Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quoque

Your search found 5998 occurrences

More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1615-1626:


1615. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

terrentur, nec Slouinis eodem tempore- casu an ex composito parum constat- terra, Sarracenis mari urbem aggredientibus resistere queunt. Post Epidauri excidium Sarraceno multis cladibus reliquae quoque Dalmatiae illatis Hadriaticum relinquente sinum Epidaurii ciues, qui forte aut mercaturis, ut fit, rem quaerendo a domo abfuerant, aut fuga inter tumultum elapsi hostiles uitauerant manus, ad instaurandam patriam sese conuertunt.


1616. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

grassabantur, uiribus Romani imperii, ut sunt omnia orta occasui obnoxia, exhaustis. Tandem cum sacerdotis cuiusdam Epidaurii, cuius nomen non traditur, praecibus, qui et ipse patrio forte superfuerat excidio (coeperant enim iam Slauini quoque, licet nondum sacris nostris initiati, Christianam admirari religionem ob illius seculi sanctitatem: nempe illis temporibus Christiani sacerdotes cultui diuino summopere dediti erant, uitaque eorum et mores consumati omnes gentes


1617. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

cuius nomen uetustate excidit, e Burno, quod quidem oppidum, ut demonstrauimus, instaurare coeperant, in nouam urbem commigrasse, in ciuitatemque recoeptos atque quosdam ex iis in patritios adscitos, quorum quidem sobolis plerosque hac quoque aetate Rhacusae superesse certum est. Nam Polimirus, constituto in urbe ab se condita senatu, quem ipse partim e suis comitibus crearat, partim ex Epidauriis ciuibus elegerat, eundem ibi honorem obtinere permisit, quem olim in


1618. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

priori sede Burni agentem praesulem Rhacusanum Romano pontifice annuente designat, atque a ditione Salonitani antistitis, sub cuius iure omnes fere Dalmatiae praesules id temporis erant, eximi curat, licet eodem fere tempore Salonae quoque ab Vcris, Glacialis Oceani accolis, euersae sint. Iam noua urbs opibus ac ciuium multitudine, soli inopia industriam acuente, aliquantisper coaluerat, quum iterum Rhacusanorum animis


1619. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

simul Dalmatiae periculo moti, ui magna nauium coacta atque imposito in naueis exercitu, in Apuliam traicit pulsisque e monte Gargano Sarracenis Rhacusanos non solum ab hoste tutos reddidit, uerum etiam his quasdam insulas, quae nunc quoque in eorum ditione sunt, partim precio, partim dono dedit, qua ex re Rhacusanae fortunae haud parum adiectum. Caeterum, ciuitas Rhacusana, ueluti humanum corpus, quum solito


1620. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

utrosque perueniebat (id enim temporis omnia fere promercalia in mediterraneum Illyricum a Rhacusanis mercatoribus ad Slouinos regulos importanda Venetiis in diem accepta petebantur), publicum quia inde leges, quibus nunc quoque in litibus dirimendis Rhacusani utuntur, descriptas attulerant, quamquam Rhacusani, temporibus ita postulantibus, ad Venetas leges multas ipsi a se latas addiderunt. Itaque nihil ueriti


1621. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

uocatum affectati regni insimulat atque in custodiam coniicit, quo et ipse securior regnaret et posteris stabilius relinqueret imperium. Quod ubi Branislaui liberi quique eum arctiore contigebant cognatione acceperunt, idem sibi quoque periculum impendere rati confestim Rhacusam cum suis omnibus, ueluti in liberam ciuitatem, se conferunt. Quos Bodinus quum per literas atque legatos nequiquam repetisset- responderant enim Rhacusani se


1622. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

cupit potestatem, Rhacusanos bello per septennium uexauit. Nonnunquam tamen in ea oppugnatione et ipse ab obsessis crebro ex urbe erumpentibus magno affectus est incommodo, propterea quod promptissimum quemque militum, in quibus uxoris quoque fratrem, uirum fortissimum, Chosarem nomine, quem ob uirtutem magni faciebat, amisit, dum is cum Capare, eorum qui obsessi erant duce, Branislaui cognato, congreditur. Quippe Branislaui liberi in Rhacusana iuuentute


1623. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

adsciti. Tradunt autem hos Malasconios et Graedeos fuisse, quorum alteri iam pene extincti sunt, alteri diuitiis et auctoritate inter suos adhuc florent. Amplificata moenibus ac tectis urbe ciuium quoque numerus in dies magis magisque augebatur. Nam multi ex proximis regionibus, Illyrico, Macedonia, Epiro, Graecia, atque etiam nonnulli ex Italia eo habitatum conuenere, ciuitatis magis institutis ac moribus quam soli felicitate ulla


1624. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

arcuato. Cuius quidem operis a Slouinis procul dubio euersi adhuc extant uestigia atque quibusdam in locis inscriptiones Latinis literis nomina curatorum indicantes. Per idem quoque tempus Sigismundus Augustus, Hungarorum ac Bohemorum rex, Phariam, quam quidam Lesinem, ut dictum est, uocant, Bratiam, et Corcyram Nigram, insulas habitatoribus satis frequentes, singulari benignitate in Rhacusanos usus


1625. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

ius dicerent. Quos cum uiderent Pharenses praesertim regendis populis minime idoneos, utpote iuris dicundi literarum inscitia imperitos- Rhacusani enim soli pene mercaturae per ea tempora dediti erant, pauci admodum literis, quae nunc quoque perrarae sunt Rhacusae, dabant operam- ad hoc, quum audirent Canalensem agrum inique et per summam iniuriam ueteribus possessoribus ereptum, adeo consternati sunt, ut, ni seniorum auxilio uis prohibita esset, praetores urbium


1626. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

mente eorum secundis, ut fit, rebus sublata, fortuna sua haud modeste uti coepere. Itaque cum Stephano Cossacio, Volcatii filio, Bossinate finitimo et amico, sub quo aliquot Dalmatiae regiones tunc erant, inimicitiis stolide ac optimo quoque, et imprimis Iupano Bono Marinoque Restio dissentientibus, susceptis, adeo pertinaciter per summam etiam temeritatem armis contenderunt, ut absumpta eo bello magna ui auri in externos milites, ultimum pene in discrimen, tum ab suis


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520], Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica (), Verborum 5404, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio – historia] [word count] [tuberocommrhac].


More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.