Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: operam

Your search found 423 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 219-224:


219. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 17 | Paragraph | Section]

quo illi cum avunculo meo non conveniebat, idque memor certe sapientis illius sententiae: ita amicis, inimicisque utendum esse, ut ex inimicis amicos, ex amicis inimicos sciremus nos aliquando habituros; quod nunc videre est inter hunc ipsum Lasky et avunculum meum. Quare si hanc amice amico operam praestiteris, rem mihi oppido gratissimam facies, quia viri ejus ingenium, tam in re litteraria quam in bellica excultissimum, in omnibus negotiis consilium celeritatemque maturrimam, ubi usuvenerit, pro mediocritate mea soleo commendare, si paulo constantior et minus praeceps esset,


220. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 13 | Paragraph | Section]

clamore querer et ad Jovem conciliatorem provocarem, teque tam diu fraternis stimulis lacesserem, donec istud ipsum silentium tuum necessitudinis nostrae crassatorem dirimerem, et vocalem redderem. Nam quod ad me attinet, quamquam facilius invitatus respondeo, quam invitem, invito tamen, doque operam, ut te vel ex hoc a me sincere amari intelligas, meque obnixe contendere, ne ipse quoque animo tuo effluam, quum tu in meo totus sis. Sed haec expostulatio ne sit tecum mea, an potius litterarum tuarum efflagitatio, tute judices, et pro amicitia nostra expendas. Caeterum si litteras tuas


221. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 14 | Paragraph | Section]

cumulus accederet, si de facie cognoscerem? Dici profecto vix potest, quam valde amicum me, familiaremque esse cupiam. Sed tu illi meo nomine salutem dices, maximeque efficies, ut me quam maxime diligat, etiam atque etiam rogo; fraternam etiam operam ac studium meum, illaque omnia officia, quibus conjunctissimorum hominum amicitiae solent inviolabiliter, sempiterneque conservari, pollicearis ei velim. Ad te autem, quemadmodum optaveras, mitto de cervo regis mei versiculos, quorum nuper hic apud me memineramus; si placebunt, amoris atque


222. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 12 | Paragraph | Section]

pudet me amissum amicum recuperare, et nos utrique nostrum restituas. Si quidem pulcherrimum et christianum est, homines injuriarum oblivisci, errata corrigere, et dissidentia in unitatem revocare. De reditu tuo incolumi, quod primum debebat esse, gratulor, et felicitatem tibi precor, ac ex animo operam meam commendo. Vale. Thordae IIII. non. Maji MDXXXVIII.


223. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 12 | Paragraph | Section]

tum regiis, tum multorum aliorum litteris, ad quos res alicujus ponderis perveniant, quotidie certiorem fieri non dubitem. More itaque solito salutem tibi a Deo Optimo Maximo et omnem optatum statum cum felicitate,annosque quam longissimos, verum quoad taedium non afferent, precabor. Meam deinde operam, studium ac servitutem propensissimo animo, dudum alioqui tibi addictam offero et commendo, quae quidem in hac parte omni libertate mihi charior est, quum illa uteris. Ea ut saepe uti non dedigneris, oro, obsecroque plus quam vehementer.


224. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 23 | Paragraph | Section]

tuo electiore pro munificentia vaivodali me dignaveris, eumque nunc per hominem istum meum miseris, quicquid oneris mihi imposueris, esto quod quinquaginta aureis aestimetur, nullum equidem detrectabo. Si autem id mihi ob instantis temporis iniquiorem conditionem condonabis, ego nihilominus operam dabo, ut imposterum per occasionem tum honoris, tum officii mei recorder, et liberalitatem, gratiam, benevolentiamque tuam angusto ac dubio tempore in me collocatam, memoria non praeteream. Oro itaque, velis talem mittere, cui


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1538], Epistulae anni 1538, versio electronica (), Verborum 4332, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.