Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: christiana

Your search found 175 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 36-44:


36. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

euenire, licet quaedam interdum parum ex uoto cedere uideantur, ut nullo modo magis e publico commodo accidere possint, siue ea Dei permissu, siue uoluntate fiant. Neque enim imperio et caeteris fortunae bonis, quae uoto expetuntur, sed fide, spe, perseuerantia atque rerum fragilium contemptu res Christiana procedit atque augetur. At dicet quispiam: Cur Deus permittit rapi a Turcis, immani ac nefaria gente, Christianae nationis liberos, et eos, qui per aetatem nihil admittere in Deum potuerunt? Nec solum rapi, sed etiam Christianis sacris initiatos Machomethanos


37. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

pariter adeundo, dum fugientes reuocat, dum praelium restituit, ab hostibus capitur, uiuusque ad Bazethem Turcarum regem adductus est. A quo neque blanditiis, neque crudelissimae mortis denuntiatione impelli ad perfidiam potuit, quum eum per se Turca diu uerbis fatigasset, uti a Christiana religione ad Machometani ritus deficeret sacra, quo eo milite aduersus Christianos uti posset. Itaque in custodiam ultra Hellespontum missus, ueneno, ut ferunt, ab hostibus est necatus. Atqui inquirenti mihi, quanam potissimum causa, quaue nostrorum culpa praedatoria Turcarum


38. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

tempore copias induxisset. Nec deerant, ex Christianis maxime, qui hanc Turcarum cladem in Bazethis transferrent crudelitatem, atque ex Mauerdini Hadrianopolitani ortam supplicio crederent, quem sane nolentem a Christiana deficere religione, igni necari iusserat. Mauerdini Christiani iniustum supplicium, ac singularis in fide constantia et fortitudo. Hic uir licet, ut accępi, publicanus aliquot annis fuerit, atque haud


39. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

cognitio spectabat, quid facto opus esset consulit regem. Bazethes, alioqui rex iustissimus, diuitis rei, ut quidam credidere, auro religionis praetextu potiri cupiens, mandat praetori uti re diligenter inquisita, si Mauerdinus sceleris conuictus fuerit, lege in eum uteretur, ni spreta Christiana religione sacris Machometanis quamprimum initiari pateretur, haud sane hac in re paternam imitatus prudentiam. Ille enim, cognito Machomethis astu ac religionis uanitate, stultam ludibrio habuit superstitionem. Hoc nuntio accepto, praetor tribunal ascendit, atque strue lignorum


40. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | Section]

regnoque, eo sese cum paruo filio ex Latcouio genito habitatum contulerat. Exasperabat insuper animum ipsius fratris Latcouii filius eo quod, quum ipse puerum per nuntios multa ei pollicendo, ut ad sese ueniret, saepius hortatus esset, illeque ad patruum ire abnuerat, ne eius coactu a Christiana descisceret religione, putauit Venetorum id factum esse consilio. Sed et quidam Christiani principes, ut fama est, occulte Venetum coquentes bellum Turcaica arma concitabant. Cuius quidem belli furia et fax erat Lodouicus Sforcia Maurus cognomento, Mediolanensium


41. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

nequiuerunt, positis armis hosti sese dediderunt. Dux Hispanus arbitratus non minus decorum esse uictis parcere quam hostes superare, suos a caede hostium inhibuit, Francosque armis spoliatos dimisit incolumes. Quosdam etiam ex hostibus illustriores uiros, Christiana ac rara uictoris in deuictos usus benignitate, ne in itinere necessariarum rerum inopia deficerent, memor humanarum rerum uiatico iuuit. Galli, pace cum Hispanis confecta, in Venetos uindictam meditantur; hi apud imperatorem et alios


42. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

iamque mortalitatem expleturum, conuocatis cardinalibus, qui id temporis Romae aderant, hortatur eos, ut patrimonium ecclesiasticum curae habeant, de corruptissimis sacerdotum moribus emendandis nullam prorsus faciens mentionem, quasi magis opibus quam sacerdotum sanctimonia res Christiana staret, nec satis constaret sacerdotum nomen, quum ob multa alia scelera, tum maxime ob inexplebilem auaritiam adeo inuisum esse, praesertim apud Boemos, quos a nostris haereticos uocari diximus, ut eos omnium gentium latrones appellent,


43. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

quod puerum, ne abduceretur, matrimonio deuinxissent, Sinonem ui e manibus parentum abstractum in domum suam recepit, iussitque de caetero secubare. Ille diuortii impatiens, eo magis quia cum uxore religio quoque Christiana erat relinquenda, clam ad uxorem uentitare et cum ea coire. Quod quum rescisset satrapes, ira inflamatus confestim exectis uirilibus Sinonem emasculauit. At Sinon tam atroci iniuria affectus ad regem Bazethem confugit - licet enim Turcaico more seruo de


44. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

nulla ex parte imminutum hosti opponeret, multique Turcarum in oppugnatione uariis hostium telis percussi caderent, appareretque Hungarorum pertinaciam haudquaquam subactum iri, Gallus quidam, qui ad extremum perditus homo abiecta religione Christiana ad Machomethanos defecerat, eorum animos infregit, atque ad urbem tradendam compulit. Hic sane in exercitu Turcaico modico aere equo merebat: nempe Turcae Illyricos, Thraces ac Macedonas ob robur uirium, corporumque speciem sibi libenter adiungunt, militiamque exercere cogunt,


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.