Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quoque

Your search found 5998 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 159-208:


159. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

egregi artificis exactum signum atque imaginem ad imitandum proponere ut tales ipsi euadere possint quales auctores illius picturae fuerint, sic etiam huius optimi imperatoris clarissimique principis atque ducis mores et uitam te aemulari uelim ut, cum eius uirtutes assecutus fueris, honores quoque ac dignitates, summum denique principatus gradum in re publica obtinere possis. Vale. Coriolani Cepionis Dalmatae Petri Mocenici imperatoris gestorum liber primus.


160. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

urbis inter patricias familias semper habita est. De qua etiam multi clarissimi imperatores, naualis belli gloria uiri illustres, fuere, Thomas denique inclitus Venetorum dux qui ob magnitudinem rerum gestarum caelo et immortalitate dignus extitit. Petrus quoque ipse non minus ob uitae integritatem atque fidei sanctimoniam quam ob animi magnitudinem et belli peritiam clarus habetur. Quapropter et strenuus imperator senatorque optimus, et ciuis bonus semper existimatus est. Itaque accepto imperio armata trireme festine atque


161. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

consilio imperator in bello administrando uteretur. Qui, armatis triremibus, appetente uere ad imperatorem mature se conferunt, cum eo simul quid aestate noua agendum, quidue esset potissimum, et ad opprimendum hostem et rei publicae statum confirmandum, deliberaturi. Ferdinandus quoque, Apuliae rex, ex foedere misit naues rostratas decem sub Rechaiensio duce, qui ex consilio imperatoris nostri bellum contra Turcum gesturus esset. Othomanus, Turcorum princeps, ueritus, opinor, ne ob


162. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et suorum maiorum gloria dignum, dissuadentibus tamen legatis nihil actum est. Verebantur enim ne barbarus hostis, bello lacessitus, oratoribus, uiris nobilibus atque innoxiis, manus inferret. Igitur, iam instante hieme, dux regiae classis Neapolim ad regem se recepit. Marinus quoque Malipetrus cum Ludouico Bembo legati domum reuocantur. Veneti, de compositione rerum cum Turco spe reiecta, in sequentem annum bello se praeparare statuunt.


163. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad regem Ferdinandum, quatenus eos monerent suaderentque ut ad opprimendum communem hostem pestemque perniciosissimam christianae religionis animum atque uires intendant. Pontifex accepta benigne legatione, se pro uirili sua non defuturum promisit. Ferdinandus quoque rex summo studio nauare operam in annum futurum pollicitus est. Imperator etiam misit nuntios cum litteris et ad magistrum Rhodiae religionis et ad regem Cyprium, ut uere ineunte bello se praeparent, nauesque ex foedere debitas mitterent. Interea ipse cum


164. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

duos portus ac naualia clara et celebris. Cuius, dirutae et euersae, multa monumenta etiam nunc extant. Nam et theatri aedificium, et tectorum ac templorum quadrati lapidis moenia semiruta et disiecta uisuntur. Ager quoque, absque alia mitiori cultura, a pastoribus tantum habitatur. Igitur imperator sub lucem ad quendam sinum illius regionis Barbanicola uocatum applicuit. E uestigio emissi equites ac naualis turba absque ordine omnia percurrunt, maximum


165. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

in naues omni praeda ad Delon insulam uenit. Haec olim ob insigne Apollinis templum et sacrorum cerimonias conuentibus uniuersae Graeciae celebrata fuit, nunc deserta ac inhabitata est. Extant tamen templi et amphitheatri uestigia albi marmoris, columnarum quoque ac signorum maximus numerus, colossus etiam cubitorum quindecim, cum hac inscriptione: Νάξος Ἀπόλλωνι. Sunt et cisternae multae mirae magnitudinis, etiam nunc aquarum plenae.


166. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

urbes diuertit. Inter nauigandum uero, ad Maleum promontorium Rechaiensius, regiae classis dux, cum decem septem triremibus ei occurrit. Ubi, nauticorum more celeumate ac signis inuicem consalutati, simul Methonam ueniunt. Ibi imperator accepit Cardinalem quoque, legatum Pontificis Romani, cum classe aduenire. Deinde, acceptis cibariis, simul cum regio duce ad insulas Asiae adiacentes mature se contulit. Habent Rhodii oppidum opere ac defensoribus munitissimum ac inexpugnabile, quod


167. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

magno clamore ab utraque parte edito infestis armis concurrunt. Atrox proelium committitur. Equites, impedientibus praeruptis saxis, nostris non multum auxilio fuere. Nauales uero socii ac milites eminus plumbea glande tormento emissa et sagittis, cominus ense et hasta hostem feriunt. Hostis quoque missilibus, quibus maxime praeualebat, nostrorum multos sauciat. Stetit aliquantulum anceps proelium. Tandem nostri, et numero et uirtute superantes, obtruncatis multis hostem in fugam uertunt. Multi uiui capiuntur, caeteri ad praeruptos montes atque inuios anfractus


168. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Et legi et audiui et etiam nunc uideo, egregie imperator, Venetorum animum in defendenda religione christiana supra omnes reges ac principes praecipuum fuisse, Venetosque suis armis multas christianorum gentes ac prouincias a barbarorum rabie defendisse. Tu quoque, magis quam caeteri imperatores, operam nauasti, audaciamque rabidi hostis tua uirtute fregisti. Igitur macte uirtute, ad reliqua agenda strenue perge. Ego autem (ut par est hominem religiosum) supplici oratione deum optimum maximumque precabor, ut tibi felices successus tribuat. Copias uero


169. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

deliberaturi quid potissimum agendum sit. Samos insula deserta est; olim ob fertilitatem celebratissima fuit, nunc feris tantum cuiusque generis referta, mellis quoque siluestris per siluas passim abundans, aquis etiam dulcissimis undique scatens. Hic equos caeterasque copias ad resumendas uires atque animi laxandi gratia exponunt. Milites ac turba omnis uenationi incumbit: per saltusque ac ferarum latibula discurrunt. Dum uariae ferae


170. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

nauium ad se uocat, uti scalas et crates binas aut ternas in naues conficerent iubet. Quibus strenue paratis Samo soluit; zephyro flante Rhodum praeternauigans uelocissimo cursu ad insulas Chelidonias delatus est. Rhodii quoque duas triremes in auxilium mittunt. Erat autem numerus uniuersae classis nauium octuaginta quinque. Ex quibus Pontifex decem et nouem miserat, regiae decem et septem erant, Rhodiae duae, Venetae quadraginta et septem, in quibus


171. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

undique muro apponunt, cratibus desuper iactis contegunt. Quibus paratis, nostri crates subeunt ac muros suffodiunt. Ad portas etiam urbis, quae occidentem spectant, ligna, taedam et aliam aridam materiam coaceruantes apponunt, et igne supposito claustra lignea portarum comburunt. At oppidani has quoque ualidissimo muro muniunt, alii per muros discurrunt, saxa et alia pondera in suffodientes muros deuoluunt, sulfur ac picem ardentem ad comburendas crates, quae nostros a saxis defendebant,


172. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

oppidanos a defensione murorum deturbare tentant, multos uulnerant ac interficiunt. Oppidani etiam bombardis et aliis missilibus in nostros pugnant. Nonnulli saucii ex nostris cadunt, atrox pugna ubique committitur. Legatus obequitans instat, hortatur, ut rem strenue gerant obtestans. Praefecti quoque nauium omnes pro uirili sua operam nauare student, et munia sibi demandata strenue exequuntur. Erat in urbe mulier christiana, Illyrica natione, multis annis in seruitute uitam degens, quae, per muros discurrens, sicubi nostros cessare ac remisse rem agere


173. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et ad uehendas ex Peloponneso bombardas multorum dierum erat opus, nec classis absque portu tuto manere poterat (nam tota ora Pamphyliae importuosa est, unicum urbis portum habens, uix quindecim nauium capacem, sinusque Pamphyliae apertus ac expositus, maxime quoque uulturno et austro, qui uenti praecipue Pamphylio mari saeuire solent), igitur, ex communi sententia, decernunt in crastinum obsidionem soluere et deuastatis omnibus, quae extra urbem sunt, inde


174. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sententia, decernunt in crastinum obsidionem soluere et deuastatis omnibus, quae extra urbem sunt, inde recedere. Erant autem suburbana magnificis tectis aedificata et quae frequentibus uillis speciosae urbis faciem prae se ferebant. Horti quoque erant arboribus pomiferis egregie exculti, ac fontibus undique manantibus irrigui. Nostri itaque sequenti die, igne supposito, tecta comburunt, arbores ferro succidunt, cuncta prosternendo deuastant. Quibus impigre peractis, imperator inde soluens intra paucos dies Rhodum uenit. Qui dum


175. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

opprimendum Othomanum in expeditione esse, et iam eius duces cum expedita manu magna audacia Armeniam minorem Othomano subditam inuasisse, Tocatque, ualidissimam urbem eiudem regionis, et nonnulla alia oppida cepisse. Deinde affirmat Persas equis, uiris satis superque abundare; Persas quoque hasta, ense, sagittis ad pugnam idoneos, caeterum reliqui instrumenti bellici ignaros atque expertes esse. Proinde Pontificem Romanum, Venetos atque alios principes christianos se adire uelle dicit, oraturus


176. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Est ex parte occidentis oppidi Sancti Petri, de quo supra mentionem fecimus, Termerium, Myndiorum promontorium, multa milia passuum in mare excurrens uersus Coum insulam: regio aprica, uentis omnibus peruia, uinetis atque oliuetis caeterisque arboribus fructiferis optime consita, frequentibus quoque uicis bene habitata. In qua regione uiri tantum in praesens per autumni tempora colligendorum fructuum gratia remanserant. Nam, propter belli metum et excursiones, superioribus diebus in propinquis locis factas,


177. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

subito et insperato malo oppressi, trepidi quid potissimum agant nesciunt: alii arma capiunt et ad ruinas murorum hosti occurrunt atque congrediuntur, sed a nostris et numero et uirtute superati sine mora trucidantur, alii tecta ascendentes tegulis ac lapidibus nostros infestant. Mulieres quoque pauidae cum adultis uirginibus ad templa, quae illi moscheas uocant, concurrunt: passis crinibus, aras amplexantes, prophetam suum inuocant. Multae cum paruis liberis domi se obstruunt. Nostri, urbe potiti, omnia depraedantes per totam urbem discurrunt. Alii filios e complexu


178. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uirginibus ad templa, quae illi moscheas uocant, concurrunt: passis crinibus, aras amplexantes, prophetam suum inuocant. Multae cum paruis liberis domi se obstruunt. Nostri, urbe potiti, omnia depraedantes per totam urbem discurrunt. Alii filios e complexu matrum abstrahunt, ipsas quoque matres capientes; alii muliebrem turbam de templis extrahunt, Machometum inuocantem; reluctantes per crines apprehensas trahunt. Quaedam uidua, cum in monumentum uiri sui incidisset, complexa monumentum, quasi


179. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

horarum spatio in cineres collapsa est. Hic uidimus multa antiqua monumenta quadrati lapidis ac marmore magnifice aedificata, quorum nonnulla corruerant, quaedam etiam extabant, inter quae Homeri monumentum cum statua et inscriptione Graecis litteris. Ager quoque urbi circumiectus, optime excultus ac Melo fluuio interfluente irriguus, frequentibus uillis habitabatur, quae omnia igne et ferro a nostris prostrata sunt. Delata sunt interfectorum hostium capita


180. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

dona ei offerret. Fama enim erat aestate noua regem ad ea loca uenturum esse. Deinde ex Senatus decreto imperatori mandatum est, ut ad omnia Usunasani mandata semper paratus sit, quaeque maxime cordi regis esse existimaret omissis caeteris ageret. Othomanus quoque, non solum fama excitus, sed per exploratores de magnitudine copiarum ac de aduentu regis Persarum plane edoctus, ultra non esse sibi cessandum ratus, bello se praeparare ac hosti occurrere statuit. Itaque, praeter consuetas copias, per omnes prouincias ditionis suae ut quaeque


181. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

magnum numerum equitum ac peditum euocat, multos mercenarios milites omnium nationum conducit. Praeter haec, multa milia curruum ad munienda castra parat, singulis curribus binas bombardas imponens. Tormentorum quoque omnium generum incredibilem copiam, atque hominum qui tormenta exercere usi erant magnum numerum parat. Quibus expeditis, omnes copias de Thracia in Asiam traiecit. Ipse etiam, munito Bizantio ac ualido praesidio ad urbem cum minore filio relicto,


182. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

raros amicos Usunasi esse), regi placere cupiens, fratribus regnum Ciliciae recuperare statuit. Itaque omissis caeteris, ubi forsitan res melius geri potuisset Venetisque magis conduceret, uerno iam tempore refectis nauibus et instructa classe, equitibus quoque assumptis, Ciliciam uersus nauigat, ac Rhodum ueniens a Rhodiis duas naues accepit. Inde soluens, Cyprum, ad regem amicum ac foederatum, diuertit. Rex


183. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quoque assumptis, Ciliciam uersus nauigat, ac Rhodum ueniens a Rhodiis duas naues accepit. Inde soluens, Cyprum, ad regem amicum ac foederatum, diuertit. Rex quoque Cyprius quattuor triremes cum duce Zamperio imperatori dedit. Imperator cum tota classe Cypro soluit, deinde ad Ciliciae litora, Seleuciae proxima, uenit, ubi tunc Caramanus, obsidendae Seleuciae gratia,


184. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

exploratis omnibus sibi cuncta referat. Itaque Coriolanus, omnibus perspectis, ad imperatorem redit, narratque oppidum a mari duo milia passuum distare, situm in monte arduo et excelso, a parte etiam orientis praerupto, caeterum tenui muro nec pinnis distincto circundatum, oppidanorum quoque turbam imbellem: oppidum ergo situ munitum, opere et defensoribus inualidum esse. Quapropter uel expugnatione oppido potiri, uel ad deditionem hostem adduci posse affirmat. Quibus acceptis imperator


185. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

operi instantes machinasque regentes tuti ac ab hostium tormentis tecti opus suum exercere possint. Igitur in trahendis atque aptandis machinis caeteroque apparatu faciendo aliquot transiere dies, per quos nostri oppidanos lacessere et sagittis aliisque missilibus infestare non cessarunt. Oppidani quoque suis bombardis ac telis ab opere nostros propellere et deturbare studebant. Itaque nonnulli ex nostris, multi ex oppidanis uulnerati cadunt. Et iam parata erant omnia ad destruendos muros; illa etiam bombarda, quae ex insula


186. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

aut Corico munitiorem, nec te Mustapha, uiro genere et uirtute nobili, meliorem, nec Hismaele uiribus et rerum usu strenuo fortiorem esse, qui potius clementiam quam uires imperatoris nostri experiri maluerunt. Quorum exemplo tu quoque oppidum ad quos haereditario et proprio iure spectat restituere debes, quod nisi nunc feceris, dum res in integro sunt, ubi imperator bombardas et caetera tormenta ad oppidum admouerit, cunctaque oppugnationi


187. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

collaudato praefecti consilio, Victorem Soprantium, legatum suum, ad hoc munus exequendum mittit. Victor e uestigio se ad oppidum confert, tunc oppidum a praefecto per deditionem accipiens, Caramano (nam et ipse aderat) tradidit. Hesibegum quoque cum eius cohorte, opera et suasione legati, Caramanus ad militandum secum mercede conduxit. Deinde Caramanus, aduertens opera ac uirtute imperatoris nostri regnum sibi recuperatum esse, equum sella argentea et faleris bullatis


188. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Se autem et situ et muris et defensoribus inexpugnabilem fore, oppidumque suae fidei creditum nulli quam principi suo, a quo illud acceperat, tradere uelle affirmat. Imperator, accepto praefecti responso, oppugnationi se praeparat, et, quoniam unicus aditus equiti, et hic quoque perangustus, iuxta litus maris ad conuallem erat, (nam caetera omnia perpetuus mons in theatri formam claudebat) uallo locum ac fossa munire iubet, praesidium ad obseruandum aditum imponit, ne, si potens hostis aduenisset, nostros ab oppugnatione


189. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quartam ab austro locat. Oppidum circumobsidere, ne quis intrare aut exire possit, mandat. Tunc impigre omnibus, quae ad exercendas machinas opportuna erant, paratis, bombardarum crebris ictibus muros quatiendo prosternere ac deicere incipiunt. Milites quoque, interim aditum ad oppidum tentantes, oppidanos lacessunt. Qui, dum nostros propellere student, detecti eminus a nostris sagittis uulnerantur. Et oppidani, nostros circunquaque et praecipue machinarum operi instantes, missilibus omnium generum deturbare ac ferire non cessant. Interim


190. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Igitur imperator accepto oppido Charagum cum oppidanorum turba abire quo uellet permisit. Praeda militi concessa est, oppidum igne succensum ac solo aequatum. Erant suburbana, propter forum mercatorium late frequentibus tectis habitata, horti quoque ob irriguum solum egregie exculti, quae omnia igni ferroque deuastata sunt. Quibus peractis imperator inde soluens Fiscum uenit. Fiscum olim Lyciae oppidum fuit, Rhodiorum ciuitati e regione situm, cuius nunc uix uestigia extant. Ager tamen


191. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

progredi noluit, nisi prius de aduentu suo quidque in animo sibi esset imperatorem moneret. Igitur Lodouicus imperatori refert archiepiscopum, legatum a Pontifice missum, Rhodum aduenisse, eumque scire uelle an aliquod egregium facinus gesturus esset: se quoque socium, si id in animo est, uenturum polliceri. Tunc imperator respondit: Ego et superiori anno et praesenti multa bene et prospere gessi, quae, etsi, pro magnitudine animi eius, legato forsitan parua


192. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

eius, legato forsitan parua uidentur, hosti tamen grauia et christianis principibus magnifica atque egregia uisa sunt. Et nisi omnibus nota essent, possem referre quae ab Hellesponto ad Syriam mari adiacentia nostris armis nostraque uirtute prostrata ac deuicta sunt; nunc quoque non ad minora toto animo incumbimus. Legati autem aduentus in manu ipsius est; tamen, si uenerit, et ob reuerentiam Pontificis, quem ego summe ueneror, et propter ipsius legati personam, qui in agro Piceno diu in armis uersatus belli haud ignarus est, nobis gratum


193. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cum multis principibus interfectus est, alii uiui capti ad regem adducti. Rex, prospero successu elatus, postero die omnibus copiis Othomani castra circundat. Othomano mos est in medio castrorum sibi priuatim munitiones facere, et in eis se quasi in arce continere. In hac quoque expeditione circiter quattuor milia passuum in circuitu locum uallo fossaque munierat, currusque catenis compactos circunquaque post uallum obiecerat, singulis plaustris binas bombardas imponens, praeterque eas ingentem copiam tormentorum cuiusque generis ad defendendas munitiones


194. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

aliorumque tormentorum exercitatos, locauerat. Intra uallum habebat equites uiginti quinque milia, quos de toto exercitu delegerat. Hi maxime Thraces atque Triballi erant. Peditum quoque, quos Ianizaros uocat, uiginti milia erant, manus prope inuicta, et Macedonicae phalangi persimilis. Persae ergo, fugatis reliquis copiis Othomani, ad munitiones ueniunt. Othomani milites, qui intra uallum erant, cum


195. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

archiepiscopus, Cyprum appulsus, amicis atque popularibus suis consilium aperit, et ad occupandum regnum suadet: facile illos tyrannidem regni obtinere posse affirmat. Regis Ferdinandi filium puerum esse docet, cui regis filiam, puellam etiam, despondere uolebat. Regem quoque suum infantem esse ostendens, illos inter duos pueros dominaturos, modo Andream Cornarium, reginae patruum, e medio tollerent. Et, ne Venetorum potentiam pertimescerent, multa illis commentatus est.


196. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

mercedem non soluerat, occisum narrant: se in fide reginae et in Venetorum amicitia mansuros affirmant; praetorem rogant, ut Senatui Veneto et imperatori scribat Andream sua culpa a militibus mercenariis, quos stipendio fraudauerat, interfectum esse. Se quoque oratorem Venetias et ad imperatorem mittere uelle dicunt, qui et fidem eorum integram regi suo cum matre, et amicitiam perpetuam Senatui Veneto polliceatur. Praetor, tametsi eos falsa locutos sciret, tamen, tempori inseruiens, omnia se facturum promittit.


197. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad imperatorem classis mittunt, ut atrocitatem caedis Cornariae leniat, et, si qua expeditio contra eos futura esset, rem quoquo modo posset protraheret. Litteras quoque reginae nomine eiusque manu adscriptas et ad imperatorem et ad Senatum mittunt, quibus continebatur Andream a militibus propter eius auaritiam occisum, se cum filio regnum libere administrare, omnesque sibi fidos ac dicto oboedientes esse. Nam regina, tyrannide


198. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

missum esse dicit, uti nuntiaret, quoniam imperator audiuerit Sultanum, Aegyptiorum principem, Carolae, regis sorori, regnum Cypri polliceri, legatum cum decem nauibus praemisisse; se quoque propediem cum tota classe esse uenturum, ut omnes intelligant Senatum Venetum et ipsum imperatorem reginam et regnum Cypri contra quoscunque tueri uelle. Quo nuntio regina aliquantulum cum omnibus bonis recreata est. Tyranni haec audientes suae saluti diffidere


199. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et suo, maiora promittit. Regina collaudato imperatore Senatui Veneto et imperatori gratias agit, ipsum patrem ac liberatorem regni appellat. Quem ob res bene ac prospere gestas scuto egregii operis, ac uexillo serico uermiculo tincto atque auro picto cum regiis signis donat; legatis quoque minora uexilla dedit. Imperator, regina ualere iussa atque regio puero, quem regis mater in manibus tenebat, exosculato, inde digreditur. Ipse relicto legato cum reliqua classe Cypro soluit. Dura nauigatione, usus


200. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

nomen ab oppido sumit, et lacus Scodrae appellatur, ex quo fluuius exit, qui, praeterfluens, radices montis in quo oppidum situm est alluit. Hunc fluuium incolae Bolianam uocant. Scodram priscis temporibus, Plinio teste, Drino quoque amnis a parte orientis praeterfluebat, qui, mutato alueo, nunc iuxta Lissum decurrit; ab ostio Bolianae decem milia passuum orientem uersus bino ostio mare intrat. Cuius fluuii ad Scodram et alueus siccus et pontis uestigia extant. Miror cur nec


201. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

etiam onerariarum nauium ad multa milia passuum capaces sunt. Planities inter eos ac circumadiacentes campi ita fertiles sunt, ut semina temere iacta et absque diligentiori cultura mirabilem fructum ferant. Hic ab incolis pecora quoque pascuis repelli dicuntur, ne nimia satietate interimantur. In circuitu regionis montes sunt praealti atque asperi; humiliora colles aprici tenent, uinetis oliuetisque optime


202. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

qui in Albania multo tempore uersatus fuerat, ut terrestribus copiis in hac expeditione praeesset. Hunc imperatores cum quattuor triremibus Catarum miserunt. Catarus urbs est Dalmatiae, in sinu Risonum sita, ciuibus frequens, agrum quoque amplum et bene habitatum habet. Hanc Risonii diu bello uexati, propriam sedem relinquentes, in tutiori loco aedificarunt. Imperatores Leonardo mandant, uti Iuanum Cernoium, qui


203. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

bino ostio mari influens, efficit. In hac se paene ex omnibus uicis Albaniae incolae cum rebus suis receperant. Igitur praeter triremes multa nauigia bene armata, ut insulam tuerentur, mittunt. Dyrrachium quoque quattuor triremibus et equitum Epirotarum praesidio firmant. Haec ciuitas maxime tempore bellorum ciuilium celebrata fuit: nam Pompeius omnes apparatus belli contra Caesarem in eam contulerat. Nunc propter aeris malignitatem deserta ac paene inhabitata


204. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

castra hostium euadit, imperatoribusque litteras reddit, quibus Antonius scribebat se situ loci, uirtute oppidanorum, munitionibus a se extructis, inexpugnabilem existimare, caeterum, quia euentus belli dubius erat, imperatores rogabat, ut sibi subsidium ferre conarentur. Nam ipse quoque rem difficilem fore cernebat, quoniam ualidissimus hostis omnes aditus firmis praesidiis occupauerat. Imperatores lectis litteris ad Leonardum ut rem acceleret cum Iuano scribunt.


205. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

decliuum montis se rotantia obuios quosque adurebant. Tum saxa ingentis magnitudinis deuoluunt, quae in subiectas petras per prona montis saepius incidentia maiore impetu ferebautur, atque cateruas Turcorum proterebant. Lapides quoque plures, simul bombardis excussi, non singulos, sed turbam inimicorum occidebant. At Turci indignati per aceruos cadauerum, beluarum more ruentes, munitiones ascendere conabantur. Sed oppidani magnanimi atque audaces ubique aderant, saxa, ignem ac tela ingerentes hostem


206. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

a nostris rem bene et prospere gestam, nihilque ultra de expugnatione oppidi dubitaret, diligentiorem curam ad conualescendum adhibere statuit. Nam et morbus in dies crescebat, et iam audierat Lodouicum Bembum legatum Catari diem suum obiisse, Triadanum quoque Grittum, successorem suum, graui morbo oppressum proximum morti esse, multos praeterea ex praefectis triremium naturae concessisse. Eadem sibi metuens, ad medicos Rhagusium concessit, relicto ibi Stephano Malipetro legato, etiam non satis ualido, qui


207. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Rhagusium est ciuitas Dalmatiae, quam Epidaurenses, Epidauro a Gotis euerso, auspicatiore loco condiderunt. Urbs est libera, legibus atque moribus optime instructa; habet senatum atque magistratus, ordinem quoque patriciorum et plebis distinctum. Patricii soli rem publicam administrant, plebs tantum suis rebus studet: de publicis minime curiosa est. Haec ciuitas prae caeteris


208. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

omnia reliquisset, classem dissoluit. Praefectis nauium mandat uti se ad salubriora loca conferant, suam et naualium turbae sanitatem procurent; nam paene omnes Bolianae morbo correpti iacebant. Ipse quoque infirmus Venetias proficiscitur. Licet nunc mihi in fine opusculi affirmare, cum multa egregia facta Venetorum legissem atque audissem, nullum tamen extitisse imperatorem quem


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.