Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quoque

Your search found 5998 occurrences

More search results (batches of 100)
First 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2102-2119:


2102. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aii | Paragraph | Section]

facile concesserit, iamque re perfecta, parantem isthuc proficisci, partim vt post ingentes erumnas tuo iucundissimo conspectu sapientique oratione recrearer: non enim abhorres ab eorum congressu (quacumque fortuna sunt) quos tui cupidissimos et obseruantissimos esse cognoscis, partim alios quoque fautores et amicos inuiserem: praecipue excellentissimum Ioannem Comitem a Tarnow Castellanum Cracouiensem, pace belloque clarissimum, Reuerendissimum et amplissimum Samuelem Episcopum Plocensem, Cancellarium Regni Poloniae, mansuetudine, pietate, eloquentia facile principem, Nec non


2103. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page a4 | Paragraph | Section]

conatur. Huiusmodi causae primum Caesarem et Pompeium et Crassum, deinde Augustum Anthonium et Lepidum coniunxerant, et funesta bella concitauerant: Nam de mediis amicitiis quae sine iudicio leuiter ineuntur non est habenda magna ratio: qua facilitate inchoatae sunt, eadem quoque exolescunt, ac saepe vnius iniucundi verbi perstrictione dirimuntur. Si igitur in illo primo genere amicorum ponendum me existimas (quod facere debes, siquidem neque tuis opibus, neque clientelis, neque vlla sperata vtilitate impulsus fui ad te amandum: Caeterum eximiae dotes animi tui me


2104. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page a4v | Paragraph | Section]

praeludia. Iam rem ipsam aggredere. Quoties inquit huc venio familiariter vtendi tui causa, semper inuenio te libris incubantem: nec satis putas diurnas operas in studiis collocare, maceras te dies et noctes isto labore non absque pernicie valetudinis: Haud secus me quoque imprudentem similis error per imbeciliorem aetatem inuoluerat: agitabar insanis cupiditatibus adipiscendae sapientiae, ac vt verum fatear, inanis cuiusdam gloriolae stulta libidine vexabar. Credebam fretus huiuscemodi praesidio, me celebre nomen summamque authoritatem esse consequuturum:


2105. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b | Paragraph | Section]

Nihil sane inquam hic esse peccatum video praeclarum prorsus atque diuinum opus summis animi atque ingenii viribus aggrediendo in comparanda sapientia, quam vnusquisque sanae mentis expetere debet. Verum adhibenda fuit moderatio, habendaque ratio corporis, cuius fulturis ipse quoque animus sustentatur. Vix reperies vllam festinationem maturuisse, nullaque scientia, vel tenuium disciplinarum addiscitur citra laborem et sudorem, longissimaque spacia temporis. Quid dicendum de sapientia, quae omnium doctrinarum facultatem, omnem diuini iuris et humani cognitionem complexa


2106. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b_v | Paragraph | Section]

consequi valeamus, eos censeo imitandos, qui sibi proposuerunt arduum quempiam cliuum ascendere: solent autem in altum nitentes subsistere identidem, alioqui defecti potestate spirandi, diruptisque ob continuum laborem ramicibus in medio cursu deficerent. Haud aliter nobis quoque in superandis magnis disciplinarum difficultatibus faciendum arbitror, nunc animum relaxare, nunc intermittere studia, nunc ad eadem redire intermissa oportet, etsi ad summum pertingere non possumus, in secundis tamen aut in tertiis consistere non extremae laudis est.


2107. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b4v | Paragraph | Section]

a bestiis credebantur, quod sicut illae solum ventrem curarent, de recta quidem institutione viuendi nulla inter eos ratio extaret: sed postquam natura instigante, quae semper ad optima ocultis quibusdam igniculis hortatur, coeperunt habere congressus, miscere colloquia: coetus facere: coepere quoque paulatim etiam feros mores exuere, deinde aedificatis succaessu temporis domiciliis et vrbibus, quasi in vnum corpus coalescere. Tunc tenui quadam specie reipublicae, ac subeunte cura quo pacto et partis iucunde fruerentur, et ab externa iniuria tuti essent. Dicitur eos inuasisse cogitatio


2108. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page cii | Paragraph | Section]

reddere dignitatem, Putas ne animi tranquillitatem existere non sublatis perturbationibus, qui illum permiscent atque exagitant? Nequaquam: Neque mare tranquillum dixeris quam diu ventis perturbatur? Nempe: Qui vbi considerint, mare quoque placari? Haud dubium: Similiter nec animus dum aut eferuescit ira, aut premit dolor, aut extrariae cupiditates vrgent, illam assequitur tranquillitatem quam querimus: quod tanquam hostibus in eius possessionem irruentibus, confusus distrahitur, Caeterum vbi


2109. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page cii_v | Paragraph | Section]

atque corpori noxium pestiferumque medicamentum est: Vt aquae segnes immotaeque facile computrescunt: ita corpus ommissis exercitamentis, quae bonam valetudinem et vires praestant, haud difficulter in tabem deuoluitur: nulla quidem corporis maior labes existimatur nimia copia ocii, quo et animi quoque vis et acies vehementissime labefactatur et obtunditur, et quasi rubigine quadam obducitur, stuporemque contrahit: haud aliter ac neglectus et incultus ager, qui sentes et spinas noxiasque solet herbas producere. Et mens quidem ita se habet ad perturbationes, vt arx ad hostes: Nam et ab


2110. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page ciii_v | Paragraph | Section]

cum caeteris animantibus, ita et affectiones nostrae similes sunt brutorum affectionibus, existuntque citra omnem dubitationem in locis affectis. Nam et dum excandescimus, liuidus quidam color ex accensione sanguinis circa cor, extrema corporis et ipsam faciem occupat, decaedente ira, ille quoque abit, ac pristinus reuertitur color. Similiter in metu atque laetitia manifesta signa in corde existunt: illo contrahitur, et proinde sanguis ex toto corpore subsidio eius accurrit, quia in eo principium vitae sit. Vnde videmus timentium exteriores partes corporis, factis imbecillioribus


2111. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page ciii_v | Paragraph | Section]

Similiter in metu atque laetitia manifesta signa in corde existunt: illo contrahitur, et proinde sanguis ex toto corpore subsidio eius accurrit, quia in eo principium vitae sit. Vnde videmus timentium exteriores partes corporis, factis imbecillioribus neruis abscessu spirituum, qui sanguinem quoque secum trahunt, tremere atque pallere. Contrarium vero laetabundis accidit. Cor enim tanquam in magna securitate dilatatur: sanguisque per membra difunditur, et idcirco perfusi gaudio rubescimus: quo circa vehementem inopinatamque laetitiam optimis rationibus nonnunquam mors consecuta est. Ad


2112. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c4v | Paragraph | Section]

atque varietatem, et iniurias hominum ac temporum, omnes denique casus externos floccifaciet: vtpote qui cunctas res humanas se ipso ducit inferiores, omniaque sua, non in cuiusquam praesidiis, sed in suaipsius virtute collocauit. Tanta quidem reuerentia sapientiae non priuatim modo, sed publice quoque habet, vt nullus mortalium, quantumuis audacia opibusque polleat, possit tamen conferri cum illius authoritate. Accaepimus saepe inter ciues grauiter tumultuatum factis interdum secessionibus. Ceterum interuentu atque adeo conspectu viri sapientis, ciuibus pudore deterritis, cecidisse arma


2113. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page dii | Paragraph | Section]

sed menses et anni consumerentur, Idcirco differamus haec in aliud tempus oportunius, et reuocemus orationem ad incaeptam disputationem de anima. Tum ille, perge igitur tuo arbitratu. Conuenit, inquam, inter omnes animam vegetatiuam, vt in plantis sic in corporibus quoque humanis existere, quia haec augmentum prestare dicitur: attamen neque sensum neque rationem posse appellari, vtroque enim caret ac penitus ab vtroque seiuncta est. Patet quidem cum vegetali non transfundi simul per expulsionem seminis animam sensualem (nam de intellectuali postea dicetur)


2114. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page diii_v | Paragraph | Section]

et nobis quotidie ante oculos obuersantur stirpium huiusmodi et fructuum varietates: quippe frequenter iucundi proueniunt ex acerbis, salubres ex pestiferis, nec stolidis filiis assequentibus acumen parentum, et ex mentibus obtusis plaerumque nascentibus praeclaris ingeniis. Idcirco diuinus quoque poeta dixit. Egregia est soboles scelerato nata parente, Sed crebrius cernitur degenerari a melioribus, ab optimis quidem creberrime, Nam et prouerbio iactatur, Heroum filii noxae. Nec audiendi sunt astrologi authoritatem arti suae aucupantes,


2115. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d4v | Paragraph | Section]

nisi ad vnum scopum sua tela dirigere, qui mirabili varietate caelum et terram ornauit? Neque de forma rerum loquor, sed de natura, praecipue caelestium globorum. Aliam Lunae, aliam Solis, aliorumque syderum ex effectibus eorum conditionem conspicimus: ex quo licet coniectare supercaelestes quoque substantias variis esse naturis praeditas: quas largitur indefesse benignus ille parens ac sapientissimus opifex ex Thesauro non deficientis opulentiae. Eiusmodi plane quibusdam coloribus Deum imaginem suam depingere voluisse ad propriam sui gloriam non dubium est. Itaque si caelestes


2116. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eii_v | Paragraph | Section]

imago, consentaneum est, maiorem illi de homine curam esse, qui brutis imperat. An requiremus in deo prudentiam, quod aliquid magnis in rebus temere fecerit, qui ne in minimis quidem quicquam absque summa ratione atque sapientia facit? Proinde credendum est deum non fuisse passurum, appetitum quoque rationalem hominis extendi in immensum, nisi proposuisset illi finem, quem adeptus, vltra non angeretur. Quidnam inquit appetimus cum ratione? Nempe summum bonum, non autem putes illud bonum, quod quidam circumscribunt magna ex parte fortuitis rebus


2117. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e4 | Paragraph | Section]

morbos, sanitatem, caeteraque huiuscemodi nulla certa ratione et praebent et auferunt: deus plane vilesceret vt quidam dixerunt, Si demitteret sese ad curandam postremam partem orbis, atque etiam fecem elementorum. Et qua aloqui iustitia est, atque bonitate non ageretur cum deterrimo quoque egregie, et cum optimo quoque pessime. Etsi deus generatim citra omnem controuersiam prouidentia mundum gubernant, tamen viliores quasdam partes caelestibus globis, qui mouent ad ipsius primi motoris imperium, permisit speciatim gubernandas. Luna quidem accepit


2118. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e4 | Paragraph | Section]

huiuscemodi nulla certa ratione et praebent et auferunt: deus plane vilesceret vt quidam dixerunt, Si demitteret sese ad curandam postremam partem orbis, atque etiam fecem elementorum. Et qua aloqui iustitia est, atque bonitate non ageretur cum deterrimo quoque egregie, et cum optimo quoque pessime. Etsi deus generatim citra omnem controuersiam prouidentia mundum gubernant, tamen viliores quasdam partes caelestibus globis, qui mouent ad ipsius primi motoris imperium, permisit speciatim gubernandas. Luna quidem accepit potestatem vegetandis rebus, Sol


2119. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e4v | Paragraph | Section]

gubernandas. Luna quidem accepit potestatem vegetandis rebus, Sol vero generandis: Ac caeteri orbes alia huiusmodi sortiti sunt, legeque immutabili ac ordine sempiterno diuinae voluntatis munus exequunt. Quare nil manifestius esse potest nec tamen oculis cernitur, sed manibus quoque tractatur. Quapropter nil attinet ad rem, et alioqui superuacuum esset, Deum sigillatim haec minima curare, ac se quasi socium ministris adiungere. Nam si Deus haec omnia praesens erat curaturus, non fuit opus administris. Sin autem ab iis reguntur ex ipsius sententia, quid singularis Dei


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
First 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.