Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: voluerit

Your search found 142 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 48-64:


48. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 867 | Paragraph | SubSect | Section]

dicitur. Sunt enim verae connexiones ratiocinationis falsas habentes sententias, quae consequuntur errorem illius, cum quo agitur: quae tamen ad hoc inferuntur a bono et docto homine, ut in his erubescens illo cuius errorem consequuntur, eundem relinquat errorem: quia si in eodem manere voluerit, necesse est, ut etiam illa quae damnat, tenere cogatur. Non enim vera inferebat Apostolus, cum diceret: Neque Christus resurrexit. Et illa alia: Inanis est praedicatio nostra: inanis est et fides nostra. Et deinceps alia, quae omnino falsa sunt: quia et Christus resurrexit: et non erat


49. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 949 | Paragraph | SubSect | Section]

odit sapientiam, amat mortem: id est, accersit sibi malum et mortem, etiamsi oderit illud. Ponitur nomen affectus pro suo effectu. Ioan. 12, Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vita aeterna custodiet eam. Matth. 16, pro Amat, ponitur velle servare, Qui voluerit animam suam servare. Significat igitur et in Christi dicto, Amare idem quod curare, Odisse idem quod negligere. Luc. 14. Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, id est, non postponit patrem mihi, non ob me, cum res postulet, negligit. Tales Christicolae vere amant parentes semper,


50. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 949 | Paragraph | SubSect | Section]

accipiendam esse, non de ipso vero animi affectu ac dolore, sed de eius externis operibus ac indiciis, quod Herodes magnum dolorem prae se tulerit: quod iureiurando et petitione filiae cogeretur Ioannem interficere: non autem vere in animo sit contristatus. Clare enim in Matthaeo praecedit, quod voluerit eum interficere, sed metuerit vulgus praeclare de Baptista sentiens. Apparet ergo fuisse subornatam technam, ut et potiretur impurus incestator ac adultera suo impio desiderio, et rex ad vulgus excusari posset, quod invitus iuramento et tot procerum iudicio coactus sit, interficiendo


51. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 952 | Paragraph | SubSect | Section]

Si ego de me testor, testimonium meum est verum: id est, optimo iure pro fide digno haberi debere, quia non sum mendax homuncio, sed tum verax Deus, tum et homo sine omni peccato. Unus testis non loquatur, id est, non credatur ei, non habeatur pro fide digno. Ruth 3, Si propinquus tuus esse voluerit, sit propinquus tuus: id est, si iure propinquitatis uti, vel ea facere ac praestare voluerit, quae propinquum decent. Sic et accipiatur illud Christi Luc. 10, Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones, id est, proximi officia praestitisse? Omnes quidem


52. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 952 | Paragraph | SubSect | Section]

debere, quia non sum mendax homuncio, sed tum verax Deus, tum et homo sine omni peccato. Unus testis non loquatur, id est, non credatur ei, non habeatur pro fide digno. Ruth 3, Si propinquus tuus esse voluerit, sit propinquus tuus: id est, si iure propinquitatis uti, vel ea facere ac praestare voluerit, quae propinquum decent. Sic et accipiatur illud Christi Luc. 10, Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones, id est, proximi officia praestitisse? Omnes quidem tres erant iure, sed unicus facto aut officio, qui proximi officio perfunctus est.


53. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 978 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Verum de causis iustificationis in libello de Iustitia prolixius disserui. Coniunguntur ergo interdum ut causa et effectus ea, quae naturaliter et revera non sunt sibi invicem causae, sed tantum qualiacunque signa sunt: ut capillo Samsonis illud mirabile robur tribuitur, cum id tantum voluerit Deus notam quandam esse suae praesentiae eum corroborantis, Iud. 16. Sic Elisaeus irascitur regi Ioas, quod non saepius percusserit terram sagitta, quia si quin quies aut sexies percussisset, tum plane delevisset regnum Syriacum, quasi illud fuerit causa tanti boni, cum tantum signum


54. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1027 | Paragraph | SubSect | Section]

tales res dicuntur, ut verba quibus dicuntur non a dicente adhibita, sed ipsis rebus velut sponte subiuncta videantur, quasi sapientiam de domo sua, id est, pectore sapientis procedere intelliges, et tanquam inseparabilem famulam etiam non vocatam sequi eloquentiam. Quis enim non videat, quid voluerit dicere, et quam sapienter dixerit Apostolus: Gloriamur in tribulationibus, scientes, quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.


55. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1043 | Paragraph | SubSect | Section]

ratione. nam primum prolixe exponit, additis subdivisionibus ac commoratione, quam multiplicem pietatem illis a Deo precetur: deinde simili sermonis plenitudine ostendit, quam multis beneficiis sint a Christo affecti: tertio, quanta gloria ac dignitate sit ornatus filius Dei: quarto, quomodo voluerit, Deus per eum reconciliare totum genus humanum, et per ipsius Evangelion omnes ad se vocare ac servare. Sic mox sequenti capite, per commorationem exponit copiose, quomodo simus redempti per Christum condonatis peccatis, deleto et cruci affixo chirographo, et spoliatis ac triumphatis


56. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1044 | Paragraph | SubSect | Section]

BREVITAS ET LACONISMUS SCRIPTURAE. Constat sacram Scripturam mire esse brevitatis studiosam. Quare de eius brevitate aliquid dicemus: primum quidem de laudibus ac commodis brevitatis: unde apparebunt etiam causae, cur ea Spiritus sanctus uti voluerit: deinde, in quo consistat brevitas: postremo, ubi ea Scriptura utatur. Primum brevitas solet suo modo esse tum perspicua, tum memoriae apta, iuxta illud Horatii:
Quicquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta
Omne supervacuum pleno de pectore manat.


57. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1060 | Paragraph | SubSect | Section]

linguarum. Idem ibidem: Illud obiter annotabis, optime Lector, quam solicite curarit divus Paulus, ut Evangelium Christi purissimum esset ab omnibus humanis adminiculis, ne quid inde sibi vendicare posset hic mundus, adeo ut nec eloquentiam voluerit adiungere, aut eruditionem humanam. At his temporibus, cum oneremus Christum opibus, negotiis profanis, honoribus, imperiis, exercitibus, voluptatibus, et quibus tandem non? solam eloquentiam execramur, et hac una in parte vel anteimus Apostolos. nam illi simpliciter dixerunt, sed cordate


58. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1117 | Paragraph | SubSect | Section]

sacris Literis petendam esse: nam alia plena erroris ac tenebrarum sunt. Prima ergo et difficillima quaestio est: cum Deus nomen Iehova assumpserit, tanquam proprium, idque tantopere ubique urgeat in sacris Literis, quare aut quo sensu tandem id sibi vendicarit, seu quorsum eius etymon respicere voluerit. Aliquid enim omnino significare, et ad aliquam quasi proprietatem, naturam, aut singulare mysterium Dei applicatum et quasi conformatum esse, nemini dubium est. Et possunt huius rei rationes non paucae afferri. Nam cum omnia nomina propria Hebraeis aliquid significent: tum


59. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1119 | Paragraph | SubSect | Section]

qui sum, quid ad te? Tum praeterea nihil plane respondisset, nec quicquam Mosen quaerentem respondendo edocuisset, tantum inanem ταυτολογίαν ei inculcasset. Inepta est etiam sententia istorum de sensu aut significatione vocis, quasi Deus voluerit indicare se vere esse, et omnia ab eo suam essentiam habere. Nam id etiam sine hoc nomine multo clarius ex ipsa narratione creationis haberi poterat, et iam antea habebatur, quod Deus sit autor essentiae omnium rerum existentium. Nec praetereundum est, quod nomen essentiae


60. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1128 | Paragraph | SubSect | Section]

legem suam, idque admodum clare ac perspicue. Quod certe fieri nequivit sine vocalibus. Scriptio namque sine vocalibus multo obscurior est, quam Latina aut Graeca variis notis extreme abbreviata. Hinc vero etiam illud aliud argumentum ingentis bonitatis divinae confirmatur, quod videlicet Deus voluerit clare ac diserte legem suam scriptam extare in suo populo. Quare proculdubio curavit expressissime eam vocalibus et consonantibus conscribi. Ac ut maxime antea vocales non extitissent, tamen tunc Deus eas commonstrasset. Qui enim tam multa alia minus necessaria, minusque diu duratura in


61. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1129 | Paragraph | SubSect | Section]

quod est in Genesi, Ipsum conculcabit caput tuum. Ubi quam utilis doctrina olim sublata fuerit, sive illud ex punctorum inopia accidit, sive ut magis arbitror, postea factum est ab aliquo, vel sciolo, cui videbatur textus futurus dilucidior, vel et superstitioso, qui divae Virgini gratificari voluerit. Nam etiam Iosephus, cum eundem locum Graece recte habeat, tamen in Latina versione est corruptus. Atque hîc temperare mihi nequeo, quin nostris Papistis irascar, qui in Coloniensi Latini Iosephi editione in margine diverso charactere asscripserunt. Videant isti novi


62. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1142 | Paragraph | SubSect | Section]

Cogitemus igitur, quo tandem nomine iste quasi gurges, aut etiam mare omnium peccatorum sit appellandus, an ei iniuria fiat, si vocetur originale peccatum? Cogitemus quoque, in quam tandem formam aut perfectionem malitiae ille horrendus Dei hostis suum hoc infelix mancipium perducere voluerit, quod ad suum libitum sibi captivavit, an non in summam pessimamque. Quid vero peius peccato? Quare aut peccatum vocetur hoc satanae mancipium, et omnium scelerum mater, aut etiam aliquid eo deterius. Qualis est pater, tales et filii. Quid vero est in diabolis aliud naturalis


63. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1166 | Paragraph | Section]

quam dicere sacras Literas (ut isti impuro ore clamitant) esse ambiguas, obscuras, flexiloquas: et contra iactare, se suaque conciliabula esse supra Scripturam, et quae similia ministri Antichristi blaterant? Quasi vero Spiritus sanctus, eius autor, vel studio nos decipere, nobisque imponere voluerit: vel etiam non potuerit ea perspicue dicere, quae voluit. 5 Semper hypocritae ad suos patres et traditiones confugiunt, ut videmus in exemplo impiorum Pharisaeorum et Iudaeorum. At Christus cum Apostolis adeo non curat patres, ut etiam eos redarguat, et severiter pronunciet de


64. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1177 | Paragraph | SubSect | Section]

Scripturam esse obscuram et ambiguam, ex qua certa et perspicua sententia de controversiis sumi nequeat: eoque aliam quandam magis perspicuam institutionem quaerendam esse. Quod cum singulari contumelia ac horrenda blasphemia ab eis fit. Ea enim huius diabolicae calumniae vis est, quasi Deus vel voluerit, vel etiam non potuerit clare suam sententiam voce aut scripto eloqui, miserisque mortalibus veram salutis viam commonstrare. Quis ex eorum infimis seductoribus aut rudissimis asinis ferre posset, ut alterutrum horum sibi tribueretur? Nemo ferme inter omnes homines est, exceptis plane


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.