Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: operam

Your search found 423 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 100-130:


100. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non sustinebunt, sed ad sua desyderia coaceruabunt sibi magistros prurientes auribus et a ueritate quidem auditum auertent, ad fabulas autem conuertentur. Sunt quippe in his plurimi, qui pudendis gentilium poetarum cantibus tota die operam impendunt | et ne horam quidem diuinarum in ecclesia recitationum uacare auditionibus queunt. Transeamus ad eos, quos auditores tantum et non factores uerbi esse diximus, de quibus Domini sententia


101. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Denique in Euangelio Dominus: Luc12 Dabo uobis inquit os et sapientiam. Hanc uero sapientiam et iuuenes expetere et senes debent. Quam si adepti fuerint, dabunt certe operam, non ut diu, sed ut bene uiuant, neque ut ętate, sed moribus graues sint. Nam diu uiuere hoc quoque mali habet, quod necesse sit, ut qui diu uixerit, mortes uideat multorum, lugeat liberorum orbitatem, ingemiscat coniugis,


102. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

De vita solitaria. Caput XXI Huic excellentissimę professioni accommodatissima solitudo est. Da igitur operam, ut in coenobio cęlla , in deserto locus ab humano cultu uacuus | legendi, scribendi, orandi | et ea quę ęterna sunt contemplandi opportunitatem tibi pręstent . Nulla horum libera meditatio habetur in frequentia coetu-que


103. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| cum Ioanne in Apocalypsi: ap2 Qui sitit ueniat, et qui uult accipiat aquam uitę gratis. Beati sunt qui sitiunt et esuriunt iustitiam. sed nisi Scripturarum lectioni operam impendant, iustitię pręceptis nequaquam saturari poterunt. Sicut autem sitientibus dulcis est potus, ita discere cupientibus diuina sapit lectio. Illi duntaxat ad cęlestem cibum nauseant et manna fastidiant


104. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

Remisit Mattheo teloneum, Zacheo fraudes, mulieri deprehensę adulterium, latroni rapinas et homicidia, apostolo negationem. Luc. 5. Igitur si mercaturę negociationi-que operam impendis, desine usuris rem quęrere | atque hactenus quęsisse dole, sicut fecit Mattheus. quicquid dolo fraudibus-ue interuersum est, restitue | et tantum uitę necessariis contentus esto, Luc. 19. sicut fecit Zacheus | ac tum


105. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ita uitio abstinere, ut etiam diligenter incumbat studio uirtutum. Ideo dictum est: Matth. 3 Facite fructum dignum poenitentię, quia maxime poenitentibus conuenit, ut dimissis flagitiis bene beate-que uiuendi exercitationibus operam impendant; ut uidelicet superbiam excludat humilitas, libidinem castitas, auaritiam liberalitas, crapulam abstinentia, ocium labor, dolum simplicitas, odium charitas | et quicquid culpabile fuerat, contraria probitas


106. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ne forte is hodiernus uel crastinus sit | et tunc mori cogamur, cum nos multum adhuc uicturos credimus. Cęterum si conuersioni tuę (ut potissime fit) hoc obstat, quod uiolentę admodum sensuum tuorum cupidini non potes resistere, da operam ut possis. tolle concupiscendi occasiones | et membra scandalizantia abscide. auerte oculos ne uideant quod ad peccandum prouocat, aures ne audiant, nares ne odorentur, os ne loquatur, manus ne contrectent. A pristinis quoque


107. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

In eos qvi sacramentvm svmere excvsant. Caput XIX Cęterum non fortasse minus peccant illi, quibus tametsi uereantur polluti accedere, magis libet abstinere | quam operam dare ac moliri | ut digni accedant. Timent scilicet Domino communicare, et eiusdem minas imperterrita aure excipiunt. Ait enim: Ioan. 6 Nisi manducaueritis


108. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Mat. 9 Quare nos et pharisei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? Si uis igitur, ut ieiunium tuum Deo gratum sit, nihil tibi ita arroges, ut aliis detrahas, alios sugilles, sed operam da, ut cum psalmista dicere possis: ps. 34 In ieiunio humiliabam animam meam. Porro ieiunium ipsum quantę uirtutis sit | quanti-que emolumenti, exempla in diuinis scripturis relata


109. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

saturitas panis | et abundantia, et ocium ipsius. Quanto igitur melius penuriam pati | et continentię uirtute abundare | quam copia rerum affluere et turpis luxurię sordibus inquinari? Quanto pręstabilius obseruandis ieiuniis operam dare | et abstinentia superbiam fastum-que contundere | quam crapula inflatum neque bonorum neque malorum quę futura sunt meminisse | et a Deo recedere? Quod crimen illorum fuit, in quos per Amos prophetam exclamat Deus: Vę


110. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ascendere curet, eundem imitando, qui in se credentibus, ut sua sequantur uestigia iubet. Et qui in tecto sunt, hoc est, qui ad summa iam peruenerunt, non descendant, ne conuersationis pristinę sordibus inquinentur. Et qui in agro uitę actiuę operam patrifamilias locauerunt, non reuertantur tollere tunicam suam, ne rursum inutilem ociositatem, quam recusarunt, induant | et labore intermisso promissę mercedis denarium amittant. Horum autem hęc summa est, ut cum


111. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

benefacere. Rationale animal est homo. si naturam suam non peruerterit, sapientiam exquiret. Ingenita est enim ei ratio, qua et bonum expetat | et a malo declinet. Dabit itaque operam, ut disciplinis instruatur, quę naturam suam perficiant, ne ignarus rerum erret | nec pro bono accipiat malum et bonum pro malo, ac dum sapienter se facere putat, insipientię arguatur. Nam licet affectionem boni habeamus a natura, non tamen et scientiam quę efficit


112. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

poterimus dicere: Non est nobis colluctatio aduersus carnem et sanguinem. Interim si in hac leuiore ac proletaria pugna non uicerimus, quomodo in magis graui bello principum atque rectorum uincemus? Porro si strenui militis operam in turba pręstiterimus, iam certe altius promoueri merebimur, ut uidelicet inter decuriones | uel centuriones | uel tribunos etiam ac duces censeamur. Quo si peruenire cupimus, ipsa militię nostrę rudimenta atque principia


113. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

luxuriam paret. Porro sicut ipse docuerat, ita discipulis suis prędicationis officium imposuit dicens: Euntes docete omnes gentes | seruare omnia quęcunque mandaui uobis. Optimi itaque Christi imitatores illi sunt, qui faciendis ad populum bene beate-que uiuendi sermonibus operam impendunt | et quod alios docent, ipsi pręstant, ne bonum quod uerbo ędificant, morum dissimilitudine destruant. Castitas Cęlebs pręterea et castus sit oportet Christi


114. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut nulla supersit spes futurę illorum conuersionis, et hoc apostolorum ipsorum exemplo, qui cum uidissent incredulos Iudeos Christum nolle recipere, ab eis discedentes aliis euangelizare Dei uerbum coepere. Itaque ne perfectis quidem conuenit ad obstinatos accessio, cum ne in docendo operam perdant, tum ne molliter blande-que alloquendo fauere illorum errori uideantur. Non minus declinandi sunt, qui in flagitiis obduruerunt.


115. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

syderei luminis ducatum amiserunt, et tenebras patiuntur quamdiu cum illo teterrimę mentis homine manent. Facessat igitur pessimus quisque a consortio tuo, ne cum illo manendo inquineris, ne illum frustra docendo operam perdas, ne illi adhęrendo Deum offendas. Mulierum etiam conuersatio castitatis professis est uitanda. dicente in Prouerbiis Salomone: Proverb. V Longe fac ab


116. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

habuit, qua uelaretur mortuus, nec suum quo conderetur sepulchrum. Quod si omnium Dominus in tanta rerum egestate in hoc seculo uiuere uoluit, pudeant sacerdotes, erubescant episcopi | amplas sibi ędes construere, cumulandis pecuniis operam impendere, uestibus preciosis renidere , omnibus denique mundi deliciis diffluere , et se Christi seruos profiteri. non tales elegit Christus, non talia pręcepit | nec talem semetipsum exibuit.


117. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

solet quam bellum. quia incontinentiores reddit | et in omne uitium oblata securitate proniores. His ergo bellum potius optetur, ut male uiuendi licentia coerceatur solicitudine periculorum. Modestis uero et temperantibus uiris, ut animo excolendo officiosius operam impendant, belli impedimenta submoueri desyderemus. Ita enim exteriore aduersario pacato ac cessante, facilior cum isto quem assidue intra nos patimur, erit pugna. Quem certe nisi domuerimus, nisi animi in quo ratio est, ditioni


118. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prorsus fine claudenda poenarum inquietudo. Quoniam pro peccato quo Deus infinitus offenditur, infinita debet esse punitio. Ista nobiscum reuoluentes demus operam, nequid maligna mente fingamus coram aliis, nequid simulemus, quod uel illis uel nobis noxium fore nouimus aut iniquum | aut turpe et inhonestum. Simpliciter sine fraude, sine inductione, sine malicia, sine fuco omnes diligamus tam uerbo quam opere.


119. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

facienda opera corporis fatigatio diligentior. Cum hoc telorum genere qui in pręlium processerit, eius castitatis arcem | neque carnis foeda titillatio | neque diaboli callida machinamenta poterunt euertere. Primo igitur da operam, ut ieiunando de cibis potius quam de lasciuia cogites | et uenarum calorem temperes uentris uacuitate. Luxuriant enim corporis uenę pabuli repletione succensę | et ebullire in libidinem affectant.


120. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quippe alter alteri fidem, debet charitatem, debet honorem, pudorem, pacem | atque concordiam. Talia si intercesserint, exolui ab his quod debetur manifestum est. Oportet autem in eo quidem reddi debitum: ne alteri generationis operam exigenti alter deneget. sequitur enim: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed uir. similiter autem et uir sui corporis potestatem non habet sed mulier. Hinc ait: Nolite fraudare inuicem nisi forte ex consensu ad tempus ut uacetis orationi.


121. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Licet autem nunc non sit locus repudii | turpissimum tamen est | repudio dignam uideri. Sarra Sit pręterea diuinę rei studiosa et ad preces Deo offerendas prompta, ut Tobię coniunx Sara, quę antequam coniugalem operam iniret, triduum cum illo in oratione perseuerasse traditur. et ambo quidem felicem connubii euentum habuerunt, eo quod initia illius Domino consecrassent. Sit postremo in incessu modesta, grauis in aspectu, in sermone uerecunda,


122. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| ut membris corporis nostri, et saluti eorum consulere non minus accurate quam nostrę consultum uellemus, si idem mali pati contigisset. Tunc enim siqua calamitate ipse oppressus fueris, siqua uiolentia uexatus, non te pudebit opem implorare, quam alias pręstitisti. Da modo operam, ut cum beato Iob dicere possis: 29 Oculus fui cęco et pes claudo | pater eram pauperum, et causam quam nesciebam | diligentissime inuestigabam. conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam predam.


123. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eum iterum beneficus erit, cuius ingratitudinem semel fuerit expertus? Itaque rarius accipiet, qui in reddendo negligentem se pręstabit. Illi uero qui capessendis uirtutibus operam impendunt, non rerum emolumenta sequuntur sed morum. Eis incumbunt officiis, eorum cura studio-que distringuntur, in quibus uersantes | non diuitiis quę improbis etiam communes sunt, sed quod longe beatius est, uitę sanctimonia


124. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quod si tandem | non ut olim ad inferos animę iustorum descendant, sed in sublime angelorum sedibus inferantur, iocundissimo Domino sui conspectu fruiturę, nonne multo nos causatius quam prisci illi, de quibus paulo ante est dictum, Deo seruire debemus | et soli nauare operam | contemptis-que omnibus ipsum unum, absque quo nihil est beatum, tota mente concupiscere? Merito igitur sequens credentium ętas ad omnia dura atque aspera perferenda coepit accingi, mollia uero respuere et delicata | atque in his


125. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

curauerit | et tandem mori potius quam Deo peccare optauerit. Atque hęc hactenus. nunc autem ad reliquas charitatis partes descendere statuens, arbitror non minimam, sed pręcipuam potius esse: cum bene uiuendi pręcepta didiceris, operam dare ut alios doceas. Igitur de illius qui docere uult officio disseremus. deinde uidebimus , quantum iuuat, si adsit qui doceat, et quantum nocet, si absit. De officio catholici


126. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mittendi erant, igneę linguę, et ipsi repleti Spiritu Sancto coeperunt loqui (ut Lucas inquit) uariis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Tu quoque o sacerdos, qui et ante ut disceres quę Dei sunt, omnem curam operam-que adhibuisti, et postea ut doceres, syncero corde feruenti-que in Deum ac proximos charitate pulpitum inscendisti, si sapienter, si egregie, si efficaciter uerba feceris, nihil tibi arroges, nihil tuo uel ingenio uel studio plaudas. totum hoc Spiritus Sancti gratia est,


127. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Antonius. Hilarius. Serapion. Archebius. Pacomius. Dorotheus Hanc certe adepti sunt: Antonius qui sportulas de palmarum foliis texuit; Hilarion qui ligna concidit; Serapion qui cum suis discipulis messis tempore operam locabat, ut inde haberet quod ipsorum uictui annuo sufficeret; Archebius qui suis manibus cęllas construebat quas aliis donaret; Pacomius cui cum suis monachis propositum fuit manuum labore uictum quęrere; Dorotheus qui diuenditis quas texuerat sportulis |


128. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

liber. quando quidem non solum abundantia et saturitas euertit Sodomam, sed etiam ocium. immo tanto nequius ociatur pauper quam diues, quanto minus habet causam ociandi. Diues nempe cum ociosus fuerit, uoluptatibus luxurię-que operam dabit. Pauperi autem necesse erit | furto ac rapinis quęrere unde uiuat, et in alios grassari, ne ipse fame pereat. Longe itaque periculosius est ociositas egentis quam abundantis. Quid pręterea dicam?


129. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

impietatem compellit? quomodo crucem Domini portare debeo? Si paratus es impia suadentibus nunquam cędere | et prius omnes omnium tormentorum cruciatus forti animo subire | quam Christum deserere, crucem Domini geris | et ipsum sequeris | illo-que te dignum pręstas. Da igitur operam ne prompta desit uoluntas ad patiendum tunc quoque cum patiendi non suppetit occasio. Quod si feceris, tu quoque a Domino in pace collectus cum sanctis martyribus dicere poteris: ps. 68


130. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est, sed etiam necessaria. Charitati enim proxima est, dum per eam hominum saluti consulitur, medicorum more, qui putrescentia hulcera incisionibus cauterio-que curare aggrediuntur | et morbo irati dum sęuiunt, restituendę sanitati operam impendunt. Hinc est illud Ecclesiastis: 7 Melior est ira risu, quia per tristitiam uultus corrigitur animus delinquentis.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.