Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quoque

Your search found 5998 occurrences

More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2050-2055:


2050. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

quod scripsisti cogitare te uelle aut Tragurium esse uenturum, aut me ad arcem Stenisynak ad te accersiturum, et ego quum statuissem ad festum Ascensionis Domini Venetias petere, ac post festum decimo illius die redire in patriam, eram ualde solicitus ut hunc animum primo quoque tempore declararem, ne tu huius inscius, aut me accersires ad se, aut venires Tragurium. Itaque anxie quesiui si quis nauigaturus esset Bucharim uersus. nemo fuit Tragurii, Jadram profectus sum, itidem non erat Jadre. Cepi tandem iter versus Bucharim, ut ipse mearum litterarum tabellarium


2051. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

an accersas me, an venias ad nos, ne ego petam Venetias. Si neutrum feceris, effice apud Antonium Sarkan, ut pensionem sequentis anni mittat ad me Venetias. quemadmodum illi scripsi, erit enim opus mihi illa pecunia. Miror quod nullam fecisti mencionem de illo medicamento; non putes nugas, illud quoque mecum feram Venetias uel si uolueris ad te ipsum. Gelatina ueris aduentu regelata et destructa est. Polipos distraximus, quia diu nihil respondebas. hic annus ut in aliis, sic in prouentu piscium fuit infelicissimus quamquam retia sero mergamus tamen uix tantum


2052. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

seruitor tuus dedit, partim quod macilentus est admodum, partim etiam quod valde iuuenis, egre potuit ad litus Venetum appelli. Mitto cauiarem, farcimina, butargas, acus ducentas et filum album, paria perspicillorum 14, maluasiam, duas scatulas cidoniati, et alias duas domino Georgio, pistachia quoque adiunxi maluasię. Que sane omnia curauimus, nescio an perfecimus, ut essent optima. Fideli et diligenti opera sum usus Ioanis Olassi. Nusquam potuimus inueniri tecas osseas pro perspicillis; meam tibi qualecunque mitto. Is qui in confinio Italie Ioanem Olassum benigne


2053. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

pauculum semen cuiusdam rubri floris purpurei sed nullius odoris, et unum magnum citrum pomum, et duas pixidulas tiriace. Vnam dabis domino Sarkano, alteram domino Francisco Segnej. Item septem pixidulas cidoniati nostratis, duas pro te seruabis, reliquas quoque dabis domino nostro Magnifico. Hęc pauca sed grata accipias et beneuola, ut soles manu. excusatum me habeas quod narancias nec tibi nec domino mitto. Vbique perquisiui, sed nusquam reperi. Tu vero si hec vel alia eiusmodi velis tibi mitti,


2054. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

multa suspecta esse poterant, nunquam tamen tuum amorem intermisisti. Arbitror te existimasse non posse in homine his studiis ab ineunte aetate dedito (licet tenuia sint) aut inconstantiam aut perfidiam aut ullum dolum existere. Aliena postmodum culpa uarie et misere uexatus, extrema quoque passus, quum tot haberem uite insidiatores, denique spoliatus presidiis et fortunis omnibus, abs te subleuatus sum. Non solum non abhorruisti iacentem amicum, ut plerumque fit, sed complexus es ut florentem, ornasti beneficiis, spe tandem in futurum implesti optima: quae mihi periucunda sunt


2055. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [page 51 | Paragraph | Section]

generis alios ad te posthac mitti uelis aut quicquid aliud tibi placuerit, quod terra nostra marique gignitur, non graueris ad me perscribere: presertim de istis rebus et successu pacis, tuoque statu certiorem facias, si penitus ex animo tibi non excidimus: nam et ad proletarios quoque soles interdum manu tua scribere. Hic postea nihil noui de rebus Thurcicis allatum est nisi quod in pontifices mors grassatur. Et omnino tedio multitudinis abdidi me in rus, aucupio piscationi litteris deditus. Deus te seruet.


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532], Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica (, Venecija; Beč; Beč; Beč; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir), Verborum 5603 (pro tem), Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepistnadasd].


More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.