Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: christiana

Your search found 175 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 56-59:


56. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

retro annis potentior Imperator, nemo uictorijs plenior, uoluntate pronior in hoc bellum fuit, aut milite exercitato instructior, adeo ut in debellandis Turcis ocium tibi tantummodo uideatur deesse, quod qui tibi auferunt, quicunque illi sunt, et quocunque animo hoc faciunt, pessime uidentur de Christiana religione mereri. Intra septingentos plus minus annos Turcica arma inualuerunt, hactenus a nemine retusa, quia nemo tibi par opibus, fortuna, et uoluntate fuit. Nunc te unicum sanctissimis bellis per alia bella eripi, et dolendum maxime, et detestandum uehementissime. Ego igitur tibi


57. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

uehementissime. Ego igitur tibi istum libellum de Christianorum miserijs dedicandum censui, quem orbis agnoscit unum prae omnibus esse, qui huic calamitati remedium uelit apponere, et appositurum breui speramus. Diu sit incolumis tua Caesarea Maiestas, nec antea uel morbo uel morte tentetur, quam Christiana uexilla rursus in Asia et Aphrica Africa et ubique terarum terrarum erigas. Louanij Idibus Mart.


58. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

qui tamen rarissime capiuntur: raro enim eis parcunt, quos aetas multorum annorum parum uendibiles fecit. Puellas uero et iuuenes ad certum locum relegant, qui ipsorum lingua Sarai uocatur, ut ibi certis artibus instruantur, quo illis in posterum commodius utatur, ac primum id agitur, ut abnegata Christiana fide, circuncidantur. Iamque eorum ceremonijs initiati, diligenter pensitatis per Physiognomiam liniamentis corporis, pro cuiusque indole, uel ad leges eius gentis discendas, uel ad militiam destinantur, si maior uis corporis quam ingenij appareat: danturque in


59. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

laboribus et extra conspectum uirorum, et ne cum conseruis quidem illis ulla confabulatio permittitur. Si quis cum uxore et liberis captus fuerit, hunc libentissime magnates emunt, et uillis praeficitur, ut curam uel aruorum, uel uinetorum, uel pascuorum agat, nati ex illis uernae fiunt. Si in Christiana fide perseuerauerint, statuitur certum tempus seruiendi, quo elapso liberi fiunt: filij tamen eorum nisi redimantur, in seruitute manent, pro domini arbitrio, uel in ijsdem sedibus mansuri, uel alio transferendi: nulli enim ibi sunt asscriptitij glebae,


Bibliographia locorum inventorum

Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.