Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: operam

Your search found 423 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 16-26:


16. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quo posset acceptam cladem superiori anno amissae Euboiae resarcire. Interim tamen, et naues inualidas reficere, et alias circum Aegeas insulas mittere, ad confirmandos sociorum animos, operam dabat. Dum haec in Graecia aguntur, designantur Venetiis duo legati, uiri aetate graues, maritimique belli haud ignari: Marinus Malipetrus et Ludouicus Bembus, quorum consilio imperator in bello


17. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Chalcidicae cladis lenire, usus opera atque ministerio nouercae suae mulieris christianae, Georgii, olim Triballorum dispotae, filiae. Quae, cognita priuigni uoluntate, ex suis domesticis fideliorem Venetias misit, cui mandat daret operam ut Veneti legatos ad Turcum mittant, affirmans, si uenerint, ex sententia rem composituros esse. Mittuntur ergo duo legati, Nicolaus Coccus et


18. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quatenus eos monerent suaderentque ut ad opprimendum communem hostem pestemque perniciosissimam christianae religionis animum atque uires intendant. Pontifex accepta benigne legatione, se pro uirili sua non defuturum promisit. Ferdinandus quoque rex summo studio nauare operam in annum futurum pollicitus est. Imperator etiam misit nuntios cum litteris et ad magistrum Rhodiae religionis et ad regem Cyprium, ut uere ineunte bello se praeparent, nauesque ex foedere debitas mitterent. Interea ipse cum classe circum Aegeas insulas


19. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

fusis fugatisque hostibus, per omnes uicos ad depraedandum discurrunt, ferro ignique cuncta deuastantes. Itaque depraedatis omnibus, maxime tapetis onusti, ad naues redeunt. Nam in his locis mulieres praecipue sunt operariae tapetorumque textrices, quae non solum ad usum, sed etiam ad mercaturam operam suam exercent. Homines pauci, praeter aliquot mulieres, quae asportandi sua cupidae non aufugerant, capiuntur. Allata sunt imperatori hostium capita absque numero; hostes uiui in proelio capti quam plurimi. Ex nostris desideratus nemo, sagittis uulnerati ad quinquaginta sunt.


20. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

nunc uideo, egregie imperator, Venetorum animum in defendenda religione christiana supra omnes reges ac principes praecipuum fuisse, Venetosque suis armis multas christianorum gentes ac prouincias a barbarorum rabie defendisse. Tu quoque, magis quam caeteri imperatores, operam nauasti, audaciamque rabidi hostis tua uirtute fregisti. Igitur macte uirtute, ad reliqua agenda strenue perge. Ego autem (ut par est hominem religiosum) supplici oratione deum optimum maximumque precabor, ut tibi felices successus tribuat. Copias uero quas adduxi tuum imperium


21. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

indulget, praecipue Illyrici, quorum inter nauales copias maximus numerus est. Pateris uina propinant, canticis ad bibendum socios inuitantes. Ubi ad satietatem repleti sunt, actorum memores, unusquisque operam suam iactando magnifice extollit. Solent enim rebus bene gestis etiam ignaui gloriari. Interim principes congregati, quid potissimum agendum sit, consultant. Tum ex communi sententia Attaliam, Pamphiliae urbem, quae ab Attalo


22. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tentant, multos uulnerant ac interficiunt. Oppidani etiam bombardis et aliis missilibus in nostros pugnant. Nonnulli saucii ex nostris cadunt, atrox pugna ubique committitur. Legatus obequitans instat, hortatur, ut rem strenue gerant obtestans. Praefecti quoque nauium omnes pro uirili sua operam nauare student, et munia sibi demandata strenue exequuntur. Erat in urbe mulier christiana, Illyrica natione, multis annis in seruitute uitam degens, quae, per muros discurrens, sicubi nostros cessare ac remisse rem agere animaduerterat, increpabat: Quid


23. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Venetus ob Antonii merita, quae ei non potuit, fratri puero et sorori uirgini tribuit. Nam et fratri salarium annuum, et sorori dos ex publico data est. Interim, dum imperator ad muniendam urbem Neapolim hiberno tempore studet, et ut naues reficerentur operam dat, nuntius quidam cum litteris regis Persarum ad imperatorem uenit, eadem quae et superior eius orator afferens. Quem cum audisset, triremi impositum Venetias misit. Veneti et oratoribus regis et litteris Katarini Zeni, sui apud regem


24. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Famaugustae uenisset, reginam adiit, quae recenti funere regis in moerore posita ac graui dolore afflicta lugebat. Igitur imperator, multa exempla humanae fragilitatis uariaeque fortunae instabilitatem referens, reginam solatur. Tum ei operam suam, quandocunque ea indigeret, amplissimis uerbis pollicetur. Regina, tametsi insanabili uulnere afflicta, et prae tristitia manantibus lacrimis uix uultum attollere, uix uerba proferre poterat, tamen leuatis oculis gratias imperatori agit, se et regnum


25. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

retinebat, imperator, habita quaestione caedis, participes atque conscios supplicio affecit, caeteros suspectos cuiusque condicionis in exilium misit, multos noxios maleque animatos per insulam delitescentes aqua igneque interdicto proscripsit, et nonnullos, qui studio reginae contra tyrannos operam suam nauauerant, cognita causa ex bonis tyrannorum remunerauit. Et iam ab imperatore omnia composita et regnum pacatum ac quietum erat, cum redduntur ei litterae


26. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

campos Scodrae copiis suis occupat. Hic, inito numero copiarum, octuaginta milia hominum in exercitu se habere comperit. Itaque distributis partibus oppidum undique obsideri iussit, et, ne quis exire aut intrare oppidum posset, diligentissime obseruari mandat. Opifices ad fundendas bombardas operam intendunt. Bassa, caesis trabibus in proxima silua, infra oppidum, mare uersus, fluuium ponte iunxit, cui Alibegum, audacissimum Triballorum ducem, cum suis copiis praesidio locauit. Imperator,


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.