Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quoque

Your search found 5998 occurrences

More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1601-1613:


1601. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

uale, mysteriorum contemplator atque interpres, optime theologe! THEOLOGVS: Quid tu hic solus? POETA: Solos esse oportet, qui egregium aliquid altumque meditantur. Nam in secessu cogitata purius exeunt. Sed te oro, tu quoque huc concędas, ut simul sub umbra platani huius considentes ratiocinemur, donec ęstiuus hic calor mediusque deferuescat dies. THEOLOGVS: Morem tibi geram, non tam uitandi caloris gratia, quam ut de tua te aliquid interrogem poesi. Quando igitur sub


1602. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Idem Stymphalidas aues in Achaia, quę neque telis neque clamoribus multorum abigi poterant, et cum uolarent, ueluti nubes late effusa cęlum obscurabant, ipse ęreę tabulę graui sonoroque tinnitu perterritas fugauit. Qua quidem in re illum, qui corporis uiribus omnes antecesserat, sagacitate quoque ingenii, quod rarissimum est, pręstare apparuit. (Augei stabulum VI) Huc accedit, quod Augei, Epiorum siue Elidensium regis, plenum sordium spurciciarumque stabulum purgare iussus, excogitauit, quemadmodum facinus istud non ignominię sibi, sed glorię foret.


1603. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Hippolite, Amazonum regina, pręcingebatur, afferret, in Thraciam profectus petiit illum. Et cum negaretur, parua stipatorum manu comitatus ingentem Amazonum exercitum ad Thermodontem fudit plurimisque earum cęsis baltheo est potitus. (Gerionis boues X) Cum Gerione quoque tergemino senis manibus acriter pugnante in Hyberia conflixit; et uicto atque interempto boum eius greges, quemadmodum iussus fuerat, abegit prędamque omnem suo cęssit regi, nihil sibi reseruans, ut uirum fortem decet, pręter bellicę uirtutis decus atque gloriam.


1604. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Is, cum Iolen filiam Herculi despondisset, a filiis dissuasus tradere noluit. Hoc Hercules indigne iracundeque ferens, ipsum et liberos eius internicione deleuit et Iolen raptam atque ablatam ardenter medulitusque amauit. (Troia) Troiam quoque quondam fertur expugnasse, quod testatus est poetarum princeps Vergilius dicens: Vt bello egregias olim euerterit urbes, Troiam Oechaliamque. Nescio an quicquam aliud a poetis de illo relatum habeamus, nisi quod Nessi dolis tunicam (Herculis mors) Lerneo ueneno


1605. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

qui Christi religionem profitentur, Herculem ipsum, qui omnes superabat, superasse. POETA: Impossibile monstratu hoc mihi uidetur, quando quidem experimento discimus posterioris sęculi homines semper imbecilliores nasci et senescente mundo corporum quoque sensibilium naturam degenerare, hebescere ac prorsus minui. Minus uiuimus, minus animi, minus ingenii, minus uigoris roborisque habemus quam, qui olim pręcesserunt, habuisse memorantur. Et tu nostri temporis homines antiqui sęculi hominibus anteferre uel ęquare contendes? Dixisses


1606. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ingenii eum fuisse monstrares, (Cerua) ęripedem ceruam, aurea cornua pręferentem ab eo laqueis captam memoras. Perinde ac si alii uenatores nesciant omnino uel laqueis captare feras uel fallere uisco. (Aues Stymphalides) Stymphalidas quoque aues strepitu ac fragore repulisse, quanta, putas, animi solertia fuerit, cum uideamus hoc ipsum qualibet ęstate a frugum custodibus factitari? (Stabulum) Stabulum denique a spurciciis non manu, sed aquis purgatum, quale inuenti huius acumen fuisse dixerim,


1607. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

quanta, putas, animi solertia fuerit, cum uideamus hoc ipsum qualibet ęstate a frugum custodibus factitari? (Stabulum) Stabulum denique a spurciciis non manu, sed aquis purgatum, quale inuenti huius acumen fuisse dixerim, quando quidem nemo est, qui nesciat mapparum quoque aliorumque utensilium squalorem aquis elui? Si tamen ista non mediocris, sed prope singularis argumenta solertię fuisse putas, accipe, qua ratione a nostris, quam egregie talia cuncta superantur. Ille ceruę pernicitatem laqueis impediuit et ea capta auro est potitus. Nostri uero, qui


1608. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

hortos auro spoliauit. Hic uero tantum abest, ut aliorum bona tollat, ut etiam iis, qui indigent, sua largiatur. Non enim terrenas opes concupiscit, sed cęlestes. POETA: Da ueniam, non possum, quin te hoc loco interpellem. Nonne ipse dixi Herculem quoque aurea mala obtulisse Euristeo, nullius rei nisi laudis cupidum? THEOLOGVS: Quid ais, mi poeta? Non tu existimas iniquum esse facinus alterius rem rapere, ut tradas alteri? Donauit Euristeo, sed iniuriam intulit Hesperidibus. Aliena donare non


1609. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

in corpore depositum Dei est. Quisquis depositum istud, priusquam postulatus fuerit, reddit, Domino iniuriam facit, qui tam diu seruandum dedit, donec reposceret. Ideo etiam lex diuina iubet: Ne occidas! Hercules autem iste non modo se, antequam periturus esset, perididit, sed Lycam quoque puerum, ueneni, quod attulerat, ignarum, iratus interfecit. Cum ergo tam se ipsum quam alium a culpa alienum occidere peculiare sit, cui dubium esse debet illos, qui sic agunt, non ad cęlum migrare, sed ad inferos potius ruere, ęternis addictos suppliciis? Ex quo apparet non Deo


1610. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

nihil nisi ęternum suspirat, nihil nisi infinitum desyderat. Sic ipse Antheum procul a terra sublatum deficere ac perire compellit. (Busyris) Busyridem, ais, Hercules, hospitum interfectorem, ipse interfecit, uno necato multos a necis discrimine liberans. At in hac quoque uictoria a nostris uincitur, cum perspicuum sit multo laudabilius esse animas, ut diximus, a perditione liberare quam a corporibus mortis periculum propulsare. Heresiarches Busyride omni crudelior est, omni bellua immanior. Hic est enim, qui secum communicantium animas uinculat et


1611. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

quę pacta sponsaque erat, dum negatur, per uim eripuisse, sed tamen propterea cędibus in illos, quos inuasit, grassari et urbem in ciuium, qui nihil peccauerant, detrimentum atque erumnam solo ęquare impium immaneque fuisse dicimus. Ne tamen ignores, quam laudabili imitatione ista quoque presequatur Deo deditus Christianus, Euritum corpus suum esse intelligit, filios Euriti ipsos corporis sensus, Iolen uero animam esse decernit. Disponitque animam a corporis illecebris abductam recte copulare rationi, ne caro dominetur spiritui, sed e contrario spiritus imperet


1612. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

corpus, perpetuum animę aduersarium, ieiuniis extenuat, uigiliis fatigat, laboribus pręmit sensusque omnes a uoluptatis pestiferę cupidinibus auertere contendit. Porro, Oechaliam, hoc est, ocium, in quo quiescens corpus animę dominabatur, destruit ac dissipat. Sublato quippe ocio prauos quoque corporis affectus per laborem compescit. Ita Iolen Eurito filiisque eius ereptam et rationi mentis copulatam perpetuo amore complectitur, studens rem gratam suo efficere autori. Hoc idem uel huic simile superius disseruimus, si memoria tenes, in Pasiphes tauro, in Olympię ludis, in


1613. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Nolo mihi uictorię huius laudem tribuas. Veritatem tuentibus Deus ipse uires suppeditat, quibus nixi uincant. Illi uni gratię agendę sunt, quod uicerimus. Sed tempus est iam sole ad occasum prone cęloque aduesperascente coeptum iter repetere. Tu, quorsum uis, abi atque uale. Ego quoque uiam ingrediar, quam intermiseram. POETA: At priusquam discedamus, unum hoc superest, quod dicam: Gratias tibi ago habeoque maximas. Vtinam quandoque et referre queam, qui me et erroris uacuum et sententię uerioris compotem reddidisti. Atque interim


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.