Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: malis

Your search found 619 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 16-20:


16. Nikola Modruški. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section]

Π Deus est boni et mali per se auctor not. lector A2 in marg. Ego Dominus, et non est alter formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum; ego Dominus faciens omnia. Π nota not. lector A2 in marg. Vel Iob, in tantis malis positus, cur Deo gratias agebat dicens: Si bona de manu Domini suscipimus, mala autem quare non recipiemus? Et iterum: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum. – Irrisoria siquidem esset illa


17. Nikola Modruški. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section]

enumerare. Haec autem pauca et testimonia et exempla, quae inducta sunt, satis docere possunt Deo non solum permittente sed etiam uolente ac iubente pleraque mala immo fere uniuersa fieri.

Non dicam de malo quod peccatum est, de quo grandis nobis sermo restat, sed de illis malis nunc loquor ut sunt poenae, carceres, exilia, tormenta, mortes, diuersa dolorum mala et cetera id genus, quae cuncta auctore Augustino Dei iudicio dispensantur, sed multis sunt ad probationem multis ad damnationem. Etenim quinque de causis Deus omnipotens mira quadam prouidentia mortales


18. Nikola Modruški. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section]

eorumque uirtus et patientia cognoscatur, quas nisi perpessis multis aduersitatibus et angustiis assequi impossibile est. Non est ergo, ut mea fert opinio, uiro bono flagitandum ut eum Deus aduersa pati prohibeat (ceterum potius illud postulandum quo in malis non corruat), sed uniuersa, quae mortalibus accidere possunt, magno constantique animo perferat. Siquidem tunc demum uir bonus, constans, sanctus, uerus amicus Dei poterit appellari, tunc illam dabitur sperare salutem ac gloriam quae et Christo nisi passo non est data. Oportuit enim Christum


19. Nikola Modruški. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section]

Quis est Deus qui eruat uos de manu mea?

Quotiens populus Domini flagris et calamitatibus diuersis est coactus diuinam resumere disciplinam et idola relinquendo Deum sequi ducem? Est enim adeo peruicax ingenium, ut nisi adhibitis tormentis aut ueritatem extorquere aut a malis prohibere nequeas. nota not. lector A1 in marg. Quibus monet Salomon frequentius plagas infligere: Qui parcit, inquit, uirgae, odit filium suum. Quam ob rem Deus misericors ex filiis suis quos delinquere conspicit, erga eos uirgam assumere non retardat, quam


20. Nikola Modruški. Nauicula Petri, versio electronica [Paragraph | Section]

Nempe cum Paulo exclamabo: O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! Videmus pueros innocuos, alios nasci claudos, quosdam caecos, non nullos mancos, monstruosos, leprosos, impetigine laborantes et aliis plerisque affectos malis; num illis parentum aut originalis culpae noxam obiciemus? Sed quid de nobis respondebimus aut de multis infidelium filiis? Qui integris membris et perfectis nascimur lineamentis, quibus eadem crimina impingi possunt, et grauiora haec esse uidentur. Et tamen uas figulo non audet dicere: Cur


Bibliographia locorum inventorum

Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1463], Nauicula Petri, versio electronica (), Verborum 6607, Ed. Luka Špoljarić [genre: prosa - tractatus; prosa - epistula] [word count] [modrnnavic].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.