Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quoque

Your search found 5998 occurrences

More search results (batches of 100)
First 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2120-2127:


2120. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 23 | Paragraph | Section]

propter nimia studia rerum privatarum, primum animorum dissensiones oriantur, deinde simultates, postremo in apertas discordias et contentiones prorumpatur. Quibus de causis plerique opportuni finitimis ad iniuriam facti magnas coguntur adire calamitates: saepe fortunis et dignitate spoliati, ipsa quoque libertate evertuntur. nec ulla maior alia labes et pestis plurima regna civitatesque perculit atque pessumdedit. Non referam autem innumeras eiuscemodi mutationes et occasus, qui nullis aetatibus crebri non extiterunt: non recensebo exempla remota ab oculis nostraque memoria eversorum ex


2121. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 29 | Paragraph | Section]

Carthaginensium error patefecit iter ad gloriam: quippe cum saepe inscitia Imperatorum caesi essent eorum exercitus a M. Regulo consule; ipse commutata ratione belli gerendi vicit Romanos: quod si Carthaginensium errorem sequutus fuisset, in easdem sese plagas praecipitavisset. Bruta quoque tametsi ratione privata sunt, tamen alieno malo sibi cavent. Nullis verberibus iumentum adiges, ut per easdem angustias transeat, ubi vidit aliud prolapsum in coeno volutari, Nimirum feliciter is sapit (ut proverbio dicitur) qui alieno malo sapit. Si autem in exponendis morbis Hungariae


2122. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 31 | Paragraph | Section]

sapientissimus mortalium iudicatus, interroganti cuidam cuias esset, non dixit se Graecum esse, non Atheniensem, sed plane mundanum: quo significavit, mundum esse cunctis patriam communem. Praestantius sane cum multis ageretur, si non ispi viderentur sibi tantum sapere; sed externorum quoque bonas artes amplectentur, easque honore dignas existimarent. Nam constat imperium Romanum, quod sine dubio regnorum omnium, et imperiorum in terris praestantissimum fuit, nulla re alia sic adolevisse, in tantam evasisse magnitudinem, quam non fastidiendo genus ullum hominum, in quibus virtus


2123. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 33 | Paragraph | Section]

Dynastis gloriabatur, cuius res gestae per orbem celebrantur, quae terrori finitimis populis erat; nunc miserabiliter, varieque distracta, pars his, pars aliis dominis paret, praeter gentem Polonam (nam de Boemis et Roxolanis nihil nunc dicam) quae moderato mansuetoque Regum imperio regitur: ipsa quoque avita libertate fungitur magis ad obsequium, quam ad contumaciam aut ad libidinem. Praeter etiam Curetum et in Pannonia glandifera Sclavinorum (hoc vetus ac proprium nomen gentis adhuc illis durat) paucas arces, quae adhaeserunt Regi Romanorum, exceptis Carnis et parte Liburnorum, qui


2124. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 40 | Paragraph | Section]

sanctissima templa a conflagratione, universam patriam a vexatione, pernicie, ruina, excidio defenderent. His et aliis huiuscemodi nobilitatem alloquerer, si causa, ut dixi, postularet, flagitaret necessitas, tempori et moribus, eorum conveniret. Sed nimirum hoc quoque supervacuum foret, quasi calcar addere sponte incitatis ad cursum. Nam quanto semper hic ordo flagravit armorum libertatisque retinendae studio, non obscurum est: ac mihi quidem videtur ad bellicam laudem et libertatem esse natus. Nec sane video, quo alioqui pacto, non dicam dignitatem hanc,


2125. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 41 | Paragraph | Section]

militaris, et virtus a maioribus per manus accepta? Etenim cum metu sevitutis atque ignominiae, tum laudis cupiditate saepe incredibili consensione huius ordinis animoque fortissimo itum est obviam iniuriae, hostium impetus repulsi, virtute facta est barbarorum audacia. Id sane magno quoque argumento est, non degenerasse vestros nobiles a maioribus; quum communi gentis decreto Polonis interdictum fit in universum, bellis externis, ut praesentes patriae opitulentur, si quando continget eam laborare urgerique ab hoste, cuius salus quibuslibet aliis rationibus anteferri debet:


2126. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 44 | Paragraph | Section]

etiam privatam laudem temperantia, mansuetudine, facilitate supergressus est: tanto studio in tutelam regni incumbens, tanta cura consulens quieti populorum, tanto complectens amore universos; ut merito sicuti patriae parent et vindex, ametur, et suscipiatur ab omnibus, timeatur a nemine, nisi a quoque perditissimo ac perturbatore publicae securitatis. Nec hostes eius mansuetudinis expertes fuerunt: qui saepe, quum extrema supplicia meruissent, ipsius clementia servati sunt. Quare non temere adducor ut credam, Deum iustum remuneratorem humanarum operum, propter aequissimi mitissimique


2127. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 49 | Paragraph | Section]

nec ante conquiescet, quam omnem Reipublicae flatum evertat: eo quidem nondum invalescente, ac mox de sedibus animorum et conversatione publica sublato atque depulso; nihil est, quod posthac quieti metuatur, praeter externam violentiam fatique necessitatem: contra quam nemo sapit: cui superi quoque cedere dicuntur. Hoc igitur diligenter intuebimur, hoc singulari cura considerabimus, in hoc versabitur omnis nostra cogitatio, ut appareat quid potissimum discordiam pessimum malorum omnium in Republica efficiat, et quibus artibus revocetur a concordiam tantisper, dum remediis


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
First 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.