Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quum

Your search found 2247 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1169-1181:


1169. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 37 | Paragraph | Section]

Antonius Wrancius Valentino Basoni S. Audiens te, Valentine charissime, in patriam jam rediturum tandem, summam voluptatem accepi; majore nunc afficior tristitia, quum redire differas. Si de loco ac statu tuo dubitas, frustra id agis. Nam hic tibi omnia sunt integra et ex sententia successura. Apud Joannem Statilium, episcopum Transsylvanum, avunculum meum, quemadmodum Michael Farnae tecum perfecit, poteris habere conditionem non contemnendam, apud vero


1170. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 35 | Paragraph | Section]

praesertim si tantorum principum foedus et consensus non refrigescet. Tu interim ad quae moveo, hortor, urgeo, adhibe animum, et redi vel fratris tui gratia, qui te plurimum in hoc regno esse desiderat, quique tibi ob tam diuturnam istam tuam moram etiam vehementer irascitur, et quum accepta ab eo pecunia, qua te a creditoribus Viennensibus redimeres, nondum redemeris, neque domum redieris, etiam dejerat: nunquam posthac tibi suppeditaturum, quo te sustentes, tametsi ad Libitinam devenisses. Me, ut semper habuisti, habes tui amantissimum. Rogo mittas mihi Ursini Velii de


1171. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 35 | Paragraph | Section]

istam tuam incesserim, quae nullibi adhuc tibi certam sedem constituere voluerit, et surgentem te semper nequitia sua, virtuti quippe tuae non tibi inimica quasi manu colliserit: equidem confido, te, cui animus meus apertus est, vel me tacente perspecturum facile, idque sine dubio crediturum; quum te sincero corde semper amaverim, meque abs te amari non vulgaribus argumentis cognoverim. Nunc vero accepto certo nuncio, te esse in oppido Kesmark, vehementer ipsi mihi et gavisus et gratulatus sum, quod superesses et certe valeres, utererisque tanti viri contubernio ac patrocinio, statimque


1172. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 35 | Paragraph | Section]

quod superesses et certe valeres, utererisque tanti viri contubernio ac patrocinio, statimque pro mea in te benevolentia scribendum mihi ad te esse duxi, ut saltem mutuis litteris colloqueremur et una essemus. Habes jam animum erga te meum, habes et voluntatem. Restat, ut te soler, si solandus es, quum et homo sis et humani a te nihil alienum putem. Casus itaque tuos, Tranquille charissime, fer, ut soles, forti animo, virtute tua te sustentes, nec fortunae succumbas, quae natura ipsa debilibus, et iis, quibus infra nihil est, facile parcit, et in suis caudicibus haerere permittit; magna vero


1173. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 17 | Paragraph | Section]

ubi usuvenerit, pro mediocritate mea soleo commendare, si paulo constantior et minus praeceps esset, studeretque parsimoniae, neque ex novis rebus, quas Aloisius Gritti moliebatur in Hungaria, spes suas dum festinat assequi, ingratitudine sese erga Joannem regem infecisset. Nova nulla scribo, quum ipse melius scias, si quae sunt. Sunt autem veteres ignes et incendia, novi vero luctus et angustiae ac mala universa, quae jam inde a clade Mohachiense nobis minitantur, utinam non opprimant.


1174. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 17 | Paragraph | Section]

Antonius Wrancius Hieremiae Jacobino S. Adagium est, multas amicitias silentium dirimere, quod etsi penitus necessitudini nostrae non contigit, nonnihil tamen ob diuturnam absentiam nostram mutuam, quum usu et consuetudine sua caruerit, oblivione jam labi ac cessare videbatur, nisi opportune nuper hic Segesvarii convenissemus, et velut a longo quodam postliminio, non dicam amicitiam, quae alioqui animo meo, arbitror, neque tuo unquam exciderit, sed amicitiam hanc sane nostram jucundissimam,


1175. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 13 | Paragraph | Section]

silentium tuum necessitudinis nostrae crassatorem dirimerem, et vocalem redderem. Nam quod ad me attinet, quamquam facilius invitatus respondeo, quam invitem, invito tamen, doque operam, ut te vel ex hoc a me sincere amari intelligas, meque obnixe contendere, ne ipse quoque animo tuo effluam, quum tu in meo totus sis. Sed haec expostulatio ne sit tecum mea, an potius litterarum tuarum efflagitatio, tute judices, et pro amicitia nostra expendas. Caeterum si litteras tuas interdum legero, leges crebro et tu meas, ac aeque copiosas et plenas amoris, ut fuerint tuae, idque, ut ingenue de me


1176. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 15 | Paragraph | Section]

abs te quanti fio, et quam vehementer me amas, perspicio, verum scito, nunquam meum cor ejusmodi ambiguitate fluctuasse, quamquam existimavi te Cracovia excessisse aut vita decessisse, quod nemo unquam ab eo tempore, quo ab invicem discessimus, ubi locorum ageres, nuncium mihi afferre potuerit; quum nullus istinc orator, aut quivis privatus civis ad nos venit, quem de te non quaesierim, litteras vero quot ad te dederim, ipse Erasmus testis sit. Sed nunc tu recte, mi Petre, et dignum amicitia nostra fecisti, quod usuram tanti, tamque diu muti inter nos temporis epistola tua redemisti,


1177. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 21 | Paragraph | Section]

Quamquam nullum mihi argumentum scribendi occurrebat, quod aut tua aut mea interesset, recordari tamen illorum, quos dudum amandos, colendos, observandosque nobis proposuimus, non tam debiti nostri muneris esse censeo, quam suave jucundumque futurum, si saepius id fecerimus. Quum enim superiore abhinc jam secundo anno essem Viennae Pannoniae cum oratoribus nostris, qui de pace nostra Hungarica apud serenissimum Romanorum regem agebant, et te ibidem legatum invisendi, cognoscendique gratia convenissem, quem de fama dudum, de facie nondum cognoveram, tanta me humanitate


1178. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 12 | Paragraph | Section]

Vaciensi episcopo S. Tametsi deberem crebriores ad te dare litteras, praesul optime et de me saepe benemerite, quem filiali ac vigilantissima observantia prosequor et colo, ut ex me quoque nonnihil eorum intelligere posses, quae nunc in aulam quaeque dies afferat; tamen quum ego nonnisi vulgaria, et quae in triviis circumferuntur, id temporis habeam, quibus certe indignum esset aures tuas offendi, per me potissimum: minus multa ac non ita saepe scribo, quum alioqui te tum regiis, tum multorum aliorum litteris, ad quos res alicujus ponderis perveniant, quotidie


1179. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 12 | Paragraph | Section]

et colo, ut ex me quoque nonnihil eorum intelligere posses, quae nunc in aulam quaeque dies afferat; tamen quum ego nonnisi vulgaria, et quae in triviis circumferuntur, id temporis habeam, quibus certe indignum esset aures tuas offendi, per me potissimum: minus multa ac non ita saepe scribo, quum alioqui te tum regiis, tum multorum aliorum litteris, ad quos res alicujus ponderis perveniant, quotidie certiorem fieri non dubitem. More itaque solito salutem tibi a Deo Optimo Maximo et omnem optatum statum cum felicitate,annosque quam longissimos, verum quoad taedium non afferent,


1180. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 12 | Paragraph | Section]

a Deo Optimo Maximo et omnem optatum statum cum felicitate,annosque quam longissimos, verum quoad taedium non afferent, precabor. Meam deinde operam, studium ac servitutem propensissimo animo, dudum alioqui tibi addictam offero et commendo, quae quidem in hac parte omni libertate mihi charior est, quum illa uteris. Ea ut saepe uti non dedigneris, oro, obsecroque plus quam vehementer. Vale. Segesvarii XVI. kal. Martii MDXXXVIII.


1181. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 12 | Paragraph | Section]

Antonius Wrancius Nicolao Bogaucio episcopo Dumnensi S. Quoniam soleo ad amicos meos charissimos eo longiores dare litteras, quo rariores, nostra hujus temporis nova largius perscripta accipe, quae quidem non existimo nova esse, quum jam inde a conciliata Turcae amicitia semper nobis et timenda et exspectanda fuere. Solimanum imperatorem Turcarum omnino irati animi erga nos esse, non dubiis argumentis percipimus, nec alia causa est, quam quod in mutuam concordiam principum christianorum proxime factam, Joannem quoque regem


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1538], Epistulae anni 1538, versio electronica (), Verborum 4332, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.