Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: operam

Your search found 423 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 260-275:


260. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 757 | Paragraph | SubSect | Section]

Sicut autem celeberrimus et vetustissimus poeta laudat suum pastorem populorum, quod fuerit bonus bello et pace, inquiens,
Ἀμϕότερον βασιλεύς τε ἀγαθός, κρατερός τε αἰχμητής : sic vos operam date, ut patrem socerumque, laudatissimos Heroas, imitando non tantum haec duo politici gubernatoris decora praestetis: sed etiam zeloti, religiosique cultores illius vere opt. maximique Iehovae ac patris caelestis, eiusque Ecclesiae nutricii existatis. Quod ad me attinet, semper


261. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 757 | Paragraph | SubSect | Section]

tum de Repub. Germaniae meritum esse. Quare fruor illo maximo bono, de quo praeclare poeta inquit:
Conscia mens recti, famae mendacia ridet: ex alto despiciens malevolorum et imperitorum Epicuraeorumque impia blateramenta. Vos vero Principes illustrissimi, date operam, ut in Ecclesia Dei, quae est columna et firmamentum veritatis, non gladii aut factiones, non fraudes ac pravae machinationes (quae homicidialis illius spiritus et Antichristi propriae artes sunt) dominentur. sed verbi Dei lux valeat, omniaque regat ac decernat. Deus enim vos constituit ut


262. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 833 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Sacras literas suo quodam ordine scriptas esse, et non exactissime omnes eiusdem materiae sententias uno in loco collectas conclusasve habere: sed saepe eadem aut similia in diversis locis repeti, et alibi aliam partem sententiarum eiusdem materiae plenius aut clarius expositam esse. Quare utilem operam navarit, si quis sibimet vel in memoria, vel etiam in charta, praecipuarum rerum sententias in diversis locis scripturae sparsas, annotaverit in suum usum, prout ipse novit suos morbos aut necessitates


263. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 924 | Paragraph | SubSect | Section]

proprie aus figurate intelligi debeant. PROLEGOMENA TROPORUM. Verba sunt notae rerum, et contra. Verba dicuntur pro subiecta materia intelligenda esse: et contra etiam verba dicuntur notae rerum. Omnino citra omnem controversiam mutuam sibi operam res et verba praebent, ut alterum ex altero tanto rectius intelligas: potissimum tamen res ex verbis iudicandae sunt. nam ad hoc ipsum sermo institutus est et habetur, ut tum occulta alienae mentis alii patefaciat, tum etiam. externas res depingat, et auditorem in ipsarum noticiam perducat.


264. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 987 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

10. sub. transeant, et revertimini ad me. Quisque in tabernacula sua o Israel, 2. Paralip. 10 pro, quisque abeat. O Israel abi in tentoria tua. Et cognovi, et ecce Deus non miserat eum, Nehem. 6. pro, dedi operam ut cognoscerem, et deprehendi quod Deus, etc. Quaerant regi puellas virgines, Esther 2, subaudi, ii, quibus id muneris impositum fuerit id est, quaerantur puellae. Iecit pur, hoc est, sortem, Esther 3. subaudi, aliquis e famulis Haman. Nisi illusores mecum essent,


265. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1061 | Paragraph | SubSect | Section]

nostri Iesu Christi, et vitam hac dignam persuaderet, hoc est, summam traderet sapientiam, rerum quam verborum studiosior fuit. Unde illud de se ipse testatus est: Etsi vero idiota sum sermone, non tamen scientia: 2. Cor. 11. Quanquam nec verborum negligens fuit, ut qui fieri omnibus omnia operam dederit, quo vel aliquos lucraretur: maiorem quoque dictionis curam adhibiturus, si e re id fuisset eorum quos instituere debuit. Spiritus siquidem Christi omnium artium largitor, ut variis linguis per hoc suum organum loque batur: ita facile etiam summum adhibuisset in dicendo ornatum, si


266. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1067 | Paragraph | Section]

semper me illud consolatur, quod non laudem applausumque summa arte industriaque perfecti operis venor aut sector: sed tantum publicam utilitatem, ac gloriam Dei, optimo animo et studio quaero: ut si maxime quis aliquid vel in ordine, vel in limatione, aut aliis partibus desideraverit, nostramque operam parvi fecerit, non ita nimium dolituri simus: modo sint aliqui boni ac pii, qui hinc non parum fructus percipiant, ac pro eo gratias Deo patri Domini nostri IESU Christi, omnium bonorum unico fonti ac largitori, agant. DE METONYMICIS AUT


267. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1091 | Paragraph | SubSect | Section]

prorsus ignotae. De quarum aliquibus postea clarius dicetur. Esset vero utile rudioribus, hîc tum res ipsas aliqua compendiaria explicatione proponere, tum etiam voces ac phrases inde deductas explicare. Sic enim omnia fierent eis notiora ac expeditiora: verum is labor nimis longam operam requireret: et tractantur ista passim a diligentioribus Commentatoribus. Quare tantum admoneo, ac veluti subindico, quomodo varie vocum significationes ac locutiones sacrarum Literarum, a diversis rebus oriantur. Nec tamen hîc requiritur summa et exactissima quaedam cognitio,


268. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1095 | Paragraph | SubSect | Section]

Scripturis, praesertim in Prophetis, et inprimis in Psalmis celebratae, et subinde sunt iactatae. Homerus, ut homo Asiaticus, et non valde dissimilis caeli ac soli Iudaico, plurimas prorsus similes phrases ac similitudines habet: quas si quis cum Scripturae sermone conferret, non malam operam navaret. Iosuas tertio capite scribit, Iordanem exundare toto tempore messis: quod multis aliis fluminibus etiam in Europa accidit, quorum origines ex praealtis montibus veniunt, quorum nives aestate resalvuntur. Tanto ergo maius fuit miraculum, tunc aquas Iordanis repressas


269. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1101 | Paragraph | SubSect | Section]

utilissimum est priores penitus pernovisse. DE SITU CANANEAE, ET FORMA IEROSOLIMAE. De Situ Palaestinae nunc nihil dicam, quia extant multorum tum picturae, tum etiam sermone factae descriptiones Palaestinae et Ierosolymae: quorum operam industriamque probo, ac utilem esse iudico. Sed valde optarim, illud primarium eos adiecisse, ut diligentissime illas suas explicationes locorum ad ipsas historias sacrarum Literarum accommodassent, et diligenter indicassent, ubi unumquodque illorum factorum acciderit, et quomodo quaeque


270. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1106 | Paragraph | SubSect | Section]

mereri, prorsus alienam a sacris Literis in Theologiam Patres induxerunt, cum maximo damno gratuitae gratiae Christi. Hac ratione, si quis plerasque maioris momenti voces ac phrases Theologicas sacrarum Literarum, et postea Ecclesiae scriptorumque inter sese conferret, valde utilem operam navaret, tum in illustrandis rebus amplissimis ac difficillimis, tum etiam in redarguendis erroribus pontificiorum. Verum id nunc vel temporis brevitas, vel exhausti laboris magnitudo, vel defatigatae vires, atque adeo etiam instituti ratio, et denique huius conatus difficultas non admisit.


271. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1152 | Paragraph | SubSect | Section]

subsidiis magna huius linguae facilitas sese discentibus offert, praesertim in hac copia optimorum librorum, eius naturam, voces ac phrases explicantium, et praeceptorum sese ad captum iuventutis, receptasque nostrarum Grammaticarum praeceptiones accommodantium, modo mediocrem diligentiam ac operam, et alicuius brevis temporis assiduitatem, rectamque rationem in ea cognoscenda adhibeamus. Nec etiam insuavis aut prorsus omni voluptatis condimento carens haec lingua est, ut multi falso opinantur, aut ab imperitis profanisque hominibus persuasi sunt, modo adsit sanus gustus,


272. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1157 | Paragraph | SubSect | Section]

hodie Pontificii hostiliter appetunt, dum dicunt nos divam Virginem aliosve pios homines, et ipsa quoque bona opera vituperare, dum eis locum mediatoris tribui non patimur? Dicet ergo aliquis, quem igitur tu tandem locum, fructum aut utilitatem ex talibus libris petendam, quam etiam operam, studium aut tempus illis tribuendum censes? R. Methodici libelli cum omnium aliarum scientiarum, tum et Theologiae summam praecipuorum capitum compendio, recto ordine, sermone et tota forma suae aetati conveniente, iuventuti discentibusve proponunt. Id hominum praesertim rudium menti


273. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1164 | Paragraph | SubSect | Section]

agnoscere, et oblata occasione alacriter amplecti, eaque uti deberent. At si nec ipsa quidem evidenti utilitate scholasticarum lectionum movemur, saltem extremam necessitatem, quae vere est durum telum, adventantem, et in nos irruentem contemplemur. Nec enim est quod hanc operam, docendique rationem et pleniorem iuventutis in Theologia institutionem amplius tantum in scholas Academiasve ablegemus, cum nec omnes discendi cupidi vel ob paupertatem, vel ob alia impedimenta in Academiis versari possint: nec nunc amplius, proh dolor, ulla ferme, excepta una et altera


274. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1167 | Paragraph | Section]

sunt immorati. Alterum vero illud proprium et aptum, ac (ut iam ita dicamus) textuale genus explicandi Scripturas, plane neglexerunt. 17 Imo illud negari non potest, plerosque tantum allegorias consectatos esse: ac in eis excogitandis, fingendis, pingendis ac decantandis praecipuam operam sumpsisse. Atque hoc vel inprimis fecit Origenes, cui tamen linguarum cognitio a veteribus tribuitur, ut parum recte in hac parte instrumento linguarum sit usus. Quid ergo inde explicationis solidae


275. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1239 | Paragraph | Section]

obscuritas et difficultas difficilem scriptoris parit intellectum 3. tractationes diversissimae 3. 4. uno vocabulo significatarum gradus 162. 163 Res bonas ob abusum vituperari 278. et verba mutuam sibi operam praebere 162. scibiles et notitiam quomodo philosophi distinguant 11 de Rebus duabus saepe tanquam de una agi 227 respectu aliquo valde multa dici 157 retributio vox quomodo usurpetur 314 revelationem pluris esse visione


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.