Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quoque

Your search found 5998 occurrences

More search results (batches of 100)
First 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2144-2153:


2144. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

nostrum in morem multa vaticinia, obambulantque vbique fatidici et fanatici prophetae: sed tamen nihil tam certum et exploratum habent, quam hoc genus prophetiae, qua numerosae istae de nostra gente victoriae, ac tandem ipsorum interitus describitur: id quia hactenus verum deprehendunt, ad alios quoque adhuc futuros casus verissimum fore existimant, adeo vt publice inploratum effundantur, quotiescunque finem istius prophetiae legunt, non aliter quam si in futurum denunciata calamitas, iam in praesentia eorum ceruicibus incumberet. Mihi vt non libet nec licet quicquam de istius


2145. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

Israel Balam verus propheta fuit, inter gentes multae sunt Sibyllae inuentae, quae vera canerent: quid vetat, quo minus extra Christianos aliquis sit, qui spiritu prophetico vtatur. verum, vt dixi, nihil asseuero, sed tantummodo quia tristia nostra (vt praenunciatum ibi fuit) euenere, ita laeta quoque euenire vellem. Quod si nostri mores corrigerentur, ac non potius in deterius omnia quotidie pessum irent, omnino sperarem in proximo esse illud tempus, in quo Christus calamitates suae gentis respiceret, quod quidem et ipsi Turcae iam adesse putant: quia multi existimant


2146. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | SubSect | Section]

obitis legationibus. Vt interim omittam Cornelium Scepperum multarum linguarum peritum Caesareae M. non solum inter Christianos, sed etiam apud Turcarum Imperatores, legatum incomparabilem, cuius fidem an foelicitatem magis mireris in tractandis negocijs, in dubio est. Omittam quoque omnes electores Romani Imperij, Satrapas, Consiliarios, et summi Pontific. Pontificis proceres, qui omnes in te honorando et venerando mirifice consentiunt. Imo ipse Carolus Ro. Imperator tanti te habet, eaque veneratione et


2147. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

on iki yldenssora Hristianon keleci csikar, ol Turki gheressine tuskure. Sequitur interpretatio eiusdem quoad sententiam. IMperator noster veniet, ethnici Principis regnum capiet, rubrum quoque pomum capiet, in suam potestatem rediget: quod si septimum vsque annum Christianorum gladius non insurrexerit, vsque ad duodecimum annum eis dominabitur: domos aedificabit, vineas plantabit, hortos sepibus emuniet, liberos procreabit: post duodecimum annum ex quo rubrum pomum in illius


2148. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Eufi iapar) id est, domum aedificabit. Per aedificationem domus significari putant, quod templa nostra suo Mehemmeto sit dedicaturus, vtiam totius Asiae, vbi olim erant Christiani vsque Hierosolymam, imo ipsum templum Domini quod est Hierosolymae pro. phanarunt. Ita quoque maiorem partem Europae, videlicet Graeciae, Thraciae, vsque Austriam, totius fere Hungariae, Sclauoniae et Illiriae. Ac nescio an nos ista indignitate iram diuinam prouocamus, dum alius cum canibus tanquam venator in templo obambulat, alius de foenore, alius de scorto garriat, alius ad


2149. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

aliud restat nisi interitus et diminutio eorum. On iki yldenssora) Id est, post duodecimum annum. Hristiamon id est, Christianus. Keleci) id est gladius. Csikar) id est, insurget seu apparebit. Id quoque apud illos in controuersia est, vtrum gladius ille quo Christianorum natio in libertatem vindicabitur, talionemque Mehemetanis reddet, rex aliquis Christianus magnis copijs totum imperium Turcarum sit expugnaturus, an propheta aliquis Christianus sua doctrina sit Mehemetanos conuersurus ad


2150. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

vnitatem fidei et concordiam ecclesiae conspirarent principes, omissis principibus Christianis vires in Turcas conuerterent, quis dubitat, quin vt Israhelitis ob peccata in seruitutem redactis tandem de sceleribus suis poenitentiam agentibus, seruatorem miserit, et in libertatem restituerit: ita quoque nobis breui coelitus auxilium sit mittendum. Quod si fieret, quis non speraret, quin breui futurum sit, vt Imperator Rom. non minus Constantinopolitano quam Romano imperio insignis sit futurus? Ferdinandus non minus in Hungaria quam apud Getas, Dacos, Scythas regnaturus, atque itidem rex


2151. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

sit futurus? Ferdinandus non minus in Hungaria quam apud Getas, Dacos, Scythas regnaturus, atque itidem rex Franciae suis ditionibus Asiam minorem ad diturus: Lusitani Aegypto potituri: Hispani tota Africa, Itali omnia littora quae cunque habet mare mediterraneum in sua potestate habituri. Angli quoque inter Turcas suum imperium amplificaturi. Nunc digladiamur pro vno et altero oppidulo, et post acerrimas praeliorum conflictationes, post exhaustas opes, nihilo imperio auctiores efficimur. Heu quantum pelagi potuit, terraeque parari, Hoc quem ciuili fuderunt sanguine


2152. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

D. Paulo de Varda Archiepiscopo Strigoniensi, cuius opes adhuc praeualidae, et tantum prudentiae in eius animo est, vt eius sine opibus magna in eo fiducia collocanda esset, quamuis etiam amiserit maiorem partem dominij, ex quo captum est Strigonium. Laeta quoque ac magna Nicolai Olahi Episcopi Zagrabiensis, et vicecancellarij regni Hungariae authoritas, rerum peritia et multiplex eruditio, corporis animique robur de se promittit. Egregios item spiritus gerit Reuerendiss.


2153. Đurđević, Bartul. Prognoma, sive Praesagium... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

quibus merito adiungitur Franciscus Reuai vicepalatinus regni Hungarici, de cuius consilio, prudentia, et fide, quid uis sperare licet. Sed vt omittam Nyari Franciscum, Bartholomaeum Horuat, qui saepius cum victoria, multis occisis, multisque captis, ad regem Ferdinandum redierunt. Frater quoque Georgius Episcopus Varadiensis, nunc tutor regij pueri et vxoris Ioannis Vaiuodae, ducis Transyluaniae, qui si firma subsidia contra Turcas videret, descenderet facile, et prompte, vt nunc de eo certa persuasio est, cum praedictis Baronibus Hungariae, ad minus quadraginta


Bibliographia locorum inventorum

Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], Prognoma, sive Praesagium Mehemetanorum : primùm de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conversum. (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbprognoma].


More search results (batches of 100)
First 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.