | SubSect | Section]

et in singulis libris, singulis materiis aut capitibus, vel denique etiam sententiis. Nam ut de aliis eius methodis vitandae prolixitatis gratia nunc non dicam, praesertim cum id alii magna cum laude fecerint. Epistola profecto ad Romanos et Galatas aptissima praecipuarum rerum compendia sunt, de quarum laude alii saepe dixerunt. Cogitetur et illa methodus, aut ordo, quod plerunque optima serie, ac plane ea, qua res ipsae cohaerent, in Sacro volumine de eis disseritur. Exemplo nobis sit conversio, eiusque partes, contritio, fides, iustificatio, regeneratio, et nova obedientia.


244. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1161 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc genus docendi sacra confirmantibus ac comprobantibus, mox et de pluribus per occasionem dicturus. Moveat autem nos et veteris Ecclesiae exemplum, quae ubique in frequentioribus civitatibus non tantum concionatores, sed et lectores habuit, ut praesertim Alexandriae, Antiochiae et Hierosolymis: quarum Ecclesiarum etiam celebres lectores nominantur Panthenus, Clemens, Origenes, et alii. Testantur eandem consuetudinem etiam collegia canonicorum et veterum monachorum, praesertim Benedictinorum, quorum bibliothecae omnibus bonis libris refertae: et nomina ipsa officiorum,


245. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1165 | Paragraph | Section]

TRACTATUS VII. PRAEFATIO. Ultimo loco ac veluti concludendae meae huius secundae partis gratia non inutiliter forte fecero, si aliquid dixero pro sacrarum Literarum defensione, ac ostendero, quod ipsae solae sint unica veritatis norma, quarum scrutatione tum vera religio fidesque cognosci, tum impius error retundi possit: sicut verissime Christus noster unicus praeceptor affirmat, errantes inde ac ideo errare, quia Scripturas ignorent.


246. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

et decisionem litis peti queat, et praeterea ne a controversis ad non controversas ob vicinitatem fiat declinatio, ut solent qui malam causam habent, ab odiosiore scopo ad aliquid vicinum et plausibilius latenter confugere. 7 Conveniat et de aliquarum praecipuarum vocum significatione, quarum maior videtur fore in disputatione usus. Quod si etiam de aliquibus rerum ad propositam materiam pertinentium definitionibus Antagonistae recte pacisci possent, id quoque utile esset. 8 Servetur ante omnia praeceptum Paulinum, ut vitemus et fugiamus


247. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1187 | Paragraph | SubSect | Section]

mortuorum, in passione et intelligentia τῶν παραβολῶν. Paulinas vero epistolas nemo non dicit in sensibus esse profundissimas, nisi ille qui sensu careat, expersque omnis difficultatis sit, aut eas a limine duntaxat salutaverit: quippe quarum immensa obscuritas non parum negotii haereticis exhibuit principio nascentis Ecclesiae, usque in praesens seculum. Quot sunt in eis tropi? quot voragines? quot concisiones? quot hyperbata? quanta vocabulorum multiplicitas, et sententiarum libertas? Quam est Paulus reconditus in Epist. ad


248. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1187 | Paragraph | SubSect | Section]

denique varius et profundus in aliis? Quare dictis et factis huius coguntur adversarii fateri, magnam et pene insuperabilem esse in Scripturis sanctis difficultatem. Porro sibi vindicare claram Scripturarum noticiam, in quibus tot viri sanctissimi haeserunt et cespitarunt, et super quarum intellectu multi viri ingenio clari, doctrina non vulgari praediti, tam graves et pene interminabiles suscitant quaestiones, nec has de lana (ut aiunt) caprina, extremae dementiae esse mihi videntur. Sibyllinos libros (nota) prudentibus viris ad id munus delectis Romani tantum


249. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1203 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non conveniat tot decretis ac promissis Caes. Maiest. et comitiorum totius Imperii: monstratum quidem hactenus a plurimis, et quidem etiam ab ipsis illustriss. Principibus ac statibus confessionis Augustanae, pluribus recusationibus ac protestationibus scriptis, oblatis, ac utraque lingua editis, quarum aliquot summaria argumenta etiam Sleidani Historiae passim inserta sunt: sed monstrabitur forte aliquando ope beneficioque filii Dei, Antichristum patefacientis, adhuc plenius et accuratius, quam meris fraudibus, malis dolis, violentia, tyrannide ac iniuriis contra omnes regulas


250. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1227 | Paragraph | Section]

unius actionis varii 226 flumina Iudaeorum 333 fluminum quatuor de paradiso egredientium nomina 94. 95 foederis sanguinem quis profanum ducat 343 femina in Scripturis S. ubi legitur, quo transferendum 113 feminarum quarum res gestae in literis Sacris scriptae 108 fontes linguarum consulendi 16. 17 fortitudinis exemplum Iob 72 forum gratiae 326. iustitiae. ibid. fora duo, iudicii, divini et approbationis hominum, Scripturam


251. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1229 | Paragraph | Section]

cum sepulchris dealbatis comparatio 277. mos 306 ὑποστάσεως vocem olim innumeras opiniones et interpretationes peperisse 386 hypotyposis 236. quid 179. quibus nominibus appelletur. ibid. quarum figurarum genus. ibid. hypozeugma 172 hypozeuxis. ibid. hyssopus quomodo expiationibus sit adhibita 334 hysterologia 174 hysterologia cur Hebraei multum utantur 230


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.