Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nomini

Your search found 124 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 38-46:


38. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 47 | Paragraph | Section]

Hungariae conterminam incolunt, in eius fidem redire dubitarent. Tametsi Alemani et uetere in Hungaros odio arderent, utpote cum quibus inimicitias, ueluti inter plerosque finitimos fieri solet, fere semper habuere, et uehementer cuperent detrimenta, Alemanico nomini proximo bello a Matthia Chugniade illata, aliqua ex parte per occasionem resarcire. Igitur ubi quo diximus modo rumor totam Austriam peruasit Maximilianum et suae gentis exercitu satis instructum, et multis Hungarorum principibus sibi clam conciliatis, de regno


39. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

ut arbitror, Vuladislaui reditu ― non enim deerat rumor eum hostili metu in Boëmiam aufugisse arcem Vesprimiensem, situ fere inexpugnabilem, Alemanis magna famae iactura tradidit, praesidioque accaepto ad Maximilianum desciuit. Quo facto Sclauenorum quoque nomini (erat enim Sclauenis natus parentibus) haud mediocrem apud Hungaros inussit notam. Coepit enim uulgo passim ferri Sclauenos Hungarorum esse proditores. Solent enim plerique ex unius hominis delicto uniuersam fere gentem, quod ualde iniquum est, accusare. Nec


40. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

perhorrescens? Verum enim uero, uiri Hungari, eminens regum fortuna est, atque in excelso sita, omniaque illorum facta illustria sunt, quae scilicet ueluti in aedito quodam posita scopulo nequeunt occultari. Vnde non modo nihil a regibus proficisci debet, quod nomini eorum ullam notam sit iniecturum, sed quod ne suspitionem quidem criminis sit daturum, propterea quod siue hominum malignitate, siue naturae uitio id eueniat, multo minus conspicuum est, quod a principibus uiris recte, honeste, et cum uirtute agitur, quam quod ab his


41. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

anteponunt, quanto magis id principibus uiris ac regibus est faciendum, utpote quorum facta caeteris documento esse debent? Quin etiam non modo curandum est, ut iustitiae famam conseruemus, sed multo magis inuigilare oportet, quemadmodum, si quid maculae nomini Hungarico insederit, deluatur. Solet enim hoc ab inimicis frequenter ferri sermonibus Hungariam cubicularis lecti et fidei esse inopem. Non obstet igitur, uiri Hungari, ulla nobis cupiditas, quin ab inuidis notam maligne inustam fide nostra deleamus, inimicosque nostros uanos ac mendaces


42. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

uel lenitate uel ignauia inquietis hominibus audaciam incitante. Nam non solum Hungari Vuladislauum nefario consilio sibi obnoxium facere conati sunt, sed etiam Turcae, hostes Christiano nomini acerrimi, eodem tempore multa in hunc regem, plane magis dormientem quam strenui principis munus obeuntem, moliti sunt. Etenim Halis, inter Turcaicae gentis satrapas id temporis omnium bellicosissimus, atque immanitate in Christianos ualde notus, perspiciens regem ab Hungaris in


43. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit hanc iniuriam ab se confictam priuatim intra parietes deplorare, uerum etiam stulta quorundam amicorum persuasione ad Romanum pontificem eam deferre haud dubitauit, regemque ex iure uocatum pontificis subicere iuditio. Quo facto et proprio nomini turpissimam inussit notam, et Vuladislauum, simulque regnum Hungariae maximo affecit incommodo, dum Hungari regis coelibatu publicis uiribus, ut erat, plurimum deesse arbitrantur. Quam ob rem ipsi Hungari suo capti


44. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

ad Hungarorum opem implorandam, utpote (quos timeri a Turcis fama haud falsa plane erat) necessario confugiunt, non tam eorum amicitia fraeti quam existimantes illos, si quis stipendium offerret, haud difficulter arma in Turcas sumpturos, quum alioqui his et per se essent infensi, et Christiano nomini deditissimi. Misso igitur ad Vuladislauum, cui Hungari ob segnitiem uaccae nomen indiderant, oratore Sebastiano Iustiniano, oratione quam maxime miserabili (ipsi etenim eam aeditam uidimus) detegendo clades sibi ab hostibus illatas hortati sunt regem, non suo solum nomine, quod


45. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

expeditionis aduersus Turcas suscipiendae, cui quidem expeditioni rex ipse nullam afferret moram, si tanto bello capescendo tempus idoneum foret, ad arma conuolasse; quare qui regi et nomini Hungarico hostes non essent, sese a flagitiosis et noxiis hominibus secernerent, atque in dexteram transirent partem. Magna eorum pars una cum Ambrosio transiere, metu magis pugnae instantis quam coniurationis poenitentia, et quia proprium rusticorum est in dimicatione ferocia magis


46. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

agitare. Identidem tamen Samandriam clam noctu nuntios mittebant, qui Balidi Iachio, praefecto Samandriano, indicarent quanto ipsi in periculo essent, orarentque, ne Chaualam sua cunctatione hostibus proderet, simul ne pateretur Turcaico nomini per absentiam Selynis tantam ignominiam inferri, admonerentque illum supplicii, quod eum arce amissa a Seline maneret. Balis simul periculo eorum, qui Chaualae obsidebantur solicitus, simul sciens se Selynis iram non euitaturum, si locus expugnaretur, omnibus Turcis,


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.