Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: christiana

Your search found 175 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 68-86:


68. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

usitata, significat in genere repudiare, relinquere, aut plane deserere aliquod dogma, personam aut rem. Accipitur vero tum in bonam, tum etiam in malam partem. In malam, ut si quis quoquomodo, vel verbis, vel sermone, vel gestu, aut nutu aliquo significet, aut subindicet se abhorrere a doctrina Christiana vel tota, vel aliqua parte eius. Quod etiam silentio alicubi fieri potest, cum, ubi loquendum esset, tacemus. Non enim frustra dicitur: Qui tacet, consentire videtur. Caeterum de Abnegatione, eiusque significatis, aliquid etiam infra in verbo NEGO disseretur. Contrarium eius est


69. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 30 | Paragraph | SubSect | Section]

consonantiam, aut proportionalitatem, ut olim verterunt. Analogia igitur fidei Paulo est, Rom. 12, congruentia aut consonantia cum fide. Vult enim, ut omnis interpretatio Scripturae, et omnis doctrina aut dogma, vel etiam consilium aut conatus in Ecclesia, consonet cum summa fidei aut doctrina Christiana, quae iam in Decalogo, Evangelio. Symbolis, aut in Catechismo comprehensa est: ut Invocatio sanctorum, caelibatus, Missa, et similia repugnant primariis fidei capitibus. Quare etiamsi videretur habere aliqua verba sacrarum literarum aliquo modo eo tendentia, tamen admittenda non est, sed


70. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

etc. Sic Petrus Matth. 26 seipsum devovit, affirmans sibi nihil esse negocii cum Christo. DEUS, nomen appellativum summae maiestatis est, quae est spiritualis essentia, et causa ac fons omnis boni, ut Plato eum definit, creator et gubernator omnium. Tota definitio ex Christiana doctrina omnibus nota est. De etymologia huius vocis varie divinant scriptores. Hebraeum אל El, videtur a fortitudine aut robore venire. Graecum θεὸς, alii a timore deducunt, sicut Poeta inquit:
Primus


71. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

Si Ecclesiam non audierit, etc. Sed tamen potest exponi de toto coetu unius loci, cum ei quid publice indicatur. Locum Deuter. 23, Eunuchus et manser non intrabit Ecclesiam: aliqui exponunt, non admittetur ad publicas functiones. Caeterum Augustinus praecipit in libro de Doctrina Christiana, ut nobis sint nomina Ecclesiae nota. Adscribemus igitur eius appellationes in Sacris literis usitatas. Ecclesiae nomina sunt haec Columba: Cantic. 5 et 6. Insula: Isaiae 21. Mons Syon: Isaiae 11. Species sive pulchritudo domus: Psal. 68. Specula, Mons domus Domini:


72. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

assentimur. Unde fit, ut ipse Christus unicum ἱλαστήριον comprehensus a nobis, iam totus scilicet noster χρήσει factus, praesens possidetur. Inde, non parvo tamen discrimine, et pro tota religione Christiana, sive pietate de divinis recte sentiente accipi solet, eadem ratione qua et Livius ab Urbei. Haec, inquit, Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei divinae originis, divinitatisque post mortem creditae fuit. Tertio significat alicuius rei probationem, id est,


73. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

credimus, infidelitatis aut mendacii eum (teste Scriptura) arguimus. Verum nunc omissa illa Veracitate aut activa fide, de altera quae passiva est, et ab omnia piis divinitus requiritur, agamus. Ea vero multipliciter distinguitur. Nam quaedam fides vocatur historica item mortua aut ociosa: aliqua Christiana, Turcica, Iudaica: et aliqua daemonum: aliqua modica et imbecilla, aliqua miraculosa aut miraculorum: aliqua iustificans, et denique alia quoque bona impetrans, aut praeclara opera faciens. Sit igitur prima fidei significatio, cum totam Religionem, aut summam eius significat. Sic


74. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

natura vani ac mendaces sunt) incertis, verisimilibus, et plausibilibus tantum ratiunculis sibi invicem suadent ac persuadent: et quia tota materia rerum suasibilium incerta ac instabilis est, ut etiam philosophi docuerunt: ideo etiam persuasio inde concepta est vana et inconstans noticia. At Christiana fides aut persuasio, quia venit a veraci Deo, et infallibili eius verbo, quod non tantum omnibus demonstrationibus, sed etiam ipsomet caelo terraque firmius est: debet pro certissima et solidissima noticia haberi: nisi, quod humana imbecillitas eam nunquam satis plene in hac vita


75. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

aliisque virtutibus formata: aliam implicitam, quae credat in genere omnia quae Ecclesia credit, etiamsi credens non habeat explicatos ac notos omnes articulos fidei: ut pro exemplo talis generalis fidei quendam suum carbonarium proponunt. Cui opponunt explicitam, omnes articulos ac dogmata Christiana expresse tenentem, ac credentem. Verum quoniam nunc Papistae magna vi eo incumbunt, ut divellant fidem a fiducia, tanquam res plane diversas, quo sic et in dubitatione relinquantur homines, et nostra doctrina de fide ac iustificatione refutetur: ideo omissis aliis eorum sophisticis


76. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

nolens testetur de Christo dum confitetur fuisse quendam hominem profitentem se esse Christum, et multorum ac magnorum miraculorum patratorem, quem ipsi crucifixerint, et post cuius crucifixionem paulo post sint funditus eversi ac dispersi, ac denique a quo sit orta ista religio ac gens quae Christiana vocatur. Sensus ergo. est, quasi Dominus inter alia dixisset: Haec horrenda quae ego vobis dico, minor ac praedico, adeo certa sunt, ut haec ipsa gens, nempe vos Iudaei sitis ea sensuri, visuri et


77. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

ac invocando Christum. 1. Corinth. 15. Igitur et qui obdormierunt in Christo, perierunt. Sic, Mortui in Christo resurgent: 1. Thessal. 4 id est, Christiani. Philippens. 1. Vincula mea manifesta facta sunt in Christo. id est, dum invoco ac praedico Christum: vel etiam vincula ac captivitas Christiana, seu quae mihi ob Christum accidit. Potest interdum exponi et per EX. Gal. 2. Libertas quam habemus in Christo. id est, Ex Christo. Sic Phil. 2. Si quae est consolatio in Christo. Pax custodiet mentem vestram in Christo Iesu: Phil. 4. id est, ex Christo, aut beneficio Christi.


78. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

ad iustitiam. Multa nihilominus horum de ipsa obedientia, seu de opere iustitiae exponi queunt. ¶ Crebro solent plures iustitiae conferri in Sacris literis: quare illas breviter complectemur. Celebrantur igitur in Sacris iustitiae multiplices, et varie sibi invicem opponuntur: una Mosaica, alia Christiana: una externa, alia interna: una carnis, alia spiritus: una humana, politica vel civilis, alia divina, caelestis et spiritualis: alia Pharisaica alia vera: quaedam vetus, alia nova: una immunda, alia munda: alia hypocritica et vana, alia vera: una temporalis, altera constans: alia operum,


79. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 323 | Paragraph | SubSect | Section]

est propria Hebraeis formula, et ritus: qui hac ceremonia solebant uti partim in publicis ac solennibus victimarum consecrationibus, ut apparet ex Levitico: partim etiam in precibus ac benedictionibus privatis, ut liquet ex Genesis 48 cap. quem ritum deinde servavit Ecclesia Christiana, tam in ministris constituendis, ut ex hoc loco, et 1. Timoth. 5, et aliis multis constat: tum et in conferendis Spiritus sancti donis et faustis precationibus ut Matt. 19. Imponere igitur alicui manus, est testari de eo, quod vel bonus vel malus sit, aut aliquid facinoris


80. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 431 | Paragraph | SubSect | Section]

Et de nomine ὑπομονὴ recte Erasmus Hebr. 10 adnotat, inquiens: Haec dictio non simpliciter sonat patientiam, qua toleramus mala: sed patientem expectationem, cum spe praemii duramus, et nosmet rebus melioribus servamus. Quod sane rectius de patientia Christiana, quam de philosophica aut Ethnica dicitur, quae plerunque nec praemii nec liberationis ullam spem habet, utpote non respiciens in Deum. PAUCUM, parum, pusillum, sicut pusillum adhuc, paululum, pariunt varias obscuritates. veniunt autem a voce


81. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 449 | Paragraph | SubSect | Section]

Ioan. sexto: Haec est voluntas patris qui mi sit me, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo. pro, nihil patiar perire. Aliquem cibo suo perdere. Romanorum decimoquarto: Ne perdas illum cibo tuo, pro quo Christus est mortuus. id est, Ne dederis ei occasionem scandali et interitus, abutendo Christiana libertatem cibis sumendis. Dies perditionis. id est, dies aut tempus quo Deus aliquos perdit ac castigat. Iob vigesimoprimo: In diem perditionis servantur mali, et ad diem indignationum producentur. Ieremiae decimooctavo: A tergo, et non facie inspiciam eos in die perditionis


82. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 502 | Paragraph | SubSect | Section]

ope ipsius indigenti. q. d. Christus. Quis nam horum trium se vere ac reipsa praestit [?: ] mum? Non igitur de iure, sed de facto loquitur. De [?: ] omnes tres erant proximi, sed facto ac reipsa, ille [?: ] se talem praestitit. Augustinus libro de Doctrina Christiana capite trigesimo. ita definit Proximum: Eum intelligimus proximum esse, cui vel exhibendum est [?: of--m ] misericordiae, si indiget: vel exhibendum esset, si indigeret. Videtur


83. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

quale omni veniente tempore necessarium est: quasi diceres, panem crastinum da nobis cras, seu panem imminentis temporis da nobis uno quoque veniente tempore. Haec igitur interpretio istius vocis, et cum genuina significatione vocabuli, et cum contextu, et cum ipsa nostra necessitate, ac denique Christiana pietate optime convenit: eoque etiam merito, reiectis aliis, sola probari debet. R RACHA, ῥακὰ. Matthaei quinto: Quid dicerit fratri suo, racha. Dubium est quid ibi significet. Alii enim eam deducunt a


84. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 529 | Paragraph | SubSect | Section]

probus. 1. Cor. 9. Ne aliis praedicans ipse reprobus efficiar. id est, non vere pius. In hac significatione aliquoties hoc vocabulum reperitur, 2. Cor. 13. Porro 2. Tim. 3 dicuntur aliqui reprobi circa fidem. Homines, inquit, mente corrupti, et reprobi circa fidem. id est, non recte de fide Christiana sentientes, aut Deo non fidentes. Tit. 1 Ad omne bonum opus reprobi: id est, non idonei. Rom. 1, Tradidit eos Deus in mentem reprobam. id est, perperam etiam de externa honestate vitaque iudicantem. Dicitur et terra reproba, Hebr. 6. Terra quae profert spinas et tribulos, reproba


85. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 645 | Paragraph | SubSect | Section]

Act. 9: Si quos invenisset eius [?: ] viros, captivos adduceret. id est, eius doctrinae, [?: in-ituti ] . Sic et sophistae accepta phrasi ab Arabibus, dicunt viam Aristotelis, Thomae, Scoti, et aliorum: pro, sententia. Fuit magnus tumultus de via, Act. 19: id est, de Christiana doctrina, quam idololatrae atrociter persequebantur. Secundo, significat morem ac rationem [?:-i-di ] , et agendi. Isaiae 10: Et baculum suum levabit super te in via Aegypti. id est, more ac modo Aegyptiorum, sicut olim Aegyptii te castigarunt. Isaiae 8: Dominus


86. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 745 | Paragraph | Section]

Israel et Iuda appellationes 1021. 23 regnum Dei multivariam dicitur 1022. 68 etc. regnum suum de hoc mundo esse, cur aut quomodo neget Christus, cum vocetur tamen rex Iudaeorum ibid. 48 etc. religio seu fides Christiana, quare vocetur confessio 157 53 remitti nobis peccata, quomodo dicatur 1030. 44 remissio peccatorum gratuita teste Dominico Soto 16 55 etc. remissio peccatorum, aliaque beneficia Christi, nequaquam Novum testamentum vocari debent


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.