Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quoque

Your search found 5998 occurrences

More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2284-2931:


2284. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1 | Paragraph | Section]

ILLYRICO. PARS PRIMA: In qua singularum vocum atque locutionum S. Scripturae usus ac ratio Alphabetico ordine explicatur. Opus, et maximo annorum aliquot labore ac studio, multisque vigiliis, atque fide singulari confectum: et maximam quoque S. Theologiae studiosis commoditatem, quicunque candide ac dextre uti eodem voluerint, allaturum: ut simile, in hoc quidem argumenti genere, nullum unquam esse editum, re ipsa facile sint deprehensuri. Accessit vocum ac phrasium, item locorum S. Scripturae


2285. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section]

mandatis hominum. Eodem modo et Iosuae praecipitur cap. 1. Quin etiam adeo totum genus humanum ad eum librum alligatur, ut maledicendus, ac aeterno exitio perdendus denuncietur, omnis qui non servaverit exactissime omnia quae scripta sunt in illo ipso libro. Sic in Novo quoque Testamento Christus, et pater Abraham, omnes ad Mosen et prophetas ablegant, iubentes eos Scripturas scrutari, ut inde discant timere ac colere Deum, et ad vitam aeternam, devitato inferni exitio, pervenire. Sic Petrus quoque, ac Paulus, iubent eos in hac obscura miseriarum valle


2286. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section]

scripta sunt in illo ipso libro. Sic in Novo quoque Testamento Christus, et pater Abraham, omnes ad Mosen et prophetas ablegant, iubentes eos Scripturas scrutari, ut inde discant timere ac colere Deum, et ad vitam aeternam, devitato inferni exitio, pervenire. Sic Petrus quoque, ac Paulus, iubent eos in hac obscura miseriarum valle attendere lucernae Scripturae, et eam dicunt esse sufficientissimam ad doctrinam, redargutionem, correctionem et institutionem: et denique ad efficiendum hominem plane peritum ad salutem, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum


2287. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

librum haereticorum, unde omnes haereses ac errores exoriantur: Verum huiusmodi adversariorum innumera blasphemaque dicta, copiose, et quidem ad verbum ex istorum scriptis desumpta, recensui in eo libro, quem inscripsi: Norma simul et praxis Synodi, etc. Contra quoque, veram et divinitus traditam normam cognoscendae veritatis, esse solam sacram Scripturam in Protestatione contra Conciliabulum plenissime ac evidentissime demonstravi. Quam tractationem perinde hic repetitam cupio, ac si inserta foret. ¶ At obiiciunt illi, de Textu quidem ac


2288. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

Sacris convenire, sed tamen de sensu ac intelligentia litem esse. Eam igitur illi volunt ex patribus peti oportere. At contra Augustinus et Hilarius contendunt, ex collatione ipsius Scripturae loca aut dicta obscuriora esse illustranda. Quod sane etiam ipsemet Christus tum exemplo, tum mandato quoque suo confirmavit, una cum suis Apostolis. Sic enim Christus ipse disputans cum Satana et Pharisaeis, dicta Scripturae aut sub obscura, aut etiam male ab adversariis detorta, collatione aliorum dictorum illustrat ac explicat. Sic etiam ipsi Apostoli in synodo sua, et alias in epistolis ac


2289. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Satana et Pharisaeis, dicta Scripturae aut sub obscura, aut etiam male ab adversariis detorta, collatione aliorum dictorum illustrat ac explicat. Sic etiam ipsi Apostoli in synodo sua, et alias in epistolis ac concionibus, dicta Scripturae inter sese conferre sunt soliti. Mandatum quoque expressum Christi est, de illustrandis Scripturarum locis mutua collatione, Ioan. 5. cum inquit: Scrutamini Scripturas. Scrutatio enim est, non tantum unius loci consideratio: sed multorum examinatio, ac inter sese collatio solers, simul et religiosa. Cur porro ex Patribus (qui


2290. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

coeperunt Sacrae literae in magno esse precio, et a multis diligenter examinari, earumque sententia populo Dei proponi, ac mysteria earum salutariter explicari. Confectae etiam sunt multae valde laboriosae ac laudabiles versiones, inter quas Lutheri vulgaris excellit. Explicuit quoque idem, et alii multi praestantes viri, libros Veteris ac Novi testamenti, magna felicitate, ac singulari etiam cum fructu piorum: magis tamen illi in rerum explicatione, quam in sermonis expositione, versati sunt: ut sane tunc in tantis tenebris, ac veritatis ignorantia, errorumque copia, ac


2291. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

coniunctio adferat. In hac parte passim occasione vocum, insertae sunt plurimae obscurorum, aut etiam sibi invicem in speciem contradicentium locorum explicationes, ex illis vocabulis aut phrasibus dependentes, quarum aliquae nonnihil etiam prolixiores sunt. In sunt quoque nonnullae longiores confirmationes aliquarum controversarum significationum, in maioris momenti vocibus. Denique aliquando sese obtulit occasio, ut de reb. quoque ipsis aliquid disserere, propter vocum uberiorem explicationem, necesse fuerit. De secunda ac tertia parte postea suo loco


2292. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

explicationes, ex illis vocabulis aut phrasibus dependentes, quarum aliquae nonnihil etiam prolixiores sunt. In sunt quoque nonnullae longiores confirmationes aliquarum controversarum significationum, in maioris momenti vocibus. Denique aliquando sese obtulit occasio, ut de reb. quoque ipsis aliquid disserere, propter vocum uberiorem explicationem, necesse fuerit. De secunda ac tertia parte postea suo loco aliquid dicam. Sicut autem studio publici boni Ecclesiae, hoc totum Opus maximo labore congessi: ita contra valde vereor, ne multi eo ad corrumpendam


2293. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

quam quantum ipsa exempla, ex quibus regulas extruxi, evincere videntur. Sciant etiam omnes studiosi, nunquam satis caute circumscribi regulas legesve posse, quin alicubi aliquid plus aut minus iusto, aut etiam obscurius dicatur: tanta est harum rerum varietas simul, et copia. Sciant quoque, verissimam esse illam sententiam, quod nulla regula sit tam exacte vera, quin aliquam exceptionem admittat. Non unius hominis industriam ac laborem haec materia exigit, sed multorum ac praestantium virorum: quae profecto multo iustius decemviratum flagitaret, quam olim decem


2294. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

quam rectissime intelligere. De quo instrumento, totaque ratione cognoscendi Sacras literas, in toto hoc volumine, et praesertim in libello cui hunc ipsum titulum feci, copiosius disservi: ut de eadem re denuo hic verba facere, operae precium minime fore videatur. Adscripsi quoque supra testimonia Spiritus sancti, quod omnino ex hoc sacro volumine diligenter accurateque tractato, veritas caelestis, ipseque omnis boni fons ac rerum omnium Creator cognoscendus sit. Ostendi item postea in quodam capite Secundae Partis, firmissimas rationes, aut potius demonstrationes,


2295. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

eius vere perspicere, et non per velum divinare possimus. Attribui nihilo minus ideo appellationem hanc nostro huic labori, quia et sermonis ac phrasium cognitio, quam non raro Christus a suis Apostolis serio exigit, plurimum facit ad intellectum Sacrarum literarum: et de rebus quoque ipsis et agnitione Christi non pauca in hoc opere dicta sunt, quae si recte intelligentur, vere clavem ac lumen Sacris literis afferent, et inferent. Certe cum verba sint notae rerum necessario sensus Scripturae ex vocabulorum ac sermonis noticia percipiendi sunt. Sublevabit


2296. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

vero adhuc longe splendidiora nomina, nempe Thesauros, Cornucopias, et Pandectas, in hac et aliis linguis scientiisque se proponere sunt professi. Alii denique etiam illustrioribus titulis sua scripta, cum optima candidorum Lectorum venia, atque adeo etiam applausu, exornarunt. Illud quoque hic sub finem forte operaeprecium fuerit monere, me in citandis Scripturae exemplis non semper tantum Vulgatam versionem secutum esse: sed crebro ipsosmet fontes Hebraeos ac Graecos, quam maxime ad verbum potui, expressisse: quo tanto magis genuina Hebraismorum natura conspiceretur. Unde


2297. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 13 | Paragraph | Section]

12. Fugere ab arcu, a gladio, videtur itidem significare propter Matth. 13, A gaudio eius abit, et vendit omnia, ac emit agrum: id est, propter. Sic 28. A timore eius concussi sunt custodes: id est, propter Lucae 22, Dormientes a tristicia: id est, propter. de quo mox. Thucydides quoque, et Septuaginta sic saepe in Psalmis, praepositione ἀπὸ utuntur. Sic et Epistola ad Hebraeos cap. 5. ait, Christum esse exauditum propter pietatem aut religiositatem suam, quum preces Deo cum valido clamoro ac lachrymis obtulisset.


2298. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

est abbreviata in labore Israel. Item, populi Israelitici anima est abbreviata ob laborem et longitudinem itineris: Num. 2, Et abbreviata est anima populi in via: pro, coepit eos taedere perpetuae peregrinationis, aut coeperunt dolere et animum despondere ob illas perpetuas profectiones. Sic quoque Iob 21 habetur: Quare non abbreviabitur spiritus meus? pro, quare non desponderem animum? Manum abbreviari alicuius, pro, imminui potentiam. Num. 11 Num abbreviata est manus Domini Isaiae 50, Nunquid abbreviando se abbreviavit manus Dei, ut non redimat? An non est potentia in me ad


2299. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

nostram a Deo: tum nostram iustitiam aut pietatem, ac vitam aut felicitatem hominibus, praesertim carnalibus, non apparere, quibus omnia nostra sint scandalum, impietas et stulticia: sed fore, ut (si cut ipsemet ibi paulo post exponit) suo tempore, cum gloria Christi mundo palam revelabitur, ista quoque revelentur, et omnes agnoscant nos esse filios Dei: sicut initio 1. Ioan. 3 dicitur. Sic forte etiam dicuntur Absconditi Dei, Psal. 84. Abscondere manum in sinum, ignaviae indicium est, Proverb. 19. Sic enim ignavi solent manus in sinu gestare, et non depromptas ad opus


2300. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

thaman, quod, ut ante dixi, significat nonnunquam, aliquid alicui recondi aut asservari: inde mathomonim, reconditae opes. Ibidem habetur, Ossa eius repleta sunt occultis eius, et cum eo dormient in pulvere: id est, peccatis sese oneravit, quorum poenas dabit post mortem. Habetur quoque 2 Reg. 17, Et occultaverunt filii Israel verba, quae non erant recta aut vera coram Deo: id est, clam obloquuti sunt Domino, aut falsam doctrinam sparserunt: vel, etiam clam patrarunt varia peccata idololatriae, sicut Iudaeorum clandestinae idololatriae Ezechieli per angelum patefiunt.


2301. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

exprimat. ut, Doces viam Dei in veritate: id est, veram. Sic, sapientia in interioribus aut occultis: pro, interna, et occulta: de quo Hebraismo in Regulis generalibus, in constructione Nominis agitur. Agit vero hic psalmista de peccato originali, ut ex praecedentibus apparet. ¶ Secretum quoque hic adiiciatur. In Hebraeo est plerunque סוד Sod. Gen. 49, In secretum eorum non veniat anima mea: id est, prohibeat Deus, ne sim particeps consiliorum ac conatuum ipsorum. Psal. 25, Secretum Domini timentibus eum, et foedus suum notum


2302. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

Matth. 5, Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, περισσεύση: videtur esse allusio ad mensurationem, quae fit vasis. Non enim simpliciter ac per se damnat illam operariam Pharisaeorum iustitiam Christus, tanquam eam quoque a suis praestari nolit, sed nimium mancam ac mutilam esse dicit: veluti si quis vix perfuso fundo modii, frumento, aut etiam rebus liquidis, velit id venditare pro integra mensura, modio, aut urna frumenti, aut vini. Sic enim Pharisaei contendebant sua illa externa opera, quod videlicet non


2303. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus sum obrutus. Eadem figura ponitur vox haec pro immensa Dei sapientia, et occultis eius iudiciis et consiliis. inquit enim Psal. 36. Iustitia tua sicut montes Dei, et iudicia tua abyssus multa. Sic profunditas sapientiae et scientiae Dei a Paulo dicitur, Rom. 11. Eadem quoque est vis vocis Vorago. Eadem vox Lucae 8, Rom. 10, Apocalyp. 9. 11. 17. et 20, significat infernum: quam significationem etiam ad Metaphoram referre queas. ACCEDERE, aliquid omnino idiotismi in hac lingua habet: ut, Accedere facere ad iudices, Exodi 20. pro, adducere.


2304. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

est verbum vulgare, Gallicum potius quam Germanicum, einen quitieren / einen quit und loss sprechen: quod venit a Latino Quietare aliquem, id est, facere eum quietum, liberare eum ab omni cura ac molestatione, nomine illius aeris alieni perferenda: quod idem est loss sprechen. Testimonium quoque talis solutionis aut acceptilationis dicitur Quitantia, quasi quietantia, aut quietatio. praestat enim debitori quietem ab omni molestatione debiti et creditoris. Pulchre consonant huic vocabulo quietantiae, D. Pauli verba: Iustificati aut absoluti fide, pacem aut Quietem habemus erga


2305. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

concurrere omnium nostrûm peccata in eum. Item: Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras. Et: Iniquitates ipsorum ipse portavit. et mox: Ipse peccata multorum tulit, et pro praevaricatoribus intercessit. Sic ibi prolixe CHRISTI sponsio, translatio, aut imputatio nostri debiti, et poenae quoque, debitum nostrum sequens, explicatur. Sic et Isaiae 43 dicit Dominus ad populum: Fecisti me servire in peccatis tuis, aut ob peccata tua fecisti me laborare in iniquitatibus tuis. Sic quoque Psalm. 69. habetur: Quae non rapui, tum solvere cogebar. nimirum


2306. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

intercessit. Sic ibi prolixe CHRISTI sponsio, translatio, aut imputatio nostri debiti, et poenae quoque, debitum nostrum sequens, explicatur. Sic et Isaiae 43 dicit Dominus ad populum: Fecisti me servire in peccatis tuis, aut ob peccata tua fecisti me laborare in iniquitatibus tuis. Sic quoque Psalm. 69. habetur: Quae non rapui, tum solvere cogebar. nimirum nostra debita, aut rapinam, quae Deus per imputationem in eum fecit concurrere. sicut et Paulus inquit: Eum qui non novit peccatum,


2307. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

locum Dominici Soti, primarii adversariorum Theologi, verba Rom. 4. prorsus secundum nostram sententiam explicantis, qui in suis commentariis ita scribit: Sicut et David dicit Beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus. Accersit (inquit de Paulo Sotus) Psalmistam quoque in testem eiusdem sententiae, et Psalmo 32 ubi nulla praemissa operum significatione beatum vocat hominem, cui Deus non imputat peccatum. Et primo depromit sententiam Psalmi, quae est, Hoc uno agi beatitudinem hominis, si Deus illi accepto fert iustitiam sine operibus. Versionem istam


2308. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

phrasin Vulgatae versionis Accepto ferre attinet, sciendum est, etiam veteres Iuris prudentes ea usos esse. nam Ulpianus l. et per iusiurandum §. etsi fideiussori. tit. quibus modis tollitur obligatio, inquit: Si fideiussori accepto fuerit latum, cum reus re, non verbis fuisset obligatus, an reus quoque liberetur? Et hoc iure utimur, ut licet reus non sit verbis obligatus, tamen acceptilatione per fide iussorem liberet. Annotat et Budaeus aliquoties, Accepto ferre esse veterum iurisprudentum phrasin. ACCUSARE accusationes, id est, deferre aliquem, Et accusaverunt accusationes


2309. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam rem praecedentem notat, sicut et Latinum Ad: ut Matth. 12, Ninivitae sunt conversi εἰς, ad praedicationem: pro, praedicante Iona. Vulgata habet, In praedicatione Ionae: ubi praedicatio est causa, non scopus aut finis conversionis. Illud quoque hic sciendum est. Hebraeam literam ל lamed, pro qua saepe posuerunt Graeci εἰς, crebro admodum esse articulum Genitivi casus: ut initio ferme omnium Psalmorum legitur, Psalmus Le David, id est, Davidis: ut bene


2310. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

Isaiae 52. pro, non amplius veniet aut adorietur te peregrinus. ADDUCERE, verbum in sacris Iudaeorum multum usitatum, significat hostiam aut aliud quodvis munus Deo offerre, ac sacrificare. Gen. 4. Et fuit ut in fine diorum Cain adduceret de fructibus terrae oblationem Domino: Abel quoque etiam ipse adduxit de primogenitis. Per metaphoram etiam de spirituali cultu offerendo dicitur, Ier. 33. Vox adducentium confessionem in domum Domini: id est, offerentium Deo laudem et gratiarum actionem, eumque celebrantium. Simili phrasi alibi inquit, Sacrificare labiorum vitulos.


2311. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Psal. 17. Adipe suo clauserunt: id est, potentia alios oppresserunt. Alii intelligunt de vita nimium delicata, qua pinguescant, et facie nimium tumente veluti oculorum fenestras concludant. Sic Iob 15 paulo plenius haec phrasis habetur: Operuit faciem suam adipe suo. Adeps quoque interdum alicuius rei, pro flore, aut etiam optimo eius generis ponitur: quia adeps et pinguedo nobilissimum quid in toto corpore est. Adeps gregis. pro, pinguissimae oves aut agni, Genes. 44, De adipe gregis offerre: pro, pinguissimas oves. Simili phrasi A deps olei, vini aut frumenti,


2312. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

Ne mireris quod dixi, Oportere vos denuo nasci. Sic Ioan. 7 mirabantur Iudaei, quod Christus nosset literas, quas non didicerat: Et ibidem Christus inquit: Unum opus feci, et omnes miramini. Sic Mar. 15, Pilatus miratus, si Christus mortuus esset, ac non credens, interrogat Centurionem. Saepe quoque per admirationem ac stuporem horrendi ac tristes casus, praesertim autem gravissimae et plane inopinatae clades denotantur, potissimum in veteri Testamento. Ierem, 41. Et erit Babel in acervos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator: id est, omnes mirabuntur et


2313. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

est, divinis terroribus ac poenis sunt ab obsidione Ierosolyma et infestatione Iudaeae abacti et fugati. ADOLESCENTIAE vocabulo plerunque vertunt Hebraeum נעורים neurim. Neque nego, aliquando iam ad pubertatem tendentes significare. Sed denotat quoque infimam infantiam. Sic 2. Reg. 2 legitur, parvos nearim, id est, pueros illusisse Helisaeo. Quae vocis significatio ideo observanda est, ne quis eludat dictum Dei Gen. 8 de peccato originali, Figmentum cordis hominis pravum est inde a neurau, Ab infantia sua. alii vertunt, Ab


2314. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

exclusa tamen petulantia et temeritate, permittit. Quin et philosophi de quibusdam mediis rebus disserverunt. Nam etiam in communibus rebus vult Deus nos aliquem rerum delectum habere, et non ut bruta aut mente captos agere. Sicut Paulus nos iubet ambulare ut sapientes, et abstinere ab omni specie quoque mali. et denique Dominus dicit, nos reddituros rationem de omni verbo ocioso. ADINVENTIO, crebro usurpatur a Vulgata versione, et plerunque in malam partem. In Hebraeo est עללות aliloth, quod rectius vertitur studia aut conatus. Tribuitur


2315. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

De semine tuo non dabis servire principi, λατρεύειν. Et in Iob, mendica λάτρις dicitur. Sed admonendi sunt Latini, Duliam, et Latriam penultimam habere longam, ne brevem faciant. Hactenus Vives. Verum illud quoque verissimum est, Papistas non multo aliter sanctos coluisse, quam ipsum Deum. Certe innumerae preculae etiam typis impressae ostendunt, eos ab illis simpliciter et diserte opem in suis difficultatibus implorasse. Sicut in eodem opere ait Vives, multos Christianos sic colere statuas, ut


2316. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

Bathuelis dicitur, quae haud dubie tum fuit virgo. Similiter de sorore Mosi, pedisse qua filiae Pharaonis, legitur Exod. 2. Et abiit adolescentula illa, et vocavit matrem pueri. Sic Esa. 7. Ideo dabit Iehova vobis signum: Ecce adolescentula quaedam gravida pariet filium, etc. ubi quoque iuvenculam significat, quae est virgo. alioqui nullum fuisset miraculum, si iuvencula impregnata peperisset. Et Matthaeus hunc prophetae locum adducens cap. 1. Evangelii sui, Graece reddidit voce παρθένος, quae virginem significat.


2317. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

significat. Sic 2. Reg. 9. domus dicitur futura altissima, id est laudatissima, gloriosissima. Et Psalm. 7, Propter eam nunc in altum revertere: id est, conscende tuum gloriosum tribunal, ut iudices: vel etiam, vindica defendendo pios, tuam nunc contemptam et despectam gloriam. Altum quoque aliquando significat superbum, quod superbia grande quid et nimium tumidum cogitat, somniat, et affectat. Dicitur haec animi elatio, aut perversa cogitatio Altum, ob imitationem et affectationem prioris illius realis altitudinis aut praestantiae, quia est veluti quaedam simia illius. Tale


2318. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 30 | Paragraph | SubSect | Section]

3, Amen testis fidelis, accipitur. Item Isaiae 65. Benedicet se in Deo Amen, Iurabit in Deo Amen: id est, in vero ac veraci, seu nequaquam fallente Deo. Additur alioqui admodum crebro in fine precationum, non solum in communi usu omnium Ecclesiarum omni tempore, sed etiam in Sacris literis: ubi quoque, ut dicatur haec vocula in finem precum, nonnunquam praecipitur: ut Deut. 27, Nehem. 8. 3. Esdrae 9, Hiere. 11. Num. 5, Psal. 41 72, 89, 106: in quibus locis aliquoties etiam duplicata ponitur. ¶ Quaestio autem est, quid tandem haec vocula in fine precationis significet.


2319. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

Herem plerunque per vocem Anathema verterunt. In novo Testamento haec vox ferme in malam partem accipitur, pro re execranda, detestanda, et irae Dei poenisque addicta et devota: ut Paulus cupit anathema esse pro fratribus Iudaeis, Rom. 9. id est, res damnata et perdenda. Quo modo ac sensu Moyses quoque petit se deleri ex libro viventium, Exodi 32: id est, tolli ex numero salvandorum, ut modo populo illud tantum scelus condonetur. Sic Paulus Gal. 1, et 1. Corinth. ultimo, falsos doctores iubet esse, aut pronunciat anathemata. Sic et Petrus negans Christum, dicitur semet


2320. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

nominatur Iehova: quem Angelum se ex omnibus malis redemisse, Iacob Gen. 48. gloriatur, ao cupit eum benedicere nepotibus suis. Idem angelus Num. 20. dicitur eduxisse populum Israeliticum ex servitute Aegyptia: nimirum Christus, qui fuit (teste Paulo) petra comitans Israelitas. Sic Stephanus quoque primum dicit Deum apparuisse Moysi in flamma rubi. Mox dicit, angelum ei visum esse in rubo. Ita eundem et angelum et Deum patrem nominat. Vocatur et Malach. 3, Angelus foederis a Deo promissus, et a populo Dei expectatus et exoptatus. Qui et Dominus ibi dicitur, ac purificator, mundator


2321. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

rex Sodomae ad Abraam: Da mihi animas, tu retine reliquam substantiam. id est, homines ab hostibus nostris captos, etiam a te liberatos. Ezech. 8, Anima quae peccaverit, ipsa morietur. id est, homo peccans 13. Rom. Omnis anima sit subiecta superioribus potestatibus: id est, omnis homo. Sic quoque usurpatur. Gen. 36. cap. Coepit Esau omnem animam domus suae. Deut. 10, Iacob cum 70 animabus dicitur descendisse in Aegyptum. Levit. 2, Anima cum obtulerit oblationem. et 4. Cap. Si peccaverit anima. et 20, Anima quae declinaverit ad malum. Sic Act. 2,


2322. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

2. Mortui sunt, qui quaerebant animam pueri. Iere. 36, Erit anima sua ipsi loco praedae. Sic 1 Sam. 26. Anima mea fuit preciosa in tuis oculis: id est, pepercisti mihi. Iohannis 10, Ponere animam pro ovibus. Et, Habeo potestatem ponendi et resumendi animam. Sic et Matt. 20, tametsi ibi quoque de rationali anima accipi queat. sic et in eo, Dabit animam suam redemptionem pro multis, Iohannis 13, Animam pro te ponam. Et 15, Dilectionem maiorem hac nemo habet, quam ut ponat animam suam pro amicis suis. Ionae 2, Aquae circumdederunt me usque ad animam: id est, extremum periculum


2323. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

talibus locis plerunque manente subiecto, variatur praedicatum: ut, Filius meus es tu, hodie genui te. Huc facit, quod caro in sepulchro mortua, non potuit sentire illos tam tristes cruciatus: ut sunt parturientis qui ibi per ὠδίνας significantur. Parum quoque honeste, aut etiam religiose corpus Christi vocatur cadaver, quod nunquam plane desertum fuit a divinitate. Porro quod etiam ipsa rei veritas ac doctrina Articuli descensus ad inferos, hanc sententiam non patiatur, satis ostendemus postea in voce Infernus, ubi aliquid de hac materia


2324. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam brutis esset communis, ille vero tantum hominibus proprius. quomodo et Iuvenalis distinguit:
Sensum a caelesti demissum traximus arce,
Cuius egent prona et terram spectantia: mundi
Principio indulsit communis conditor illis
Tantum animas, nobis animum quoque. — Graeci vocant νοῦν, quem etiam solum dicit Aristoteles ab extra intrare in hominem. Accipiunt illi vocem hanc etiam pro eius affectu: id est, pro sententia, scopo, aut mente. Atque hac etiam significatione tantum vox Animus crebro in


2325. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

magis proprie dicuntur Apostoli, quia longius et ad plures gentes erant ablegati. Tribuitur nihilominus haec vox et aliis eximiis doctoribus, ut Rom. 16, Qui fuerunt illustres inter Apostolos. Sic et 1. Cor. 15. ac Ephes. 4, etiam Apostoli numerantur inter eos doctores, qui post Apostolos quoque a Christo Ecclesiae donabantur. Eos veteres vocarunt viros Apostolicos, Apostolum gentium vocat se Paulus Rom. 11, quia plerunque gentilibus, divina quadam vocatione, et humana etiam pactione, facta cum Petro conventione, concionatus est. Contra Petrus apostolus circumcisionis dicitur.


2326. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 40 | Paragraph | SubSect | Section]

massa. Secundo apparet passim ex historiis Biblicis, fuisse communem ac valde usitatam monetam. At tanta massa non posset valde usitata esse, ne in metallicis quidem locis: nedum apud illos, ubi nullae fodinae fuerunt. Non enim quivis communis homo tantum pecuniae habere potuit. Solet quoque moneta applicari ad emptionem quotidianarum rerum. At quae tandem res quotidianae, ac pervulgata emptione, decem coronatis emuntur? Abrahamo donat Abimelech oves, boves et ancillas, et insuper mille argenteos. Gen. 20. Quis credat, illum pauperem regulum, vel potius pastorem, solitum esse


2327. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

super cor alicuius, est cogitare. Ezech. 38 Psal. 86. Isa. 65. et denique 1. Cor 2, Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus timentibus se Luc. 24, Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Ezech. 11. Ipsae quoque cogitationes vocantur Ascensiones. Aliquando idem valet haec phrasis, quod recordari. Ezech. 14, Viri isti fecerunt ascendere idola super cor suum. Ascendere in caelum, est in caelestem gloriam exaltari. Sic Christus dicitur ascendisse in altum, Psal. 68. Iohan. 3. Nemo


2328. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

10. dicimur sanguine Christi aspersi: id est purificati cordibus a conscientia mala. Similis phrasis est et Hebraeorum 12. Fiebant etiam aspersiones sanguinis in sacrificando, erga tabernaculum et altare. Praeterea in foederis cum Deo sanctione, aspergebatur populus sanguine. Lagana, et alia quoque farinacea, oleo aspergebantur, cum Deo offerebantur. Conspersio, nimium Hebraice est versum 1. Corinth. 9, cum ibi sit proprie φύραμα, id est, massa. ASPICERE sese mutuo, significat aliquos inopes consilii esse. Gen. 42. Est


2329. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

vero tum Deo, tum hominibus Deo, ut Ps. 71. Inclina ad me aurem tuam, et serva me. Hominibus, Psal. 78. Inclinate aurem vestram ad verba oris mei. Multa passim exempla reperiuntur. Psal. 49 paulo aliter accipitur, Inclinabo in parabolam aurem meam: id est, ipse quoque simul ea audiam et discam, quae alios docebo. Audi filia, et inclina aurem tuam. i. diligenter ausculta. Psal. 45. Contrarium est Obturare aures. Psal. 58, Isaiae 33, Sicut aspides obturaverunt aures suas. Sic ferme etiam Obturare accipitur Isai. 6. Obtura


2330. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

Meschiae, quo tempore et quomodo sint nascituri, et quam prompte et ornare ei servituri: non de eius divinitate, de qua supra mox initio dixerat. Sensus ergo est, quod post victoriam Meschiae nascetur ipsi nova iuventus aut populus, sicut ipse dicit: Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me Docet quoque, quomodo nascetur: nempe mirabiliter, ut nemo cernat unde veniat: sicut ortus roris non perinde cernitur ut pluviae, cuius veluti mater nubes est omnibus conspicua. Denique quod is populus sponte aut voluntatie sacrificabit, idque ornatus ac mundatus sanguine Christi: sicut antea Sacerdotes


2331. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

29. sicut supra in voce Arundinis dixi. Solet. n. ita frangi, ut fragmenta sint acuminata. In baculo transire dicitur Iacob Iordanem, Gen. 32. i. extreme pauper et solitarius. quasi dicat: Nemo tunc me praeter hunc unicum baculum est comitatus, is solus fuit tunc tota mea familia. Vulgo quoque Germanis, Album baculum accipere, et abire, extremam paupertatem significat Forte a re militari apud eos sumptum est. Hebraeae. n. superiores methaphorae et nomina, a sustentatione scipionis deductae sunt. Baculus significat etiam imperium. Isa. 14. Contrivit Dominus baculum


2332. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

sine armis, sine commeatu ire, fidentes Deo, quod ipse sit eos aliturus: postea vero, cum iubet Accipere baculum ac peram, futuras difficultates hac nota indicat. VIRGA, alia vox est, etiam in Hebraeo, et habet alias significationes: ut et Sceptrum, de quib. suo loco postea. Baculus quoque, sicut et virga, interdum pro instrumento tyrannidis ponitur. Isa. 10. O Assur virga furoris mei, qui et baculus est irae meae in manu istorum. i. instrumentum, quo affligo meos. Baculus Dei, dictus est baculus Moysis: quia Deus per eum miracula fecit. Psal. 72.


2333. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

Baptizari autem Spiritu, alio pertinet: nempe ad Spiritus S. dona, quibus fideles caelitus visibili signo imbuebantur, interdum ante Baptismum aquae, ut ex Cornelii historia apparet: interdum post Baptismum, ut istis accidit, de quibus hic agitur. Ex his autem diligenter consideratis, hoc quoque efficitur, Baptismatis vocabulum triplici significatione usurpari: quarum una propria est, duae translaticiae. Propria est, cum immersionem seu tinctionem declarat, quae etiam ab effectu Ablutio seu lavacrum dicitur. una est translaticia, quum pro donorum Spiritus sancti quasi effusione


2334. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

an Baptismus Iohannis e caelo sit, an ex hominibus? quum dicitur Apollo nihil novisse quam Iohannis baptisma. ut supra alibi. Item quum dicitur Iohannes praedicasse baptismum resipiscentiae, ut supra, et in hoc versiculo, ac proxime sequente. Quod autem de Baptismatis nomine dicimus, de ipso quoque Baptizandi verbo simili ratione accipiendum est. Nam Baptizare dicitur minister, qui aqua tingit: et baptizari, qui aqua tingitur. Item baptizat Deus, quum Spiritus sui dona impertitur: et baptizatur Spiritu a Deo, qui Spiritus donum accipit. Baptizavit demum baptismo resipiscentiae


2335. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

i. potestis ne, patienter perferre talem ac tantam crucem propter gloriam Dei, quantam ego perferam, ut vobis veluti praemium petatis, proximum gradum dignitatis a mea? Sic et Luc. 12. inquit Dominus: Baptisma habeo baptizari, et quomodo angor donec finiatur? SEXTO, significat quoque Baptismus et Baptizari mortificationem veteris hominis, et suscitationem novi: quia sicut in immersione est primum veluti submersio immundi hominis, postea extractio aut suscitatio mundi: sic et in baptismate dicit Paulus Rom. 6, nos esse baptizatos in mortem Christi: item


2336. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 47 | Paragraph | SubSect | Section]

14, Beati qui in Domino moriuntur. Beatificare, pro beatum facere: Proverb 3. Gen. 30. Beatificabunt, aut beabunt me filii, Luc 1. significat, beatam praedicabunt me omnes generationes. Sic et Isa. 3. Et beatificantes, aut beatum praedicantes hunc populum, seduxerunt eum. Iob quoque 9. est, Aures audientium beatificârunt me. BEHEMOT, et Leviatham, duae ingentes beluae in Sacris literis celebrantur, quarum etiam prima origo Esd 6. (qui liber inter Apocryphos numeratur) hoc modo describitur: Tum quoque (scil. die quinta creationis) animantia duo


2337. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 47 | Paragraph | SubSect | Section]

beatum praedicantes hunc populum, seduxerunt eum. Iob quoque 9. est, Aures audientium beatificârunt me. BEHEMOT, et Leviatham, duae ingentes beluae in Sacris literis celebrantur, quarum etiam prima origo Esd 6. (qui liber inter Apocryphos numeratur) hoc modo describitur: Tum quoque (scil. die quinta creationis) animantia duo parasti, quorum uni imposuisti nomen Henoch (credo Behemot legendum esse) alterum vocasti Leviathan: et alterum ab altero separavisti non.n. poterat pars septima, quo aqua sese collegerat, ea capere. Unam partem assignast. Henoch, quae tertia die


2338. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 48 | Paragraph | SubSect | Section]

est, is qui cum aliquo belligeratur. Isa. 41, Erunt tanquam nihil, et in nihilum redigentur viri belli tui: id est, tui hostes. 2 Par. 35. Non contra te hodie, sed contra dominum belli mel. Idem valet, vir bellorum cum aliquo, 2. Sam. 8. Quia vir bellorum Thoi cum Hadarezer. Stellae quoque pugnare aut bellare dicuntur, Iudicum 5. Pugnaverunt aut bellaverunt de caelis stellae contra Siseram: id est, Deus caelitus contra eum pugnavit, eiusque exercitum dissipavit. Opiniones bellorum, habet vulgata Marc. 13. ubi in Graeco est, rumores bellorum. Per metaphoram quodvis


2339. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

faciunt omnes promissiones ac prophetiae de Meschia, quae maxima bona ex illo semine Abrahae mundo pro ventura affirmant: ut necesse sit hasce promissiones de benedictione in Abraham et eius semine, intelligi de realissima ac efficacissima beatione, quae toti mundo per hoc semen continget. Ex eo quoque manifeste vanitas istorum calumniae deprehenditur, quod si de sola exemplari benedictione ageretur, non toties, nec tanta ἐνεργείᾳ aut specie haec promissio repeteretur. Praeterea multi inter Ethnicos fuerunt, qui illustriora exempla felicitatis


2340. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo duae significationes sunt propriae ac primariae vocis Beneplaciti, aut bonae voluntatis: tametsi etiam plures specialiores istis subdivisis reperiri queant. Diligentissime autem duo illa hic expendantur et observentur: de quibus forte postea aliquid in voce VOLUNTAS addam. Nunc aliorum quoque de hisce vocabulis sententiam adscribam, ac primum quidem ex novo Testamento haustam, deinde ex veteri, ubi simul etiam ipsae originales voces Graeca et Hebraea explicabuntur: tametsi non ita perspicue hasce duas significationes distinguant ac explicent. Sentit igitur Hieronymus,


2341. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

paucis dicam quod sentio. Δοκεῖν, idem valet quod sentire et existimare: a quo deductum est εὐδοκεῖν, quod interdum casum habet adiunctum, atque idem valet quod approbare. Iam vero, quia quae approbamus, illis quoque favemus: inde factum, ut etiam significet, bene erga aliquem esse affectum. Rursus quia propensio ista animi ex eo nascitur, quod res aliqua plane nobis satisfecit (necesse enim est, ut iudicium praeeat animi assensioni) idcirco idem quoque valet quod conquiescere, sive acquiescere in re


2342. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

quod approbare. Iam vero, quia quae approbamus, illis quoque favemus: inde factum, ut etiam significet, bene erga aliquem esse affectum. Rursus quia propensio ista animi ex eo nascitur, quod res aliqua plane nobis satisfecit (necesse enim est, ut iudicium praeeat animi assensioni) idcirco idem quoque valet quod conquiescere, sive acquiescere in re quapiam: id est, ἀναπαύεσθαι καὶ ἀρέσκεσθαι. sicut hoc loco accipitur. Significat enim pater, Christum eum unum esse, quem cum intuetur, omnem in nos indignationem conceptam


2343. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

clam dicentes, Ecce beneplacitum habet in te rex. Psal. 109, Non habuit beneplacitum in benedictione. Psalm. 147, Non in robore equi beneplacitum habebit. Isaiae. 13, Et in auro non habebunt beneplacitum. Et cap. 62, Quia beneplacitum habuit Iehova in te. Idem quoque valet vox patris, repetita Matth 3. et 17, e caelo super filio: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacitum est. Ezech. 9, Non habeo beneplacitum in morte morientis, ait Dominus Iehova: sed convertimini, et vivetis. Participium praesens Caphez


2344. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

sit. quod Rabbi Salomon dicit idem valere, ac si dixisset, Super colla eorum. Haec promissio eadem phrasi repetitur, et opere ipso completur Iosuae 10. ubi iubet Dominus duces calcare colla captivorum regum. Similis sensus est Iob 18, Calcet super eum interitus veluti rex. Significat quoque simpliciter contumeliose aliquid tractare. ut Proverb. 27, Anima satura calcabit favum. Impios calcaturos civitatem sanctam, significat tum possessionem, quod per eam ambulabunt, in ea stabunt et agent: tum et contumeliosam tractationem, Lucae 21. Et Apocal. 11. Sic 2. Machab. 8,


2345. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 60 | Paragraph | SubSect | Section]

recalcitrant, et agricolam irritant, fit ut et magis pungantur, et calceos in ferrum impingant. CALCULUS, aut carbo quidam describitur Esa. 6, qui mundet aut expiet prophetam a suis peccatis: qui nimirum ipsum Christi beneficium, ac donum Spiritus sancti significat. Eiusdem fit quoque mentio Apoc. 2. ubi vocatur Calculus candidus, in quo sit nomen novum scriptum, quod nemo sciat nisi qui accipit. Porro quod Prov 20 dicitur, quod licet panis furtivus videatur initio dulcis, tamen tandem repleat os calculis: intelligitur de infelici iniustorum conatuum exitu. Allusio


2346. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 61 | Paragraph | SubSect | Section]

suorum malorum. Ierem. 16, Nec potabunt eos calice consolationum, super matre aut patre: id est, propter innumera funera desinent observare usitata iusta, ut solet in caede aut peste fieri. Secundo, est calix tribulationis, angustiae, crucis et passionis, Christo omnibusque piis, et impiis quoque communis. Christus bibit eum, ut nos redimeret. Aliter autem piis, aliter impiis porrigitur a Domino: piis, ad emendationem et purgationem, vel exercitium fidei: impiis, ad exitium. Et tunc vocatur calix irae et furoris Domini, Psal. 16. Huc referatur illud Ezech. 23, ubi


2347. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

potestatem redigit, eosque in veram viam aut piam servitutem abducit. Est prorsus idem cum eo quod Christus dicit, Faciam piscatores hominum. Sed contra in malam partem haec eadem phrasis accipitur Psalm. 93, pro in exitium rapere. Sic et Paulus dicit 2. Tim. 3, Captivantes mulierculas. Sic quoque 2. Corint. 10, Captivam ducimus omnem cogitationem ad obediendum Christo: ubi iterum in bonam partem accipitur. Hanc sermonis captivitatem exprimit illa celebris pictura Gallici Herculis. Capi aliquem in consiliis suis. Psalm. 10. Prae superbia persequitur impius pauperes, capiantur


2348. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

huius significationes: sed id non ita vel necessarium, vel nostri propositi est. Caput nudare, luctum significat. Levit. 10, Capita vestra ne nudetis. Sic et Tondere caput, Iob. 1. Quare contrarii quasi ritus fuere, ut et nudare et tegere caput dolorem ac luctum illis significarit. Tegere quoque caput non raro dolorem et ignominiam significat. Sed non usitato tegmine, verum pallio, ac penitus. Ierem. 14. Pudore affecti sunt agricolae, obtexerunt caput suum: quia qui ignominia sunt affecti, nec volunt alios intueri, nec ab aliis in faciem respici sustinent, eoque tegunt


2349. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

patris. Non enim plures habet filios consubstantiales Deus pater, quam hunc unum. Estque in sinu patris, hoc est ὁμοούσιος. Forte etiam in sinu patris significat, charissimum Dei filium. Filium hominis ipse Christus se utplurimum vocat, quod iptum quoque substantiam explicat: nempe quod sit verus ac naturalis homo, constans anima et corpore, natus ex Maria. Estque in hoc nomine communicatio idiomatum observanda: non enim iuxta divinam naturam filius hominis est Christus. Iesus communissima appellatio est. Divino enim consilio sic est


2350. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 72 | Paragraph | SubSect | Section]

in fine, ubi linguarum magna est libertas, facile evanescit. Est et Iehosua (Moysis famulus ac successor, qui populum Israeliticum in promissam terram perduxit, ac sorte possessiones distribuit) typus Christi, sicut multi probati Scriptores monuerunt. Idem nomen in veteri Testamento alii quoque habuerunt. Sed ea de re peritorum libri cognoscantur. Nobis enim in hac materia non est animus, copiosius aut scrupulosius ista persequi. Messias Hebraeum est vocabulum, quod exprimitur voce graeca Christus: Ioh. 14. et significat unctum, estque officii ac honoris appellatio. Nam in


2351. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

sanctorum multa, et terribilis super omnes in circuitibus eius: id est, super omnes qui ei astant. Ibidem: Et veritas tua in circuitibus tuis: id est, passim circa te, in omnibus rebus tuis. Sic quoque Psalm. 27. Exaltabitur caput meum super inimicos meos, in circuitibus meis. Sic Psalm. 31. Audivi vituperationem commorantium in circuitu. Et 34. Angelus Domini castra metatur in circuitu timentium eum. Copiam videtur significare, Psalm. 12 In circuitu ambulabunt impii, quando


2352. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

futuram amplius mortem, luctum, clamorem, aut laborem seu dolorem. ubi clamor videtur potius significare molestias, afflictionesve, aut certe lamentationem de talibus malis, quam peccatum: seu potius malum poenae, quam malum culpae: potius clamorem iniuriam patientium, quam inferentium. Germanice quoque geschrei pro querela non raro ponitur: et dici solet, Uber den schreiet jederman, quod est, quilibet clamat de eo, queritur de eo. Hinc dicitur Clamor contritionis, Esaiae 15: de qua loquutione mox. Septimo, clamor aliquando etiam pro signis ac indiciis laeticiae accipitur,


2353. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

regionibus, claudicare. Soph. 3, etiam ipsa vox ovis apponitur. Sensus est autem, quod Dominus pios afflictos iterum refocillabit ac sanabit. Sic Psalm. 35 dicitur, Sed ipsi in claudicatione mea laetati sunt. Quod alii de adversitate valetudinis, alii de aliis difficultatibus intelligunt. Sic quoque Psalm. 38 dicitur: Ego ad claudicationem inclinatus sum: id est, ad ruinam. Hebr. 12 de spirituali piorum imbecillitate accipitur, cum dicitur, Ne quis claudicans evertatur. Ierem. 10. Videtur


2354. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

hominibus non accipio. Alias idem quod splendor: 1. Corinth. 15. Alia est claritas lunae, alia solis, alia stellarum. Alias denique Claritas notat illam mirabilem lucem: ut Lucae 2. Claritas Dei circumfulsit pastores. Sic Paulus Act. 22 dicit, se non potuisse videre praeclaritate. Apocal. quoque 21 dicitur, Quod claritas Dei illuminabit civitatem illam divinam, ut solis splendore non indigeat. Quae huius vocis significatio ab ista visibili, et tamen miraculosa claritate, etiam ad prorsus invisibilem et spiritualem transfertur: ut 2. Cor. 3. Transformamur a claritate in


2355. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

in terra, tum politicam, tum et spiritualem. Verum de eo dicto infrâ in voce IUSTITIAE, MISERICORDIAE, et VERITATIS. Caelos indui tenebris, et saccum fieri operimentum eorum, Esaiae 50, pro obnubilatione: Dei omnipotentiam declarat, qui tanta efficiat. At Esaiae trigesimo quarto. Tabescet quoque omnis exercitus caelorum, et involventur caeli utliber, et omnis exercitus eorum defluet, sicut folium de ficu et de vite, quoniam inebriatus est in caelis gladius meus: quod aliqui exponunt de clade Iudaeorum, qui ob veram religionem fuerunt exercitus Dei aut caelorum. Aliquando tamen etiam


2356. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, qui non promovet veram religionem et regnum Dei. Colligere pedes in lecto, Gen. 49, est in lecto decumbere, et mori. COLLIGARE, et COLLIGATIONES, exponentur in verbo Ligare: quando quidem similem vim habent. COLLUM, nota pars corporis animalium est: inde quoque aliquot figuratae locutiones trahuntur: Nam primum, cum equi et boves collo iugum ferant, et onus trahant fit, ut hinc servitutis descriptio sumatur. ut Esaiae 10. Excutiam iugum eius de collo tuo. Et 52. Solve vincula colli tui. Ierem. 27. Subdite colla vestra iugo regis: pro, servite


2357. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

COMMORI. Paulus 2. Corin. 7 dicit: Vos estis in cordibus nostris ad commoriendum et convivendum:.i. ita penitus estis mihi chari, egoque vobis addictus, ut vel mori vel vivere, postulante ita re, sim vobiscum paratus: vel, ut et in morte et in vita nos coniunctos esse optarim. Sic Petrus quoque dicit, se paratum esse ire in mortem cum Christo. Credo esse communem locutionem, ex ipso animi sensu aut fervore aliquorum sibi coniunctissimorum ortam. Aliqui putant venire potius a quodam singulari veterum more, ubi aliqui ita fuerunt aliqua sanctiore amicitia iuncti, ut uno mortuo alius


2358. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

ad utriusque doctrinae effectum accommodari potest. CONCUBINAS habuisse in veteri Testamento etiam sancti leguntur: quod eis Deus singulari quadam dispensatione, potissimum propter duriciem cordis eorum, ac ne quid deterius accideret, concessit: ut Christus ipse testatur. Sunt quoque tum ipsae concubinae pro honestis, et quidem uxoribus habitae: tum earum filii legitimi iudicati, non tamen plane haeredes. Concubinae nomine Hebraeis ancilla intelligitur, viro in concubitum absque scripto et legitimis ceremoniis addita. Et proles ex tali nata coniugio non succedit patri


2359. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

contra persecutores meos. Sic etiam subeuntes muros solebant connexis umbonibus testudinem facere. Sic Psal. 63, Pinguedine sua clauserunt: id est, potentia et opibus suis nos undique premunt impii. Claudere etiam per metaphoram coarguere et convincere significat, quod ibi quoque reus argumentis ita undique concluditur, ut effugere nequeat. Sic igitur Deus et Scriptura Rom. 11, et Gal. 3, omnes sub peccato conclusisse, seu peccati reatus ac mortis convicisse dicitur, ut omnium misereatur, id est, omnibus offerat misericordiam per et propter Christum. Theodoretus


2360. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

sub iniustitiam: quodque velit abuti membris hominis, ut servis ac instrumentis, ad peccandum. Idem plane et rixosa mulier, aut potius omnes mulieres agunt, ut dominentur, regnumque super viros obtineant: tametsi aliae plus, aliae minus. neque enim in omnibus se aequaliter exerit malitia. Valde quoque in eadem versione commode Ad virum, Lutherus per Subvertit. Idem igitur praecedens comma dicit, quod et consequens: Tua cupiditas aut appetitus sit viro subiectus, et Ipse dominetur tibi: sic et in altero dicto, Peccati cupiditas sit tibi subiecta, aut sit sub te: et, Tu domineris


2361. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

petendae aut alioqui discendi gratia. Germanica commode habet, Besprach mich nicht darueber mit fleisch und blut. Ponitur et hic, Contuli cum quoquam, pro petii, institui, didici a quo quam: per id quod praecedit, id quod sequitur, significatur. In secundo quoque capite eadem ferme est sententia, Nihil mihi contulerunt: id est, nihil me docuerunt: sicut Germanica versio percommode habet. Eadem ergo metalepsis sermonis est, ut vox id quod prius est significans, id quod posterius est indicet. Incoeperat orationem sic, Ab iis autem qui aliquid esse


2362. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

vero etiam locum montis, ubi sit: ut tanto magis moneatur lector, Agarem non solum ex Aegypto, sed etiam ex Sina venisse. Sicut vero foedus legale in Sina non cum filiis Agar, sed cum filiis Sarae factum, ancillae Agar adiunxit, quasi illa id foedus significet, et illius populi mater sit: ita quoque extrusa (ut prius diximus) Sara ex procreatione verorum Abrahami ac Dei liberorum, et substituta in eius locum promissione et gratia, nunc porro etiam ipsam terrenam aut praesentem Hierusalem, quae etiam veluti altera Sara ac mater populi Dei censetur, (sicut metropolis fuit) eidem Agarae


2363. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 94 | Paragraph | SubSect | Section]

dicitur futura aut ventura Hierusalem: quia nondum plene extructa, patefacta et glorificata est; sed in fine patefiet, ut est Apoc. 21. Ideo praesens illa terrena, caelesti ac venturae opponitur. Illud quoque observandum est, quod non videtur perinde alterum seu Evangelicum foedus loco alligare, sive Hierosolymae sive alii, ur Legale monti Sina: quo libere posset praesentem Hierosolymam, ut matrem, Synagogae servae Agar consociare. Verum illam secundam pactionem aut Testamentum, matremque


2364. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 94 | Paragraph | SubSect | Section]

significatio videtur in hisce dictis reperiri. Paulus dicit Rom. 13, Obediendum esse magistratui non solum propter poenam, sed etiam propter ipsam conscientiam: id est, animam rationalem, ne eam contamines, violes, ac oneres ira Dei: quasi diceret, Ne non solum in corpore puniaris, sed ipsam quoque animam ira Dei ac poenis aeternis graves. 1. Corinth. 8, Sic verberantes conscientiam ipsorum imbecillam in Christum ipsum peccatis. Item, Non ne conscientia eius imbecilli existentis, aedificabitur ad comedenda idolothyta? id est, confirmabis eum in idololatria? Sic et eiusdem 10 dicitur,


2365. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

quin subinde nova cura ac opera sit sarciendum ac instaurandum. Crebro autem admodum significat perdere: quia tum ea quae perficiuntur, tum quae perduntur, suum finem, suamque quasi perfectione habent. Mors quoque ipsa et interitus omnium rerum est quasi quaedam earum completio. Verbum Graecum τελέω, a fine venit. Finitur autem tum id quod perficitur tum id quod aboletur. Esa. 38. Per diem usque ad noctem consummasti me. Sic Consummare oculos viduae, Iob


2366. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

quandam ad ritum quorundam perfectorum sacrorum, quae vocentur τέλεια ἱερὰ: de quibus vide Budaeum in Commentariis Graecae linguae. Arbitrantur igitur esse similem aliquam locutionem isti, iam olim in Ecclesia usitatae: Ite missa est. Sane hic quoque sensus posset habere utilem intellectum, quandoquidem Epistola ad Hebraeos toties inculcat, eum semel perfecte sacrificasse, perfectosque ac consummatos uno sacrificio reddidisse omnes credentes: cum Levitica sacrificia nihil ad consummationem aut perfectionem deducere potuerint. Verbum


2367. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

et τελέω. Sensus ergo esset, plene esse sacrificatum ac perlitatum. Sed ille alter sensus magis convenit ipsi textui Iohan. 19. CONSUMERE, pro perdere, absumere, est verbum praecedenti tum sono tum scriptione vicinum, tum denique significatione quoque saepissime concordans. Videte ne a vobis invicem consumamini, Galat. 5. Esai. 10. Ab anima usque ad carnes consumet: pro, omnia perdet. Consumi aliquos gladio ac fame, Ierem. 16. Consumi in confusione vitam, Ierem. 20. Deus est ignis consumens, Hebr. 10. Derelinquentes Deum


2368. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

attigissent, aut aliquid immundum comedissent, ut saepe in Numeris et Levitico habetur. Sic nolebant sacerdotes intrare in praetorium Pilati, Ioh. 18, ne contaminarentur, sed munde comederent Pascha. Sic Christus negat, ea hominem contaminare, quae intrent per os, sed quae ex corde exeant. Deus quoque dicitur contaminare tabernaculum, aut templum suum, cum id non defendens, ab impiis prophanari patitur. Sic et haereditatem suam contaminasse dicitur, Esa. 47. Dicebantur et idololatrae polluere sanctuarium, cum vel non sacrificabant ibi, vel certe perperam sacrificabant, Lev. 20.


2369. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

immundum devitandum. Ponitur igitur illic verbum rei pro verbo noticiae aut indicationis, ut in Regulis universalibus annotavi. Leprosus enim iam antea contaminatus est, antequam sacerdos eum contaminatum esse pronunciet. Verum quoniam hoc verbum saepe coincidit cum verbo Polluendi: ideo illius quoque unum aut alterum exemplum addam. Aut iuraverit, non polluet verbum suum: Numer. 30. id est, non irritum faciet, quod pollicitus est. Sic Psal. 55. Polluit pactum suum: pro, violavit fidem datam. Aliquando significat permittere pollui. Ezech. 39, Non polluam nomen sanctum


2370. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

15. In proventibus impii est perturbatio: pro in quietudo et variae poenae. Dicetur forte de hoc verbo aliquid etiam in Perturbo, aut Turbo. CONVALLIS, in voce Vallis explicabitur. CONVERTERE aliquid, in aliam quandam formam aut statum mutare, usitate Latinis quoque significat: et plerunque de rei corporeae statu aut situ accipitur. Ab hac significatione puto illa dicta per metaphoram duci: Convertere alicuius planctum, luctum aut tristiciam in gaudium, Psal. 30. Ierem. 31, Iacobi 4. Item convertere mare in aridam, Psalm. 66.


2371. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

poenarum intelligant. Certe si diligenter totus ille textus expendatur, summa bona ibi hominibus promitti reperietur. CONVOCATIO. prosolenni die, qua convocabatur populus ad audiendam concionem et lectionem verbi Dei, Levit. 23, Num. 28. Die primo convocatio sancta, die septimo quoque convocatio sancta, nullum servile opus facietis in eo. Sic et Esaiae 1 dicit Deus, repudians Iudaeorum festa et sacra, calendas et sabbathum: convocare convocationem non possum: subintellige, ferre. COOPERIRE pedes, pro exonerare aluum, Iud. 3. et alias saepius reperitur.


2372. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

cor Laban: id est (sicut textus semet exponit) suum consilium conatumque eum celavit. Alias significat artificio se aut etiam malitiose sibi conciliare animos hominum. Sic Absolon. 2. Sam. 15 dicitur furatus cor Israelitarum, quos praehensando, et patrem calumniando sibi conciliabat Homerus quoque hac phrasi in hac significatione Iliad. 1. utitur. Invenire cor suum, ut oret, aut aliquid agat, 2. Sam. 7. subintelligitur, paratum, promptum. Lavare cor a malitia Ier. 4: pro, removere pravas cogitationes ac consilia de corde inquit enim propheta: Lava a malitia cor tuum, ut salva


2373. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

celantes, perinde ac si eis cor non procul in medio pectoris, et tot latebrarum aut sinuum inclusum esset, sed in ipso ore ac dentibus promptum. Contra sapientes nihil temere loquuntur, sed tantum probe cogitatum ac meditatum, perinde ac si eis os quasi in ipso corde procul remotum esset. Celant quoque iidem quae celanda sunt, perinde ac si illorum os non ita in promptu ac propatulo esset, sed in mediis sinibus pectoris reclusum et abditum. Corde compungi, Act. 2. Et, Spiritus compunctionis, Esaiae 6. et Rom. 11. Sed Act. 2. Corde compuncti sunt, in bonam partem accipitur: pro,


2374. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

est. Porro credere in reb. divinis alias solam generalemque noticiam indicat, quod videlicet Deus sit talis, et eo modo velit aliquibus propitius esse: quale Credere etiam daemones, teste Iacobo, habent, et contremiscunt. Alias etiam specialiorem, quod mihi velit esse propitius pater, cui fiducia quoque necessario inest. Distinguunt porro Patres istas tres phrases, Credere Deum, Credere Deo, Credere in Deum: quod Credere Deum, sit idem ac sentire, esse Deum, esse omnipotentem, sapientem, iustum, bonum, creatorem et gubernatorem, providentem rerum omnium: Credere Deo, sit verbis


2375. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

pictatis studio ponitur non raro. ut, Currebatis bene. Galat. 5. Sic Psal. 119. Viam mandatorum tuorum curram. Currere etiam dicitur sermo Domini, ut cum de eius propagatione agitur. 2. Thess. 3. Orate fratres pro nobis, ut sermo Domini currat. Dicuntur impii quoque currere, Proverb. 1. Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundat sanguinem. Currere cum peditibus, Ierem. 12. pro, cum imbecillioribus errare. Dicit enim ibi Deus prophetae, quod si vix potuerit recte certare cum suis popularibus, pietatis adversariis, longe infelicius sit


2376. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

quo singulis partibus diversi manipuli aut cohortes excubarent, ne una tota nocte vigilando vel enecaretur insomnia ac frigore, vel dormitando male custodiret. Ex re militari porro et a consuetudine castrensi, erant vocabula translata in communem consuetudinem ac vitam, et etiam sermonem. Ponitur quoque Custodia pro brevissimo tempore: quia illae tres horae mox praeterfluebant. Unde Psalm. 90 habet, Mille autem anni ante oculos tuos tanquam dies hesterna quae praeteriit. Et, Custodia in nocte, quae pro nihilo habetur, eorum anni erunt.


2377. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

tum ratione adiunctarum vocum habet: quos ordine percurram. Illud autem ante omnia moneo, valde crebro idem plane valere, quod verbum Pono, in Sacris. Quare saepe inter se coniunguntur, saepe etiam pro se invicem ponuntur: ut qui alterutrum norit, utrunque norit. De qua re in verbo PONO. Plurimae quoque locutiones huius verbi possunt exponi per facere, efficere, aut fieri. Significat igitur crebro Permittere. Numer. 21. Neque dedit rex Syon, pertransire Israelem per terminum aut regionem suam. Non dabit in commotionem pedem tuum: Psalmo 121: pro, non permittet ut nutes. Exod. 3. Non


2378. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

phrasis, primum per metaphoram peccatum significat: unde in Dominica oratione dicitur, Dimitte nobis debita nostra. Sunt autem peccata nostra quaedam debita, quia obligant ad poenam, nosque perinde coram Deo reos et poenis dignos reddunt, sicut aes alienum obaeratos facit obnoxios creditori. Deus quoque perinde a nobis flagitat satisfactionem pro admisso crimine, ac creditor flagitat solutionem debitorum. Nec deest etiam foenoris similitudo. Quanto enim diutius in peccato persistimus, tanto maius foenus seu augmentum poenae a nobis exigitur: sicut illud praeclarum citatur, Tarditatemque


2379. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

aliter eum locum explicant. Ego autem puto, ibi vocis (Decepit) sententiam esse, quod peccatum aut innata cordis perversitas, lege patefacta, ostenderit deceptum esse: ut sit posita res, pro eius indicatione: sicut plura eius loci verba exposui in Commentariis novi Testamenti. In Universalibus quoque praeceptis propriam quandam Regulam huius Hebraismi proposui, quod videlicet saepe voces rerum, aut res, pro noticia aut indicatione earum ponantur. quem idiotismum Linacer, factum pro dicto vocat: sicut et contra dictum pro facto, non raro ponitur. Ostendit autem peccatum per legem,


2380. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

perinde ex terra in extremitate aut promontorio quopiam prominent, ac dentes ex carne. Sic igitur legitur 1. Sam. 14. Erat dens petrae in transitu hinc, et dens petrae in transitu inde: pro, Utrinque circa transitum prominebant petrae. Quarto, mundicies dentium famem significat. Amos 4. Ego quoque dedi vobis mundiciem dentium, in omnibus civitatibus vestris. Nam inter comedendum plerunque aliquid cibi adhaeret dentibus, aut intra dentes. Ubi ergo nulla talis immundicies reperitur, indicium est non sumpti cibi, et porro defectus alimenti. Quinto, Domus dentis, in Sacris literis


2381. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

dominari volet, sicut peccatum innatum vult et conatur in homine regnare: et quod vicissim perinde oporteat maritum reprimere illam affectionem imperii muliebris supra se, sicut pius homo tenetur resistere innatae malitiae, volenti abuti membris nostris ad peccatum, nosque captivare ei. Admodum quoque creber hic Hebraismus est, ut res aliqua dicatur Desiderii pro, valde expetita, posito quasi abstracto pro concreto. ut Domus desiderii: pro valde expetita: Ezech. 26. Panis desiderii, Dan. 10. id est, suanis et desiderabilis panis. Mons desiderii, Dan. 11. Picturae desiderii


2382. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

vero, cum figurate ponitur, plerumque perdere. ut Exod. 15. Misisti manum tuam, et devoravit eos. Sic et Psal. 35. et Thren. 2 Ne dicant Devorabimus eum. Sic et in passivo reperitur Ps. 107. Omnis sapientia eorum devorata est. pro, perierat, erant inopes consilii. Satan quoque dicitur circumire, et quaerere quem devoret. 1. Pet. 5. pro, quem perdat, aut etiam prorsus suum faciat. nam et hanc vim habet hoc verbum. Prophetis aliquoties obtruduntur libri devorandi: ut Ezech. 2 et 3. Apocal. 10. Ambrosius dicit, ea figura et visione illis iniunctum esse, ut


2383. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

pluralitatis personarum. nam aliquando etiam verbum pluralis numeri ei nomini adiungitur. ut Gen. 1. Et dixit Dii, FACIAMUS hominem ad imaginem nostram, et similitudinem nostram. Huic autem longe pulcherrimo, et ab omnibus piis celebratissimo testimonio, adiiciamus cum gratiarum actione illud quoque, quod iam nobis Dominus suggerit: nempe quod etiam alibi in Scriptura Spiritus sanctus hanc eandem hominil creationem describens, idque hac ipsa voce Faciendi, pluribus creatoribus attribuerit. Nam Isaiae 44, loquens propheta de vero Deo creatore caeli et terrae, inquit: Nunc igitur


2384. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

est, erigens scilicet lapsum. Quinto, longanimus est non statim punit homines atque peccant, sed differt poenam: quia non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Sexto, multae pietatis sive misericordiae est, erga eos scilicet qui indigent, et non habent merita. Septimo, multae quoque veritatis, in praestandis scilicet promissis. Octavo, custodit pietatem sive bonitatem in mille generationes. Punit enim peccata parentum in filiis, in tertiam et quartam usque generationem: misericordiam vero ac bonitatem suam protendit in mille generationes, ita ut misericordia eius maior


2385. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

remittit omnis generis peccata: Iniquitatem, hoc est, ea peccata quae temere et cum quadam praesumptione admittuntur: transgressionem, hoc est, defectiovem et ἀποστασίαν, quod Hebraeis est פשע Paescha: Manifesta quoque et publica peccata, quae veniunt appellatione חטאה Chataah. tametsi quidam חטאית Chataot dici volunt peccata, quae in pueritia maxime, non pleno rationis usu fiunt. Decimo, non est respector personarum, non enim


2386. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

mirabilia tua. אל Deus. Genes. 16. Tu אל qui vidisti me. et praemittitur: Vocavit Agar nomen Iehova, qui loquebatur ad eam. Capite 17. Ego sum אל שדי, Dominus omnipotens. Et ibi quoque praecedit, Apparuit Iehova, Abram. Item postea ponitur Elohim: Dixit Elohim ad Abraham. Consonant igitur istae appellationes. Capite 35. Facies ibi altare (Lael) Deo. Praecedit autem ibi, Dixit Elohim. Item: Ego El Schaddai, Deus omnipotens. Item: cap. 43 et 48. Exodi 15.


2387. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

mandaverit: sinistram, cum ex negligentia deterius, seu res, praeceptas negligimus. Dextera impiorum dicitur esse plena muneribus: id est, omnia corruptos muneribus agere, aut etiam corruptelis munerum perficere ac impetrare, nihil studio iustitiae ac mandati divini. Psalmo 26. Dicitur quoque impiorum Dextera mendax, Psalmo 144: sive quod omnia fraude agant: sive quod tandem eos ipsorum robur aut potentia, cui neglecto Deo fidunt, turpiter fallet: sive quod, quae data dextera promiserunt, non servant. Dexteram Dei et nostram Augustinus hisce verbis exponit: Ad dexteram


2388. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

Dextera Dei, pro virtute et potentia. Psal. 17. A resistentibus dexterae tuae. Pro aeterna vita ponitur Psal. 16. Delectationes in dextera tua usque ad finem. Dextera societatis, Gal. 2. pro, dexteras contrahentes, et testantes de inita societate. Tentationes quoque ita dividunt, quod aliae fiant a dextris, aliae a sinistris. A dextris eas fieri dicunt, quae per res secundas fiunt: a sinistris, quae per res adversas. Arma quoque piorum aut iustitiae dicuntur dextera et sinistra, 2. Cor. 6. facta allusione ad communem morem militum, qui in sinistris


2389. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

tua usque ad finem. Dextera societatis, Gal. 2. pro, dexteras contrahentes, et testantes de inita societate. Tentationes quoque ita dividunt, quod aliae fiant a dextris, aliae a sinistris. A dextris eas fieri dicunt, quae per res secundas fiunt: a sinistris, quae per res adversas. Arma quoque piorum aut iustitiae dicuntur dextera et sinistra, 2. Cor. 6. facta allusione ad communem morem militum, qui in sinistris scuta, in dextris gladium gestabant: sicut haec arma Paulus ad Ephesios expresse nominat. Vocat ergo arma sinistrae. scutum fidei, et alia quib. nos protegimus:


2390. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

doctrinae et institutionis, sed pauperum et redituum, ac rerum ad victum pauperum et ministrorum spectantium curam haberent, qui proprie hoc nomine sunt appellati: quales illi septem in Actis fuerunt. Sed nec illi sese intra illas metas ministerii victus continuerunt. Quare postea, et nunc quoque in nostris Ecclesiis, Diaconi sunt dicti inferioris ordinis doctores. Habuerunt autem olim et Diaconissas, ad eandem externarum rerum curam delectas: qualis Phebe fuit, Cenchraeorum ministra: et de qualium delectu Paulus 1. Timoth. 5. clare praecipit. DICERE, verbum amar


2391. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic et Iudicum undecimo, dicuntur filiae Israelitarum a die in diem venisse deploratum filiam Iephtae. id est, singulis annis. Sic ibidem: Solennitas Domini erat in Silo de die in diem. Sic Amos quarto, Afferte post tres dies decimas vestras: intelligunt aliqui, post tres annos, quia tertio quoque anno solebant afferre decimas, Deuter. decimoquarto. Diem salutis. 2. Cor. 6 vocat totum tempus a redemptione Christi, usque in finem. Sic etiam Christus dicit, Abrahamum cupivisse videre diem suum: id est, tempus adventus Christi, et redemptionis generis humani. Sic etiam dicitur: Haec


2392. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut mox 13, idem tempus nominatur. dicit enim: Et datum est ei os loquens magna, et blasphemias, et data est ei potestas faciendi menses quadraginta duos. Idem tempus eodem undecimo capite exprimit dicens, Mille ducentis sexaginta diebus. Itidem sunt sesquiquatuor anni, aut dies. Idem quoque spacium Capite duodecimo vocat Tempus, tempora, et dimidium temporis. Tempus, intelligo mille dies, quia est unum continuum tempus aut dies: Tempora, bis centum dies, quia sunt duo quasi integri numeri, aut mensurae temporis: Dimidium temporis, intelligo illos sexaginta dies, qui sunt


2393. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

nimia humilitate, sentiens illam rem aut actionem esse supra suam dignitatem: quae significatio rarior est. ut, Non dignatus sum me venire ad te: id est, Non putavi me dignum esfe qui te alloquerer. Sic dicit Centurio, per legatos Christi opem implorans, et deprecas ne intret sub tectum suum. Sic quoque dicunt Latini, Non tali me dignor honore. In veteri testamento saepe versum est, Dignari aliquem aliqua re, cum in Hebraeo significet gratis donare. ut Psalm. 119. Lege tua dignare me: in Hebraeo est, הונני Honneni, id est, gratis eam mihi donato


2394. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

eum Dominus in malum. Et Iosuae 18, Dividite vos in ea: id est, dividite vobis terram. Sic Iliad. 1. Τῶν γ' ὡς βουλεύσατε διέτμαγον, dissecti sunt, id est, a sese mutuo discesserunt. Germanica quoque est locutio, Sich unter einander teilen / sese inter se invicem dividere: cum non se, sed rem quampiam inter se dividunt: Die brueder haben sich unter einander geteilt. Dividere se super aliquo est, divisis copiis eum invadere. Sic Abrahamus se dividit


2395. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei. pro, O admirabilem et inexhaustam copiam sapientiae divinae. DIVES, interdum liberalem significat: quia illi soli possunt, et interdum solent liberales esse. Rom. 10. Deus est dives in omnes invocantes eum. id est, tum potest, tum vult quoque benefacere egentibus, ac eum implorantibus. Dives item non tantum opulentum re ipsa significat, sed etiam iniustum: quia plerunque divitiae iniuste parantur. Sic Augustinus dicit: Omnis dives aut iniustus, aut iniusti haeres. Et Christus vocat Mammonam iniquitatis. Sic et Isaiae 53,


2396. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

haeres. Et Christus vocat Mammonam iniquitatis. Sic et Isaiae 53, impius cum divite coniungitur, quod Christus sit cum eis datus aut deputatus, seu perinde tractatus: de quo loco vide in verbo DARE. Ob hanc causam et Christus affirmat, Difficile esse divitem intrare in regnum Dei. Videtur quoque haec vox per metaphoram significare eos qui se bonis operibus ac iustitia abundare somniant, aut superbos: quibus opponuntur pauperes spiritu. Sic diva Virgo canit: Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. id est, tumentes de sua sanctitate. Sic et Lucae 6 Christus affirmat,


2397. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

dare et conservare fortunas ac liberos, et posteros in honesta conditione ac dignitate. Quod ex eo melius intelligi potest, quod domum David iam destruxit, abolita eorum posteritate. Sic Deut. 25. dicitur frater defuncti sine liberis viduam ducens, ei procreat-s liberis aedificare domum. Sic quoque Exodi. 1, Deus obstetricibus aedificavit domos. Sic David dicit Psal. 101, facientem dolum non habitaturum in medio domus suae: id est, in familia sua. In eodem sensu Iacobus dicit ad Laban, se iam viginti annis in domo eius habitavisse. Psalm. 49, Intima illorum, domus


2398. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

me facies ad domum congregationis omnis viventis. Aliqui de sepulchro interpretantur. Domus, pro receptaculo: ut Exo. 25. Fecitque aquaeductum secundum domum duorum satorum, in circuitu altaris. Sic ibid. et mox, triginta annulos, quibus vectes inseruntur, vocat eorum domos. Vocatur quoque crebro domus, non tantum unius aedificii aut heri familia, sed et tota aliqua cognatio: ut Exodi 12, Secundum domos patrum Item totae tribus, ut saepe habetur Dominus Iuda. Nonnunquam et tota Israelitica gens: ut, Dominus Iacob, aut Israel. Domus Dei saepe significat ipsam


2399. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

adverbium significat Potius, aut quid simile. Matth. 5. Donec praeterierit caelum et terra, iota unum et apex unus non peribit. id est, potius interibit caelum et terra, quam iota unum de Scriptura. DONUM, rem donatam significat, et alias quidem eleemosynam. 2. Cor. 8. Ut in hoc quoque dono abundetis. Alias ipsam iustificationem, Rom. 5, Donum per gratiam. Nam etiamsi aliqui ibi per donum intelligant Spiritum sanctum: tamen Paulus mox manifeste ostendit, se loqui de iustitia. ut cum dicit: Donum vero ex multis peccatis ad iustificationem. Et mox: Qui acceperunt donum


2400. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

donec aedificavero templum. Sic initio Prov. sexti. Dormire in morte, Psal. 13, intelligo de aeterna damnatione. inquit enim: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte. Non cupit nimirum aeternitatem in hac vita, sed tristem illum aeterni exitii somnum deprecatur. Ipsum quoque additum ibi remedium illuminationis, satis ostendit agi de dormitione aeternae mortis. Dormire cum aliqua, coitum saepe significat. Deuter. 27. Maledictus qui dormit cum uxore patris sui. Somnum alicuius frangi, Danielis 2. Fugere somnum ab aliquo, Esther 6. Sic Dan. 6. Rapi


2401. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

subditis, eosque potenter liberat. Hebr. 9 dicitur idem noster Meschias, dux et consummator fidei nostrae: ut qui tum inchoat veram pietatem in nobis, tum etiam perficit. E EBRIETAS varie in Sacris literis accipitur: de cuius Hebraismis consule alias quoque vicinas voces, ut est Calix, Vomitus, Sopor, et similes. Primum autem usurpatur in propria significatione: ut, Noachus est inebriatus. Secundo significat per metaphoram, spiritualem ebrietatem aut vertiginem, seu incertitudinem quandam, ac confusionem verarum ac falsarum sententiarum,


2402. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

venit, hoc observetur primum: ideo conversionem hominum vocationem vocari, non tantum quia Deus eos per se suumque verbum quasi clamore vocat: sed etiam, quia sicut herus ex turba famulorum certos aliquos ad aliqua singularia munia evocat (sicut ille inquit: Sosia adesdum, paucis te volo) sic Deus quoque tum totum populum suum vocat ad cultum suum, iuxta illud, Ex Aegypto vocavi filium meum: tum etiam singulos homines ad certas singularesque functiones. sicut Actorum 13 habetur: Separate mihi Barnabam et Paulum ad opus, ad quod vocavi eos. Quoniam autem non tantum vocatur populus Dei ad


2403. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

Paulus Ephes. 5 dicit esse sine ruga et macula, columnam ac stabilimentum veritatis: qui coetus magis creditur, quam corporeis oculis cernitur. Alias Ecclesia dicitur coetus a Deo per verbum vocatus, hominum veram doctrinam profitentium, et confitentium, et recte Sacramentis utentium, qui cerni quoque potest, et in quo sunt multi vere pii: aliqui tamen etiam hypocritae, sed exterius in doctrina et usu Sacramentorum consentientes. Denique nonnunquam Ecclesia videtur significare tantum ministros Verbi ac Sacramentorum, et aliquos seniores ac intelligentiores: sicuti Chrysostomus


2404. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

meae, loquuta sum. Effundere gressus, est collabi, Psalm. 73: ubi queritur David, se pene esse scandalizatum, et a vera pietate abductum, impiorum felicitate. Sic Psalm. 22: Sicut aqua effusus sum: id est, sicut aqua effusa in omnes partes dispergitur, et dilabitur, ac perit: sic ego quoque, non valentibus nervis regere corpus ac continere membra, corrui. Effusione aquarum, libro 2. Samuel. capite 22, pro exundationibus accipitur: quia tales inundationes veniunt ex largioribus effusionibus a caelo, aut subterraneis cataractis profluentibus. EGO. Aliquando


2405. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 145 | Paragraph | SubSect | Section]

Gen. 34. pro, nos vero pauci sumus. Alioqui istud pronomen aliquando singularem emphasin habet, indicans eximiam personam, et certitudinem rerum, aut actionum: ut, Ego dixi, ego faciam, ego feram. Ego, et non alius praeter me: Isa. 41 et 45. Plura ac illustria exempla ibi habentur. Nonnunquam quoque reduplicatur istud pronomen initio. ut Gen. 6: Et ego, ecce ego, adduco diluvium super terram. Ezech. 5: Et ecce ego ad te etiam ego, et faciam iudicia mea in medio tui. Sic Gen. 37. Puer non est, et ego quo? Ego ibo? In affectibus irae, minarum, ac lamentationum istae reduplicationes


2406. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

medicinae, medicamentum quidem herbas multas recipit, unam autem dominantissimam: sic et in poenitentia, dominantior ista herba et potentior est, et universum ipsa efficit. Audi enim quid dicat Scriptura divina: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis, etc. Quare ut hoc quoque telum de manibus istorum spiritualium latronum, quo adeo nefarie in conscientias pusillorum Christi grassantur, extorqueamus: primum sciamus, locum hunc in Graeco textu sic legi: Quin potius quae intus sunt date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Quem locum ut tanto rectius


2407. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt eleemosynam, et omnia sunt munda vobis. Nam plane nullum dubium est vel mediocriter textum expendenti, non agi ibi de precio expiationis peccatorum: sed de mundatione rerum externarum, quod Iudaei illis licite ac pure ut mundis uti possent, nec ab illis fierent immundi ac polluti. Nam occasio quoque illius disceptationis oritur ex manuum lotione, â Christo omissa. Pharisaei igitur putabant, istum licitum rerum usum effici posse accurata lotione poculorum et patinarum: sed Christus eis aliam meliorem rationem commonstrat. Sensus ergo est, quasi diceret Dominus: Vos Pharisaei putatis


2408. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

esse appendix quaedam eorum quae proxime ante invitationem praecesserant: ubi requisivit Christus a Iudaeis, ut lumen eorum internum sit mundum ac lucidum, sic fore etiam corpus et alia externa munda. Nam quasi de medio illius sermonis fuit, teste Evangelista, in convivim abductus. Correspondent quoque optime haec de interna eleemosyna aut benignitate dicta, illis proximis praecedentibus de interna cordis eorum rapina et malitia. Vult enim Dominus illorum rapax cor mutari, fierique beneficum et benignum, piuḿ ve: ut videlicet tollatur id quod in eis reprehenderat, et ponatur eius


2409. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

quis hunc locum ex Matthaei vigesimotertio exponere velit, et intelligere de iis in eleemosynam dandis, quae erant in poculis. Nam illa concio fuit ab hac multum diversa, et facta est coram multitudine: haec vero, in convivio. Praeterea haec in multis verbis ac sententiis ab illa differt. Illud quoque negari, non potest hoc τὰ ἐνόντα, quae intus sunt, respicere ad illud praecedens, τὸ δὲ έσωθεν ὑμῶν, quod intra vos est, seu pars vestri interna (id est, cor ac conscientia) est rapina.


2410. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

Ibo nunc, et percutiam: Hier. 40. Orantis est ac blandientis, ut sibi id liceat facere. Ibant, quo ibant: 1. Sam. 22. id est, incerti temere oberrabant. Aliquando ferme ociose ponitur, ut Poeta quoque utitur:
I nunc, et cupidi nomen amantis habe. EPHOD quid sit, Hieronymus docet, cuius haec sunt verba: Est autem Ephod, indumentum sacerdotale, quod in Exodo et Levitico ἐπωμὶς Septuaginta interpretati sunt: id


2411. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

eos omnia verba foederis huius. id est, propterea adducam. ETIAM, nonnunquam aliquid idiotismi habet, qui explicandus est. Etiam ego: 1. Sam. 12. Etiam ego, absit a me quoque ut peccem Domino. pro, a me quoque absit. Sic Eccles. 8, Quia etiam scio ego quod erit bonum, etc. pro, quia ego quoque scio. Duplicatur Etiam valde crebro, ubi de duobus aliquid pronunciatur affirmative aut negative, idem ferme valens quod duo Tum Latinis aut duo Nec.


2412. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, propterea adducam. ETIAM, nonnunquam aliquid idiotismi habet, qui explicandus est. Etiam ego: 1. Sam. 12. Etiam ego, absit a me quoque ut peccem Domino. pro, a me quoque absit. Sic Eccles. 8, Quia etiam scio ego quod erit bonum, etc. pro, quia ego quoque scio. Duplicatur Etiam valde crebro, ubi de duobus aliquid pronunciatur affirmative aut negative, idem ferme valens quod duo Tum Latinis aut duo Nec. Exod 5 Cum non perfecistis statutum


2413. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

qui explicandus est. Etiam ego: 1. Sam. 12. Etiam ego, absit a me quoque ut peccem Domino. pro, a me quoque absit. Sic Eccles. 8, Quia etiam scio ego quod erit bonum, etc. pro, quia ego quoque scio. Duplicatur Etiam valde crebro, ubi de duobus aliquid pronunciatur affirmative aut negative, idem ferme valens quod duo Tum Latinis aut duo Nec. Exod 5 Cum non perfecistis statutum laterum, ut prius etiam heri etiam hodie. pro, heri et hodie. Genes. 47. Pastores ovium servi tui


2414. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen has partes imponit, ut testimonium reddamus sibi, ad gloriam suam asserendam. Ministerium reconciliationis. 2. Corinth. quinto, Dedit nobis ministerium reconciliationis, etc. Qui praeclarus Evangelii titulus est, quod legatio sit ad reconciliandos homines Deo: singularis quoque ministrorum dignitas, quod cum hoc mandato a Deo mittantur ad nos, ut internuncii sint, et quasi sponsores. Sapientia et prudentia Dei, item Arcanumuoluntatis Dei, Ephes. 1. Qui exundavit in nos in omni sapientia et prudentia, patefacto nobis arcano voluntatis suae. ubi Paulus


2415. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

primum veluti prosopopoeia, quasi homines orent triticum, vinum et oleum, ut veniant, et prro illa terram, terra caelum, de frugifera tempestate eius, et denique caelum obsecret Deum: qualis prosopopoeia, etiam in illis Anaxagoricis continetur, quod terra amet aut desideret imbrem. In hoc igitur quoque exemplo Exaudire est, desiderata aut petita praestare: tametsi illud verbum non tam exaudire, quam respondere significet. Idem Hebraismus est et Psalmo vigesimosecundo: A cornibus unicornium exaudias me. pro, exaudiendo eripias. Verum, ut dixi, in tota ista phrasi proprie est


2416. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

est alicui beneficium porrigere aut praebere. Psal. 109. Ne sit extendens ei misericordiam, et qui misereatur pupillis eius: pro qui benefaciat. Extendere calcaneum, aut calceum super aliquem locum, ut Davidem super Idumeam, Psal. 60 et 105. significat, ea quoque loca adire et occupare. Extendere digitum, Isaiae 59, fuit tunc gestus deridentium prophetas: sicut et Extendere aut exerere linguam, Ierem. 9. Extendere funiculum super Ierusalem, aut alia loca, significat eam hostibus in praedam dividere. Nam in divisione solum fanibus dimetiebatur.


2417. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

partis respicienda esset, iniquus iudex respicit faciem hominis, non causae: accipit dignitatem alterutrius litigantis, neglecta bonitate aut pravitate rationum, aut causae. Psalmo 82. Usque quo iudicatis iniquitatem, et faciem peccatorum sumitis? Sic Deuteronomii 1. Proverbiorum 24. 26. Sic quoque accusantur sacerdotes Malachiae secundo, quod in lege agnoverint faciem: id est, non perinde amicos aut potentes arguerint, vel etiam potentibus seductoribus sese non opposuerint. et contra Christus laudatur, quod docendo in nullius faciem respiciat: id est, pronunciet, ac tueatur


2418. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

non perinde amicos aut potentes arguerint, vel etiam potentibus seductoribus sese non opposuerint. et contra Christus laudatur, quod docendo in nullius faciem respiciat: id est, pronunciet, ac tueatur veritatem, et reprehendat vitia ac errores, nullius potentis aut imbecillis habita ratione. Deus quoque negatur esse acceptor personarum, Romanorum secundo: id est, perinde ac ex aequo omnes credentes, nobiles et ignobiles, doctos, sapientes, praestantes, ac cuiusvis gentis iudicare. Qua sententia moti Synergistae, ignarique quidnam sit proprie prosopolepsia, perperam inde pro libero


2419. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

iuste tractare aut exe qui debemus: sicut et Aristot. praecipit, ad rectas actiones tum iudici verum, tum appetitionem voluntatis sanam requiri Psalm. 9 dicit David de Deo, Fecisti iudicium meum id est, exequutus es: vindicasti me de adversariis, contra omne ius me opprimentibus. Sed de hac quoque phrasi in vocibus IUSTITIA et IUDICIUM. Illud tantum adhuc annotetur, quod saepe de aliquo, praesertim rege aut gubernatore dicitur, quod fecerit iudicum et iustitiam: ubi haec phrasis non ita accipienda est, quasi ille nunquam peccaverit, aut absolutissime omne perfecerit: sed quod


2420. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

quod saepe de aliquo, praesertim rege aut gubernatore dicitur, quod fecerit iudicum et iustitiam: ubi haec phrasis non ita accipienda est, quasi ille nunquam peccaverit, aut absolutissime omne perfecerit: sed quod plerunque recte egerit, et certe stadium ac desiderium recte agendi habuerit. Sic quoque quod aliquis fecerit legem et praecepta, 2. Reg. 18. 10. 22, Eodem referatur et loquutio, Facere voluntatem patris: quod cum de Christo quidem dicitur, plenissimam obedientiam significat: cum vero de piis, tum tantum stadium conatumque obediendi Deo. Contra autem, Facere malum,


2421. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

orationes: Corda in felle sunt sita, atque acerbo aceto. Vox fellis reperitur etiam alioqui in veteri Testamento, in significatione tropica: ut Iob 20, Fel aspidum erit illi panis in viscerib. eius. pro, eibus eius, aliaque summa ac optima commoda vertentur in extremam eius perniciem. Sic quoque Hierem. 8 et 23. Cibabo eos absynthio, et potabo aqua fellis. id est, pro beneficiis quibus eum antea fovere sum solitus, adducam eis ipsissimam perniciem et exitium, summa et acerbissima aut amarissima mala. Ita Fellis vox alias extremam malitiam hominis, alias poenas divinitus


2422. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 165 | Paragraph | SubSect | Section]

pravorum morum) ideo Christus veram religionem Matth. 13 fermento comparat, quod perinde a parvis initiis aut seminibus exurgens paulatim crescit, late se extendit, multos occupat, et idololatriam antea latissime grassantem expugnat. Idem et praecedente parabola de semine sinapis agitur. Eadem quoque metaphorae ratione Paulus 1. Corinth. 5, et Galatis 5 eandem vocem tum ad falsam doctrinam, tum et ad pravos mores ac perditos homines traducit, inquiens: Modicum fermenti totam massam inquinat, eo quod morbida facta pecus totum corrumpat ovile: et sermo seductorum sicut cancer serpit.


2423. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

aut persuasus sum, quod nihil sit prophanum. 2. Timoth. 1. πέπεισμαι, Certo persuasus sum, aut confido, quod et in te habitet. et 2. Timoth. 1. Persuasus sum ac confido, quod potens est custodire depositum meum, usque ad illam diem. Est vero illud quoque valde memorabile, quod idem ut et prius dixi, verbum sono ac sensu aut significatione, πειθω patha, etiam in Hebraea lingua, ac veteri Testamento reperitur. Nec tantum reperitur, sed ipse quoque sanctissimus patriarcha Noach Gen. 9. spiritu Dei


2424. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

custodire depositum meum, usque ad illam diem. Est vero illud quoque valde memorabile, quod idem ut et prius dixi, verbum sono ac sensu aut significatione, πειθω patha, etiam in Hebraea lingua, ac veteri Testamento reperitur. Nec tantum reperitur, sed ipse quoque sanctissimus patriarcha Noach Gen. 9. spiritu Dei praedicens gentium vocationem, indicat: quod Deus hoc ipso verbo patha, nempe blande compellando ac instituendo, reducet Iaphetum in tabernacula Sem, id est, ad veram Israelis fidem religionemque inquit enim,


2425. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

ab eisdem videtur venire. nam literae partim pene eaedem sunt, ut פ phe Hebraeum vicinissimum est Latino F: partim etiam ת thau et θ densae, facillime in D paulo tenuiorem mutantur. Sonus quoque istarum trium vocum patha, πείθω, fides, idem ferme est. nam terminatio neminem movere debet, sicut nec vocalium Hebraearum variatio: quorum utrumque summa licentia mutatur. Denique sensus ac significatio vicinissima est, nempe enim et in doctore


2426. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

unde maior aliqua certitudo peti potest, agamus. Dixi vero valde prolixe et accurate de Voce simul et re verae fidei potissimum in libello, cui hunc ipsum titulum feci, et porro etiam in Disputatione de Iustificatione: sed vocabuli tamen originem ac veram vim, significationemque exposui et certis quoque Regulis ac testimoniis in Graeca, Hebr. et Latina lingua confirmavi, potissimum in prima parte libelli de Fide: quam qui diligenter perlegerit, non leve operaeprecium se fecisse cognoscet. Caeterum nunc quoque aliqua de ea voce adiiciemus. Fides igitur Latinis, ut et supra plenius ostendi,


2427. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

sed vocabuli tamen originem ac veram vim, significationemque exposui et certis quoque Regulis ac testimoniis in Graeca, Hebr. et Latina lingua confirmavi, potissimum in prima parte libelli de Fide: quam qui diligenter perlegerit, non leve operaeprecium se fecisse cognoscet. Caeterum nunc quoque aliqua de ea voce adiiciemus. Fides igitur Latinis, ut et supra plenius ostendi, usitatissime significat quandam animi veracitatem, qua constantiam in dictis ac promissis, omnibusque conventionibus praestemus, ut vere id demus aut faciamus, quod promisimus: quam politicam, activam, aut


2428. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

et ab omnia piis divinitus requiritur, agamus. Ea vero multipliciter distinguitur. Nam quaedam fides vocatur historica item mortua aut ociosa: aliqua Christiana, Turcica, Iudaica: et aliqua daemonum: aliqua modica et imbecilla, aliqua miraculosa aut miraculorum: aliqua iustificans, et denique alia quoque bona impetrans, aut praeclara opera faciens. Sit igitur prima fidei significatio, cum totam Religionem, aut summam eius significat. Sic nominamus fidem Christianam, Turcicam, aut Iudaicam. Idem ferme est, cum fidem Nicaenam, id est, Symboli aut professionem nominamus. Sic dicitur aliquis


2429. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

tandem concludimus: Amen, utique Deus tu remisisti iniquitatem peccati mei. Fides porro vera ac iustificans est noticia, expetitio, et specialis assensus aut fiducia coram a Deo per mediatorem impetrans iustitiam, spiritum, et vitam. Quam sequitur vel cognata fides, vel huius exercitium, qua alia quoque bona impetramus, quam in libello de Fide prolixius exposui. De hac iustificante fide recte probant Erasmus in Annotationibus, et Budaeus in Commentariis, quod saepe in Sacris idem cum fiducia significet. Loca citare non attinet, ob multitudinem. Quaedam tamen adscripsimus in praedicto


2430. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

praedicat Sic et Galat. 3. Antequam venisset fides. 1. Thessal. 3. Ut suppleamus quae desunt vestrae fidei. id est, pleniorem institutionem adiungamus. Fidei obediebat multa turba sacerdotum, Act. 6. id est, verae doctrinae. Sic etiam fidem aliqui deserere dicuntur. Significatur quoque hac voce interdum constantia in Religione retinenda, in summis difficultatibus, ac persequutione. Rom. 1. Fides vestra annunciatur in toto mundo. 1. Thessal. 1. Fides vestra dimanavit in omni loco. 1. Thessal. 3: Cum venisset ad nos a vobis Timotheus, et annunciasset fidem et


2431. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

Testamento, quod est propositum populo Dei iam collecto et converso, et a parentibus inde ab ima infantia in fide de uno Deo instituto, ac eum cultum profitenti, et in verum Deum saltem historica noticia credenti, tantum illud maxime necessarium, et in quo etiam alioqui omnis difficultas ipsis quoque sanctis est, nempe fiducia in Deum, a prophetis inculcatur. idque ab auditoribus flagitatur At contra in Novo, ubi haec doctrina proposita est populo primum erudiendo, Dei, ac certe triados et Meschiae veri ignaro colligendo, ac ad verum Dei cultum convertendo et vocando, fuit vel maxime


2432. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

nunc Papistae magna vi eo incumbunt, ut divellant fidem a fiducia, tanquam res plane diversas, quo sic et in dubitatione relinquantur homines, et nostra doctrina de fide ac iustificatione refutetur: ideo omissis aliis eorum sophisticis subtilitatibus, ociosisque quaestiunculis, dicemus hîc quoque aliqua pauca, ut probemus fidem iustificantem Paulo vere fiduciam significare: tametsi in Libello de Fide, ac in Disputatione de Iustificatione, plurima dixerim, quae hisce recte coniungi poterunt. I.


2433. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

robustus factus fide, et certo statuens. Quae omnia verba fortissimum quendam bellatorem describere videntur, qui ope Dei fretus, ac spiritu eius confirmatus, maxima et difficillima quaeque conari, adire et aggredi ausit, nihil dubitans de victoria ac felici exitu. IIII. Consideretur quoque fides et incredulitas ex adiunctis suis proximis effectis, nempe ex audacia aut animositate, et contra timiditate. Unde liquide patebit, fidem esse fiduciam, et incredulitatem esse diffidentiam. Nam diffidentia aut incredulitas in Deum plerunque habet secum extremam timiditatem, efficitque


2434. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

in adverso, cum scilicet hostibus infers
Antepedem, non inde refers: cum prima capessis,
Non post prima lates vexilla. Sed hactenus isthaec
Dicta satis fuerint, pueri, ne sicut inertes,
Commoda inutilibus perdamus tempora dictis. Ex hac igitur quoque descriptione fortis aut animosi, et contra timidi ac trepidantis, manifestum est, fortitudinem quidem a fiducia, timiditatem vero a diffidentia proficisci: quare etiam fidem, cui Scriptura audaciam aut fortitudinem tribuit, necessario simul esse confidentiam aut fiduciam: incredulitatem


2435. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

vero, eius contrarium esse diffidentiam. Huc percommode quadrat Aristotelis dictum, qui affirmat, fiduciam et timiditatem esse contraria inter se. Ratiocinatio porro haec sic breviter colligi posset: Fortitudo est filia fiduciae, fortitudo est filia fidei, igitur fides est fiducia. Contra quoque timiditas aut trepidatio est filia diffidentiae, eadem quoque est filia incredulitatis, igitur incredulitas et diffidentia idem sunt. Porro istae duae picturae Homeri trepidantium et fortium, pulchre conveniunt cum sacrae Scripturae descriptionibus credentium et incredulorum, sicut supra


2436. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

quadrat Aristotelis dictum, qui affirmat, fiduciam et timiditatem esse contraria inter se. Ratiocinatio porro haec sic breviter colligi posset: Fortitudo est filia fiduciae, fortitudo est filia fidei, igitur fides est fiducia. Contra quoque timiditas aut trepidatio est filia diffidentiae, eadem quoque est filia incredulitatis, igitur incredulitas et diffidentia idem sunt. Porro istae duae picturae Homeri trepidantium et fortium, pulchre conveniunt cum sacrae Scripturae descriptionibus credentium et incredulorum, sicut supra auditum est de trementi et stabili corde. V. Cum Paulus 1.


2437. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

ubi dicimur fide iustificari, affirmamus fidem non solam noticiam, sed et fiduciam complecti: quod et hic hactenus, et in libello de Fide, ac in altero de iustificatione solide ostendimus. quos cupidus veritatis Lector diligenter perlegat. Quo autem haec tota res tum plenius intelligatur, tum quoque certius teneatur, proponam hic breviter Regulam, in libello de Fide, item in Regulis Hebraicis, praesertim in Synecdocha aut Metonymia prolixe tractatam ac confirmatam: Omnia verba ac nomina noticiae, alias proprie ipsam solam noticiam, eamque ociosam, aut tantum speculativam significant:


2438. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

nec significat in eo esse integram, plenam aut absolutam charitatem: sed significat perfici, absolvi, consummari, aut synceram fieri. Non inquam rei qualitatem aut quantitatem, sed motum ad talem terminum indicat. quasi dicas, inde nasci et augeri charitatem, seu inde perficitur. Praepositio quoque cum suo pronomine ἐν τούτῳ, non significat simpliciter, In aliqua re aliquid esse aut existere: sed est Hebraica praepositio instrumenti, ut cum dicunt in gladio vincere aut in arcu. et idem prorsus valet, ac voculae, hinc, ex hoc. aut per hoc


2439. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

illi facient. id est, prava consilia, vota, ac conatus idololatricos. Putant autem eruditi, Paulum vocem יצר expressisse Roman. 8, per vocem φρόνημα. Sane perinde ipsos primos motus, molimina, et conatus, Graeca quoque vox φρονεῖν indicat, sicut et Iezer figmentum. Germanice forte posses circumloqui hisce verbis: Alles sein tichten, tun und trachten, alle sein gedanken und vornehmen. Comparatur alioqui figmentum et figulus cum homine et Deo, tum ratione primae


2440. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

mali deducunt. Discrimen vero inter filios hominum et filios virorum faciunt, quod hi sint nobiliores, illi vero plebeii. Psalmo 89. Audite etiam filii hominum, etiam filii viri, pariter dives et pauper. Videntur ei idem esse filii viri, quod divites: et filii hominum, quod pauperes. Dicitur quoque aliquid alicuius filius, quod quoquo modo eo pertinet ac facit, aut ab altero servatur, iuvatur, aut etiam ab eo possidetur. ut, Filii seculi, filii lucis, filii regni. Sapientiores sunt filii seculi, filiis lucis: Lucae 16. Filios seculi Christus vocat eos, qui de numero corruptorum et


2441. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

Et a flumine usque ad fines terrae: id est, ab Euphrate usque ad mare rubrum et mediterraneum: Psalmo septuagesimosecundo. Flumen enim hic Euphraten significat, quia ille erat Iudaeis notissimus: sicut rivus Nilum, forte quia in rivos deducatur in exundationibus ac irrigationibus. Flumina quoque et scaturigines crebro significant loca culta, sicut contra ariditas loca deserta. Psalmo centesimo septimo: Flumina in desertum, et scaturigines in sitim ponere: id est, ex locis cultis, magnaque commoda huius vitae habentibus, inculta ac sterilia efficere: de cuius loquutionis causa


2442. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

et favor Dei prompte piis succurrit. Flumina, pro spiritualibus donis ponuntur. Sic dicit Dominus Iohannis 4 et 7 Flumina aquae viventis de ventre eorum fluent: scilicet, qui spiritu Domini imbuti et renati erunt. pro, vera doctrina, celebratio Dei, et pia vita in eis refulgebit, et aliis quoque proderit. Flumina plaudant, simul montes exultent, Ps. 98 Prosopopoeia est, qua omnia ad gaudium publicamque laeticiam invitantur. Flumina aperiam in summis collibus, et fontes in medio camporum: Isaiae 41. pro, ibi summa commoda, praesertim spiritualia sincerae doctrinae parabo, ubi


2443. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

normam obedientiae, quam sibi Deus in eo foedere stipulatus fuerat, et quam praestantibus suum favorem et auxilium promiserat. Aliquando Decalogus etiam Foedus vocatur. ut libro primo Regum, capite octavo dicit Salomon, in sua precatione: Aedificavi domum nomini Domini Dei Israelis, Posui ibi quoque locum pro arca in qua est foedus Domini, quod pepigit cum patribus nostris, cum ipse educeret eos ex Aegypto. Eadem ratione et causa vocatur Tabernaculum foederis, quod nempe Deus ibi se habitaturum, ac ibi se quaerentes et invocantes exauditurum promiserat in suo foedere. Tabulae


2444. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

Psal. 30. Quae utilitas in sanguine meo, cum descendero in foveam? Psal. 49, Cessavit illud in aeternum, ut vivat ultro in seculum, nec videat foveam. Psalmo 55. Descendere facies eos in foveam corruptionis. Aliqui interpretantur infernum: nam fovea aut sepulchrum id quoque significat. Contra etiam eruere ex fovea dicitur Deus, sive intelligatur de morte, sive etiam de quibusvis maioribus malis aut periculis. Psalmo 86, Eruisti animam meam ex fovea inferiori: pro, ex summo ac extremo discrimine. Psalmo 107. Sanat eos, et eruit eos de foveis ipsorum. id est,


2445. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

panem tuum: id est, distribue eleemosynam, iuva pauperes et egentes. Quia vero Christus in coena panem fregit et distribuit, ideo mox etiam crucifixionem corporis sui, fractionem vocavit inquiens: Quod pro vobis frangitur. quia ea passio fuit, ac est, quaedam distributio ingentium bonorum. Inde quoque factum est, ut et administratio huius coenae, fractio panis in Sacris literis vocetur. Dubium nihilominus est Actorum 2. cum dicitur, Erant perseverantes in fractione panis: an de sacra communione, communi convictu, aut distributione eleemosynarum accipiatur. Tertio significat vendere


2446. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

Iudaei. Dicta est et vallis Tophet, propter strepitum tympanorum, quae adhibebant sacrifici, ne parentes exaudirent vocem conflagrantium puerorum. Eam postea pius rex Iosias, congestis eo cadaveribus et ossibus impiorum sacrificorum, contaminavit, et prophanam detestabilemque reddidit. Hieremias quoque cap. 19, de eius contaminatione inquit: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius iste locus Tophet, et vallis filii Hinnon, sed vallis occisionis, etc. Ob memoriam igitur tam abominandae idololatriae, et postea factae prophanationis, Christus


2447. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

distortam. Et Christus saepe, generationem pravam et adulteram tametsi in hoc loco ad tertiam significationem de qua supra dictum est, aptius retuleris. Confirmat hanc significationem, quod clare dicitur, Christum et extremum diem ante finem aut interitum illius generationis, venturum. Confirmat quoque ipsa experientia, quod tum mirabiliter conservatur gens Iudaica, ne in tot periculis vel intereat, vel degeneret in gentes, inter quas vivit, ut innumerae aliae gentes. sicut Germani Italici et Gallici degenerarunt in Italos ac ac Gallos, et Vandali passim in Germanos. Huc facit etiam, quod


2448. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

et Psal. decimonono comparatur sol exoriens, paratus ad cursum, cum valido ac veloce, seu (ut ibi est) gigante, parato ad conficiendum velociter suum iter. Sic Iob 16 dicitur, Irruit in me sicut gigas. Item in alio Psalmo dicitur, Sicut gigas aut fortis expergiscens a vino. Varia quoque nomina appellationesque Gigantum observasse operaeprecium fuerit. vocati enim sunt Rephaim, a servando aut sanando, quod forte liberarunt suos homines a latronibus aut tyrannis, atque ita veluti vomicis aut carcinis quibusdam ex corpore gentium excisis, eas sanaverunt, nisi quis malit per


2449. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

Horim, vel a nobilitate, vel ab albedine, quod proceres in illis regionibus candide vestiri solebant. Praeterea et Zanzumim sunt dicti, sive a sceleribus, sive ab ira: quia utrunque horum thema huius vocis Zamam indicare solet, et utrumque horum vitiorum istis magnatibus non raro inest. Enackim, quoque, a torque gestando, quasi Torquati sunt vocati: vel a gemendo, quod gemerent miseri propter eos. Nec non Zuzim. Denique postes, sive a proceritate, sive a gestando aedificio, sive quia magnates in portis stabant. Et Nephilim, a cadendo aut irrudendo, et quod subinde invadere ac prosternere


2450. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum, ut faciant ultionem in gentibus. Sic Hebr. 4, sermo Dei dicitur esse penetrantior quovis gladio ancipiti. Nominatur aliquando ipsum Dei verbum gladius. Ephes. 6. Hebr. 4. Isa. 46. Posuit os meum sicut gladium acutum, propterea quod spirituali hoc gladio omnis impietas ac error, ipsi quoque seductores, et pater eorum diabolus, confodiantur et iugulentur. Quinetiam hoc uno et efficaci penetrantissimoque gladio Spiritus sanctus nostrum veterem Adamum in imo corde latitantem iugulat, atque adeo vetus lapideumque cor excindit. Sic forte et gladius oris, Apocalyps. 2. accipiendus


2451. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 194 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Psal. 57 lingua impiorum dicitur esse gladius acutus: id est, perniciosissima res. Eodem modo et de adulterio dicitur, in Proverb Novissimum extraneo amarum sicut absynthium, et acutum veluti gladius biceps. Sic et Psal. 64. Acuerunt ut gladium linguam suam. Sic quoque Psal. 59. Gladii sunt in labiis eorum. Item Iob. 5. Psal. 55. Verba gladii: id est, perinde noxia ut gladius. Retundere aciem gladii alicuius: pro, reddere eum imbellem. Psal. 89. Etiam retudisti aciem gladii eius, et non sublevasti eum in


2452. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 195 | Paragraph | SubSect | Section]

venturus ad iudicium extremum cum multa gloria ac potentia: id est, admiranda, et divina quadam specie ac maiestate. Levit. 9. Et apparuit gloria Domini toti populo. Sic saepe dicitur replevisse gloriam Domini totum templum: id est, veluti nubem quandam divino fulgore splendentem. Gloria quoque Dei significat illam summam felicitatem, qua caelites perfruuntur. Luc. 24. Intrare in gloriam ipsius. Talem gloriam vidit Stephanus Actor. 7. In hoc sensu dicit Paulus Rom. 8, Non esse dignas praesentes passiones futura illa gloria. et 15, Christum nos accepisse in gloriam Dei. et


2453. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 195 | Paragraph | SubSect | Section]

excelsis Deo: quia per Evangelium et Christum vere glorificatur ac celebratur Deus. Nam et gloria eius per doctrinam ac spiritum reveratur, quod solus sit iustus ac iustificans, aut iustus ac misericors: et nobis vis eum vere agnoscendi ac celebrandi, per Spiritum sanctum datur. Gloria Dei est quoque vera iustitia, quae creaturae rationali praecipue inesse, eamque ornare et glorificare deberet, quam Deus veram esse gloriam statuit, et aeterna glorificatione dignam censet, quae idem ferme cum imagine Dei est. Dicitur autem gloria Dei, quia de ea apud Deum gloriari queamus, seu quia coram


2454. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 195 | Paragraph | SubSect | Section]

tuamque culpam confitere, ac damna. Sic et Pharisaei dicunt ad caecum natum, Ioan. 9. Da gloriam Domino, nos scimus quod hic homo peccator est. id est, agnosce quidem et celebra hoc Dei beneficium, sed nequa quam illud isti seductori tribueris, eumve propterea excusaveris, sed soli Deo. Abramus quoque dicitur dedisse gloriam Deo, credendo ei: Roman. 4. id est, agnoscendo, certo statuendo, ac celebrando Deum, qui talia promiserat, quod sit et verax et omnipotens, qui promissa praestare possit, quantumvis videantur rationi impossibilia. Dicitur et Deus


2455. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 196 | Paragraph | SubSect | Section]

gloriam meam, ubi antea vel ignorabar, vel etiam male audiebam, ut non verus ac omnipotens Deus. Sic et Ezech. 26 dicitur Dare gloriam in terra viventium: id est, cum Iudaeam tunc a gentilibus vastatam denuo gloriosis operibus suis instaurabit, tum in politicis, tum et in spiritualibus. Sic quoque conspici dicit Psaltes 90, gloriam Dei in servis eius, cum ingentia eius beneficia et alia mirabilia ipsius facta in eis cernuntur. Sic quoque Deus dicitur ponere gloriam suam in caelo, Psalm. 8. id est, admiranda ac gloriosa opera, sive in materiali isto caelo, sive in Ecclesia


2456. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 196 | Paragraph | SubSect | Section]

viventium: id est, cum Iudaeam tunc a gentilibus vastatam denuo gloriosis operibus suis instaurabit, tum in politicis, tum et in spiritualibus. Sic quoque conspici dicit Psaltes 90, gloriam Dei in servis eius, cum ingentia eius beneficia et alia mirabilia ipsius facta in eis cernuntur. Sic quoque Deus dicitur ponere gloriam suam in caelo, Psalm. 8. id est, admiranda ac gloriosa opera, sive in materiali isto caelo, sive in Ecclesia sua, efficere. Ponam te in gloriam perpetuam, Isaiae sexagesimo: id est, efficiam te perpetuo gloriosum. Ad vel in gloriam aliquid alicui esse,


2457. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam, cum tam crebro dicitur aliquis invenire gratiam, Genes. 18. Exod. 33. Luc. 1. Sic Gratia Christi dicitur pro favore, quo nos Deus in Christo, et per Christum complectitur. Hinc phrases, Invenire gratiam alicuius: id est, favorem consequi, ut de Diva virgine Luc. 1 dicitur. Sic quoque illi dicuntur esse in gratia Dei, qui eius favore fruuntur. Sic et Iohann. dicit, nos gratiam pro gratia accepisse: id est, pro favore, aut propter favorem patris erga filium, nobis quoque eiusdem favor contigit. Sicut Ephes. 1 dicit, quod nos gratos habuit, aut favore suo complexus


2458. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

Invenire gratiam alicuius: id est, favorem consequi, ut de Diva virgine Luc. 1 dicitur. Sic quoque illi dicuntur esse in gratia Dei, qui eius favore fruuntur. Sic et Iohann. dicit, nos gratiam pro gratia accepisse: id est, pro favore, aut propter favorem patris erga filium, nobis quoque eiusdem favor contigit. Sicut Ephes. 1 dicit, quod nos gratos habuit, aut favore suo complexus est in dilecto filio, seu ob dilectum filium. Observatu vero dignissimum est, quod haec vox in Hebraeo veniat a Chanan, misertus est: uti lli non immerito significatio


2459. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

eam etiam de sententia Davidis in remissione, contectione, et non imputatione peccati. Talis iustificatio (ut et prius dixi) nullo modo convenit illi adversariorum Gratiae renovationis: sed huic nostrae gratuiti favoris aut misericordiae Dei, gratis ex immensa gratia peccata condonantis. Evidens quoque ac irrefragabile testimonium veritatis est, quod Apostolus in hac tam accurata tractatione Gratiae et Iustitiae, nullam plane partem renovationi aut bonis qualitatib. tribuit, ac nec mentionem quidem eius facit. Cur ergo contra adversarii omnia in renovatione, aut infusa gratia ac iustitia


2460. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

Iustitia, non autem causa efficiens eius. et quae porro per eam contingerent nobis, essent et vocarentur praemia infusarum virtutum, non iam mera dona. Certum porro, ac ipsiusmet Christi testimonio confirmatum est, Paulum esse electum organon, seu doctorem gratiae, ac beneficii eius. Certum quoque est, inter omnia scripta Pauli epistolam ad Romanos primariam esse, cuius caput et praecipua sedes doctrinae de Iustificatione sunt praedicta tria capita: quae cum summo consensu doceant, Gratiam iustificantem esse illum gratuitum Dei favorem, quo nos adeo dilexit, ut filium suum pro nobis


2461. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

a Paulo inter alias in Deo, extraque nos existentes, et gratuitam benevolentiam significantes: ut solet crebro in Sacris literis congerie quadam fieri. ut 1. Timoth. 1. et 2. Timoth. 1. et in secunda Iohannis cap. 1. Gratia, misericordia, pax a Deo, etc. ubi ipse quoque ordo indicat, vocem Gratiae aliquam primam causam nostrae conversionis in Deo existentem significare, et non quasi ultimum effectum conversionis. VIII. Secundae Timoth. 1, coniungit Apostolus vocem Gratiae, cum voce Propositi Dei, inquiens: Qui vocavit nos vocatione sancta, non secundum


2462. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

gratiam, quod renovationi nostrae non convenit: et dicit Dei nos per illam gratiam gratiasse, aut gratis charos habuisse. Ubi diserte audimus quid sit Paulo Gratia: nempe ille gratuitus favor aut benevolentia, qua nos charos habet, aut amplectitur in Christo, suo dilectissimo filio. XI. Sequenti quoque cap. describit Gratiam, inquiens: Deus, qui dives est in misericordia, propter multam charitatem suam, qua dilexit nos, etiam cum essemus mortui per delictum, convivificavit nos cum Christo: per gloriam estis servati, etc. Quibus Paulus abunde docet, Gratia servari


2463. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

sitientes venite ad aquas: et quibus non est argentum, venite accipite, et comedite sine argento, et sine precio. Sic et Christus clamat, Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis: et specie convivii gratuitam salutem depingit. GRAVIS, habet varias significationes in Sacris quoque literis, sicut et in prophanis. Nam Cavad, Gravis fuit, significat et gloriosum esse, et divitem: sive id mala occasione fiat, quod divitiae et gloria sint tum suis propriis possessoribus non raro graves ac molestae, ut non plane pro arbitrio agere ac vivere possint: tum et aliis, quos


2464. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

alieni: sive denique, quod onusti opibus, et bonis etiam stabilibus, non facile queunt ex uno loco in alium migrare. In hac significatione Abrahamus dicitur fuisse gravis pecore et argento. Significat quoque Gravis copiosum, numerosum, ac potentem ut Isa. 36. Venit cum exercitu gravi. Exod. 10. Locustas graves demisit in terram: pro, numerosas. et 1. Reg. 3. Quis enim poterit iudicare populum tuum, gravem istum? Sic et Diodorus Siculus dicit, Philippum timuisse gravitatem civitatis


2465. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

iniustitiae, tam Iudaeos quam Graecos. id est, omnes gentiles. Sic et Rom. 10, ac 1. Cor. 15 accipi debet. Caeterum 1. Cor. 1, videtur accipi pro solis Graecis, quod sapientiam quaesierint. Nam alii gentiles non perinde curarunt studia sapientiae, tunc praesertim temporis quandoquidem Romani quoque tunc magis rei militaris et pecuniariae studiosi fuerunt. Aliquando etiam vox haec ipsos Iudaeos, alibi extra Iudaeam natos ac educatos, aut etiam agentes, significat. ut, Num in dispersionem Graecorum ibit? quem locum multi de dispersis Iudaeis, sed tamen Iudaizantib. iam sermone, vestitu


2466. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

habitabit confidenter. Eadem phrasis est et Isaiae 52. Sic et Psalm. 16 dicit Christus: Etiam caro mea habitabit confidenter. id est, in protectione Dei, nihilque metuens putrefactionem: Tametsi, caro mea requiescet in spe, clarius et significantius sit: includit. n. et resurrectionem. Deus quoque habitare dicitur in populo suo: id est, illis adesse, eos regere, protegere, tueri. Levit 26, 2 Cor. 6. Exodi 25. Deus saepe hac periphrasi describitur, Qui habitat in caelis, irridebit eos. id est, qui regnat ac dominatur in regno caelorum. Habitaculum Dei alias significat ipsum


2467. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

dierum, sed et hebdomadarum habent Hebraei: quae sunt 49 dies, quas vocant solennitatem hebdomadarum. Exodi 34. Est autem Pentecostes. De hisce inquit Hieremias cap. 5. Hebdomadas statutum messis custodit nobis: pro, tempus aptum et statutum metendis messibus servat nobis. Sic quoque habent hebdomadas annorum, cum septimo quoque anno reliquerunt agros incultos, et dimiserunt servos liberos. Item habent hebdomadam hebdomadarum annorum, cum ab uno Iubileo ad alium numerant annos 50: ubi omnia in pristinum statum restituebantur, et agri quoque venditi, aliaque stabilia ad


2468. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

quae sunt 49 dies, quas vocant solennitatem hebdomadarum. Exodi 34. Est autem Pentecostes. De hisce inquit Hieremias cap. 5. Hebdomadas statutum messis custodit nobis: pro, tempus aptum et statutum metendis messibus servat nobis. Sic quoque habent hebdomadas annorum, cum septimo quoque anno reliquerunt agros incultos, et dimiserunt servos liberos. Item habent hebdomadam hebdomadarum annorum, cum ab uno Iubileo ad alium numerant annos 50: ubi omnia in pristinum statum restituebantur, et agri quoque venditi, aliaque stabilia ad pristinos possessores aut familias redibant.


2469. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

metendis messibus servat nobis. Sic quoque habent hebdomadas annorum, cum septimo quoque anno reliquerunt agros incultos, et dimiserunt servos liberos. Item habent hebdomadam hebdomadarum annorum, cum ab uno Iubileo ad alium numerant annos 50: ubi omnia in pristinum statum restituebantur, et agri quoque venditi, aliaque stabilia ad pristinos possessores aut familias redibant. Denique Daniel disserit de 70 hebdomadis annorum, quae tunc adhuc usque ad adventum Meschiae supererant: de quibus alii prolixius et ex professo disserunt, quos vide. Exple hebdomadam huius, Gen. 29. pro sine


2470. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

in grege caprarum, et praeire ei, ut duces, solent. Isa. 14. Omnes hirci terrae surgent tibi obviam: scilicet regi Assur. Sic et Hier. 50 legitur, Recedite de Babylone, et estote tanquam hirci ante gregem. id est, praebete vos tanquam duces in deferenda maledicta et punienda civitate. Daniel quoque cap. 8, Alexandrum magnum vocat et pingit ut hircum magnum. HIRUNDO. Prov. 26 dicitur: Ut hirundo volando evadit, sic maledictio sine causa prolata non veniet. Reliqua vide supra in voce GRUS. HOC et HOC FECI, sicut hoc et illud: talibus phrasibus


2471. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

die huius vitae, aut quotidie, donec hodie nominatur. Sicut Paulus Hebr. 3 exponit illud Psal. 95. Hodie si vocem eius audieritis, ne obduretis corda vestra: pro, quacunque die, donec in hac vita vivitis, audieritis, obedite, et non induretis corda vestra, etc. Sic quoque Chrysostomus et Basilius istud Hodie exponunt: prior Homilia 6. Hebr. posterior in Epistola ad Chilonem. Illud Psal. 2. Hodie genui te, quidam de aeternitate exponunt: sed eadem ferme significatio est cum praecedentibus exemplis. Semper enim gignit pater filium. Aliqui


2472. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

supra dixi) brutam partem indicat. Nam Paulus 2. Cor. 4, senescere externum hominem pro re non bona, seu pro incommodo ponit, quod tamen incommodum multipliciter compensetur interni hominis aut animae instauratione. Quare ibi Paulo externus homo omnino brutam hominis partem declarat. Nominatur quoque Vetus homo, Eph. 4. et Coloss 3 quem nos Paulus iubet exuere. Item Rom. 6, ubi ait, Veterem hominem esse crucifixum, ut aboleatur corpus peccati. Is autem est vetus Adam, seu nativa corruptio quam nos oportet mortificare, et quotidie magis ac magis eius


2473. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

τῆς. Adhaec, cum sese filium hominis vel Adam, hoc est, vere hominem et plebeium hominem praedicat, vere suam nobis iuxta et humilitatem et bonitatem commendat, qui nostrae salutis causa eo usque demiserit sese, ut nihil nisi homo haberetur, ac homo infimo quoque inferior esse voluerit: cum praedicari ipsum solius Virginis filium magis gloriosum esset, neque fidem nostram perinde erigeret, Funibus hominum traxi eos, funibus charitatis: Oseae 11. ubi semet Propheta exponit posteriori locutione. Stylus hominis, Isa. 8: Scribe stylo hominis. i.


2474. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

potissimum ideo, qua homines per falsam doctrinam et alias malas artes aeterno exitio perdit. 1. Ioh. 3 dicitur, Omnes odio habentes fratrem, esse homicidas: quia scilicet (interprete Christo) si non manibus ac opere, at saltem voto et opere interficiunt hominem. Denique Prov. 28, is quoque dicitur homicida, qui matri et patri aliquid furatur. HONOS, est reverentia et subiectio quaedam, externis indiciis testificata, quam alicui exhibemus in testimonium et praemium virtutis, superioris gradus, aut beneficiorum in nos aut alios collatorum. De qua voce ac re quatenus


2475. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

honoris, aut ignominiae, Rom. 9, 2. Tim. 2. sumpta similitudine aut metaphora a domesticis utensilibus, ubi non tantum munda ac eximia sunt et tractantur, sed etiam sordida acimmunda, eoque etiam talibus vasis aut instrumentis opus est. Significat igitur haec vox eo loci, homines, et ipsos quoque spiritus, quorum alii ad alias honestiores et sanctiores, aut contra ignominiosiores functiones, et denique felicitatem aut infelicitatem aeternam destinati ordinatique sunt. De causis huius ordinationis nunc non disputo. Rom. 9, Deo: 2. Tim. 2 hominibus tribui videntur. Honorare


2476. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

eos contemnere, in quiens: Non arroganter de vobisipsis sentientes, sed humilib. vos accommodantes. Ne sitis arrogantes apud vosmetipsos. 2 Cor. 7. Verum qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus per adventum Titi. i. qui et alios omnes afflictos consolari ac liberare solet, sublevavit nos quoque. Facie se humilem dicit esse Apostolus, sed absentem audacem. i. coram cum Corinthiis egit, lenem, abiectum, contemptum se declarans, ac nihil eximium, ambitiose affectantem, ostentantem, aut superbe auditorib. imperitantem. Sic postea confert sermonem suum cum Epistolis. Deus dicitur


2477. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

ut 2 Cor. 6, Quae concordia templo Dei cum idolis. ubi templum Dei ipsos pios per metaphoram significat. In hac significatione idololatria dicitur esse opus aut effectus carnis, Gal. 5. i. homines renatos perinde sua natura a vera religione in idololatriam ruere, ut lapis deorsum tendat. Sic quoque Paulus iubet fugere idololatriam, 1 Cor. 10. Quarto, etiam verus Dei cultus quamprimum paululum a mandato ac ordinatione eius declinat, pro idololatria habetur. Sic Sola loci mutatio, aut sacerdotum ex alia tribu assumptio, faciebat exuero cultu idololatricum. Denique omnis fiducia a Deo


2478. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

significat. Proverbiorum septimo. Donec transeat sagitta iecur eius. id est, donec incidat in extremum ac praesentaneum exitium. IEHOVA. De hoc nomine olim aliquid in priori editione Hebraismorum dixi: Item aliquanto plenius in fine libri de iustificat. evulgavi, et huic quoque libro adiiciam. Hic igitur tantum quasdam paucas obscuriores locutiones exponam. Habetur aut assumitur hoc nomen a Deo tanquam proprium, illique soli conveniens, Exo. 3 et 6. ubi etiam dicit, se patribus sub hoc nomine non revelasse. cuius dicti variae interpretationes afferuntur. Mihi


2479. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

monstrabitur. Vide et in regulis Universalibus, de hoc Hebraismo. Illud sane admodum illustre est significationis huius exemplum, quod extat Hebr 10. Lex umbram obtinuit futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. ubi Imago necessario ipsam existentiam aut substantiam rei sonat. Sic Germanis quoque Bild, interdum non umbratilem, aut (ut sic dicam) similitudinariam imaginem significat, quae solum lineamenta rei alicuius exprimat: sed ipsammet essentiam eius. ut cum dicunt, Mansbild, Frauenbild, etc. id est, personam vere existentem virum aut feminam. Dicitur porro


2480. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

dicit, nos fore similes illi caelesti Adamo, nosque eius imaginem gestaturos, sicut nunc terreni feramus. id est, glorificandos esse. et 2. Cor. 3, cum ait, nos in speculo contemplari gloriam Christi et in eandem imaginem quotidie magis ac magis transformari, cooperante id Spiritu sancto. Alia quoque ratione dicitur homo imago et gloria Dei, 1 Cor. 11. i. qui quasi vice eius mundo praeest, in hoc ei famulum aut vicarium praestans: quod omnia in hoc mundo regat, illisque fruatur tam quam quidam eius villicus, sicut vicissim homini famulatur mulier. de qua ratione imaginis Apostolus 1


2481. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

facile, sponte ac veluti naturaliter, seu ex ipsius renati proprio ingenio aut nativa proprietate accidat quandoquidem iam bonum Dei semen in se habeat: non quod externa causa, quae est extra novitatem aut spiritum ut Satan ac vetus Adam talem subvenire plane non possint. Impossibile igitur hic quoque de difficili ac praeternaturali accipiendum est, deque ipsae causae, de qua agitur, nativa operatione aut effectione ut sicut in Hebraeis dicat subversum ac naturalem hominem esse impossibile surgere: aut ita divitem per se suaque vi aut natura propter obstacula suarum divitiarum salvari:


2482. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

divitem per se suaque vi aut natura propter obstacula suarum divitiarum salvari: Deo tamen ut externae causae, esse possibile: ita vicissim hic Iohannes doceat, renovatae naturae non esse possibile peccare: sed tamen non neget posse talem renatum ab externa causa subverti, Impossibile igitur id quoque dicitur, quod cum per se non impossibile, alicui tamen et ratione alicuius circumstantiae est perdifficile. Non autem a me haec ideo dicuntur quasi nulla ratio sit etiam illius usitatae expositionis habenda: quod loquatur Epistola ad Hebraeos eo loci de plena apostasia, in qua reiecto


2483. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

aequivalentibus loquutionibus, postea prolixius agetur. Nunc ad mercatorias ratiocinationes redeuntes, unde hanc vocem petitam esse diximus, varias in illis imputationis formas consideremus, et ad nostras Theologicas res ac significationes applicemus: ex illarum enim natura, ac veluti fonte, hae quoque luculentius dilucescent. Porro in illis ratiocinationibus Imputare, aut Computare est in genere (ut dixi) in rationes referre, adscribere in librum rationum, et in ratiocinando simul cum aliis computare, Einem etwas zurechnen, oder zu dem andern rechnen. Sic Christus cum iniquis


2484. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt imputationes, quas diligentissime expendisse profuerit, ut variae phrases ac significationes huius vocis in Sacris intelligi queant. Primum re ipsa imputantur seu adscribuntur merces acceptae aut datae. ut. Ille tantum panni, aut frumenti, aliarumve mercium accepit a me, vel contra dedit. Sic quoque imputantur aut computantur merita ac operae, ut mercenariorum: item officia ac beneficia accepta aut data. Imputantur quoque eâdem ratione alicui sua malefacta, aut mala merita, offensiones ac scelera: id est, veluti annotantur, aut adscribuntur a magistratu in nigrum librum, ut vulgo dici


2485. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

queant. Primum re ipsa imputantur seu adscribuntur merces acceptae aut datae. ut. Ille tantum panni, aut frumenti, aliarumve mercium accepit a me, vel contra dedit. Sic quoque imputantur aut computantur merita ac operae, ut mercenariorum: item officia ac beneficia accepta aut data. Imputantur quoque eâdem ratione alicui sua malefacta, aut mala merita, offensiones ac scelera: id est, veluti annotantur, aut adscribuntur a magistratu in nigrum librum, ut vulgo dici solet. Sic imputat Deus peccata malis, non imputat autem credentibus. Psal. 32. Roman. 4. Sic imputat alicui


2486. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

non raro ab alio in alium transfertur. Sic sacrificantium peccata hostiis, ut hirco aut aliis, idque aliquando etiam clare enumerando, veluti si eis res quandam aut pecuniae numerato traderentur, imponebantur. Levit. 16 et contra, meritum mortis hostiarum in sacrificantes transferebatur. Sic quoque imputantur Christo peccata totius mundi, seu per imputationem a peccatoribus in eum transferuntur, quib. ipse (ut ita dicam) iniustificatur, seu iniustus reputatur, ita ut nostra obligatio, ingens debitum aut chirographum a nobis in ipsum transportetur: qui id sua passione ac obedientia


2487. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

petit a Philemone, ut tum iniurias ac furta Onesimi in se per imputationem transcribat aut transferat, tum vicissim suam persolutionem in ipsum, atque ita illi pareat, eumque ut bonum ac pium denuo ad sese recipiat, ubi etiam hoc ipso imputandi verbo utitur Apostolus. Ex quo loco non male nostra quoque et Christi commutativa imputatio illustrari posset. Sicut enim furtum Onesimi in Paulum, et vicissim Pauli solutio in Onesimum transfertur: sic et nostra peccata in Christum, eiusque vicissim iustitia in nos. Sexto est genus imputationis, si alicui aliquid aliud loco alterius rei imputetur:


2488. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

causam instrumentalem aut modum utriusque apprehendendae, et sibi applicandae. Sicut enim nos tantum mendica quadam manu ac supplici voto et flagitatione, quae nostra fides est, a caelesti patre impetramus, ut Christi iustitia aut persolutio nobis imputetur, donetur et ascribatur: sic Christus quoque supplici intercessione et precatione a patre obtinuit, ut sibi nostra culpa ac poena, nostrave iniustitia ac totum debitum imponatur. Ita posses dicere, utrumque quasi fide quadam seu supplici flagitatione tum a nobis, tum a Christo apprehensum, applicatum et obtentum esse. Possis etiam non


2489. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

aut in rationes referri, primum quod hic tantum boni dederit: deinde, quod ei vicissim tantum boni aut praemii pro illo dato debeatur. Sic vicissim tantum etiam imputari potest, quod tantum boni aut mercium vel beneficiorum revera acceperit, tantumque pro illis acceptis bonis precii debeat. Dixi quoque contra, imputari alievi malas res, ut quod tantum mali damnive nobis dederit, aut in nos peccaverit: et quod porro tantum poenae ei pro illis male factis rependendum sit. Atque hae imputationes sunt


2490. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

plurima: dumque alieno merito ita coram Deo fulgemus, ac gloriosi consistimus, quasi si abundaremus propria iustitia: cum ea revera non adsit, sed simus non operantes, et peccatores, ac etiam impii suo modo. Hanc admirabilem, et plenam ingentibus mysteriis imputationem aut metamorphosin, qua nos quoque non aliter (liceat nobis nunc hac similitudine, licet odiosa, declarandae ineffabilis rei gratia, abuti) quam histriones (qui sub aliena persona ac larua in theatro apparent, regesque aut heroes sapientesve videntur, cum sint infimae sortis homunciones) coram Deo iustitia Christi splendemus,


2491. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam apparet, quid sit alicui alienam iustitiam imputari: et quid nam sit, nobis iustitiam Christi imputari, aut eam per imputationem in nos transferri, nosque ipsa iustificari. Potest vero hoc praegrande salutareque mysterium, vel ea solum ratione meridiana luce clarius illustrari, et simul quoque confirmari: si cogitetur, nostra peccata aut iniustitiam esse revera debitum quoddam coram Deo, ac a nobis divinitus iustitiam obedientiae et poenae a nobis severissime flagitari: quam cum Christus mediator ac sponsor noster pro nobis largissime persolverit, nobisque donaverit, qua tandem ea


2492. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

translatione iustitiae Christi in eum transscriptae iustificari: non aliter quam quotidie videmus, debitores aliena persolutione sibi imputata, aut in se per imputationem translata, a sua tristi obligatione reatu ac nexu vinculisque liberari, et pro insontibus liberis ac iustis haberi. Ex hisce quoque cerni possunt, quomodo alicui aliquid aliud pro alio imputari queat: et quod perinde credenti peccatori fides imputetur ad iustitiam, aut pro iustitia, sicut si subditis reis apud regem, aut etiam sontibus liberis apud parentes, supplex deprecatio culpae, loco innocentiae imputetur, aut


2493. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

potest. Nam et in illas hostias sacrificantium peccata imputatione quadam transferri censebantur, ut supra de hirco ex Levit. 16 diximus, et vicissim illarum mortis meritum aut quasi iustitia quaedam in sacrificantem transferri putabatur: quod sane non nisi imputatione fieri poterat. Sic quoque dicuntur homines sanctificati esse sanguine illorum sacrificiorum ad mundiciem carnis, et porro sanguine Christi dicimur mundari et sanctificari ad mundiciem animae: quod itidem mera imputatione fieri omnino est necesse. Non enim ille sanguis re ipsa lavabat sordes corporum, sed imputatione


2494. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

cur victima pro te?
Stulticia est morte alterius sperare salutem. At non esse rem parvam, imputari alicui iustitiam, praesertim Christi, vel ex eo apparet, quod res ingens, ac ipsimet Domino pene importabile onus fuit, quod nostra peccata aut iniustitia sunt ei imputata. Tota quoque Scriptura clamat rem ingentem esse imputari aut non imputari, seu condonari alicui iniustitiam: igitur etiam imputari alicui a Deo iustitiam filii sui ingens bonum est, ex quo tota nostra salus dependet, quippe quae tum res preciosissima est, tum etiam nobis potetissime imputatur. XII. Sicut


2495. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

Deus, licet pientissimo rege Iosia suppliciter deprecante, tamen reatum ac poenas populo plane condonare noluerit, sed tantum nonnihil distulerit. Ex tali imputatione peccati maiorum, ortum est illud proverbiale dictum: Patres comederunt vuas acerbas, sed dentes filiorum obstupuerunt. Sic Daniel quoque sentit, reatum ac imputationem peccati suorum maiorum idololatrarum Iudaeorum, eoque se ac reliquum populum clementer liberari suppliciter precatur. Sic culpa reatus ac poenae priorum persequutorum, etiam posteris imputantur. Sic Iudaei volunt culpam caedis IESU a Pilato in se suosque


2496. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

satisfactione quadam toti populo imputatur, ita ut ira ac plaga Dei cohibeatur ab eis. Sic dixi hostiis esse imputata sacrificantium peccata, et aliquando etiam clare super caput earum enum erata aut recensita: et vicissim, perinde ac si illis quaedam pecuniae aut res numerarentur et darentur, sic quoque illarum mortis meritum aut satisfactio illis est adscriptum. Hoc modo etiam ipsis locis ac brutis quoque animalibus peccata sceleratorum imputantur, adeo ut et illa loca suo modo puniantur. Sic ob parricidium Cain, et ob peccatum primorum parentum, etiam ipsa terra, aqua et aer


2497. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

imputata sacrificantium peccata, et aliquando etiam clare super caput earum enum erata aut recensita: et vicissim, perinde ac si illis quaedam pecuniae aut res numerarentur et darentur, sic quoque illarum mortis meritum aut satisfactio illis est adscriptum. Hoc modo etiam ipsis locis ac brutis quoque animalibus peccata sceleratorum imputantur, adeo ut et illa loca suo modo puniantur. Sic ob parricidium Cain, et ob peccatum primorum parentum, etiam ipsa terra, aqua et aer maledicuntur. Quinetiam tota rerum natura, adeo illorum imputatione praevaricationis seu reatu gravatur, ut


2498. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

imputativam iustitiam sacrificiorum ac hypocritorum operum venditavit, sed etiam brutis atque adeo mortuis rebus (ut statuis, mortuorum fictis ossibus, aut laceris panniculis, quin et herbis, aquae, et aliis innumeris nugamentis aut elementis indidit quanquam singularem sanctitatem, quae utentibus quoque imputaretur, ac prodesset etiam ad aeternam salutem. Sic de aqua benedicta canunt isti blasphemi seductores, Aqua benedicta deleat tua delicta, sitque tibi salus ac vita. Sic istis hominibus etiam aqua lustralis potest suam sanctitatem per imputationem peccatoribus communicare, eorumque


2499. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

commenti sunt, quae ab illis vel personis vel rebus in miseros homines per imputationem transiret, eosque ab omnibus suis iniustitiis imputative, non realiter aliquam suam qualitatem transfundendo, mundaret, aut iustificaret, Deoque gratos et acceptos aeternaque vita dignos sisteret. Hodierna quoque die saepe accidit, ut adversariorum seductores, inter quos etiam praepotentes episcopi miserum popellum seducentes dicant eos debere perseverare in papatu, se ipsorum culpam, si quae in ea religione esse possit, una cum poena in se recipere. Quod certe alia ratione quam per imputationem


2500. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

realia, seu reipsa existentia, aut exhibita ac praestita, solent magnifieri. Rationem huius rei facile est indicare. Realia enim incurrunt in oculos et alios sensus hominum: praeterea sunt Dei viventis ac omnipotentis creaturae, habentque suam quandam certam existentiam et permanentiam: habent quoque suas vires ac operationes, ut ille unicuique in suo genere partitus est. At rationalia non cernuntur, pendent etiam exlevitate humani ingenii, unde et nata sunt, nec adeo magnas vires aut conspicuos effectus operationesque praestant hominibus. Ac valde memorabilis, et huic materiae admodum


2501. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

praemiis aeternae gloriae, debitis iustitiae filii suae ornet ac beet. Quod est ingens mysterium omnique humanae sapientiae ac rationi non tantum stulticia, sed et extrema impietas ac iniustitia: qua tum olim semper ethnici, in primis docti et honesti, item Pharisaei, et hoc quoque tempore omnes iustitiarii ac scholastici Papistaeque offenduntur. Si terreni iudices (ut sane non raro fit) probos ac iustos ut infames ac sceleratos damnent ac puniant: vel contra, facinorosos ut iustos absoluant, ac insuper honorent: nemo bonus et intelligens id probat, et vel illos probos


2502. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

Levit. 19, Incisionem non facietis pro anima in carne vestra. Hierem. 16 dicit Dominus futurum, ut se non incidant super mortuis: ostendens tantam fore copiam cadaverum, ut eis iusta rite persolvere non possint. Sic Hier. 47, Quo usque te incîdes? scilicet, prae dolore ac luctu. Moabitarum quoque luctus ob cladem ac poenas Dei eodem modo depingitur Hier. 48, quod sit super omne caput calvitium, super omnem barbam rasura, super omnes manus incisio, et super omnes lumbos saccus. Tali aliqua ratione forte et Baalitae semet incidebant, simulantes dolorem de peccatis suis: sicut et


2503. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

intelligere possis, quod aut vitent, ac caveant ne earum negocia expediant: aut certe ea pervertant, et male de eis pronuncient. Inclinare ad parabolam aurem, est diligenter parabolam auscultare et considerare. Psal. 49: ubi simul et pollicetur se alios velle docere, et dicit se quoque diligenter auscultaturum eadem illa quae aliis proponet, ut non tantum alios, sed quoque semetipsum doceat. INCLUSORES. Hancuocem aliqui interpretantur de quodam singulari genere fabrorum, ut de fabris ferrariis et serarum. Alii de custodibus urbis, qui ius claudendi portas


2504. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

ea pervertant, et male de eis pronuncient. Inclinare ad parabolam aurem, est diligenter parabolam auscultare et considerare. Psal. 49: ubi simul et pollicetur se alios velle docere, et dicit se quoque diligenter auscultaturum eadem illa quae aliis proponet, ut non tantum alios, sed quoque semetipsum doceat. INCLUSORES. Hancuocem aliqui interpretantur de quodam singulari genere fabrorum, ut de fabris ferrariis et serarum. Alii de custodibus urbis, qui ius claudendi portas habebant. alii denique, ut Kimchi, de magnae autoritatis viris. Non sane de nihilo est, quod


2505. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

sum in terra, inquit Psaltes, describens suam duram et abiectam conditionem. Sic et Psal. 120 deplorat suam sortem, quod diu fuerit incola apud Mesech, et odio habentes pacem. Verum de hoc et infra in voce PEREGRINUS aliquid dicetur. INCORRUPTUS, duplicem apud Latinos quoque habet significationem, sicut et apud Hebraeos. Aliâs enim corporis, ac rerum externarum quasi quandam Physicam incorruptibilitatem significat: ut 1. Corinth. 15. Surgere in incorruptione, et induere incorruptionem. quod idem est ac immortalitatem. Sic et Romanorum 1, Deus dicitur


2506. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

34, et Deut. 32. pro, penitus madefieri, et quasi exaturari sanguine. Quarto significat per metaphoram, ad stuporem a mentiamque redigi. Hier. 48. Inebriate Moab, quoniam contra Deum magnificavit: id est, acerbis vexationibus eum velut furiosum efficite. Eadem vis est et Nahum tertio, Tu quoque inebriaberis. Denique significatur etiam quaedam spiritualis ebrietas, eaque duplex, bona aut mala. Ebrietas pravi spiritus, est illa spiritualis vertigo aut amentia, qua se ductores ac seducti ita sunt fascinati, ac veluti incantati, ut temere huc atque illuc sententia cogitationeque ruant,


2507. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

profectam esse. Dixisset enim simpliciter, quod Christi divinitas olim praedicaverit incredulis hominibus prisci mundi. Hoc enim ad istius scriptoris sensum exprimendum prorsus suffecisset. Remoratur aliquos etiam locus sequentis cap. eiusdem Epistolae, ubi inquit Petrus: la hoc quoque mortuis praedicatum est Evangelion, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem iuxta Deum spiritu. Sed sensus est: Praedicatum esse Evangelion hominibus, qui olim quidem ante adventum Christi vixerunt, tempore autem Petri iam mortui erant. Mortui ergo ratione temporis vitae


2508. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

et Meschiam viderent, et perpetuo viverent. Haec de praedicatione Christi apud inferos. Caeterum quia etiam de qualitate descensus Christi ad inferos controvertitur, num is ad humiliationem ac exinanitionem pertineat, vel contra gloriosus ac plenus dignitate ac maiestate fuerit: adscribam de illo quoque eam sententiam, quam maxime Sacris literis convenire, aut potius inde sumptam esse iudico. Si quis aliquid clarius et verius hisce attulerit, libenter abiecta hac sententia ei assentiar. Primum locutio Descendere ad inferos duplicem potissimum habet significationem: alteram propriam,


2509. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

ad infima terrae: ubi facile animadvertitur, eum gloriam ascensionis cum ignominia aut exinanitione descensionis per antithesin conferre. Item Psalmus cum dicit, Non deseres animam meam in inferno, testatur eum non bene ibi habuisse. Non enim is alicubi deseritur. qui numquam ibi fuit: nec is quoque alicubi deseritur, qui est quidem in eo loco, sed tamen ibi bene habet. Petrus quoque, cum Act. secundo inquit, Deum excitasse Iesum, solvendo ὠδῖνας, id est, gravissimos cruciatus mortis, clare ostendit, Christum usque ad resurrectionem fuisse


2510. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

aut exinanitione descensionis per antithesin conferre. Item Psalmus cum dicit, Non deseres animam meam in inferno, testatur eum non bene ibi habuisse. Non enim is alicubi deseritur. qui numquam ibi fuit: nec is quoque alicubi deseritur, qui est quidem in eo loco, sed tamen ibi bene habet. Petrus quoque, cum Act. secundo inquit, Deum excitasse Iesum, solvendo ὠδῖνας, id est, gravissimos cruciatus mortis, clare ostendit, Christum usque ad resurrectionem fuisse vinctum acerbissimis doloribus mortis. Observandum autem est, mortem aliquanto


2511. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

vinculis acerbissimorum dolorum: sed Deum in illis vinculis ipsum non deseruisse, ut alios sub maledicto legis existentes: sed solvendo ipsum ex tam tristibus vinculis excitavisse, et glorificasse. Tum porro et ex corporis ignominia, in qua interim in sepulchro haesit, animadverti potest, animam quoque eius quasi sociam, interea temporis non nimis gloriosam fuisse. Nam utrunque simul humiliatum, et vicissim simul glorificatum est. Fuit autem corpus omnibus naturalibus viribus spoliatum, tanquam scelerati alicuius nebulonis ex patibulo in sepulchrum translatum, a vigilibus custoditum, et


2512. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

potest. Postremo quaeritur, an et satisfactorius sit ille descensus, seu meritorius? Paulus Philippensibus secundo, et Hebr. quinto, meritum et satisfactione Christi tribuit toti obedientiae et humiliationi eius, enim illi, quod cum esset Deus, tamen ita se coram Patre humiliaverit, ut servi quoque formam suscipere non indignatus, et non soli passioni ipsius. Proinde cum descensus Christi ad inferos sit pars obedientiae, humiliationis, et ignominiae Christi, ut hactenus ostensum est: non video cur ad meritum et satisfactionem eius referendus


2513. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

pateretur, ut in Psalmo promissionem habuit. Quarto opponunt, Hodie mecum eris in paradiso: Ergo Christus non in infernum, sed in paradisum statim post mortem abivit. Fortassis autem non male respondent, qui in dicant, in Scriptura saepe Hodie significare tempus novi Testamenti, Notissimum quoque est, Heri omne proxime praeteritum, Cras et Postridie omne futurum, Hodie omne praesens, per catachresin quandam crebro significare: nihilominus, etiamsi quis vehementer urgeat intelligendum revera de illa eadem die, non efficiet, animam non descendere ad inferos. Potuit enim eadem die et


2514. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

intelligi. nam filium hominis secundum divinitatem semper fuit, est et erit in caelis, Ioan. tertio. Vel, ut aliquanto simplicius dicamus, quanquam Christus semper fuit in caelo, et cum patre operatus est: tamen et toto vitae tempore multum passus est, et saepe dolores inferni sensit. Sic quoque post mortem et in caelo cum latrone fuit: et tamen anima in inferno non gloriosa esse, patique potuit. Vox etiam Hodie, synecdochice omne praesens tempus notat: sicut et Heri praeteritum, et Cras futurum, ut modo dixi. Si valeret istud sophisma, simpliciter omnis descensus ad inferos


2515. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

filius: id est, penitus deditus iniquitati, sicut filius pacis. Psal. 89. Filius iniquitatis non addet nocere ei. Iniquitatem operari, et operarii iniquitatis, idem quod filium esse iniquitatis: id est, prorsus addictum esse iniquitati, et citra pudorem aut ruborem externo quoque opere inique agere. Exponamus sane etiam etymologiam vocis Vanitatis, in praecipuis linguis. In Hebraeo plerunque est in talibus locis ac dictis עון, quod venit ab עוק, et significat incurvare, discedere a


2516. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

id evincat, tum singulis nominibus vocans id peccatum et concupiscentiam, tum etiam tetris descriptionibus aut definitionibus dicens id militare contra legem ac spiritum Dei, impedire omnem obedientiam erga Deum, servire legi peccati, et denique captivos rapere pios sub legem ac iugum peccati. Vox quoque ἀνομος aliquando in novo Testamento vertitur Iniquus. ut, Cum iniquis reputatus est. Luc. 22. Isaiae 53. Aliquando Ethnicum significat, aut quemvis lege Moysis carentem. Sic Paulus dicit, se carentibus lege factum esse sine lege,


2517. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

quandoquidem hunc inviti in mare proiicimus. Innocens ego a sanguine Abner: 2. Samuel. 3. Aliquando significat externae rei mundiciem, aut vacuitatem: unde forte omnes hae significationes per metaphoram deducuntur. Proverb. 14: Ubi non sunt boves, ibi praesaepe mundum ac vacuum est. Significat quoque non tantum carentiam culpae, sed et poenae vacuitatem, aut immunitatem. Genes. 24, Tu eris purus a iuramento meo: id est, liber ab execratione, aut poena ei adiuncta. Oseae 8, Non diu ferent impunitatem. Proverb. 29: Manum ad manum, malus non erit innocens. id est, non diu erit


2518. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

leges vel metas sui muneris ac status. Tales iubet admoneri sui officii Sed 2. Thess. 3 iubet simpliciter vitari inordinate ambulantes: ubi videtur maior quaedam malitia notari. Forte quia prius illos inordinatos frustra moneri curaverat: ideo iam, ut desperatos, vitari praecepit. Ibidem quoque negat se inordinate ambulasse, sed labore suo victum quaesisse: forte respicit ad Dei et legum ordinationem, qui unicuique suum quendam laborem ac sudorem, suumque genus vitae praescripsit, unde victum et amictum aliaque necessaria quaerat. INQUILINUS, est alienigena, qui alibi


2519. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

optime exercitui imperitabas. Dictum est de hac phrasi supra in Educo. INTROITUS, et Exitus, significat omnes hominis actiones, et totam vitam. Psal. 121. Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum. id est, omnes tuas actiones, consilia et molimina. Sed de hac quoque phrasi supra in voce Exitus, item in verbo Ingredi, disserui. Pauca tamen quaedam hic adiiciam. Intrare ad feminam, plerunque rem habere cum ea significat. ut Genes. 6: intrarunt filii Dei ad filias hominum. Intrare in Ecclesiam Domini, de functionis


2520. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

verbi, et totam conversationem apud eos actam significat: sicut ipsemet se exponit, dicens: Se in multis afflictionibus, persecutionibus ac periculis, nihil ominus constanter ac liberrime docuisse, et adversariis veritatis repugnasse. Verum, ut paulo ante indicavi, de hoc et similibus verbis supra quoque prolixius actum et dictum est, quae cum hisce coniunge. INTUERI, significat non tantum diligenter contemplari ac considerare aliquid, sed etiam aliquos sequentes accuratam contemplationem animi motus. Psal. 119: Tunc non pudefiam, cum intuitus fuero omnia mandata


2521. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

ut instar nimbi procellae, aut exundantis fluminis omnia perdituri videantur: sed mox disparent, restituente Deo piis pacem et tranquillitatem. De exercitus quoque hostilis copia, impetu, ac damnis, aliquando hac metaphora Scriptura loquitur. ut Dan. 11. Venietque veniendo, et inundabit et transibit. Et mox ibidem veluti seipsum explicans: Et post aliquot annos veniet veniendo cum exercitu magno et substantia multa, ingredieturque terras, et


2522. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

qui comedunt populum meum sicut panem, et nomen Domini non invocant: pro, non colunt: Chaldaeus vertit, Non praedicant. Genes. 12. Et aedificavit ibi altare, et invocavit nomen Domini. totum cultum complectitur: id est, praedicationem, sacrificationem, et orationem. Sic et sequenti capite. Sic quoque Psal. 80, Et nomen tuum invocabimus. Secundo significat praedicare, concionari de vero Deo, eiusque vera religione. Sic Psal. 116 dicit se credidisse, ideoque locutum esse: et alioquoties repetit, se in nomine Domini invocasse: id est, praedicasse, eoque


2523. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

i. quia dictus sum tuus propheta. Sed cum superiorib. exemplis, ubi pro cognominatione ponitur, convenit in primis illud Isa. 44. Hic dicet Iehovae, ego sum, et ille invocabit in nomine Iacob: pro, hic se profitebitur cultorem Domini: ille vero clamabit, Et ego sum Iacobita aut Israelita, Ego quoque pertineo ad populum Israel, seu sum filius Abrahae per fidem, quantumvis de stirpe aut carnali eius semine genitus minime sim. Sed quoniam hoc verbum Invocare multum coniungitur cum voce nominis, in eo quoque vocabulo aliquid de ista phrasi dicam. IOBEL, a


2524. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

ille vero clamabit, Et ego sum Iacobita aut Israelita, Ego quoque pertineo ad populum Israel, seu sum filius Abrahae per fidem, quantumvis de stirpe aut carnali eius semine genitus minime sim. Sed quoniam hoc verbum Invocare multum coniungitur cum voce nominis, in eo quoque vocabulo aliquid de ista phrasi dicam. IOBEL, a cornu dicitur tempus anni 50 quo cornibus singularis quaedam Musica edebatur. Eo vero anno, ordi natione Dei, non tantum servi Israelitae a suis dominis liberi dimittebantur, quod etiam 7 quoque anno fiebat: sed et omnia debita


2525. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

voce nominis, in eo quoque vocabulo aliquid de ista phrasi dicam. IOBEL, a cornu dicitur tempus anni 50 quo cornibus singularis quaedam Musica edebatur. Eo vero anno, ordi natione Dei, non tantum servi Israelitae a suis dominis liberi dimittebantur, quod etiam 7 quoque anno fiebat: sed et omnia debita relaxabantur, atque adeo etiam venditi agri, vineta, domus, aliaque stabilia, ad suos priores possessores redibant. Quod eo divina benignitas ac providentia


2526. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

48, Exultabunt filiae tuae propter iudicia tua. et Psal. 119, Recordatus sum iudiciorum tuorum a seculo Dfie. i. ultionum et horribilium poenarum impiis inflictarum. Hier. 48, Hucusque iudicium Moab..i. gravissima Dei ultio, Moabitis infligenda, descripta est ponitur quoque crebro Iudicium per synecdochen, pro causa damnationis aut poenae. ut Ioan. 3. Hoc autem est iudicium, quod venit lux in mundum, et dilexerunt magis homines tenebras quam lucem. de quo prolixius in synecdoche et metonymia dixi. Ita nonnulli et verbum Iudicandi ibidem praecedens


2527. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

corde ac conscientia passione sua parabit. Ad iudices applicare: id est, ad iudices aut magistratus vocare, vocare in ius. 1 Sam. 24, Sit Iehova in iudicem inter me et te: id est, iudex. Iudicium nonnunquam significat omnes cogitationes, consultationes, consilia ac conatus alicuius. Hinc Dei quoque iudicia dicuntur abyssus multa, Psal. 36. Quam vocem et totam locutionem videtur admodum apte Paulus Rom. 11 exponere, cum inquit: O' profunditatem divitiarum sapientiae et cognitionis Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et impervestigabiles viae eius. Quis enim


2528. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

officio Magistratus phrasis haec legitur, recte? Facere iudicium, ipsam priorem eius muneris partem, nempe diiudicationem acceperis: Facere iustitiam vero, ipsam executionem rei iudicatae, ut ubique in ipso opere iustitia vigeat ac floreat. Accipiunt ac exponunt non [?: ra-- ] quoque interpretes ita hanc phrasin, praesertim in privatorum vita, ut prius significet quasi quandam [?: discre-onem ] et moderationem adhibere, seu communi iudicio recte uti. Cuius generis unum est illud, Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: posterius vero, [?:


2529. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

ista obedientia legis plerunque, imo semper in hac corrupta natura, imperfecta est: vocatur [?: tam- ] iustitia, quae etiam universalis est: ut ad [?: Philippe- ] tertio capite Paulus dicit, se secundum legis iustitiam [?:-isse ] irreprehensibilem. Herodes quoque dicitur [?: tim- ] se Iohannem, quia sciverit esse iustum. Sic et Zacharias ac Elisabetha Lucae 1, dicuntur fuisse iusti, incedentes in omnibus mandatis ac iustificationibus Dei irreprehensibiliter. Psal. 15. Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam.


2530. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

efficit, sed potius contra. Isaiae 58, Iustitia tua ibit ante: id est, patefaciet tibi aditum et transitum per omnes difficultates, conciliat tibi Deum et homines. Posset hoc dictum etiam de testimonio aut praemio iustitiae accipi. Praeter istam porro universalem iustitiam, est quoque particularis iustitia, quae cuique suum tribuere dicitur, et in contractibus ac omnino in omni officiorum communicatione consistit: sed itidem mutila est. Sic posset accipi, quod Ioseph dicitur fuisse iustus, qui noluerit traducere aut infamare suam sponsam. Est etiam iustitia adhuc


2531. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

dicit, Iustior ego sum hac vice Philistaeis. Sic omnes iustitiae nostrae dicuntur esse ut pannus menstruatae: id est, omnia nostra iuste facta, aut bona opera. Sic dicitur Ieremiae 22. Vae qui aedificat domum in non iustitia, et coenacula sua in non iudicio: id est per iniurias et fraudes. Sic quoque Saul dicit primo Samuelis 24, Iustiores me. Tu enim retribuisti mihi bonum, ego retribui tibi malum. Quod vel de tota controversia inter Davidem et Saulem, vel etiam de illa una persecutione, et Davidis abstinentia a caede Saulis interpretari posses. Secundo: Non raro Iustitia


2532. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

esto. Nunc de iis locutionibus agamus, ubi haec vox aliis adiuncta, aliquid hebraismi aut obscuritatis parit. ¶ Iustitiae nostrae Deus aliquando dicitur, ut Psal. 4: Exaudi me Deus iustitiae meae. quia et iustificat nos imputativa iustitia, et praecipit, praescribit, ac efficit quoque in nobis suo sancto Spiritu iustitiam novae obedientiae: et denique eandem in nobis una cum omnibus iustis causis, actionibus et conatibus asserit et tuetur contra omnes qui eam oderunt, ac in nobis persequuntur. Iustitiae habitaculum, vel potius pascuum aut copia, dicitur Deus: quia ipse


2533. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

verae doctrinae et iustitiae Christi intelligatur, quia illi funguntur legatione nomine Dei, celebrantes simul et annunciantes, ac veluti offerentes iustitiam gratiae Christi. Aliquando significat praedicare ac celebrare Dei vel legalem iustitiam. vel etiam beneficentiam, atque adeo ipsa quoque beneficia Denique aliquando notat praedicationem gratuitae iustitiae Christi, de qua infra dicetur. Iustitiam auferre alicui, pro calumniis ac iniuria eum opprimere. Isaiae 5. Qui iustitiam iustorum auferunt ab eis: id est, vel obscurant eorum innocentiam, vel certe privant eos suo debito


2534. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

est Psalmo decimoseptimo, Ego in iustitia videbo faciem tuam. pro, per iustitiam ac innocentiam meam percipiam tuum favora providentiam, ac defensionem. Sic et Psalmo 119. [?: ] iustitia tua vivifica me. id est, per tuam benignam [?: ] neficamque bonitatem. Iustitia quoque aliquando [?: ] ralem aut originalem illam iustitiam ac integritatem denotat. ut cum Paulus Ephes. quarto dicit, [?: homine- ] esse conditum in iustitia et sanctitate vera, quae [?: iusti- ] originalis idem ferme est quod imago Dei: quam adversarii


2535. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

Notissimum enim est, Hieremiam testari clarissime Cap. vigesimotertio et trigesimotertio, ipsummet Meschiam, qui etiam sit futurus verus ac vivens Deus, fore iustitiam nostram: eoque nominandum esse (ut ibi Propheta loquitur) Iehova iustitia nostra. Ad haec constat, Paulum quoque 1. Corinth. 1. asserere, ipsum Christum factum esse nobis sapientiam, iustitiam, sanctificationem et redemptionem a Deo. Quare fatetur etiam concilium Tridentinum, solum Christum nobis sua iustitia acquisivisse, aut meruisse iustificationem. Secundo, hic quaestio vel maxime controversa, ea


2536. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

Tridentinum, solum Christum nobis sua iustitia acquisivisse, aut meruisse iustificationem. Secundo, hic quaestio vel maxime controversa, ea potissimum est, quânam ratione Christi iustitia fiat nobis, aut nostra iustitia? Num, quia illa ipsa substantialis ac divina eius iustitia fiat nostra quoque iustitia formaliter ut Osiander voluit: vel potius ratione effectus, id est, obedientiae ac passion is suae. Verum in hoc quoque consentiunt Pontificii nobiscum, quod Christus ratione effectus, id est, obedientiae ac passionis suae, sit noster iustificator ac servator, seu quatenus exaltatus


2537. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

controversa, ea potissimum est, quânam ratione Christi iustitia fiat nobis, aut nostra iustitia? Num, quia illa ipsa substantialis ac divina eius iustitia fiat nostra quoque iustitia formaliter ut Osiander voluit: vel potius ratione effectus, id est, obedientiae ac passion is suae. Verum in hoc quoque consentiunt Pontificii nobiscum, quod Christus ratione effectus, id est, obedientiae ac passionis suae, sit noster iustificator ac servator, seu quatenus exaltatus in crucem nos trahat ad se, et quatenus est granum cadens in terram, et computrescens ferat fructum multum. Quam sententiam


2538. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

nostrae iustitiae ac iustificationis causas, ostendit nostram iustitiae formaliter esse ipsam redemptionem sanguine Christi factam, et nobis per fidem applicatam, imputatam ac adscriptam. Sic et Romanorum quinto docet, conferens, tum quid sit iniustitia hominis, nempe inobedientia: tum quid quoque sit Christi iustitia, qua iustificemur, nempe obedientiam, atque adeo sanguinem suum. Illud sane valde memorabile, et ad inquisitionem veritatis prorsus necessarium est, quod cum Paulus tam prolixe et accurate agat Romanorum tertio, quarto et quinto, de iustitia Christi, qua iustificemur:


2539. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

cernitur, iustitiam hic significare oppositum eius quod in prohibitione dixerat. Ad peccandum nempe externa bona opera aut recte facta, non autem internam quandam causam potenter operantem. Nihil ergo hic locus patrocinatur iustitiae inhaerenti aut infusae, sive Osiandri, sive Papistarum. Magnam quoque huic toti doctrinae lucem ac certitudinem affert, quod passim Scriptura nostra peccata aut iniustitiam comparat ingenti debito 10000 talentorum: Christi vero meritum aut passionem, persolutioni: ac denique post applicatam passionem assimilat iustitiam nostram condonationi debiti: quia ille


2540. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

qua coram Deo iustificemur, collocat: is hanc laudem obedientiae ac passioni Christi adimens, dicit eum frustra mortuum esse. Quod Spiritus S. non admittens, laudemque hanc transitui aut passioni Christi vendicans, arguit pravas mundi opiniones de iustitia virtutum, qualitatum ac operum. Summa quoque illa pulcherrimaque harmonia duarum specie diversissimarum rerum (nempe passionis Christi, et nostrorum peccatorum remissionis) perspicue indicat et demonstrat, quidnam sit vera proximaque iustitia coram Deo: nempe illa ipsa passio, aut persolutio Christi, seu impletio legis pro


2541. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

iustitiae ac meriti coram Deo, dum omnis gloria iustitiae soli Mediatori pro Evangelion adscribitur: ut ostendat ipsemet, se amissam ab homine gloriam Dei intelligere de gloria coram Deo valente, seu de solida iustitia, de qua coram Deo tuto glor iariqueas. Inde igitur porro evincitur, Iustitiam quoque Dei eodem modo esse exponendam de iustitia coram Deo valente, eive probata, seu quam ille statuit vere ac solam esse iustitiam, damnatis omnibus aliis iustitiis ut immundis, mancis ac imperfectis. Nam (ut dixi) ibi gloria Dei omnino veram iustitiam notat. Caeterum altera etiam illa


2542. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

quod est Eristere aliquid, et videri existere, ut in Universalibus regulis ostendetur. Quare et aliae linguae habent locutiones huiusmodi: ut Latini dicunt Tribuere virtutem, qua phrasi non intelligunt virtutem alicui reipsa dare, sed iudicio ac asseveratione alteri virtutem addicere. Sic Germani quoque dicunt Fromm machen, zum luget, zum dieb machen. Quam ergo ineptus esset qui haec realiter exponere verbi sono machen vellet: tam produnt Papistae suam inscitiam, qui conten dunt, Iustificare esse reipsa [?: in- ] sisque virtutib. iustum facere. Verum ad rem revertamur.


2543. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

Sacrae linguae ignari, quibus iustificare nihil est aliud quam ex iniusto et impio facere iustum: sed ubique usurpari pro absolvere a culpa, pronunciareque vel declarare iustum. Iam quamvis abunde sufficiens sit veteris Testamenti praeiudicium ad hunc sensum comprobandum, transeamus tamen ad novi quoque Testamenti Scripturas, et illas quoque inspiciamus. Matth. 11 dicit Servator, Et iustificata est sapientia a filiis suis. Lucas addit, Omnibus, id est, sed nihilominus approbata receptaque est sapientia aut religio, doctrinaque vera ab omnibus germanis filiis suis, quantum vis ei impii


2544. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

nihil est aliud quam ex iniusto et impio facere iustum: sed ubique usurpari pro absolvere a culpa, pronunciareque vel declarare iustum. Iam quamvis abunde sufficiens sit veteris Testamenti praeiudicium ad hunc sensum comprobandum, transeamus tamen ad novi quoque Testamenti Scripturas, et illas quoque inspiciamus. Matth. 11 dicit Servator, Et iustificata est sapientia a filiis suis. Lucas addit, Omnibus, id est, sed nihilominus approbata receptaque est sapientia aut religio, doctrinaque vera ab omnibus germanis filiis suis, quantum vis ei impii reclament, eamque condemnent. Aliqui


2545. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

3, Ut ex fide iustificemur. Item, Quoniam ex lege nemo iustificatur coram Deo. Et cap. 5. Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini: nihil aliud contendit quam hoc ipsum quod ad Romanos copiosiore disputatione asseruit. Quare eodem oportet sensu accipiamus hic quoque iustificandi verbum, quo illic. Et 1. Timoth. 3 de Christo dicit, Deus manifestatus est in carne, iustificatus est in spiritu: hoc est, iustus declaratus et comprobatus est testimonio Spiritus. Et ille, inquit, testimonium perhibebit de me. Et ad Tit. 3, Secundum suam misericordiam `nos


2546. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

verbi istius sensum, quam eum qui totius esse Scripturae deprehenditur, et quo Apostolus in hac ipsa causa tam multis locis est usus: ut scilicet idem [?: si- ] iustificari hominem coram Deo, quod, a peccatis per gratuitam remissionem absolui, ac pro iusto haberi. Ad probandam quoque (ut et hoc adnectamus) hanc rationalem aut imputativam verbi iustificandi significatione testimonium Davidis facit, Psalm. 143 Non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. ubi manifestissime de iudiciaria iustificatione seu absolutione


2547. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

gravia taedia fecisti me devorare, in me peccando. Rectius tamen id de passione Christi pro nostris peccatis tolerata accipitur. Aliquando non molestiam, sed tantum priorem partem, seu solam actionem notat. ut Iudic. 5. Malleum laborantium: pro, opus facientium fabrorum aut operariorum. Labor quoque non raro ipsas res bonas magno labore partas denotat. Psal. 126, Si laborem manuum tuarum comedes, beatus es, et bene tibi erit. Eccl. 2, Dominabitur omni labori meo. i. reb. ac substantiae magno meo labore partae. Ezech. 23. Tollent omnem laborem tuum, et dimittent te


2548. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

aliis moliuntur, recidant in eos, sintque eis perniciosae. Aliquando etiam simpliciter peccatum de signat. Psal. 10 Tu laborem et irritatione aspicies. Psal. 94. Fingens laborem super statuto. i. impietatem ac peccatum immiscent doctrinae, corrumpendo eam. Graecum quoque κόπος non tantum laborem ac desatigationem, sed etiam alias quasvis molestias, atque adeo iniurias significat: ut phrasis κόπον παρέχειν, alicui molestum esse, valde crebra est in novo Testamento.


2549. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam, illa huic vicina locutione, Madefacere lectum lachrymis, Psal. 6. Humecto per totam noctem stratum meum, et lachrymis meis lectum meum madefacio: pro, tot malis, dolorib. ac moerorib. excarnificor, ut nec noctu quidem in lecto, a luctu lachrymisque abstinere possim. Contra quoque, Amovere lachrymas ab aliquo, est eum liberare calamitatib. ac dolore. ut Psal. 116. Eripuisti oculum meum a lachrymis. Et in Apocal. 17 et 21 habetur, quod Dominus absterget omnes lachrymas a piorum oculis. i. amovebit omnes calamitates, dolores ac moerores. Lachrymas


2550. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

Lachrymas auribus percipere, Psal. 39. i. lachrymosas querelas, ac petitiones cum lachrymis factas, vel etiam lamentationes, de grandib. malis et afflictionibus ac moerorib. suis. Sic et Isa. 38, Vide lachrymas tuas. i. querelam et petitionem cum lachrymis factam. Lachryma quoque per metaphoram significat mustum et oleum. Exod. 22, Lachrymam tuam et plenitudinem tuam non tardabis offerre. Sic et Deut. 22, ac saepe alias vox haec accipitur: et aliquando coniungitur cum plenitudine, aliquando sola ponitur. Ratio autem metaphorae est non solum in liquiditate, sed


2551. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 269 | Paragraph | SubSect | Section]

spirituales denotet. Psal. 30. Domine eduxisti ex inferno animam meam, vivificasti me a descendentib. in lacum. idem bis dicit, nempe, Liberasti me ab extremo interitu, praesertim spirituali, aut exitio aeterno. Ibidem in eodem sensu accipitur, Descendere in foveam. Sic quoque Psal. 28 et 143. Ne abscondas. faciem tuam a me, ne similis fiam descendentib. in lacum. Psal. 4. Eduxisti me de lacu strepitus, aut sonoro: nempe, profundo. i. ex summis


2552. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

ac effodit eum, et incidit in foveam quam fecit. i. (sicut ipsemet Psalmista exponit) clades et calamitates, quas impius aliis est molitus, Deus in eum devolvit, suo eum in pios stricto gladio iugulans. LAETICIAE vox vicina gaudio est, de quo supra abunde dictum est. nunc paucos huius quoque Hebraismos exponemus. Significat autem tum ipsum laetum animi affectum, tum et eius causas. i. res secundas, Dei liberationes ac cosolationes, quae nos laetos reddunt. Verum ob variam et peregrinam connexionem cum aliis vocibus aliquid obscuritatis habet. ut Isa. 65, Creo Hierusalem


2553. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

reddam laetos, tum et aliis eos laeticiae causam efficiam. Laeticia cordis erit, sicut est pergenti cum tibia: Isa. 30. .i. extinctis â me Assyriis, perinde ex animo laetabimini, ac cum soletis in reb. secundis cum Musica ascendere ad meum templum, gratias acturi ac sacrificaturi. Deus quoque dicitur laeticiae nostrae. i. causa laeticiae, seu de quo potissimum soloque laetamur. ut Psal. 43. Intrabo ad altare Dei, ad Deum laeticiae exultationis meae, confiteborque illi in cithara. i. ad Deum qui ingentib. suis beneficiis me extreme exhilarat ac laetificat. Isa.


2554. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

et poenas, calamitatesque. LAMPADAS a virginibus prudentibus ac fatuis gestatas in expectatione sponsi, varie exponunt Theologi: alii de Fide, alii de Charitate intelligentes. Sed certum est, fide, et non charitate excipi et accipi sponsum Christum a credente anima et conscientia. Ipsa quoque expectatio, quae fidei inest, facile indicat, illas fide, non bonis operibus venientem, ac diutius morantem sponsum, expectasse et excepisse. Nahum 2, comparantur facies pudefactorum, confusorum, aut pudore rubentium, cum in scelere idololatriae deprehenduntur, lampadi ardenti. Sic vulgo


2555. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque expectatio, quae fidei inest, facile indicat, illas fide, non bonis operibus venientem, ac diutius morantem sponsum, expectasse et excepisse. Nahum 2, comparantur facies pudefactorum, confusorum, aut pudore rubentium, cum in scelere idololatriae deprehenduntur, lampadi ardenti. Sic vulgo quoque Germani dicunt de erubescente, Er ward rot wie ein feuer. LANAE similitudine declarantur aliqua in Sacris literis, ut Psal. 147, Qui dat nivem veluti lanam, et pruinam ut cinerem spargit. Genus enim nivis est, quod veluti flocci lanae in aere volitare ac decidere


2556. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

ibi inter aedificandum caesi aut dolati non sint: non autem quod in latomiis non sint quadrati, aut ad amussim secti. Lapis viae, 1. Sam. 20, videtur indicare mercurialem statuam, seu lapidem monstrantem veram ac regiam viam: cuiusmodi tum olim apud Ethnicos habiti sunt, tum et postea, ac nunc quoque, in Papatu praesertim. Lapis pictus, Levit. 26. Neque lapidem pictum erigetis vobis. videtur statuam significare, quae non tantum caesione, sed et picturatione ad imaginem hominis paratur. Lapis manus: pro, quem manu proiicere solent, aut possunt, quem Latini manuarium dicunt. ut Num.


2557. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

idola vocantur ligna pro lapides, quia statuae ex ligno aut lapide fiunt. Isaiae 37. Opera manuum hominis lignum et lapis. Hier. 2. Dicentes ligno, Pater meus es tu: et lapidi, Tu me genuisti. Ezech. 20 Ut colamus ligna et lapides. id est idola lignea et lapidea. Ponitur igitur hic quoque materia pro materiato aut forma, per synecdochen aut metalepsin. Sic Hier. 3. Moechata es cum lapide et ligno: id est, coluisti idola lapidea et lignea. Secundo, hinc sumpta est illa locutio Isaiae 34. Extendet Deus super terram lineam desolationis, et lapides vacuitatis: id est,


2558. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

est, Cyrum, Darium, et alios divinitûs excitatos, magnifacere ruinas templi et Hierosolymae, ac statuere eas omnino instaurandas esse. Per metaphoram tamen credo intelligi de hominibus piis, ex quibus spiritualis Syon constat: quam omnes sancti cupiunt in doctrinae puritate, pietate, et externis quoque commodis instaurari, post tam gravem afflictionem et dissipationem populi. Sexto, tali metaphora tum pii, tum et ipse Christus dicitur lapis passim in Scriptura, ut Isaiae 28, Psal. 118, Matth. 21 propterea quod inde Ecclesia Christi aedificatur. Dicitur etiam Christus lapis


2559. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

eo quod multi in eum offendant, corruant ac pereant. Locus prolixus harum metaphorarum est 1. Pet. 2, quem adscribam. inquit enim: Siquidem gustastis quod benignus sit Dominus: ad quem accedentes, qui lapis est vivus, ab hominibus quidem reprobatus, apud Deum vero electus ac preciosus: ipsi quoque veluti [?: ] lapides aedificemini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, ad offerendum spirituales hostias, acceptabiles Deo per IESUM Christum. Quapropter et [?: continet ] Scriptura: Ecce pono in Zion lapidem, in summo penendum angulo, electum, preciosum: et qui


2560. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

Contra vero Gen. 13 dicitur terra ob angustias non tulisse Abrahamum et Loth, ut simul habitarent, ob copiam pecorum et reliquae rei familiaris, eoque etiam contentiones inter illos exortas. Quare orat Abraham Lothum, ut sese ab eo separet, et concedat ab ipso, quocunque ei videatur: se quoque vicissim in aliud latus ab eo declinaturum. In hoc igitur sensu saepe queritur David de angustiis, id est, de rebus adversis: et contra praedicat latitudines, qui etiam tandem dicit, Dei se exaudisse in latitudine. Psal. 118, De angustiis invocavi Dominum, in latitudine,


2561. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

seductores vocat fures et latrones, eisque duas potissimum notas tribuit: quod non veniant per ostium Christum, sive nec mittantur ab eo, nec eius vocem ac beneficium afferant, celebrent [?: ] Deinde quod non veniant nisi ad exitium ovium, ut scilicet mactent ac disperdant. Hoseas quoque cap. 6 de sacerdotibus inquit, Sacerdotes sunt sicut latrones, infidiantes et interficientes in via. Quod fit, dum homine ab eis seducti, duplo fiunt magis filii gehennae, quia antea. Latrunculi. in veteri Testamento notant hostias ac praedatorias turmas: quales sunt nunc


2562. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

primum habuerunt varias lotiones corporis et aliarum rerum, partim initio divinitus mandatas, partim etiam postea superstitione et hominum traditione cumulatas, ut evangelista Matth. 15 testatur. Illis igitur putabant stulti homines, se vere ac coram Deo a peccatis mundari: quae opinio hodie quoque apud Turcos recepta est, et olim apud Ethnicos receptissima fuit: sicut Aeneas dicit apud Virgilium, nefas esse se attrectare sacra, quandoquidem tunc primum ex bello tanto et caede recenti vene rit, donec se flumine vivo abluerit. Idem testatur veteribus receptum fuisse, etiam Sophoclis


2563. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

In eodem sensu utitur et Paulus hac phrasi 1. Tim. 5, cum describens viduam qualisnam fit in diaconissam templi deligenda, inter alia dicit, Si pedes sanctorum lavit: quo et beneficentiam et humilitatem eius notat. Nam lavare pedes, et officium est charitatis, et valde servile opus. Christus quoque lavit suis Apostolis pedes in postrema coena, Ioh 13, non tam officii illius gratia, quod eo tunc valde indigerent, quam docendi causa. Tria autem eos eo facto docere voluit, quae quidem clare ex textu habentur. Primum, iustificatos, aut sanguine Christi ablutos, adhuc quotidie in hac vita


2564. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominus ac praeceptor, atque adeo viventis Dei filius, adeo semet humiliavit et exinanivit, ut non tantum Apostolis in coena, sed etiam omnes omnium nostrûm turpissimas peccatorum et poenarum sordes suo preciosissimo sanguine a nobis abluerit et exterserit, et insuper in se transtulerit: nos quoque vicissim non gravemur, nos infra infimos fratres demittere, et servi eorum fieri. Lavare in vino vestimentum et operi mentum, vel, ut alii verterunt, pedem, Gen. 49, significat per hyperbolen, maximam fore vini copiam in terra Iehuda, ut eo quasi ad sordidos usus operaque abuti possint:


2565. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] multae ac eximiae laudationes, et (ut ita dicam) [?: ] rationes, condecorationes ac ornamenta eidem [?: ] excellenti virtute praedito, optimeque merito adhibitae. Quartum quoque hisce tribus addi solet, Claritas tum in prophanis, tum et in Sacris literis: quam Seneca ita a gloria distinguit, quod gloria quidem multorum iudiciis ac laudibus constet, sed claritas bonorum. Haec quidem de hisce tribus aut quatuor vocibus ac rebus maxima ex parte ex prophanorum


2566. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

4. et alibi similitudine mortis mariti declarat. Ob hanc metam finemque legis, tum ipse Baptista, tum et Christus cum suis, se separarunt a templo, et tum novum cultum, tum et alibi seorsim a Levitico ordinarunt, subinde Leviticas ceremonias neglexerunt, violarunt, ac etiam reprehenderunt. Hoc quoque illa laceratio veli templi testata est, et vox Christi in cruce, Consummatum est: item, quod idem erga Apostolos post resurrectionem testatur, tali sua morte impletam esse Legem, Prophetas et Psalmos. Denique Apostoli Act. decimoquinto proprio decreto hanc abrogationem legis coram tota


2567. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

utitur phrasi Venire legem: pro, intelligere eam. Tertio, et ii sine lege esse dicuntur suo modo, qui iam liberati sunt a lege per Christum, et non sub lege, sed sub gratia agunt: qui ita demum sine lege sunt, quod nec ceremoniales ac iudiciales leges eos ulla ex parte amplius obligent, nec ipsa quoque moralis lex eos damnare potest, liberante eos Christo ab eius debito perpetua remissione peccatorum, gratisque eis vitam donante. Quarto, lex est etiam corrupto homini, eamque agnoscenti, imbecilla ad salutem, non sui natura, sed ob carnis corruptae malitiam, quae ei vere obedire aut


2568. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

ait non esse datam legem quae iustificare ac salvare queat. Et Propheta inquit, datam esse legem non bonam: id est, non vere salvantem. Praeterea Paulus pro hac phrasi opera legis saepe simpliciter opera dicit: sicque omnem iustitiam operum ex salute, ut stercora et damna quaedam excludit. Dicit quoque iustitiam ac salutem donum esse. ad haec utitur particula Gratis: dicit item, impium, et non operantem iustificari: et iustificationem esse gratuitam iustitiae imputationem, esse remissionem peccatorum. Auget quoque vehementius hanc separationem iustitiae gratuitae ab omnibus bonis operibus,


2569. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

omnem iustitiam operum ex salute, ut stercora et damna quaedam excludit. Dicit quoque iustitiam ac salutem donum esse. ad haec utitur particula Gratis: dicit item, impium, et non operantem iustificari: et iustificationem esse gratuitam iustitiae imputationem, esse remissionem peccatorum. Auget quoque vehementius hanc separationem iustitiae gratuitae ab omnibus bonis operibus, dum Romanorum decimo dicit, istas duas iustitias, imputativam et operariam adeo esse diversas, ut altera quidem plenissimam obedientiam flagitet, altera vero tantum credentibus contingat. quin etiam adeo eas


2570. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam cum accuset peccatum, iramque ac poenas Dei nobis denunciet, vere iram, id est, damnationem ac poenas peccatorum efficit. Eadem etiam miseri hominis iram ac fremitum vicissim contra Deum excitat, dum eum sine fine ac modo urget, tum mandando ei talia, quae ab eius natura sunt alienissima: tum quoque vituperando non tantum eius opera consilia ac conatus, sed etiam ipsum totum ut distortissimum, utque hostem Dei, omnisque honesti, atque adeo et ex patre diabolo natum, et denique dum eum damnat aeternisque suppliciis addicit. Unde quasi diabolica quaedam commotio aut furor in homine contra


2571. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

et puniatur: ut severissimum edictum monarcharum, prohibens Christianismum et Luteranismum) causa est cur id pro grandi crimine habeatur et puniatur: alioqui si tale edictum aut lex non extaret, non imputaretur id peccatum, nec quisquam propterea damnaretur et puniretur. Quare necesse est tunc quoque fuisse aliquam legem, quam peccantes violarint, et a qua sint accusati, damnatique, ac morte puniti, cuius legis ista Mosaica sit tantum quaedam renovatio aut instauratio. Quare legem semper damnasse et punivisse peccatores, eamque eius genuinam vim esse, atque adeo non tollere peccatum, ut


2572. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

ardeam 9: sicut Salomon dicit, Panem furtivum. i. iniuste partum, dulcem esse. Et Ovidius: Gaudet furtis Venus. Innumera experimenta hanc nostram perversitatem quotidie patefaciunt et coarguunt. Verum haec ipsa pestis aut malitia inhaerentis peccati, multo est efficacior in religione, ubi satan quoque corruptam naturam contra Deum ac eius legem excitat ac extimulat. ut videmus in exemplo Iudaeorum: quamprimum eis aliquid Deus mandat, mox abhorrent ab eo et contraque primum eis aliquid prohibet, mox id toto corde desiderant. Iusserat simul, et tot promissionibus invitaverat Deus


2573. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

homines putant Deum nec malos punire, nec bonis benefacere. Legem tuam gratificare mihi, Psal. 119. id est, fac clementer ut eam sedulo observem. Lex pietatis aut clementiae in lingua eius, Proverb. 31. pro, pia ac salutaria meditatur, docet, loquitur, et agit. Sic quoque dicitur Lex veritatis. ut, Lex veritatis fuit in ore Levi, Malach. 2. id est, lex aut doctrina vera. Lex una, id est, eadem, erit diversis personis, aut rebus: Num. 15. Lex una et iudicium unum erit vobis et peregrino. Sic et paulo ante dixerat: Statutum unum erit vobis, et


2574. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

posse concedimus sicut et Lutherus hoc dictum accommodat ad illud: Quod tibi non vis fieri, etc. Inde sane omnes Ethnicorum virtutes, leges autiura, honestae praeceptiones, ac morales sententiae aliqua semina vel potius qualiacunque adminicula habuisse existimantur: tametsi quoque tum exempla, tum praeceptiones veterum, tum et ipsa experientia aut usus qua illarum sententiarum utilitas ac necessitas perspecta est, accesserit, et eam doctrinam extruxerit. sicut et Aristoteles dicit, Ethicam doctrinam esse Ex et De communi vita. Constat etiam, Platonem, qui est pater


2575. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 291 | Paragraph | SubSect | Section]

qui intellexerunt haec assertive a Paulo dici: indeque illum deterrimum, et plane Ethnicum errorem extruxerunt, aliquos esse sine Christo servatos, tantum per legem naturae, ut praesertim Aristidem, Socratem, Aristotelem, Platonem, Ciceronem, Scipionem, Senecam, etc. Proinde, ne nos quoque in idem barathrum erroris ruamus, aut aliis tuendi occasionem praebeamus: sciamus et doceamus, haec Paulum non assertive, sed conditionaliter dicere, ut totus textus diligenter examinatus evincit. Quare recte et graviter dicit Augustinus, Si usquam ulli Ethnici fuerint legem Dei praestantes,


2576. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 295 | Paragraph | SubSect | Section]

sit, et quo tendat? Imo quid nos de nobis ipsis scimus? Videmus nos esse homines: sed quod hunc patrem, hanc matrem habeamus, an non credi hoc debet, sciri autem nullo modo potest? Sic omnis nostra cognitio seu sapientia tantum est posita in noticia causae materialis et formalis, quanquam in his quoque nonnunquam turpiter hallucinamur. Causam efficientem et finalem plane non possumus ostendere, praesertim (quod miserabile est) cum de mundo, in quo sumus et vivimus, item de nobisipsis est disputandum ac cogitandum. Haec an non misera et egena sapientia est? Ergo discamus: veram sapientiam


2577. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 297 | Paragraph | SubSect | Section]

ad hominum captum accommodet. LIBERTATIS vox varie in Sacris literis accipitur, cuius significata compendio percurram. Primum, communiter significat hominem sui iuris. ut cum Exod. 21 praecipitur dimitti Iudaeus anno septimo liber, qui semet proximo in servitutem vendiderat. Sic quoque iubetur liber esse, cui dominus verberando oculum excussit. Vicinum huic est, quod Isa. ait cap. 58. Dimitte eos qui confracti sunt, liberos: id est, quos variis onerib. et veluti plagis afflixisti, eos libera ex illis difficultatib. Gal. 3 dicitur, in Christo non esse


2578. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 297 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt. Similis pene est [?: ] loquutio praecedenti, de libertate solitariae domus, [?: ] est leprosorum. Sicut enim domus solitaria, a nobis [?: a- ] non contingitur: ita mortui sunt ab omni commercio quorum separati, omnes sese ab eis segregant. Valde quoque vicina huic est phrasis illa, Qui passus est carne, liberatus est a peccato. 1. Pet. 4 aut, sicut Paulus inquit, iustificatus. Rom. 6 Paulus dicit, hominem ante iustificationem esse servum peccati, et liberum a iustitia: et vicissim post gratia esse liberum a peccato, et servum


2579. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 298 | Paragraph | SubSect | Section]

in Livio, liberum suarum rerum arbitrium alicui facere: pro, eius voluntati ac potestati sese suaque subiicere. Sic in vitis post Suetonium scriptis legitur, liberum arbitrium mortis permittere: Id est, potestatem deligendi genus mortis. Sic Curtius 4. Liberum mortis arbitrium occupare. Septimo quoque idem ait, Milesiis liberum de Branchiadis permittit arbitrium. Sed in Theologia, liberum arbitrium non iuris libertatem aut potestatem significat, ut scilicet quis iuris vinculis sit solutus, possitque agere quod ei libeat, quam nulli creaturae Deus concessit, non etiam libertatem aut


2580. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 298 | Paragraph | SubSect | Section]

ac in nobis superesse adhuc opinentur, quod tamen nusquam existat. Quare Lutherus substituit pro ea Servum arbitrium, quia revera servit regnanti peccato et Satanae, qui tenet hominem captivum, ad arbitrium suum, ut sessor equum sicut et August. hanc appellationem correxit. De hac igitur quoque voce aliquid breviter adiiciemus. Ista igitur nimis superba appellatio liberi arbitrii, Latinis vocib. constans, in hac quidem significatione pro virib. humanis, Latinis usitata non fuit. Venit autem in hunc usum ideo, quod Latini vocem Arbitrium, tum pro sententia, tum pro velle alicuius,


2581. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 298 | Paragraph | SubSect | Section]

viribus convenit. Alii arbitrium ad intellectum, liberum ad voluntatem referunt: quod mihi minus probatur. Graeci αὐτεξούσιαν nimium significanter, ne dicamus arroganter, dixerunt sicut et Latini Liberum arbitrium. Est ergo Liberum arbitrium (ut nos quoque hac appellatione pro communi usu nunc utamur) ea vis, facultas, aut potentia intellectus, voluntatis, et affectuum, qua homo hanc vitam rationalem regit, praesertim quo ad religionem attinet. Haec vis fuit in integra quidem natura perfecte ad imaginem Dei expressa aut formata: in natura vero


2582. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 298 | Paragraph | SubSect | Section]

Paulum ibi duplicem distinctionem respicere: alteram, quod quaedam per se licent concessaque [?: ] adeo etiam pia sunt, quae interdum ob circumstantias aliquas, et quasi per accidens fiunt illicita et non [?: ] da: ut, litigare in foro illis per se quidem licebat: fas quoque per se erat in idoli templo versari, et de [?: sacrifi- ] idoli comedere: sed quia id fiebat cum scandalo proximo non licebat, non conducebat aut aedificabat: quin [?: poti- ] non tantum proximum destruebat, sed etiam ipsum [?: ] cientem sub alienam


2583. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 298 | Paragraph | SubSect | Section]

sed quia id fiebat cum scandalo proximo non licebat, non conducebat aut aedificabat: quin [?: poti- ] non tantum proximum destruebat, sed etiam ipsum [?: ] cientem sub alienam potestatem subiiciebat: idest, [?: ] nerabat peccato, ira, ac poenis Dei. Ipsa quoque [?: ] cupiditas rerum per sese licitarum, servum facit suum sectatorem. Potuit Paulus etiam ad acceptionem [?: ] pendii et munerum respexisse, quod licet ea ratio sui muneris iuste acciperet, tamen eum danti [?: be- ] cium obligare videbantur. Aliqui


2584. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 298 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] quam id quod sibi aliquis temere usurpat, significat. Tale ius etiamsi aliquo modo permitti videatur. et [?: ] quibusdam excusatiunculis a peccante ornari et [?: ] convestiri soleat: tamen revera omni culpa non [?: ] ut cum Deus concedit ac largitur quoque [?: licet ] carnes avium in deserto, tamen idipsum postea, nit. Sic in ira sua concedit eis regem, et in furore suo adimit, ut ipsemet dicit. Talia multa fuerunt Iudaeis propter duriciem


2585. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 299 | Paragraph | SubSect | Section]

suo adimit, ut ipsemet dicit. Talia multa fuerunt Iudaeis propter duriciem cordis eorum, teste Christo, concessa: ut etiam multa coniugalia, quae tamen nec Deo omnino probata sunt, nec suis poenis caruerunt. Ea ergo omnia quae sunt huius infimi et deterrimi gradus iuris, ita licent, ut per sese quoque suaque natura sint simul nonnihil illicita, reprehensibilia et damnabilia: ut si concionator largius victitet, delicias sectetur, nimium luxum in vestitu adhibeat, studiosior sit opum ac rei familiaris quam par est, et similia innumera: quae etsi usque ad aliquem gradum a Deo nonnihil


2586. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 299 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: impieta- ] , omnes tales electicii cultus ac opera. Verum quoniam de hac re, et vicinis vocibus, quidam Pontificius scriptor aliqua annotavit, quae licet non purissima sint, tamen ad declarationem horum vocabulorum et rerum, si cum iudicio legantur, nonnihil facere possunt, ea quoque hic adscribemus. Quid voces PERMITTERE, INDULGERE et DISPENSARE significent. ¶ Aliquando autem, et quidem saepius, concedere significat, tolerare, sinere, non impedire. Haec sane significatio huc demum pertinet, siquidem hoc modo permittit Deus, permittit homo, permittit


2587. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 300 | Paragraph | SubSect | Section]

Reg. 10, videtur tonstrinam significare: quia oves tondendae colligari solent, ut quietius et minori periculo tondeantur, nec laedantur forficibus. Ligamen argenti, Proverb. 7, pro marsupio, aut alioqui summa aliqua pecuniae in linteo colligata ponitur, sicut diceres sacculum argenti. Ligari quoque solent onera iumentis imponenda. Inde per metaphoram dicuntur ligamina iniusta gravamina, quibus inferiores a superioribus gravantur. Ideo dicit Deus Isaiae 58. Non ne hoc est ieiunium, quod elegi: dissolvere impias colligationes, et solvere fasciculos onerosos? Ab hac ipsa onerum super


2588. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 300 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: omni ] rerum peritissimos, ut Satan affirmat et interpretatur ex quo etiam eventu credo id nomen arbori esse iustum. Alii malunt, ideo arborem scientiae dictam esse, qua ibi doctrina caelestis praedicari debuerit. Sic et de arbore vitae dubium est. Porro lignum aut arborem ibi, et alibi quoque non raro collective positum putant, [?: ] arborib. aut sylva: sicut Germani quoque sylvam, [?: lig- ] holtz, duplici figura, collective simul et synecdochice nominant. Lignum vitae, sumpta locutione ex Genesis dicitur de re longe preciosissima: ut Proverb. 3.


2589. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 300 | Paragraph | SubSect | Section]

id nomen arbori esse iustum. Alii malunt, ideo arborem scientiae dictam esse, qua ibi doctrina caelestis praedicari debuerit. Sic et de arbore vitae dubium est. Porro lignum aut arborem ibi, et alibi quoque non raro collective positum putant, [?: ] arborib. aut sylva: sicut Germani quoque sylvam, [?: lig- ] holtz, duplici figura, collective simul et synecdochice nominant. Lignum vitae, sumpta locutione ex Genesis dicitur de re longe preciosissima: ut Proverb. 3. Sapientia est lignum vitae, iis qui apprehenderint eam. perinde ac si diceret, est arbor ferens


2590. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 302 | Paragraph | SubSect | Section]

evanescat homo sicut flos ferventi vento arefactus, ita ut locus eum amplius non agnoscat: id est, sicut terra non amplius velit ferre, et alere illum putrem florem, sic non est amplius extincto homini locus, enamsi redeat, omnia iam sunt a novis dominis aut possessoribus occupata. Obliviscuntur quoque eius omnes cito. Locus sanctus Dei saepe in Psalmis, aut templam, aut veram Ecclesiam in hac vita, aut etiam ipsum regnam caeleste vocatur. Psalm. 24, Quis ascendet in [?: monte- ] Domini? quis stabit in loco sancto eius? id est, quis intrabit in regnum caelorum? aut etiam


2591. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 303 | Paragraph | SubSect | Section]

quos nonnulli longanimes vocant, vocabulo parum Latino. et μακροθυμία idem pene est quod πραότης, lenitas et clementia: quae tamen a lenitudine, aut animi desponsione et demissione (quam Graeci quoque ἀθυμίαν vocant) distinguitur. LONGINQUUS, pro valde alienus, nihil habens cum alia quapiam re negocii aut commercii. Eph. 2. Vos qui aliquando eratis longinqui, facti estis propinqui per sanguinem Christi. i. ut prius dixerat, qui


2592. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 303 | Paragraph | SubSect | Section]

oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum? id est, longo tempore, aut etiam semper. LONGUS, longa, longum, varie accipitur. Longus irarum, pro tardo ad irascendum ac puniendum, saepe in Sacris literis accipi, supra monui, ubi de longanimitate disserui. Ibidem quoque dixi, idem valere longus irarum, et longus spiritu. Longior est a te, vel prae te, via: seu, longior est te via. i. longius est iter, quam cui conficiendo tu par esse possis. 1 Reg. 19. Hic non est Hebraismus aut obscuritas in voce Longitudinis, sed in comparatione. Comparari. n.


2593. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 305 | Paragraph | SubSect | Section]

Tu bene quidem gratias agis Deo, sed alius non aedificatur) Sed ratione audientis, quia (ut dictum est) imperitus mentem loquentis peregrino sermone non pervidebat: quin nec ipsius quidem sermonis mentem, sensum aut sententiam: erat ei sonus sine mente. Sed intelligibili sermone loquentis mentem quoque, non tantum sonum, in oratione perspiciebat. Sed de voce Mentis, infrâ suo loco. Loqui Deum in prophetis ad homines, Hebr. 1. plerique ibi putant esse quendam Hebraismum, quod Beth significet idem quod per, sicut sane saepe instrumentum notat. Sed Christus Matth. 10 videtur


2594. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 305 | Paragraph | SubSect | Section]

λαλία loquacitatem proprie significat. Sed tamen Iohan. 4. accipitur pro sermone. Mulieri autem dicebant, Non amplius propter tuum sermonem credimus, scilicet quo testata es lesum tibi secreta tua patefecisse. Porro Matth. 26 et Marc. 14. idem idioma quoque significat, cum Petro dicunt, quod locutio sermoque eius testatur eum esse Galilaeum: i. eius dialectus. Porro Iohan. 8, magis sermonem ipsum aut orationem, quam idioma aut dialectum sonare videtur, cum dicit Christus, Quare locutionem meam non percipitis. Non negat eos intelligere eius


2595. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 306 | Paragraph | SubSect | Section]

quia ieiunium Hebraeis fuit proprie dolor animi de peccatis, una cum illa externa lugubri vitae specie, quae in Achabo post obiurgationem ac minas Dei apparet. 1 Reg. 21. Quod autem Christo idem duae istae voces valeant, perspicuum est. Interrogatus. n. a discipulis Iohannis, qua re sui quoque discipuli non ieiunent? respondit, non posse nuptiales homines lugere, quoad sponsus cum eis est, sed adempto sponso ieiunaturos esse. Sic et Daniel cap. 10, voce Luctus suum ieiunium notat, inquiens: In diebus illis ego Daniel fui lugens per tres hebdomadas dierum, cibum


2596. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 306 | Paragraph | SubSect | Section]

corroborandi corporis vel laxarum vestium impedimenta restringendi gratia cingulo sese accingunt. Sic et Nahum 2 habetur: [?: Consor- ] lumbos, et robora potentiam valde. Helias dicitur accinxisse lumbos suos, et cucurrisse ante Achabum: pro, expeditum se reddidisse. Sic propheta quoque [?: Helis-us ] dicit ad puerum, ut se accingat, et sumpto sacro oleo inungat quendam regem: 2 Reg 4 et 9. id est ita se comparet, ut festinare possit. Solent enim vestes laxae, [?: lo-gae ] et fluctuantes, impedimento esse festinanti. Sic Dominus suos, praesertim


2597. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 308 | Paragraph | SubSect | Section]

Contraria prorsus est vis ac significatio vocis Tenebrarum, ut suo loco dicetur. Nec ignota aut prorsus inusitata est ista metaphoralucis ac tenebrarum, etiam Graecis ac Latinis auribus. Noticiam igitur, idque dupliciter, indicat: nempe vel doctoris nos docentis: vel nostram, seu discentis. Notat quoque simul et ipsum praeceptorem ac discipulum. Sic Christus dicitur Lux, Ioh. 1. tametsi etiam plura ibi ea vox complectatur. Item Dominus de se suaque doctrina inquit, Ambulate dum lucem habetis. Hac ratione etiam Christus suos Apostolos et alios doctores lucem mundi vocat, Matth. 5. Sic et


2598. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 311 | Paragraph | SubSect | Section]

ante Luciferum genui te. Verum ibi est in Hebraeo, Ex aurora, aut ante auroram. Quare in voce AU-RORAE, de eo loco dictum est. Isaiae cap. 14, insultatur legi Babylonis, quod et ipse sit mortuus, atque adeo etiam [?:-uitas ] ac regnum eius captum. ubi inter alia, haec quoque verba ei dicuntur ab aliis regibus ac satrapis, in [?: infer-o ] : Quomodo decidisti de caelo Lucifer, fili aurorae? Quomodo detractus es in terram, infirmior factus gentibus? id est, tu summe ac potentissime rex, qui perinde caeteros potentes excellebas, ut lucifer alias


2599. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 311 | Paragraph | SubSect | Section]

potentissime rex, qui perinde caeteros potentes excellebas, ut lucifer alias stellas. Quem locum aliqui per typum aut allegoriam de ipsomet Satana ac eius angelis intelligunt, eoque Theologi principem daemoniorum Luciferum vocant. M MACELLUM, vox Graecis quoque non inusitata, sed Romana, teste Festo, Varrone et Plutarcho (licet ab Hebraea origine נכע naka percussit, una cum verbo mactandi promanare videatur, unde et cognatum huic Italicum amazare) [?: so- ] idem quod iugulatorium, ubi scilicet


2600. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 312 | Paragraph | SubSect | Section]

pater, perfecte bonus, et perfecte sapiens est: alii (ut sunt homines hîc in terris) imperfecte sunt tales. Praeterea ipse est fons et origo, ab eo omnis paternitas, omnis bonitas et omnis sapientia profluit: perfectione igitur, et origine, aut communicatione solus est Magister. Notabilis quoque locus est Iohan. 3 [?: ] dicit ad Dominum Nicodemus: Rabbi, scimus quod Deo venisti magister. ubi prior vox Rabbi, aut Magister, est tantum quasi dignitatis et honoris [?: appellat- ] posterior vero didascalos, aut Magister, est [?: funct- ] Quod ergo


2601. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 314 | Paragraph | SubSect | Section]

versus, Ne timeamus homines: totum ergo timorem nostrum ab hominibus ad Deum transfert. Caeterum de Hebraismo comparativi, qualitatem aliquam alteri non tam diminventis, quam prorsus detrahentis, alibi quoque dixi. MAIOR, pro maximo, Graeco more ponitur, qui interdum comparativo pro superlativo abutuntur: ut primae Corinthiorum decimotertio, Maior autem horum est charitas. pro maxima. et Matthaei vigesimotertio: Qui maior est vestrûm, sit omnium minister. pro, qui est omnium


2602. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 314 | Paragraph | SubSect | Section]

MAGNUS pro seniore: quia Hebraei positivis utuntur pro comparativis aut superlativis. Genesis 27, Et vocavit Isaac Esau filium suum magnum: id est, seniorem. Magnus, pro praestante ac precioso. ut 2. Regum 5. Naaman erat vir magnus coram domino suo. id est, Plurimi a rege fiebat. Baptista quoque dicitur magnus, scilicet sanctitate et functione. Magnus, pro Principe. 2. Samuelis vigesimotertio. Caput magnorum erat: id est, principum nobilium, aut praestantium virorum, seu optimatum. Magnus pro numeroso. Deut. 9 et 20, Gens magna. Magnus, pro divite, Genes. 26, Et factus est


2603. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 314 | Paragraph | SubSect | Section]

meminerunt: qui forte [?: ] quandiu tantum licitas scientias tractaverunt. Postea tamen accidit, ut vel illi eruditi, eorumque scientiae paulata degeneraverint ad ociosas ac curiosas, atque adeo etiam superstitiosas et impias scientias, vel impiarum scientiarum professores se quoque hoc honesto nomine orare praesumpserint. Quare nomen Magi, aut Magiae, capit significare curiosam istam scientiam divinandi et [?: in-randi ] , non sine commercio ac ope cacodaemonum agitat solitam: quam etiam ipsi Ethnici plerunque improbaverit. In Sacris quidem literis varia


2604. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 315 | Paragraph | SubSect | Section]

Vicina huic significatio est, cum sacerdos nomine Dei maledicere dicitur: et significat excommunicationem, aut anathematizationem, quae suo quodam modo hominem ligat et sathanae tradit. Nehem. 13. Propterea contendi cum eis, et maledixi eis, proieci eos ex Ecclesia, excommunicavi eos. Non procul quoque ab hac significatione distat, quod sacra illa aqua, qua suspectae de adulterio explorabantur, malediei dicebatur, et Maledicta aqua vocabatur. Numer. 5. Nisi quod illa maledictio non tam in aquam fiebat, aut in ea haerebat, quam in mulierem sontem, quae eam aquam ebibere cogebatur. Pro


2605. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 315 | Paragraph | SubSect | Section]

alterius, vel non vult ea patefacere, ut modo sit particeps eorum, accersit sibi iram ac poenas Dei. Audivit enim factam esse solennem execrationem contra furem, et omnes eius conscios, nec tamen patefacit furtum: unde fit, ut illa execratio non minus ipsum involvat, quam verum furem. In hunc quoque abusum inter alios converterunt Papistae excommunicationem. Quo sensu dicatur Deuteronomii 21, omnis suspensus in ligno esse maledictum Dei, dubitari et quaeri solet. Censeo igitur dici maledictum, non quod ipse maledixerit Deo, sed quod Deus ipsi maledixit ob eius peccatum. id est, factus


2606. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 316 | Paragraph | SubSect | Section]

literis accipitur. Alias enim laedere significat: Deut. 26. Malefecerunt nobis Aegyptii: pro, afflixerunt, ut mox ibi clarius dicitur. Alias cum dicitur, iurare malefacere aut benefacere, Levit. 5, posset videri significare omnis generis actiones intra ista duo extrema positas: ut supra quoque diximus de locutione, Loqui a bono ad malum, item A magno ad parvum. Rectius tamen ibi illud votivum Malefacere, exposueris de aliquo voto, voventi ipsi duro ac molesto. Sic et Psalmo decimoquinto: Qui iurat malefacere: id est, qui aliquid sibi grave, molestum ac durum promittit, et


2607. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 316 | Paragraph | SubSect | Section]

literarum non perinde reperitur, sicut et Latinis est inusitatum. Credo sane etiam ipsum πονηρεύω a Septuaginta excogitatum, ad exprimendum Hebraeum Hera. MALLEUS, notae significationis vox est: sed habet etiam quasdam obscuras et figuratas quoque locutiones, ut 1. Reg. 6 dicitur: Non esse auditum malleum aut securim aliudve ferreum instrumentum in extructione templi. Ratio ibidem adscripta est, quia lapides perfecti aut absoluti ex latomiis afferebantur, ubi iam abunde dimensi, secti ac politi fuerant. Ponitur quoque malleus pro


2608. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 316 | Paragraph | SubSect | Section]

et figuratas quoque locutiones, ut 1. Reg. 6 dicitur: Non esse auditum malleum aut securim aliudve ferreum instrumentum in extructione templi. Ratio ibidem adscripta est, quia lapides perfecti aut absoluti ex latomiis afferebantur, ubi iam abunde dimensi, secti ac politi fuerant. Ponitur quoque malleus pro quavis re fortiter sauciante aut laedente, ut Hierem. 22. Num non sic est verbum meum ut ignis, dicit Dominus, et malleus dissecans aut confringens petras? id est, Lex Dei potenter movet et contundit aut conterit lapidea corda. Proverb. 25. Malleus et gladius et sagitta acuta,


2609. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 316 | Paragraph | SubSect | Section]

comprehenduntur. Verum cum non sit nostri instituti de rebus ipsis, sed tantum de vocibus, quatenus obscurae sunt, aut hebraizant, disserere, ad enumeranda huius vocis significata progrediamur. ¶ Dixi superias de significatione vocis BONUM: quare cum haec sit illi contraria, haud difficulter inde quoque huius significationes haberi poterunt. Significat vero admodum saepe vox haec malum culpae, aut hominem culpa involvit, id est, peccatum aut iniustitiam, et hominem iniussit cuius significationis multae sunt distinctiones. alias enim in genere pro tota mole peccati, aut universali


2610. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 317 | Paragraph | SubSect | Section]

hac [?: significatio- ] cum malum idololatriam significat, dicit Hierem. cap. 2, populum Dei fecisse duo mala: nempe quod et verum Deum deserverit, et falsum sibi elegerit. In hac quoque significatione credo accipi, quod Isaias ait: Vae iis qui dicunt bonum malum, et malum bonum. id est, qui veram religionem ut falsam damnant, et contra falsam ut veram laudant. Deuter. 17, et 1. Corinth. 5, iubemur auferre malum de medio nostri: id est, seductores, et etiam alios


2611. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 319 | Paragraph | SubSect | Section]

iuxta illud: Dixit, et facta sunt Psal. 47, Interdiu mandabit Dominus beneficentiam suam, et noctu canticum eius mecum, oratio ad Deum vitae meae. id est, cum interdiu mihi benefecerit, mox noctu ei gratias agam. Sic et Psal. 133, fraterna concordia inter alia eo quoque nomine celebratur, quod Deus ibi mandet, id est, promittat et largiatur benedictionem suam. Sic Psal. 105. Recordatus est testamenti sui in perpetuum. Et verbi quod praecepit in mille generationes: id est, promisit. sicut moxid exponitur de promissione terrae Ganaan. Sic


2612. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 319 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: p--m ] doloris, Psalm. 127, est tenuiter et maxima cum difficultate, labore, et quasi desperatione victitare. Cinerem tanquam panem manducavi: pro, in magno dolore aut luctu existens, iacui in cinere. Manducare met et butyrum, expositum est supra in comedere, exponetur quoque infra in voce Mel. Hac supra notata metaphora volunt quidam accipi etiam manducationem corporis et sanguinis in coena Domini: sed certum est, ibi agi de externa acceptione et datione aut porrectione Christi, item de externa acceptione Apostolorum, igitur et de externa manducatione. Id enim


2613. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 320 | Paragraph | SubSect | Section]

existat. Ergo [?: ] dicuntur, qui submissi sunt, oppressi, humiles, qui adversa patiuntur et abiecti coram mundo, in quos non multi respiciunt, ἄβατοι, qui sunt sine honore et opibus, [?: ] me elende leutlin: Psalm. 34. Mansueti quoque dicuntur quibus Evangelium annunciandum per Isaiam prophetam praedictum est: hi in quam, quibus sua [?: ] splicent, et iustitiae sitim habent, seseque [?: abneg- ] et cruci subiecerunt: hi illi peccatores sunt, [?: prop- ] quos salvandos Christus venit,


2614. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 321 | Paragraph | SubSect | Section]

Vicina huic significatio est, cum ponitur pro regno. Ps. [?: ] . Ponam in mari manum eius, et in fluminibus dexteram eius. id est, regnum et potentiam eius latissime exeundam. 2. Reg. 8. Praevaricatus est Edom de manu [?: Ie-da ] , et defecit a regno Iuda. Illa quoque significatio huic vicina est, cum pro externa potentia aut vi, vel [?: e- ] iure, vox haec ponitur, qua aliquis aliquid exterius [?:-it ] : ut cum dicitur in manu alicuius aliquid esse. qua [?:-rasi ] etiam Latini utuntur, ut Proverb. 18, Mors et


2615. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 321 | Paragraph | SubSect | Section]

res familiaris potest. Deut. 16, Quisque offeret Domino iuxta donum manus suae, iuxta benedictionem Domini, quam dedit tibi. Posterius hemistichion exponit praecedens. Ratio autem huius metaphorae aut significationis Manus est, quod sicut vis hominis, qua aliquid agit exterius, est in manu: ita quoque in re familiari est hominis potentia et veluti organon agendi: sicut vulgo Germani dicunt, Sein vermügen. Sic et Deuter. 12, Oblationes manus vestrae. id est, de vestra substantia factas, vel quas manibus vestris offertis. 1. Reg. 10. Dedit ei munera secundum manum regis. id est,


2616. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 322 | Paragraph | SubSect | Section]

eum movit, ut mihi bene faciat. Sic forte intelligi posset de mirabilib. Dei operibus, quod ante citavi ex Ezek. 39. Videbunt gentes manum meam, quam posui in eis: id est, mea opera magnifica. Sic manus Dei erat eum Baptista, Lucae 1. id est, singularis quaedam vis ac potentia regens eum. Sic quoque de hominum operatione crebro accipitur. 1. Sam. 22, Quia etiam eorum manus eum Davide. id est, opitulantur Davidi suppeditando ei victum. 2. Sam. 3, Manus mea erit tecum, ad reducendum ad te universum Israelem. id est, modis omnibus iuvabo tuas partes, ut tibi totus Israel subiiciatur.


2617. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 323 | Paragraph | SubSect | Section]

Non expandent manus, ut consolentur eos. Extendere, aut expandere manus, est, etiam lamentari ac [?: ] gere. Threnorum 1. Cum expanderet Syon manus, non fuit qui eam consolaretur. quia hunc quoque gestum lamentantes exhibent. Extendere manus, pro crucifigi. Ioann. 21, Extendes manus, et alius te cinget. Allusio est ad puerilem morem. cum matres cingunt pueros, dicunt, Leva manus, ibi illi extendunt: ut mos est in illis locis, ubi maior cingulorum usus est, et diligentius duplici


2618. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 323 | Paragraph | SubSect | Section]

virum super congregationem, virum in quo est spiritus, et imponas manum tuam super eum. Sic Paulus prohibet Timotheum, primae 5, cuiquam manus temere imponere: id est, eum initiare in ministrum Ecclesiae. vult enim gravi et maturo iudicio deligi inaugurandos, et praeficiendos Ecclesiis. Imponebant quoque manus sancti viri iis, pro quibus orabant. ut Actorum 8. Apostoli venientes ad Samaritanos conversos, oraverunt pro eis, imposuerunt eis manus, et acceperunt Spiritum sanctum. Sic et Deuteron. 34 legitur, Repletus est Iosua spiritu sapientiae, quoniam imposuerat Moses manus suas super


2619. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 325 | Paragraph | SubSect | Section]

Par. 30, Date manum Domino: id est, obtemperate. Dare manum etiam iurare data manu significat. Ezech 17. Sprevit iuramentum, et ecce dederat manum: pro, cum quidem illud data manu corroborasset. Dare manum suam sub aliquem, est ei subiici, obtemperare. 1. Par. [?:-9 ] . Omnes quoque filii regis David dederunt manus sub Salomone: id est, agnoverunt Salomonem pro suo domino et rege. Manus alicuius est in aliquem, aut contra aliquem, est, suam potentiam ad eum laedendum convertere. 1. Sam. 12. Manus Domini erit contra vos. Exod. 9. Manus Domini erit in pecoribus


2620. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 325 | Paragraph | SubSect | Section]

superbiae, nec [?:-us ] impiorum impellat me: pro, ne patitor ô Deus, nulla vis hostium et impiorum contra me praevaleat. [?: ] Domini est in aliquo, in bonam partem accipitur, et [?:-icat ] potentem bonamque motionem. 2. Par. 30: Ma [?: ] quoque Domini fuit in Iehuda, ut eis daret cor unum, facerent. Ponere aliquid in manum alterius, est, eius potestati [?:-dere ] . ut Exod. 4: Portenta quae posui in manu [?: ] pro, in tua facultate, ut ea patrare possis, cum opus [?: ] Ponere manum inter


2621. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 326 | Paragraph | SubSect | Section]

Isaiae 49 et 50, est, eum clementer a Deo defendi. Ventilabrum esse in manu alicuius, est metaphora sumpta a trituratoribus, qui purgant frumentum, separantes id a paleis, et significat summam autoritatem iudicandi et repurgandi Ecclesiam et religionem. quod proprium est Christi, ut Malachias quoque hanc repurgationem cap. 3 describit. Manus communes, Marcus cap. 7 prophanas et immundas vocat: quod supra in voce Communis prolixius est expositum. Manibus operari, 1. Thess. 4, est, quacunque demum iusta opera aliquid agere aut moliri, et ea ratione


2622. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 326 | Paragraph | SubSect | Section]

est, quacunque demum iusta opera aliquid agere aut moliri, et ea ratione victum quaerere. Characterem Antichristi in manu et fronte accipere, est, non totum Antichristianismum, sed tantum aliquas eius partes, notas aut vestigia accipere, ut proprie in Adiaphorismo factitatum est: tametsi ibi quoque aliqui nimis profunde sese in abominationes illius meretricis immerserint. Quod vero frontis potissimum, et manus, praesertim dextrae, facit mentionem, id idem est: quia frons est pars hominis, qua cognoscitur. Notat ergo symbolice confessionem. nam tempore Interim adiaphorizabant, et


2623. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 327 | Paragraph | SubSect | Section]

[?:-m ] , mare salsum ac Sodomiticum. Ios. 3, quae descenbant ad mare solitudinis. Magnam copiam similitudine Maris indicat Isaiae cap. 11. Repleta est terra cognitione Domini, sicut aquae maris operientes. Sic etiam [?: ] metaphoram vel divitias, vel ipsam quoque multitunem significat. Hierem. 31, Et siccabo mare [?: Babylo- ] , et arescere faciam venam eius. id est, tum hominum [?: ] opum illam ingentem copiam. Ibidem, Et [?: ascen-t ] contra Babel mare: id est, immensus exercitus. Mox enim sequitur,


2624. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 327 | Paragraph | SubSect | Section]

liberis habentur. Sic et Synagoga Iudaeorum, et Ecclesia mater Christianorum, nova et ulteriori quadam metaphora vocatur: quia inde tales liberi proveniunt. Sic Oseae 2 habetur: Expostulate cum matre vestra, et contendite, quoniam ipsa non est uxor mea, nec ego sum maritus eius. Et mox: Filiorum quoque eius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt: siquidem fornicata est mater eorum, et ignominiosa est facta genitrix eorum. Intelligit Propheta totum populum Iudaicum, seu synagogam, et praesertim ministerium ac regimen. Sic et Isaiae cap. 50 hac voce utitur. Sic dicit


2625. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 328 | Paragraph | SubSect | Section]

] malis occursurus vocatur Curator aut medicus. Sic [?: ] de curatione aut medicatione Babylonis, Hierem. [?: ] curatione Aegypti, cap. 46: ac denique curatione [?: ] ditarum, capite octavo Hieremiae per metaphoram agitur. Christus quoque se comparat medico, cum [?: ] gat benevalentes ipso indigere. Porro [?: proverb-- ] Medice cura teipsum, Lucae 4, est in omnibus ferme lingua notum et usitatum. MEDITARI, Hebraice הגת, habet plura significata, quae


2626. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 329 | Paragraph | SubSect | Section]

Scriptura duos vocat, Moysen scilicet, et Christum. Moysis mediatio se proprie tantum ad doctrinam et cultum legis extendit, quae Deus per eam in populo Israelitico instauravit. De ea loquitur Paulus Galat. 3, cum ait, legem esse datam per manum mediatoris, et mediatorem non esse unum. Item ipse quoque Moyses saepissime suae mediationis, praesertim in Exodo, meminit. Deuteron. autem 5 clarius id munus exponit, narrans quomodo populus perterrefactus illa terribili specie apparitionis divinae, prae


2627. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 330 | Paragraph | SubSect | Section]

12: quae tamen similitude etiam Ethnicis fuit celebrata. nam apud Livium, [?: M- ] nius Agrippa ea utitur, cum populum, qui secessionem fecerat, cum patribus reconciliari conatur: verum [?: ] eam in Apologum et fabulam membrorum cum corpore rixantium commutat. Dicimur quoque tum Christi membra esse, 1. Corinth. 6, tum Ecclesiae, tum etiam nobis invicem. Christi, quia ille dicitur esse caput huius totius coetus, qui est Ecclesia. Porro et Ecclesia quia tum constituitur ea ex omnibus piis, tum fingunt pii suo loco Ecclesiae serviunt aut ministrant, eam


2628. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 330 | Paragraph | SubSect | Section]

quaedam mystici corporis Christi. Membra aliquando significant ipsum totum corpus, vel potius totum hominem, 1. Corinth. 6: Membra nostra sunt templum Spiritus sancti. Sic Paulus ad Rom. 6 dicit, Membra nostra esse animal iniquitatis, et servire immundiciae: id est, totum hominem. Sic 7 quoque dicit legem peccati et affectiones peccati viguisse in membris nostris. Caeterum Col. 3, membra per metaphoram significant ipsas pravas cupiditates ac vitia, quod eis [?: vet- ] Adam [?: ]


2629. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 331 | Paragraph | SubSect | Section]

recordabimur: id est, tuo nomini aut tibi fidemus, et contra eos pugnabimus. Sic omnino etiam in Sacra coena videmur vox haec accipi, cum Christus iubet nos edere ac bibere corpus et sanguinem suum, in memoriam ipsius: id est, ut moniti, fretique eo foedere, ipso eiusque passione fidamus, et alios quoque ad talem fiduciam exci [?:--us ] . Contra etiam Meminisse aliquando in malam mortem accipitur: ut cum Psal. vigesimo quinto, et saepissime alias petitur, ne Deus peccatorum nostrorum me minerit. Facere meminisse nominis Dei, est instituere eius praedicationem


2630. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 331 | Paragraph | SubSect | Section]

Ps. 30 exponi posset, Confitemini memoriae, aut celebrate memoriam sanctitatis eius: id est, Meschiam sanctum eius. Memoriale aliquando etiam ipsum sacrificium notat. Levitici secundo: Et adolebit sacerdos memoriale eius: id est, sacrificium, quod reducet offerentem in memoriam Domino. Hac quoque ratione Meschias est verum memoriale Domino. Memorari nomen alicuius: 2 Samuelis 18, Non est mihi filius, qui faciat memorari nomen meum: id est, qui portando nomen meum, dum dicitur Titius Absolonis filius, me hominibus in memoriam reducat. Hoc enim est portare nomen alicuius. Memorare


2631. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 335 | Paragraph | SubSect | Section]

aut etiam praestiturae videbantur. Hoseq 9, Mustum mentietur eis: i. non ita con [?:-iose ] ac feliciter proveniet, ut sperabatur, aut etiam debebat ac solebat Sic et oliva mentiri dicitur: pro, pautos fructus ferre. Sicut mox sequitur, Et arua non proferent fructum. Latini quoque aliquando rebus brutis, [?:-t ] etiam mortuis, mendacium tribuunt: ut cum dicunt, es mentiri aurum: i. simulare speciem et colorem [?:-ri ] . Verum de hoc verbo vide supra in nomine MENDACIUM, ex cuius significationibus et huius [?:-is ] elucescet


2632. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 335 | Paragraph | SubSect | Section]

pollicetur Deus lugenti Hierosolymae, aut populo suo in captivitate, mercedem, id est, gratuitam liberationem, qua erant indignissimi, inquiens: Sic dicit Dominus, Prohibe a fletu vocem [?: ] , et oculos tuos a lachrymis, quia est merces operi tuo, revertenturque de terra hostium. Est quoque opes nonissimo tuo, dicit Dominus: et revertentur [?: fi- ] ad terminum suum. Non hic Propheta promittit mercedem meritis Hierosolymitarum, quae erant [?: pes-sed ] liberationem ex calamitoso exilio et captivitate seu liberationem a tam tristi poena. Haec huius


2633. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 335 | Paragraph | SubSect | Section]

exilio et captivitate seu liberationem a tam tristi poena. Haec huius vobis significatio diligenter observanda est, propter [?: Pa- ] , qui omnia ad suorum operum merita trahunt. [?: ] et enim saepe vox Gratiae, non operum aut legis: [?: cu- ] generis aliae quoque plurimae voces ac locutiones sunt, de quibus alibi disserui. Merces, pro re in mercedem data: Gen. 30, Cum veneris ad mercedem meam: i. ad oves ad mercedem datas. Merces pudoris, Psal. 40, Desolentur in mercedem pudoris sui: i, pro eo quod me ignominia afficere


2634. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 339 | Paragraph | SubSect | Section]

dicit Angelus Genesis trigesimosecundo, et Iudicum decimotertio. id est, Cupis scire, quis sim? hoc vero tibi perdifficile est, ut maxime nomen meum tibi ederem. Idem igitur est, quod noticia mei longissime superat captum tuum. Ubi sunt mirabilia eius, Iud. sexto: pro, cur non facit nunc quoque mirabilia, ut olim? Locutio alioqui etiam in aliis linguis nota est, ubi pristinae vires, virtus etc. Deus est mirabilis in sanctis suis, Psalmo sexagesimo octavo. id est mirabiliter cum eis agit, eos regit ac liberat. Mirabilium facere memoriam, Psalmo centesimo undecimo,


2635. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 342 | Paragraph | SubSect | Section]

meritum. Dare alicui a Deo misericordiam coram aliquo, Genesis quadragesimotertio: Det Deus vobis misericordiam coram viro: id est, faciat ut sitis ei miserabiles, utque sit ille erga vos misericors, placabilis, benignus. Sic Dari aliquem in misericordias coram aliquo, Nehem. 1. Sic quoque, Accipere misericordiam coram aliquo, Esther secundo. Item Daniel. 1 Dederat autem Deus Danielem in misericordiam et miserationes coram principe eunuchorum: id est, ut ille praefectus ei admodum benignus esset ac favens. Misericordiae uasa, Romanorum nono, ii homines vocantur, in


2636. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 343 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei beneficio expositum est. Factae vero sunt ab eruditis variae applicationes huius prophetiae, ad plures eventus: sicut sane verisimile est, Spiritum sanctum in plures cribrationes Sathanae respexisse, ut solent aliquando tales prophetiae in plura tempora respicere. Inter alia vero illud quoque mirabile et notabile est, quod sicut in fine Danielis tribuuntur huic abolitioni iugis sacrificii, et durationi abominationis, 1290, hoc est, sesquiquatuor anni: ita etiam Apoc. 11 praedicitur fore, ut atrium templi conculcetur quadraginta duobus mensibus: et capite 12, ut mulier, id est,


2637. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 344 | Paragraph | SubSect | Section]

sacra coena, uno ferculo constans, sic videri Missa dicta, sicut quoduis ferculum missum dicitur. MNA, et Mina, certum numerum aut pondus pecuniae notans, est vox communis Hebraeis, Graecis et Latinis. Venit autem ab Hebraeo Mana, quod numerare et partiri significat. Reperitur quoque haec vox in Hebraeo textu veteris Testamenti, Esdr. 2, et Ezech. 45, et in Graeco Novi saepissime. De quantitate porro Minae discrepant autores. Ezechiel eam praedicto loco sic describit, vel fortê potius ordinat, qualis aut quanta in illo novo templo esse debeat, inquiens: Siclus autem


2638. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 346 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes homines: nisi malis de tumidis ac securis intelligere. Sic et regnum Christi admodum crebro mons dicitur, ut Isaeae secundo, et Micheae quarto, In novissimo dierum erit praeparatus mons domus Domini in vertice montium, elevabiturque supra colles, et confluent ad eum omnes gentes. De eodem quoque monte aut regno De dicitur Isaiae 11 et 65, quod nullae ferae ibi nocebunt, inquiens: Non nocebunt neque laedent in universa monte sanctitatis meae, quia repleta est terra scienti Domini. Mons, aut Collis potius Syon in Hierusalem fuit admodum celebris: quia ibi fuit civitas aut


2639. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 349 | Paragraph | SubSect | Section]

atque ita veluti criminalis aut capitalis quispiam iudex eos carnifici [?: ] supplicia dedat. Accipitur igitur ibi mors spiritualiter propoena, praesertim aeterna, Contra, Evangelium est ministerium iustitiae et vitae, quam non tantum annunciat, sed et re ipsa affert, et offert quoque [?: omni- ] in Christum credentibus. Morte mori, est reduplicatio, quae tum vehementiam, tum et certitudinem [?: no-- ] , sicut et aliarum vocum reduplicatio: de quo [?: Hebra-o ] in Regulis generalibus. Sic accipitur de tempora in morte illa lex


2640. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 351 | Paragraph | SubSect | Section]

in ea parte cum impiis, aut cum divitibus: quae duae voces ibi synonymae sunt. Maxima sane similitudo Hebraismi est, Dari in facie filiae Belial, et dari cum impio et divite, et poni cum hypocrita ac infideli. Porro sepulchrum aut funus pro tota morte ac passione synecdochice ponitur. Dives quoque, quia plerunque vel iniustus est, vel iniusti haeres, crebro in malam partem pro impio accipitur, adeo ut Christus dicat Matth. 19, quasi impossibile esse divites servan Et Luc. 9, Vaevobis divitibus. Et mater eius canit, Deum solere esurientes implere bonis, et divites dimittere inanes.


2641. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 353 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut et Psalm. 51, et Paulus dicit de Deo, Ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris. Sic et Paulus concedit Iacobo, Abrahamum iustificatum esse operibus, scilicet coram hominibus. Thomas quoque super hanc Epistolam eodem ferme modo exponit, quod videlicet operibus declaretur iustificatio coram hominibus non autem efficiatur coram Deo. Ut peccatis mortui, iustitiae viveretis. 1. Pet. 2. Ut mortificato vetere Adamo per passionem, ipsi eiusque fructibus valedicatis, et porro pie


2642. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 353 | Paragraph | SubSect | Section]

Deo attrahit exitium peccati. Christus est factus obediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis. Non significat illud dictum; quod toto vitae tempore fuerit obediens, usque dum moreretur: sed quod tam studiose obedierit, ut non solum minora in gratiam patris toleraverit ac fecerit, sed ipsam quoque mortem perpeti non recusaverit: idque ignominiosam, et admodum acerbam. Usque ad, non temporis quantitatem, sed obedientiae intensionem notat. Peccatum patratum gignit mortem, Iacob 1. id est, efficit ut Deus nobis irascatur nosque puniat: ac quirit patranti stipendium mortis. Christus


2643. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 355 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Zion veluti mulier ac mater quaedam, Ierusalem autem eius filia nominatur. Sic passim in descriptionibus locorum, praesertim in Iosua, oppidula alicui ampliori civitati adiuncta vocantur filiae eius: sicut et Graeci tales civitates Metropoles. id est, matres civitates nominant. Isaias quoque Cap. 32, mulieres opulentas ad poenitentiam vocans, ipsas civitates putat Ratio metaphorae, cur maiores civitates vocentur metropoles aut matres, est, vel quia similiter praesunt et regunt minores, ut mater filias: vel, quia sic eas ut colonias gignunt. Mulier, per metaphoram


2644. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 356 | Paragraph | SubSect | Section]

in omnes homines in condemnationem, ita per unam iustificationem in omnes homines in iustificationem vitae. Sic mox ibidem: Sicut igitur per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, sic per obedientiam unius iusti constituentur multi. Quae loca Origenes per Omnes exponit. Sic quoque 1. Cor. 10, Unus panis multi sumus: id est, nos Christiani omnes. Et Rom. 12, Nos multi unum corpus sumus: id est, omnes Christiani Sicut 1. Cor. 12, eandem similitudinem corporis et membrorum tractans dicit, Nos omnes in unum corpus baptizati sumus. Matt. 20, Ut daret animam suam


2645. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 359 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: semen ] : alias ipsas primas literas, primam institutionem, et prima uniuscuiusque disciplinae rudimenta. Ex quarum alterutra significatione posset recte Paulina metaphora deduci tametsi non minus commode inde quoque, quod illa religio aut institutio sive Iudaicorum rituum, sive humanarum traditionum, tantum in rebus externis ac elementaribus versetur (quae est tertia huius vocis significatio) ut circa cibum, potum, vestitum, gesticulationes aliquas, dies ac tempora, ac similia, non circa Deum ac


2646. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 359 | Paragraph | SubSect | Section]

acquiritur et possidetur. Non magna felicitas est haereditari ab aliquo, quo iste promissionem Abraami trahit: sed haereditare aliqua bona eximia. Sed dicat aliquis: Quid nobis hic mundus in vera felicitate? Respondeo: Sicut per primum lapsum ex dominis mundi facti sumus mancipia satanae, et ipsa quoque rerum natura non filiis Dei, sed vanitati servire coepit: sic contra instauratis per Christum omnibus, natura et vanitate liberabitur, et genus humanum plene in possessionem pristinam mundi restituetur. Quo mundo quomodo simus fruituri aut non, nihil hic attinet disputare. Certe huc


2647. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 359 | Paragraph | SubSect | Section]

1. Corinth 3 repetens affirmat, omnia esse nostra: mundum, vitam, mortem, et denique praesentia, et etiam futura. Possident sane pii hic totum mundum, quoquo modo ab impiis premantur: sciunt enim sibi omnia munda esse, sciunt sibi omnia licita ac concessa, et a Deo ipso esse donata: acquiescunt quoque in iis quae eis Deus dat, sua sorte contenti, et denique omnibus fruuntur cum gratia, favore ac benedictione Dei. At impii praesertim evigilante conscientia, sentiunt sibi totum mundum infestum molestumque esse. Spectaculum facti sumus mundo et angelis, 1. Corinth. quarto. id est, omnes


2648. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 360 | Paragraph | SubSect | Section]

in corde eorum: id est, curam rerum carnalium seu huius caducae vitae. Loqui in mundum, est idem quod loqui in mundo, concionari, docere in mundo. Ioan. 8. Ego quae audivi a patre, ea loquor in mundum. In mundo esse, est aliud quam de mundo esse. In mundo sunt pii (et erat ipse quoque Christus) id est, in hac vita et terra vivunt: sed de mundo non sunt, id est, ad hunc impurum mundum et pravos homines, perversamque generationem non pertinent, non sunt eis similes. Ioan. decimoquinto et decimoseptimo, Ideo inquit: Ego tradidi eis sermonem tuum, et mundus eos odio


2649. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 360 | Paragraph | SubSect | Section]

potest dicere, Mundavi cor meum, purificatus sum a peccato meo? id est, omnibus [?: inhae--- ] reliquiae veteris Adami, cum suis pravis aestibus, cogitationibus et cupiditatibus, quantumvis eis [?: resist-- ] . Hiob cap. 14, describens miseriam hominis, hanc quoque inter alias recenset, quod nascatur immundus, inquiens: Quis potest facere mundum de immundo semine? Munda dicebantur quaedam animalia, quae licebat comedere. Contra, alia erant immunda, quae non licebat: de quibus praecipitur Levit. 11, et Deuteron. decimoquarto: fuit nihilominus


2650. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 362 | Paragraph | SubSect | Section]

appendix quaedam eorum quae proxime ante invitationem ibidem praecesserant: ubi requisivit Christus, ut lumen eorum internum sit mundum ac lucidum, sic fore etiam corpus et alia externa munda. Correspondent quoque haec de interna eleemosyna aut benignitate, illis proxime praecedentibus de interna cordis eorum rapina et malitia. vult enim, rapax cor fieri beneficum et benignum piumve cor, ut tollatur id quod reprehenderat, et ponatur eius contrarium, quod praecipue Deus ab homine flagitat. Nec est quod


2651. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 362 | Paragraph | SubSect | Section]

piumve cor, ut tollatur id quod reprehenderat, et ponatur eius contrarium, quod praecipue Deus ab homine flagitat. Nec est quod quis dicat aut cogitet, videri duram interpretationem, dare interna cordis eleemosynam: sicut etiam dura non est, quod eorum cor ait esse plenum rapina. Expendatur quoque, quod Graeca vox Eleemosyna omnino valde crebro ponatur pro Hebraea חסד benignitas, beneficentia: quae non tantum ipsum externum donum aut beneficium, sed et internam misericordiam ac benignitatem, atque adeo totam pietatem crebro significat. Sicut et


2652. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 362 | Paragraph | SubSect | Section]

beneficentia: quae non tantum ipsum externum donum aut beneficium, sed et internam misericordiam ac benignitatem, atque adeo totam pietatem crebro significat. Sicut et Chasid idem est quod pius et sanctus: ut recte possis vertere, Date interna vestra, seu cor, Benignitatem aut pietatem. Verbum quoque Dare, sicut et eius cognatum Ponere, valde crebro Hebraeis idem quod Facere notat: sicut supra in verbo Dare ostendi, et postea in verbo Ponere ostendam. Quare Dare interna aut Cor eleemosynam seu benignitatem, est prorsus idem quod facere suum cor benignum ac beneficum


2653. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 362 | Paragraph | SubSect | Section]

Deut. 16 praecipit Deus, inquiens: Non inclinabis iudicium, nec agnosces personam, nec suscipies munus, quoniam munus excaecat oculos sapientum, et pervertit [?: ] iustorum. Sic Deut. 27, maledictus pronunciaturis qui accipit munera ad interficiendum innocentem. Psal. quoque [?: ] inter proprietates pii ponitur, quod non accipiat [?: ] super innocentem: contra autem de impio scribitur Psal. 46. Dextra eorum plena est munere. Prov. 15 est insignificus: Qui odit munera, vivet. Isa. 33, Qui excutit manus suas, ne


2654. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 363 | Paragraph | SubSect | Section]

discipulos, molliusque novitios curandos esse quam veteranos. Quasi musto sanguine suo inebriabuntur, Isaiae 49: aliqui exponunt, tanta fame et rerum penuria laborabunt, ut possint prae fame vel proprias carnes mandere, et proprium sanguinem bibere. Alii: Efficiam ut sint sibimet exitio. Possis quoque exponere: Maximis afflictionibus et conscientiae terroribus eos in eam desperationem adducam, ut semetipsos corrodant et absumant: sicut Iudaei et alii persecutores tandem semet interfecerunt, aut certe se extinctos esse, vel montium in se ruentium oppressionem cupiverunt. Act. 2 obiicitur


2655. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 364 | Paragraph | SubSect | Section]

manum suam dominus mutui, qui dedit mutuum proximo suo, non exiget. Deut. 15. exponit ipsemet Moyses, quid vocet Dominum mutui. nihil ergo in hac locutione difficultatis est. Illud tantum adhuc valde dignum est observatu, quandoquidem in hoc capite agitur de remissione debitorum, quae septimo quoque anno apud Iudaeos fiebat, quod Scriptura utatur verbo et nomine שמט, quod proprie veluti onus quoddam proiicere aut excutere significat. Illustre exemplum huius significationis est 2. Sam. 6, cum dicuntur boves voluisse excutere arcam: Quare prorsus


2656. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 364 | Paragraph | SubSect | Section]

et etiam consuetudinem aut praeceptum hoc Dei, de abolendis debitis. Vocabula certe plane conveniunt. Ignari huius originis illius legis, dicunt Solonem non ausum esse dicere, se abolitionem debitorum instituere: sed mollius verbum Excussionis onerum quaesivisse: verum haec mea sententia ideo quoque verisimilior est, quia Solon in Cypro, Syria et Aegypto versatus est, eorumque hominum mores, leges et politias diligenter exploravit, et in multis in sua legislatione secutus est. Affirmant sane scriptores, eum multa ex Aegyptiis legibus in Athenienses transtulisse. Diodorus certe Siculus


2657. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 365 | Paragraph | SubSect | Section]

nequeat. Sic Dan. 2 somnium regis vocatur. Sic tota patefactio Christi, Matth. 13, Mar. [?: ] , et Luc. 8, ac saepe alias. Hoc nomine vocat Paulus voluntatem Dei de finali conversione Iudaeorum, Rom. 11. Sic etiam coniunctio Ecclesiae cum Christo, Eph. 5 dicitur. Antichristi quoque occulta origo et incrementa ac voce a Paulo notantur, 2. Thess. 2. et meretricis Babylonicae mysterium dicitur, Apoc. 17. Vulgata versio nonnunquam retinuit vocem Mysteria, nonnunquam per Sacramentum vertit: ut Ephes. 1 et 5, item Apoc. 5: de quo vocis Sacramenti abusu, in


2658. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 365 | Paragraph | SubSect | Section]

pariunt complures obscuras significationes in Sacris literis: sicut et apud Latinos, ac etiam Graecos multae quasi semiproverbiales loquutiones hinc petuntur. Cuiusmodi est quod Nasuti pro ingeniosis aut astutis ponuntur, quasi qui facile olfaciant. Oboesae item, aut emunctae naris. naso quoque aliquem suspendere, nasum exasperare aut caperare seu corrugare, et similes. Prima autem haec difficultas est in Sacro sermone huius vocis, quod Hebraei eadem voce tum iram tum nasum significant: forte quia ira maxime in rubedine et exasperatione nasi, ut Plautus inquit, cernitur: item ex


2659. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 366 | Paragraph | SubSect | Section]

populos, iste natus est ibi. Id est, multi venientes ab Oriente et Occidente, fient per fidem spirituales filii et haeredes Abrahami. ac cum eo recumbente regno caelorum. Quin et Dominus ipse recensens Catalogum gentium et hominum de multis barbaris extremi orbis, dicet, Ecce iste est quoque filius Abrahae. Quo respicit Christus dicens: Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraam in regno caelorum Quod in ea nati est, ex Spiritu S. est, Matth. 1 ubi natum aut genitum [?: ] pro concepto ponitur: nondum enim Maria pepererat. In nasci alias tantum


2660. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 368 | Paragraph | SubSect | Section]

recesserunt. Neque enim fuerunt initio sic prorsus immutabiliter conditi. Huc igitur pertinet necessarium aeternum physicum, et quod vocant definitionis. Quae necessitas nihilominus Deo suam superioritatem non adimit, qui sistit aut retrahit solem, et impedit ignem ne urat: sed ut ab eo venit, ita quoque ex eiusdem arbitrio nutuque dependet: sed ratione communis cursus nobisque creaturis necessitas quaedam est ac dicitur. Consequentiae porro necessarium id dicitur, quod sua quidem natura erat contingens, sed ratione alicuius antecedentis, cui necessario cohaeret: si illud praegressum est,


2661. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 368 | Paragraph | SubSect | Section]

Est igitur Necessitas consequentia, pendet ex istis duabus pessimis causis: nempe diaboli potentia, et hominis non tantum imbecillitate, sed etiam perversitate. Quoniam vero diximus, in rebus sua [?:-ra ] contingentibus esse necessitatem consequentiae [?: ] id quoque vocari necessarium, quod vi aliqua cogente fieri opus est: hinc fit, ut varii sint gradus necessitatis, sicut et contrarii eius seu impossibilitatis aut impossibilis, ut supra ostendimus: et alias aliquid magis aut minus necessarium sit, ac nihilo minus dicitur necessarium: ut saepe vocantur


2662. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 369 | Paragraph | SubSect | Section]

et quibusvis aliis generis eiusdem. Materiam enim talem adesse necesse est, si domus, aut quivis alius finis futurus sit: atque etiam fieri, moverique illud primum oportet, deinde hoc, ac deinceps ad hunc modum itur ad finem, cuius gratia res quaeque et efficitur, et est. Eodemque modo in rebus quoque natura gignendis agitur. Et paulo post: Necessitas vero alias ita significat, ut si res, cuius gratia futura sit haec, haberi necesse sit: alias ita, ut sic se habeant, aptaque sua natura ita sint. Porro 5 Metaph. cap. 5. sic de significatis necessarii scribit: Necessarium


2663. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 369 | Paragraph | SubSect | Section]

aut eo privari: ut bibere potionem medicatam necessarium est, ut non aegrotet: et in Aeginam navigare ut pecuniam recipiat. II. Item, violentum, et vis hoc autem est, quod praeter propositum et electionem obstat, et prohibet. Violentum enim, necessarium dicitur: quare etiam triste. ut Evenus quoque ait. Omnis nanque necessaria res, tristis est. Et vis necessitas quaedam est, quemadmodum Sophocles dicit, Etiam vis me cogit haec facere: et recte, necessitas videtur inevitabile quiddam esse. contrarium. n. voluntario, et secundum cogitationem motui est. III. Item,


2664. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 369 | Paragraph | SubSect | Section]

dicit, Etiam vis me cogit haec facere: et recte, necessitas videtur inevitabile quiddam esse. contrarium. n. voluntario, et secundum cogitationem motui est. III. Item, quod non contingit aliter se habere necesse dicimus ita se habere: et secundum hoc necessarium, caetera quoque omnia dicuntur quodammodo necessaria. nam et ipsum necessarium aut agere aut pati tunc dicitur, cum non contingat propter illud quod vim infert, secundum propositum fieri, tanquam illa existente necessitate, propter quam non contingit aliter: et in eis quae concausae vivendi et boni sunt,


2665. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 370 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, odi eos, quando quidem non perstiterunt in foedere. In Hebr. Hieremiae trigesimo primo est, Ego dominatus sum eis: id est, duriter eos tractavi. Sic negligere sapientiam, Proverbiorum primo, pro despicere, aut etiam odisse: et Hebraeorum duodecimo, Negligere disciplinam. Contra quoque verbum Odi ponitur pro negligo, ut in Synecdoche dixi, et postea in verbo ODI ostendam. ut, Qui parcit virgae, odit filium: id est: negligit eum, cum alioqui plerunque tales tenerrime ament filiolos. NEGO, aut ABNEGO verbum habet propriam quandam significationem in Sacris


2666. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 370 | Paragraph | SubSect | Section]

ac ut impiam condemnent. Hic igitur fit, ut tant opere Deus a suis requirat ac flagitet confessionem, aut (si mavis dicere) liberam ingenuamque professionem veritatis, et contra abnegationem aut negationem severissime damnet. Sicut ergo ostendi, rem hanc esse propriam Ecclesiae: ita phrasis quoque ac significatio haec huius verbi est illi propria. Non tamen praetermittendum est, verbum Hebraeum כחס Kiches, quod Latine Negare versum est, aliquanto significantius Latino videri. includit enim quandam separationem, et veluti apostasian a Deo.


2667. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 371 | Paragraph | SubSect | Section]

sorte, id est, vera doctrina et [?: ] ablegantur in diversas terras, ad acquirenda amplissima lucra: sicut mercatores solent suos servos ad negociationes exercendas in diversa loca mittere. NEPOTES, filii sunt et dicuntur in Scriptura, ut 2 Regum 10 cap. Sic quoque eodem libro, capite 24. Et Matthaeus evangelista, ubi omisso Ioachimo filio Iosiae, inquit: Iosias autem genuit Iechoniam, etc. nepotem pro filio ponens. Non tamen falsum dicit Matthaeus, dum pro duobus Iochimis unum ponit, qui et Iechonias dicitur. NEQUAM, apud


2668. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 371 | Paragraph | SubSect | Section]

Non tamen falsum dicit Matthaeus, dum pro duobus Iochimis unum ponit, qui et Iechonias dicitur. NEQUAM, apud veteres significabantur nullius precii. Ita Plautus piscem non recentem appellat nequam, quod nullius esset precii aut valoris. Sic et homines nequam dicti, ut Gen. 35. Fuit quoque Her primogenitus Iudae, nequam in conspectu Domini: id est, displicuit Domino, malitia eius nota fuit Domino: hoc est, fuit insigniter malus, fuit nequissimus. Sed invaluit usus, ut denotet hominem lascivum ac libidinosum et nequam. vide Annotat. Erasmi. Nequam, pro malus: 1 Reg. 16


2669. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 372 | Paragraph | SubSect | Section]

et Nimrod: cum certum sit [?: ] in Chaldaea et Assyria regnasse, et a Chus et [?: ] verisimile aliquas vicinas regiones nominatas: [?: ] procul filium a patre disgregatum, ut alter quidem extrema India, alter vero in Aethiopia sedes fixerit [?: ] quoque eodem Capite alterius viri Ephyla mentio, [?: ] fuerit frater Ophyri, a quo denominata est regio, [?: ] ius aurum in Sacris literis celebratur, et ponitur in Arabia. Quare verisimilius est, Physon et Gihon intelligendum esse de aliquibus duobus fluminibus,


2670. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 374 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: rel- ] qua ego crebro nominor a doctoribus, aliisque [?: ] et sacrificantibus. Dan. 12, Locum quem elegerit [?: D- ] ponat nomen suum ibi, ut habitet ipse: i. arcam et [?: ] cultum. Sic mox, Ut habitare faciat nomen suum [?: ] Sacerdotes quoque dicuntur ponerenomen [?: Domi-i ] [?: ] lum, cum appellato ac invocato Iehova, [?: be-edi- ] pulo. Num. 6. Sic habitare fecit Deus nomen [?: ] , Ier. 7 [?: ] locum meum in Silo, ubi initio feci habitare [?: ]


2671. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 375 | Paragraph | SubSect | Section]

loquutio, Nomen meum, seu nomen Dei erit in medio angeli, ista omnia: nempe, erit verus ac essentialis Deus, erit imago patris, erit illa ipsa persona quae reipsa praestet nomen Iehova ERIT: i. quae fiat Meschias, et vere educat genus humanum ex servitute satanae in regnum Dei: repraesentabit quoque gloriam ac maiestatem Dei: et denique tanquam intimus quidam legatus Dei, quicquid egerit mandato et loco Dei, optima fide aget: gloriamque patris, non suam quaeret. Sic ipsemet Iesus nomen Dei in medio sui residens, hic in terris versando, testantib. id Evangelistis, exposuit. Afferre Deo


2672. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 376 | Paragraph | SubSect | Section]

non habebant alia cognomina, sicut nec Graeci, quae ut ad proprium nomen filii patris nomen adiicerent: ut Saul filius Cis, David filius Iesse, Iesus filius David. Sic Iacob adoptans filios Ioseph, iubet suum nomen super eos vocari: i. vocari eos, Effraim filius Iacob, Manasse filius Iacob. Sic quoque septem mulieres Is. 4 petunt ut nomen alicuius viri super eas vocetur: i. dicantur eius uxores: ut, Abigail uxor David, Barsabea uxor David, etc. Malae autem translationis, Invocare pro vocare aut appellare, est causa, quod cum Hebraei careant compositis, saepe verbum


2673. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 378 | Paragraph | SubSect | Section]

Non ferre nisi Levitis. Non hoc et illuo, pro nec hoc nec illud Is. 34 Ignis eius noctu et interdiu non extinguetur: pro nec noctu, nec interdiu. Non ego, non ille: pro, nec ego, nec ille. Nehem. Et non ego et fratres mei, non nos exuentes: pro neque ego neque fratres, ponitur igitur hic quoque non pro nec, ut paulo ante dixi. Non homo: pro, nullus. Ier. 33, Desertus est hic locus a non homine: pro, quia nemo hic est vel ut nemo sit. In non die suo: pro, ante diem, ante tempus suum. Iob 15. In non die suo succidetur. Ier. 22, Vae aedificanti domum in non iustitia, et


2674. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 378 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit ei ambulare in peccatis Ieroboam? Nonne occidisti, et etiam occupasti vineam Naboth? dicit Helias ad Achabum: quo loco interrogatio propriam quandam vim habet. q. d semper vis iustus videri, an potes negare te hic deprehensum esse in manifesto et plane tyrannico facinore? Psal. quoque 56 habetur, Pone lachrymas meas in utre tuo non'ne in libro tuo? s. annotentur. Sic paulo post, Eripuisti animam meam a morte, nonne et pedes meos a lapsu? Exo. 4, Est obscurius adhuc exemplum huius locutionis: Nônne frater tuus Aaron, scio quod loquendo loquetur. Ubi est duplicata


2675. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 382 | Paragraph | SubSect | Section]

conditio eius, quae tandem ei postremo loco obtingit. Iob 8, Principium tuum erit parvum, novissimum autem tuum crescet. id est, si iustus fueris, Deus tandem beabit te, dabit amplam et opulentam sortem, ac felicem rerum tuarum statum. Num. 24 Novissimum eius usque ad perditionem: id est, ipsi quoque tandem peribunt. Luc. 11, Fiunt novissima aut postrema hominis peiora primis: id est, tandem multo peior fit ipse, et deterior est eius conditio quam prius, cum ab uno tantum cacodaemone possidebatur. Novissimum alicuius, vocatur etiam postrema pars vitae, aut temporis vitae ipsius.


2676. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 382 | Paragraph | SubSect | Section]

tibi in novissimo tuo: id est, tandem tibi multa beneficia conferret. Deut. 32, Videbo quid in novissimo eorum: id est, quid tandem illis accidet. Psal. 37. Novissimum impiorum succidetur: id est, tandem peribunt. Possis et de eorum posteritate interitura accipere: nam id quoque novissimum denotat. Novissimum. aliquando significat eventum, exitum, aut finem rei vel hominis. Proverb. 5, Novissimum extraneae amarum, sicut absynthium: id est, tandem veniunt tristissimae poenae ex adulterio et scortatione. 2. Sam. 26, An non nosti quod sit amaritudo in novissimo? pro,


2677. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 382 | Paragraph | SubSect | Section]

Possunt autem eius significationes colligi ex contrariis vocabant DIEI ac LUCIS. Dicetur etiam aliquid huc pertnens in voce TENEBRARUM ac VESPERI. Triplex autem potissimum eius significatio, ratione metaphorae esse solet. Notat enim inscitiam rerum divinarum, seu absentiam lucis caelestis. Indicat quoque res et tempora adversa: et denique etiam omnia iniusta ac impia. Inscitiam aut absentiam verae doctrinae denotat, quia sicut noctu oculis, absente luce, in [?: ] externa vita cernere non possumus, eoque aut [?: pr- ] sus ociari, aut certe parum feliciter operari


2678. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 386 | Paragraph | SubSect | Section]

alia creationis et honesta ac sancta, quae est tantum carentia externi et accersiti tegminis, in qua tam nihil initio turpe fuit, quam nihil nunc in virilis faciei vel manus, aut etiam pecudum nudatione est. Alia nuditas est lapsus, cui turpitudo, ignominia et confusio inest. Haec porro ipsa quoque duplex est, interna et externa. Interna est, totius imaginis Dei, praesertim in summis gradibus, et aliorum pulcherrimorum donorum privatio. Huc adde, et conscientiae cordisque ipsius nuditatem, quae privata iustitia ac innocentia, favore, gratia, et veluti aspectu Dei, privata etia fiducia


2679. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 386 | Paragraph | SubSect | Section]

carent hac gloria et dignitate, sed etiam contrariam ac tetram quandam deformitatem et pravitatem in vultu circumferunt: ut, sicut vulgo dici solet, Diabolus per eorum oculos prospicere videatur. Id vero etiam magis mirandum est, quod in iisdem hominibus cernas istam faciei mutationem, ut ii quoque, quorum [?: ] prius fuit veneranda, et plane veluti angeli cuiusdam ut de Stephano legitur, postea per tetra facinora [?: in ] dignitate exuatur et nudetur, ut non solum nihil [?: in- ] sit reverendi: sed etiam insit foeda deformitas, [?: to-


2680. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 386 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ani- ] audebant: postea ubi sese multis foedis sceleribus contaminarunt, eos vehementer pudeat vel intueri [?: ] vel vicissim ab aliis aspici, praesertim honestis et [?: pr- ] bus viris. Exempla illustria utriusque haberi [?: poss- ] vultu principum quoque virorum aliquot nostri temporis. Talem quandam dignitatem, maiestatem, et veluti fulgorem videntur voluisse pictores Sanctis [?: ] diorum circa caput circumfusione appingere, ut [?: ] do dixi. Ex hac distinctione et declaratione multiplicis nuditatis intelligi non


2681. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 386 | Paragraph | SubSect | Section]

sua tegendo ac convestiendo, sanguineque [?: ] nos abluendo, et super nivem dealbando. Ex hac [?: s- ] induitione, quam in hac vita omnino fieri necesse est, dependet illa vitae aeternae superinduitio. Neque tamen [?: ] gamus, simul omnes salvandos in hac quoque vita [?: ] spiritum renovari. Huc aliquo modo pertinet, [?: ] Christus angelo aut Ecclesiae Laodicensi, securo [?: ] menti de suis donis ac operibus, et glorianti quod [?: ] dives, ac nullius indigeat, obiicit, quod sit revera pauper ac


2682. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 387 | Paragraph | SubSect | Section]

expendere, iisque affici et moveri. Probe igitur [?: ] et curat exilia et luctus nostros. Ponitur etiam salute, numeratum esse aliquid: pro, diligenter [?: cura- ] ditam ac conservatum. nam quae curamus, numerato habere solemus. Sic dicit Christus, [?: ca- ] quoque nostros esse numeratos: id est, minima [?: ] nostra in singulari Dei cura ac providentia [?: e- ] , ab eoque conservari. Numerare gladio: Isaiae 65, Numerabo vos gladio, et vos omnes in caedem [?: cor-i- ] tam etsi ibi proprie sit, Partiar vos gladio,


2683. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 388 | Paragraph | SubSect | Section]

Israel. Veron de hac re in verbo VIGILO aliquid addetur. OBDUCERE cicatricem, per metaphoram profanare calamitates accipitur. Sic Deus pollicetur, se Israelitarum afflictiones esse sanaturum: Hierem. 30 et [?: ] Eadem phrasis etiam 8 eiusdem Prophetae est. Isaiae quoque primo, similes loquutiones extant. OBDURARE, est idem quod Indurare. [?: O- ] cor, Deuter. 15 Psal. 95, et Hebr. 3, est magna pertinacia. Deo resistere, eique nolle cedere aut obedire. Latini nonnunquam Obfirmare cor dicunt, sed in meliorem partem


2684. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 389 | Paragraph | SubSect | Section]

Deus indurasse spiritum, et obfirmasse cor regis Sihon, ne pateretur transire Israelitas per suam terram, quo illi coacti cum eo pugnare, ipsum et subditos perderent, eorumque res occuparent. Sic describitur pertinacia Isaiae 4 per frontem aeneam, et Hier. 5 per faciem petra duriorem. Paulus quoque pene simili praecedentibus phrasi utitur 1. Cor. 7, inquiens: Si quis stat firmus in corde suo, etc. OBIURGARE, in Sacris literis non tantum verbalem castigationem, (ut alioqui sonare videtur) denotat: sed et realem punitionem, repressionem et coactionem


2685. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 390 | Paragraph | SubSect | Section]

sacrificans Evangelion Dei, ad hoc ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata per Spiritum S. id est, ut sit grata acceptaque Deo conversio gentium, seu ipsi gentiles conversi. Hebr. 10 dicit Apostolus, Christum unica oblatione perfectos fecisse, aut sanctificasse: id est, sua passione. Dicit quoque quod ubi sit remissio peccatorum, ibi non sit amplius oblatio pro peccato, nempe expiatoria. abolitis enim semel peccatis per remissionem peccatorum, non est amplius opus novo propitiatorio aut expiatorio sacrificio. OBLIGARE se, usitate plerunque de votis accipitur, ut Num. 21:


2686. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 394 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquem lingua vipera, Iob 20. Cui dulcuerit malum, su get venenum aspidum, [?: ] occidet eum lingua viperae: i. vipera eum morsu interficiet. Occidere ad perditionem, Ezek. nono: Et mulieres occidite ad perditionem. id est, usque ad [?: internecion- ] Latini quoque dicunt Occisione occidere, id est, penites omnes. Propter te occidimur omni die, aut tota die: Psalmo 44. id est, perpetuo affligimur, et subinde aliqui nostrum interficiuntur. Occidere et possidere, [?: pt- ] Reg. 21 dicit Helias ad Achabum: Non'ne occidisti et


2687. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 400 | Paragraph | SubSect | Section]

pro sua acri ira. Sic aliqui exponunt illud 1. Ioan. 3, Quisquis odit fratrem suum, homicida est: ut nempe non de solo affectu intelligatur, sed etiam de aliquo externo conatu. Verum rectius exponetur de ipso proprie affectu: sicut praecessit, Qui non diligit, manet in morte: et sicut Christus quoque Matt. 5 docet, Praecepta Dei requirere non tantum externum opus, sed etiam internum seu cordis: et illos quoque esse adulteros aut homici das, qui solummodo tales affectus, aut animi impetus habent. Loquitur ergo de interno homicidio. Psal 36, Blanditur sibimet impius ad


2688. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 400 | Paragraph | SubSect | Section]

de solo affectu intelligatur, sed etiam de aliquo externo conatu. Verum rectius exponetur de ipso proprie affectu: sicut praecessit, Qui non diligit, manet in morte: et sicut Christus quoque Matt. 5 docet, Praecepta Dei requirere non tantum externum opus, sed etiam internum seu cordis: et illos quoque esse adulteros aut homici das, qui solummodo tales affectus, aut animi impetus habent. Loquitur ergo de interno homicidio. Psal 36, Blanditur sibimet impius ad inveniendum iniquitatem, ad odiendum: id est, probat sua consilia et conatus, eoque illa pergit perficere. ut laedat


2689. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 400 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Iacob dicit Genes. 34, ad Simeon et [?: ] lios: Turbastis me, et foetere me fecistis coram [?: ] toribus huius terrae. id est, hoc tam crudeli facinore [?: ] lam mihi famam, ingens odium et periculum [?: ] apud omnes circumvicinos. Praefecti quoque populi Israelitici dicunt ad Moysen et Aaronem, Foetere [?: ] stis odorem nostrum coram Pharaone et praebuistis [?: ] gladium contra nos. Contra etiam bonam famam significat, 2. Corinth. 2: Deus bonum odorem noticiae [?: ] manifestat per nos in omni


2690. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 402 | Paragraph | SubSect | Section]

calefacit, et exhilarat. Sicut Livius narrat, Annibalem suis militib. in magno frigore instante conflictu distribuisse oleum, in talem usum. Et Psal. 104, dicit oleum facere nitere faciem: nempe tum ipsa unctione addendo colorem, tum refocillatione aut exhilaratione sua. Solebant quoque oleo inungi sacerdotes, reges, et Prophetae: praesertim in ipsa prima creatione, initiatione aut inauguratione. Quo indicatum est, eos et validos ac industrios in suo opere esse debere: et tamen simul lenes, atque adeo contra frigus et etiam venena. id est, omnem externam vim munitos. Sed de


2691. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 402 | Paragraph | SubSect | Section]

cui in lutaris Samaritanus ex misericordia infuderit in [?: ] nera vinum et oleum: vinum, ut purificaret vulnera: et oleum, ut molliret et sanaret. Olei collatione etiam adulatio, et omnes blanditiae sermonis declarari solent [?: ] oleum fluit sine omni strepitu, et gustus quoque eius [?: ] ret omni acredine et asperitate. Mollit quoque vulnera et alia indurata aut exasperata in corpore. Psal. 55 [?: ] niora fuerunt butyro verba oris eius, at bellum in [?: ] eius. id est, molliora fuerunt verba eius oleo, cum


2692. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 402 | Paragraph | SubSect | Section]

] nera vinum et oleum: vinum, ut purificaret vulnera: et oleum, ut molliret et sanaret. Olei collatione etiam adulatio, et omnes blanditiae sermonis declarari solent [?: ] oleum fluit sine omni strepitu, et gustus quoque eius [?: ] ret omni acredine et asperitate. Mollit quoque vulnera et alia indurata aut exasperata in corpore. Psal. 55 [?: ] niora fuerunt butyro verba oris eius, at bellum in [?: ] eius. id est, molliora fuerunt verba eius oleo, cum [?: ] spicula, vel potius stricti gladii. Sic Proverb. 5.


2693. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 403 | Paragraph | SubSect | Section]

acceperant oleum, illae autem habebant Matth. 25, quaeri solet, quid ibi oleum significet. adversarii contendunt, charitatem: alii contra [?:-dem ] , quod est multo tolerabilius. fides enim mater et nutris est charitatis aliarumque virtutum, non contra. quae significatio vel ideo quoque probabilior est, quod [?: ] confessionem, celebrationem Dei et propagatione [?: ] doctrinae significat: ea autem provenit ex vera fide, non exbonis operibus, sicut lux ex oleo venit. Sed [?: ] est opus minutiore aut subtiliore quadam partium


2694. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 403 | Paragraph | SubSect | Section]

Kimchi per haec ossa intelligit נבורים, robustiores quosque, qui erant intra civitatem, quibus et vires corporis et commeatus suppetebant per biennium illud. Porro spumam exponit, peccata obstinationis, quae remanserunt cum obsessis. Frustulatim quoque extractae feruntur carnes, quod crebris excursionibus multi passim interierunt: vel quod partim fuerunt occisi, et partim in captivitatem abducti, nulla proiecta sorte, qui abducendi fuerint, aut relinquendi in terra. Et quod sanguinem fudisse referuntur super siccam petram, ubi sanguis non


2695. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 409 | Paragraph | SubSect | Section]

familiaris, circa quam potissimum versabatur, et unde victitabat. Sic nautae dicunt Ionae, Quod est opus tuum? q. d. Quid functionis artificiive habes? quid agis? Quomodo et Germani dicunt, Was ist dein tun? Ierem. 48. Quoniam fiducia tua fuit in operibus tuis, et thesauris tuis, capieris tu quoque. Aliqui exponunt de opulentia rei pecuniariae, in qua multum occupabantur Moabitae. Sed recte de munitionibus exponere queas, quoniam minatur exitium civitati Nebo. Vocant vero etiam Latini non raro Opera, munitiones, praesertim hostiles, quibus civitates oppugnantur. Opus pellis: pro, ex


2696. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 409 | Paragraph | SubSect | Section]

tibi bona valde: id est, Opera aut res gestae fuerunt valde salutares Sauli, eiusque regno. Opus durum, pro difficili labore. Exod. 1. Opere duro amaritudinibus affecerunt vitam eorum. pro, aspera servitute. Operibus magnus: 1 Paralip. 11. pro, multorum ac magnorum operum patrator. Sic quoque dicitur aliquis, Operibus malus homo: 1 Sam. 25 id est, homo malus, malorumve operum patrator: ut ibi de Labano habetur. Fortis robore in opere ministerii domus Domini. 1 Par. 9. pro, fortiter faciens ac exequens


2697. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 413 | Paragraph | SubSect | Section]

nomen substantivum, erit vel pro adiectivo, vel pro participio accipiendum: quorum utrunque est Hebraeis usitatissimum, ut dicatur Deus per misericordiam suam veniens aut progressus ex alto nos respexisse: veluti si sol exoriatur, ac homines sua laeta salutarique facie revisat et iuvet. Illa quoque cogitatio non omnino abiicienda videtur, quod Kedem קרם Hebraeis valde crebro tum Orientem seu orientalem plagam significat (unde et Cadmus orientalis nominatur) quam Graeci ἀνατολὴν vocant: tum etiam


2698. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 414 | Paragraph | SubSect | Section]

sermone uti caute. Proverbiorum decimotertio Qui custodit os suum, custodit animam suam: pro, [?: ] cautus est in loquendo, effugit multa mala. Sic Psalmo 141. Pone Domine custodiam ori meo. Custodi [?: ] labiorum meorum: pro, fac ut vere, pie ac sapienter loquar. Sic quoque Mich. 7. habetur. Ab ea quae [?: ] in sinu tuo, custodi ostia oris tui. pro, cave credas ei secreta tua. Psalm. 39, Custodiam os meum clausura. Facina huic est illa locutio Eccles. quinto: Ne des os [?: ] ut faciat peccare carnem tuam: pro, cave ne


2699. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 416 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: quoqu- ] [?: ] quoties hanc locutionem repetit: Salutate vos [?: invi-- ] osculo sancto, Rom. 16. 1. Cor. 16. 2. Cor. 13. 1. Thess 5. denique Petrus 1. 5. Vocant autem Osculum sanctum, sinceram salutationem, ac exChristiana dilectione profectam. In primitiva quoque Ecclesia, teste Iustino in Apologia secunda, moris fuit, ut Christiani sub finem publicae Liturgiae sese invicem oscularentur, dicentes: [?: P-- ] tibi frater. Qui ritus postea mutatus est in osculationem circumgestatae imagunculae crucis, aut aliquarum reliquiarum, ut nunc in


2700. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 417 | Paragraph | SubSect | Section]

osculaturus eius manum. Cui illa subridens responderit, Non manum, sed faciem oportere eum osculari: indicans, eum non iam subditum, sed maritum regemque fore. Ab hac osculandi regum manus, aut etiam pedes, consuetudine, sumpsit Antichristus suae superbiae et tyrannidis symbolum, quod summos quoque reges ac monarchas adigit ad suorum pedum oscula: sicut illi etiam multi salutationis loco adscribunt, devota pedum oscula beatorum. Hispani quoque moris habent in suis salutationibus ac maledictionibus dicere, Baso tes vostres mans: aut, baso tes vostras podas, Osculor tuas manus aut pedes.


2701. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 417 | Paragraph | SubSect | Section]

regemque fore. Ab hac osculandi regum manus, aut etiam pedes, consuetudine, sumpsit Antichristus suae superbiae et tyrannidis symbolum, quod summos quoque reges ac monarchas adigit ad suorum pedum oscula: sicut illi etiam multi salutationis loco adscribunt, devota pedum oscula beatorum. Hispani quoque moris habent in suis salutationibus ac maledictionibus dicere, Baso tes vostres mans: aut, baso tes vostras podas, Osculor tuas manus aut pedes. OSSA, ob duriciem aliquid firmum ac validum notant. Genes. 49, Isaschar asinus ossis iacebit inter duas Marcinas. id est, firmus


2702. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 420 | Paragraph | SubSect | Section]

potuerint. Palpare in meridie, est spirituali quadam [?: m- ] caecitate feriri, ut quae manifestam et conspicuam verritatem vel in dogmatibus, vel etiam in agnoscenda [?: ] ac poenis Dei imminentibus, vel alioqui in rebus agendis cernere nequeat. Deut. 28. Percutiet quoque te Dominus amentia, caecitate et stupore cordis: eris palpans in meridie, sicut palpat caecus in tenebris. Eadem [?: p--sis ] , ac in eadem significatione, est etiam Iob 5, 12, et Isaiae 59. Vide locum Isaiae. nam is prolixe istam palpantem caecitatem depingit.


2703. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 421 | Paragraph | SubSect | Section]

quae tunc fuit: quanquam alii Historici diversum scribere videantur. inquit enim Diodorus Siculus lib. 3, cap. 1, suae fabulosae Historiae: Quae omnia postmodum Persarum reges subripuere, regiae et reliqua ornamenta, tum tempore consumpta sunt, tum ab hominibus deleta. Ipsius quoque Babyloniae parva quaedam portio superstat, maxima parte inter moenia cultui agrorum exposita, proculdubio et illa ipsa pars fuit postea demum nonnihil instaurata. Idem historicus consonat etiam in illa parte cum Ieremia, Daniele, et aliis Historicis, quod affirmat tunc regem Babylonis


2704. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 421 | Paragraph | SubSect | Section]

Gen. 3. In sudore vultus tui comedes panem. id est, victitabis. Ratio locutionis huius est in synecdoche exposita, quod videlicet Hebraei soleant unum aliquod vel maxime principale, vel etiam caeteris magis conspicuum, pro tota specie, aut alioqui pro omnibus partibus ponere. Sed ad eam illud quoque adiice, quod etiam nunc in multis locis ac regionibus plus utantur pane in victu, quam in Germania, ubi simul plura fercula apponi solent: cum alibi saepe tantum unicum ferculum, aut aliquid pauxillum obsonii pani adiiciatur. Simili tamen modo Germani hac voce utuntur, cum dicunt, Einem das


2705. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 422 | Paragraph | SubSect | Section]

similitudine aliqua aliarum rerum vestitam ac propositi [?: ] παραβάλλειν, significat duas diversas res simul collocare, aut conferre: Ideo Cicero recte vertit παραβολὴν, collationem. Hebraicum quoque משל masal, significat similitudinem. Tametsi etiam dominari interdum notet, ut possit videri indicare dominantem sententiam, κυρίαν γνωμὴν, celebre et quasi authenticum dictum, aut vitae regulam. Non


2706. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 423 | Paragraph | SubSect | Section]

omnibus locis, ad quae expulero eos. pro, omnes eos deridebunt, subsannabunt, dicteriis ac scommatibus exagitabunt, et denique eorum calamitates in maledictionibus aut devotionibus usurpabunt, imprecantes aliquibus malum. Sic esse in parabolam et fabulam dicitur Deuter. 28, et 1. Reg. 9. Iob quoque de semetipso inquit cap. 27, Statuit me in parabolam populorum. id est, effecit me fabulam vulgi, ut omnes me falsis et acerbis dicteriis proscindant et lacerent. Idem valet haec vox et locutio Habac. 2. Non' ne omnes isti parabolam sument super eum, et sermonem


2707. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 423 | Paragraph | SubSect | Section]

consitum amoenissimis herbis, et arboribus fructiferis. Porro in Novo testamento translata est haec vox a Luca et Paulo ad illam beatam Dei et piorum sedem. nam Lucae 23 Christus dicit ad latronem dextrum, Hodie mecum eris in paradiso: id est, regno caelesti, et summa illa beatitudine. Paulus quoque eundem locum ac statum notasse hac voce videtur, cum 2. Corinth. 12 dicit se raptum fuisse in paradisum, usque in tertium caelum, ad Deum, ut ibi de Evangelio Christi et mysteriis Dei institueretur, seque ibi audivisse multa arcana et ineffabilia. Apoc. 2 dicitur, Vincenti dabo edere de


2708. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 424 | Paragraph | SubSect | Section]

securitatem ac tumidam arrogantiam de propria iustitia significat. Perinde ergo Baptista praedicans poenitentiam, curat praeparari Messiae spiritualem viam in cordibus: sicut terrenis regibus sui praecursores, terrenas aut externas vias muniri, complanarique, atque adeo exornari, et necessariis quoque instrui festinanter praecipiunt. Sic et Parare populum Domino dicitur Lucae 1. Regnum caelorum aliquibus paratum esse a patre caelesti dicitur: id est, ordinatum, constitutum. Matthaei vigesimo et 25. Vide et infra PRAEPARARE. PARASCEVE, infra ante PASCHA reperies.


2709. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 426 | Paragraph | SubSect | Section]

cum infideli? pro, quid habent commune? quam coniunctionem aut similitudinem? Psal. 50, Partem tuam cum adulteris habes. Pars aliquando regionem aut loca significat. Sic saepe in Evangelistis dicitur Dominus ambulasse et docuisse in partibus Galilaeae, aut Tyri et Sidonis Paulus quoque Ephes. 4 dicit, Christum descendisse ad infimas partes terrae. Sic et Cic. lib. 3 ad Atticum, partes pro regione usurpat. Pars aliquando extremitatem notat. Iosuae 3 Cum fueritis ingressi partem aquae Iordanis. id est, extremitatem. Deut. 34, Usque ad australem partem. id est,


2710. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 427 | Paragraph | SubSect | Section]

pallio suo. Hier. 43. i. [?: si- ] tibi convasabit praedam Aegypti, et auferet, sicut pastor in ingraturus res proprias suo arbitrio convasat, convoluit, vestes induit, et aufert. Mesa rex Moab erat pastor, 2 Reg. 3. pro, habebat amplissimam rem pecuariam. Ezech. 37. Servus quoque meus David erit rex eorum, et erit pastor unus super omnes istos: nempe Christus. sicut et Ioan. 10 praedicitur, omnes oves Dei sive ex gentilib. sive ex Iudaeis, unicum pastorem Christum habituras. Zach. 11 praedicitur venturus singularis quidam stultus pastor, qui sit [?:


2711. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 427 | Paragraph | SubSect | Section]

pastores, veluti quosdam suos servulos Ecclesiae largitur ac mittit, Ephes. 4. Quo pulchre facit, quod Hiere. cap. 17 se profitetur huius pastoris servulum aut subpastorem, inquiens: Non recusavi, quo minus essem pastor post te: i. te veluti praeeunte mihi in pascendo, ego quoque adiuvarem, quantum possem, vel plantando, vel rigando: nam dare incrementum, tuum solius opus est. Contraria natura est illorum, de quibus Christus inquit: Quotquot venerunt ANTE me, fures et latrones sunt. Filii vestri erunt pastores in deserto 40 annis: Num. 14. pro, more pastorum


2712. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 428 | Paragraph | SubSect | Section]

mariti persona. Altera, quod explicandum etiam fuit qua ratione peccatum cum marito conferatur. Itaque affectus peccatorum sunt tanquam aculeus [?: pecca- ] , per quem s. gignit in nobis carnis opera velut partus: quorum catalogus contexitur Galat. 5. Caeterum [?: d- ] quoque hic notanda sunt: nempe παθημάτων nomen apud Paulum multo latius patere, quam apud philosophos: ut qui illam etiam ipsam rationem peccato obnoxiam faciat, ii philosophi pro virtutis regula sibi proponunt. Alters,


2713. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 429 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam ἐνεργείας σημαντικὸν. Neque enim ambigebant Iudaei, quin Messias esset verus homo futurus: adeo quidem, ut pauci sibi persuaderent Deum fore, quod etiamnum hodie illis videtur incredibile. Sed Messiam animo conceperant, qualem hodie quoque imaginantur: i. cuius regnum esset ex hoc mundo. Dicit contra Paulus, praedictum esse a prophetis Messiam fore παθησὲν: i. ferendis nostris calamitatib. ac peccatorum nostrorum poenis destinatum: qui tamen in aeternam gloriam primus esset


2714. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 429 | Paragraph | SubSect | Section]

habuerunt. Sic mox 36, Pater Edon. Indicat interdum magistrum, aut doctorem. Sic vocantur filii prophetarum. Et Elisaeus clamat ad Eliam: Pater mi, pater mi, currus et equites Israel. 2 Reg. 2. Sic et 1 Sam. 10 dicunt: Quis est pater eorum? s. prophetantium: i. praeceptor. Sic et Paulus quoque 1 Cor. 4, vocat se patre Corinth. i. non tantum praeceptorem, sed etiam primum conversorem. Psal. 68, Pro patrib. nati sunt tibi filii. id est pro mortuis primis doctorib prophetis et Apostolis, successerunt subinde alii, qui iam non tanquam patres, ut illi olim, sed ut


2715. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 429 | Paragraph | SubSect | Section]

utitur) transmutasset. Haec est horrenda quaedam non regeneratio, sed degeneratio, per semen diaboli. Tertio, quia voluntatem eius omni studio cupiunt, et conantur efficere, eiusque mores ac opera praestant, et veluti totam vitam repraesentant. Denique quia eos perpetuo docet, regit ac fovet. Idem quoque 1 Iohan. 3 dicitur. Porro ibidem Satan etiam pater mendacii vocatur, quia et author eius extitit, tum per se deficiens a Deo, tum et hominem ab eo abducens, veritatemque cultus ac religionis corrumpens, et denique omnis generis peccata ac scelera tum initio inveniens, tum et quotidie


2716. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 430 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] nulli Longanimes vocant, vocabulo parum Latino. Et μακροθυμία idem pene est, quod πραότης, lenitas et clementia, quae tamen a lentitudine aut animi desponsione et demissione, (quam Graeci quoque ἀθυμίαν vocant) distinguitur. Haec patientia aut lenitas saepissime Deo tribuitur. ut Exod. 34, Num. 14, et saepissime alias: eo quod non est praeceps in iram peccantibus nobis, nec ut Poeta inquit, mox sua fulmina mittu: quinetiam in ipsa


2717. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 431 | Paragraph | SubSect | Section]

patientiam curramus propositum nobis certamen: id est, constanter et infracto animo. Apoc. 13 et 14 legitur, Hic est patientia et fides sanctorum: indicans, eis esse necessariam fidei perseverantiam, et in tantis malis tolerantiam. Denique aliquando haec vox ponitur pro expectatione, aut ipsis quoque expectatis bonis, ut plane spei aequivaleat. Psalm. 9, Patientia pauperum non peribit in aeternum. Psal. 62. A'Deo est patientia mea. id est, ab eo expecto auxilium et beneficium. Tu es patientia mea Domine id est, te expecto solum. In quibus locis est in Hebraeo


2718. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 431 | Paragraph | SubSect | Section]

62. A'Deo est patientia mea. id est, ab eo expecto auxilium et beneficium. Tu es patientia mea Domine id est, te expecto solum. In quibus locis est in Hebraeo תקוה ticquah spes aut expectatio. verum hoc posset vitio interpreti verti. Caeterum in novo quoque Testamento aliquando patientia, tum voce ὑπομονῇ, tum et μακροθυμίᾳ expressa, significat spem aut expectationem. 2 Thes. 3. Dominus dirigat corda vestra in dilectionem Dei, et patientiam. id est,


2719. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 434 | Paragraph | SubSect | Section]

integram. Angelus etiam Danieli perterrito, capite 10 denunciat pacem. Sic Amasai cum suis commilitonibus dicit Davidi, Pax pax tibi, et pax adiutoribus tuis, quoniam Deus est auxilium tuum. Convenientes quoque, sese mutuo de pace (ut paulo ante dictum est) interrogare solebant: id est, de mutua incolumitate. Ad hunc morem salutandi et annunciandi pacem alluditur Isaiae quinquagesimosecundo, et apud Paulum Romanorum 10. Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona. Montes


2720. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem unquam potuisse. Imminent denique domini terrores conscientiae, iudicii divini sensu [?: per- ] , quos poetae sub Nemesis et Furiarum specie repraesentarunt. Huic triplici certamini pax triplex opponitur. et quod ad primam quidem attinet, qui fide sunt iustificati, quum sint quoque peccato mortificati, aliquem huius pacis gustum habeant necesse est: sed cum carnis lucta supersit, non est quod hanc pacem sese habituros sperent, quandiu hic versantur. De secunda idem statuendum est, tum adversus Pelagium, qui quanta sit hominis labes, cognoscere non potuit: tum


2721. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

afflictionibus ac perturbationibus: et denique pater caelestis non patietur capillum de capite vestro decidere, mandans angelis, ut vos custodiant, et in manibus portent in omnibus viis vestris. Deus pacis dicitur, non dissensionis: Rom. 15. 16. 1. Cor. 14. et 2. Cor. 13. ubi dilectionis quoque Deus nominatur. Sensus autem est, Deus autor et probator pacis. 1. Cor. 7, dicitur Deus nos vocasse in pace: id est, ad studium temporariae pacis, et ad consequendam etiam aeternam tranquillitatem. Rom. 14, Quae pacis sunt sectemur: id est, neminem laedamus, omnibus prosimus,


2722. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 436 | Paragraph | SubSect | Section]

pacem. Vult autem nos praeparari, instrui, ac veluti armari Evangelio ad spiritualem cursum, sicut viatores se calceis praeparant: et praeterea nos praeparari ad annunciandum Evangelium pacis. Hac ratione quoque ipse Christus vocatur rexpacis. Hebr. 7. id est, causa et author pacis, quod ille multipliciter praestat. Fructus iustitiae in pace seminatur, facientibus pacem, Iac. 3. ubi facere pacem est ea agere, quae ad temporariam et aeternam pacem prosint, neminem laedendo, et cum omnibus


2723. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 436 | Paragraph | SubSect | Section]

tantum philosophi ac docti, sed etiam indocti vocant Iniustitiam, nempe universalem iniustitiam. Contrarium ergo verum ac proprium Peccati est, iustitia universalis aut integra. Idem etiam valent mala aut prava opera, quod peccatum: et contra Bona et recta opera, idem quod iustitia. Sanctitas quoque et pietas aequivalent iustitiae, et sunt contraria peccato: sicut contra impietas et iniquitas congruunt cum peccato. Haec observatio ad multa prodest, quum alioqui sit obvia. Sic enim melius intelligemus, cur peccatis mors, et remissioni peccatorum vita tribuatur: sicut et in communi vita


2724. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 436 | Paragraph | SubSect | Section]

melius intelligemus, cur peccatis mors, et remissioni peccatorum vita tribuatur: sicut et in communi vita et olim a doctis disputatum est, iustitiam esse causam felicitatis, aut beatae vitae: iniustitiam autem contra infelicitatis, aut beatae vitae: iniustitiam autem contra infelicitatis. Peccatum quoque idem est quod inobedientia legis: et contra, vera et perfecta obedientia est impletio legis, ac iustitia ipsa. Peccare igitur videtur significare, simpliciter a recto deviare, etiam in aliis rebus, non tantum ubi lex Dei aut norma obedientiae erga Deum negligitur, violaturve ut Iud. 20.


2725. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 436 | Paragraph | SubSect | Section]

servum suum [?: Davi- ] quia non peccavit tibi, et opera eius sunt tibi valde salutaria. Et mox: Quare peccabis in sanguinem [?: i- ] centem, ad interficiendum Davidem sine causa? Verum ob infinitam copiam, omittemus citationem examplorum huius significationis. Significat quoque [?: ] bro verbum חטא Peccavit, in prima coniugatione [?: ] actionem, sed qualitatem inhaerentem, seu sortem aut conditionem hominis, seu esse peccatorem, esse [?: re- ] sicut solent verba Hebraea saepissime tantum


2726. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 438 | Paragraph | SubSect | Section]

esse peccatum, nisi lex dixisset, Non concupisces, et Iacob 2 et 5. Incredulitas. nam quod Paulus Gal 3. dicit, Conclusit Scriptura omnia sub peccatum, ut promissio ex fide daretur: idem Rom. 11. his verbis effert. Conclusit Deus omnes sub incredulitatem, ut omnium misereretur. Peccata quoque dicuntur Debita, et revera sunt: idque duplici ratione. Primum enim peccata sunt, debitae obedientiae neglectio, aut non persolutio. Debet enim rationalis creatura creatori suo Deo perpetuam et perfectissimam obedientiam. Hoc suum debitum, tributum, aut censum deberet rationalis creatura


2727. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 438 | Paragraph | SubSect | Section]

aut persolutionem, obediendo ac patiendo legi iustitiaeque Dei depensam, et nobis a Deo per fidem imputatam: de qua re in Libello de Iustitia plenius disserui. Hactenus vocis Peccati naturam ac vim generatim exposui. quia autem variae species et partes peccati vulgo commemorantur: earum quoque appellationes, ne imperitioribus sint ignotae, percurram. PRIMUM igitur Pecatum primi hominis aut parentis est ille lapsus: quod non tantum de vetito pomo comedit, sed etiam sciens ac volens a severo mandato sui creatoris discessit: plusque Satanae, ingentia bona ex peccato


2728. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 439 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare vultis adiicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? Grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israel. Esaiae tertio, Peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt. Esaiae trigesimo, Addunt peccatum peccato Zach. 14, Hoc peccatum omnium gentium. Variae quoque appellationes peccati actualis in Scriptura occurrunt: ut sunt, Opera mala: 1. Ioan. 3, Opera Cain mala erant. Opera infrugifera tenebrarum. Ephes. 5 Roman. 13. Inquinamenta mundi, Corruptiones, quae sunt in mundo, 2. Pet. 2. Carnales concupiscentiae, 1. Pet. 2. Opera carnis, Gal.


2729. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 439 | Paragraph | SubSect | Section]

occurrunt: ut sunt, Opera mala: 1. Ioan. 3, Opera Cain mala erant. Opera infrugifera tenebrarum. Ephes. 5 Roman. 13. Inquinamenta mundi, Corruptiones, quae sunt in mundo, 2. Pet. 2. Carnales concupiscentiae, 1. Pet. 2. Opera carnis, Gal. quin 10, etc. Per excellentiam quoque Peccare et Peccatum de atroci aliquo scelere, aut alio qui singulari pravo facto dicitur: ut Mat. 18 Quoties peccabit in me frater meus et remittam ei? Luc. 15. Pater peccavi in caelum, et coram te Ioann. 9. Quis peccavit, hic aut parentes eius? Respondit Iesus: Neque hic, neque


2730. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 439 | Paragraph | SubSect | Section]

Dicuntur autem praeeuntia, quia mature patefiunt: ut Simonis Magi, ante manuum impositionem. Subsequentia sunt quae sero, et plerunque post mortem innotescunt: ut Iudae, Saulis, et aliorum, qui diu visi sunt viri boni, oculosque Ecclesiae fefellerunt, veluti zizania in medio tritici. quales illi quoque sunt, qui in extrema die dicent, Domine domine non'ne in nomine tuo praedicavimus? V. Est proaereseos seu voluntarium, quod ipsum est et contra conscientiam: et ignorantiae. Voluntarium est, quod scienter et ex proposito perpetratur: de quo sunt sequentia testimonia


2731. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 443 | Paragraph | SubSect | Section]

Christus suos non liberat a peccatis, ergo non est destructor peccati, sed potius author et causa peccati, sicut lex tantum auget peccatum. Sic 2. Thessal. 2. Antichristus vocatur homo peccati. id est, non tantum peccans pro se, aut per se: sed etiam author ac promotor peccatorum, qui alios quoque faciat peccare. Passiones peccatorum. Rom. 7, Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum vigebant in membris nostris. id est, cupiditates, et veluti aestus ac motus animi in scetendentes, [?:-era ] seu vita quaedam illius veteris Adami. Lex peccati: Rom. 7 et 8. Vide


2732. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 446 | Paragraph | SubSect | Section]

ἐμέ Putant in eo dicto aliqui multo clariorem sensum fore, si dicatur tum Christus secundum humanitatem, de qua ibi proprie agitur, vivere PER patrem, eam sustentantem: [?: ] et omnes credentes PER Christum, nempe eum edendo. Sic quoque illud Rom. 3, Ad ostendenda iustitia [?: ] propter remissionem peccatorum: volunt aliqui [?: ] dum potius esse PER, quia ibi διὰ cum accusative sit constructum. Disceptat de hac re etiam [?: Osiande- ] Vulgari


2733. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 449 | Paragraph | SubSect | Section]

potius iuvent et sublevent, quandoquidem et ipsi olim peregini fuerint. Talem tristis status conditionem etiam Deus Abrahamo de posteris ipsius indicat, inquiens Genesis decimoquinto: Sciendo scias, quod peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et servient illis, ac affligentur ab eis. Pii quoque dicuntur triplici ratione peregrini esse. Primo, quia hic non habent permanentem civitatem, sed futuram ac caelestem quaerunt. existentes enim in hoc corpore, peregrinantur a Domino (secundae Corinthiorum quinto) et ab illa caelesti Ierusalem, cuius sunt cives ac domestici sanctorum, imo


2734. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 450 | Paragraph | SubSect | Section]

indigenam. Peregrinabitur lupus apud agnum, Isaiae undecimo: pro, cohabitabit, versabitur cum eo amice. Sic Ieremiae quadragesimo nono: Non habitabit ibi vir, nec peregrinabitur in ea filius hominis. Genesis vigesimo Abraham peregrinatus est in Gerar. id est, ibi vixit. Iacob quoque. Genesis trigesimo secundo, peregrinatus dicitur esse cum Laban. id est, cum eo moratus, aut habitasse. Denique Psalmo sexagesimo primo dicitur: Peregrinabor in tentorio tuo per multa secula. id est, vivam in Ecclesia, ac cura protectioneque tua in hac vita: in altera vero, in aeterna


2735. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 450 | Paragraph | SubSect | Section]

in Hebro sit, Excindet te gladius. Sic Lucae duodecimo dicitur Zacharias filius Barachiae periisse inter [?:--plum ] et altare: id est, interfectus. Sic 1 Cor. 10, [?: ] Israelitae dicuntur periisse a serpentibus, aut exterminatore: pro, interfecti esse. Sic Christus quoque Matthaei vigesimosexto Inquit: Omnis qui gladium acceperit gladio perihit. id est, perdetur. Et Lucae decimotertio: Non oportere prophetam perire extra Ierusalem. id est, interfici. Psalmo sexagesimooctavo: [?: Pe--ant ] peccatores a facie Domini. et Psalmo 80, Ab


2736. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 451 | Paragraph | SubSect | Section]

Ionae 2, Ne pereamus in anima viri: id est, ne a Deo perdamur ob submersum aut interfectum Ionam. 2. Pet. 2: In corruptione sua peribunt. id est, ob corruptionem suam damnabuntur. Iter impiorum peribit: Psal. 1. id est, ipsimet, vita et actiones aut conatus eorum perdentur. Iusti quoque dicuntur perire de terra nemine eam rem expendente, Isaiae 57: et Mich. 7. id est, tolli, deficere ex hac vita. Sicut Psal. 12 orat: Serva Domine, quoniam defecit pius, et imminuti sunt fideles a filiis hominum. Sic Hieremiae capite septimo: Periit fides et ablata est de


2737. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 451 | Paragraph | SubSect | Section]

quadam absolutione vitis aut agni, in quo nihil prorsus reprehendi queat: ita nec in hisce ac aliis metaphoricis. quasi vel Abraham, vel alii peregrinantes in tabernaculo aut Ecclesia Domini, omni prorsus [?: n-uo ] careant, sintque in summae cuiusdam perfectionis statu. Sic Iob quoque statim in initio sui libri describitur fuisse perfectus et rectus. id est, sincere colens Deum ac iustitiam, non hypocrita aut simulator. Sic Psaltes 19 Psal. orat, se custodiri ab insolentia ac superbia: addens, Tunc ero perfectus, et innocens a praevaricatione multa. id est.


2738. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 452 | Paragraph | SubSect | Section]

enim dilectio prohibet, ne facile collegae, cives, aut membra eiusdem Ecclesiae a se invicem dissiliant, sed coniuncta inter se maneant. Contra, ubi non est mutuus amor, sed potius odium, ibi perfacile, levique occasione a se invicem dissiliunt, et exoritur schisma in coetu aut collegio. Ipsa quoque vox σύνδεσμος vinculum, facile indicat agi de colligatione partium, ne a sese mutuo recedant. At adversarii ex Vulgata versione, Charitas est vinculum perfectionis, volunt charitati summum iustificationis gradum vendicare: cum et rei veritas, et


2739. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 452 | Paragraph | SubSect | Section]

sanctitatem. Sic vox Perfectus aliquoties in Epistola ad Hebraeos usurpatur. Hebr. 2: Sic oportuit ducem salutis nostrae per afflictiones perfectum fieri id est, superato peccato totius humani generis in se recepto, iustum fieri, aut iustitiam obedientiae et passionis pro nobis praestare. Sic quoque Hebr. 5 dicitur: Quamvis filius esset, tamen didicit ex iis quae passus est, obedientiam: et perfectus factus, extitit causa salutis aeternae omnibus auscultantibus ipsi. ubi itidem de illa perfectione praestitae plenissimae iustitiae ac obedientiae pro toto humano genere agitur. Hebr. 7,


2740. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 453 | Paragraph | SubSect | Section]

in perfectione, aut integritate: Prov. 2 et 28, est integre ac sincere agere in utraque Tabula. Sic et Psal. 16 et 101: tametsi possit significare id quod dicimus, simplici ac bono animo, citra cogitationem aut machinationem ullius doli. Sic Iob 4: Integritas viae. Lex quoque Dei perfecta dicitur, aut immaculata, ut LXX et Vulgata habent, Psal. 19: Lex Domini perfecta, recreans animam: testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. ubi idem videtur esse perfecta lex, et testimonium fidele: id est, carens omni errore, et noxio dogmate,


2741. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

et unicuique suus [?: ho--s ] , praemium aut poena datur. Alioqui in proportione Arithmetica, ubi solae res ac lites considerantur, nullum habet prorsus locum. ibi enim, sicut et in contractibus, unicuique suum dandum est, sive personae sunt aequales, sive inaequales. Non habet quoque haec descriptio locum in officio doctorum, qui omnes arguere tenentur, doctos et indoctos, nobiles et ignobiles potentes et pauperes. Sic non habet locum, cum quis nullo debito, sed sponte, suas res largitur, quas liberum est illi pro arbitrio distribuere, cui et quo modo mensuraque velit.


2742. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 456 | Paragraph | SubSect | Section]

Psal. 18: Cum perverso perversus eris. Perversa via est, tum falsa doctrina ac religio, tum et impura iniustaque vita, et omnes omnino pravae actiones. Proverb. 2 et 21. Perversaloqui, est iniusta aut impia loqui. Proverb. 10: Os impiorum perversa loquitur. Eadem locutio est quoque Proverb. 2. Prover. 28 est locus notabilis. inquit enim: Melior est pauper, qui ambulat in perfectione sua, aut integritate, quam perversus viis, et ipse dives. id est, pauper sincerus, quam dives malitiosus. Pervertere iudicium, crebro reperitur non tantum de iniqua causarum forensium


2743. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 458 | Paragraph | SubSect | Section]

nempe in extergendis nostris spiritualibus sordibus. Secundo ostendit, neminem esse tam mundum, et ab omnibus peccatis alienum, quin si Dominus velit intrare in iudicium cum eo, et iniquitates eius observare, ut loquitur Scriptura, plane actum sit de eo. Tertio, exemplo suo docet, quod nos quoque perinde proximo nostro etiam in infimis officiis servire debeamus, sicut et ipse nobis omnibus servivit. Postremo, quia omnes in quotidianis actionibus vitaque ista communi in nos invicem necessariô impingimus, nobis invicem istas quasi quotidianas sordes ac offensiones benigna condonatione


2744. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 458 | Paragraph | SubSect | Section]

] mani Manlium aut alios facinorosos de rupe [?: T- ] praecipitabant. Sugere mel de petra, Deutero. 32, et Psal. 81, Melle de petra saturassem te. id est, maximis [?: ] dis, citra omnem tuum laborem te ditassem. Solent enim illis locis, quin et in mea quoque patria ac alibi saepe apes mellificare, non tantum in arboribus [?: ] in sylva, sed etiam in cavernulis petrarum. Ingredere in petram, et absconde te, Isaiae 2. Describitur periculum et metus hominum. nam talibus temporibus solent se in talia latibula aut loca munita abdere:


2745. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 459 | Paragraph | SubSect | Section]

cernerentur: cum Deus tantum eo fine illa ordinasset, ut essent memorialia mandatorum ipsis. Hanc superstitionem, aut potius ostentationem Iudaeorum Christus praedicto loco taxat. vide Paulum Fagium super Exodum cap. 13, prolixe de hac superstitione Iudaeorum disserentem. Manaverat quoque olim haec superstitio ad Christianos. Quare etiam in quadam Antiochenae Synodi Canone phylacteria notantur. Ex hac superstitione credo esse, quod nunc quoque in Papatu aliqui initium Evangelii Ioannis in membranula descriptum, de collo appensum gestant, nihil non sibi boni inde pollicentes.


2746. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 459 | Paragraph | SubSect | Section]

praedicto loco taxat. vide Paulum Fagium super Exodum cap. 13, prolixe de hac superstitione Iudaeorum disserentem. Manaverat quoque olim haec superstitio ad Christianos. Quare etiam in quadam Antiochenae Synodi Canone phylacteria notantur. Ex hac superstitione credo esse, quod nunc quoque in Papatu aliqui initium Evangelii Ioannis in membranula descriptum, de collo appensum gestant, nihil non sibi boni inde pollicentes. PIETAS, Graece εὐσέβεια, rectus cultus, recta tractatio, diligens et sedulum officium erga Deum,


2747. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 461 | Paragraph | SubSect | Section]

excitare queat. Sic iubet Deus eundem super eam planctum super principes Israel. Cap. 19. et super regem Sehor. Cap. 28. Sic eodem 19. cap. dicitur de illa prophetia: Planctus est, et erit in planctum. id est: praedicit calamitatem luctuosam, et talem quoque exitum habebit. Eadem figura sermonis est et Micheae primo. Planctus unigeniti, ponitur pro eo luctu, qui fit de morte unigeniti. Zachariae duodecimo: Plangentque super eo iuxta planctum unigeniti, et amari erunt super eum, sicut cum quis est amarus super primogenitum. Sic et Matthaei


2748. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 461 | Paragraph | SubSect | Section]

eos, neque evellam. Saepe alioqui plantari Israelitas, significat eos augeri numero, et omni alia felicitate. Sunt igitur contrariae voces, plantare et evellere: non tantum in propria, sed in metaphorica significatione. Ierem. 11. Iehova, qui plantat te, locutus est supra te malum. Sic Paulus quoque inquit 1. Corinth. 3. Ego plantavi, Apollo rigavit, Dominus incrementum dedit: id est, Ego primum docui et institui Corinthios, Apollo porro eos etiam diligentius erudivit ac confirmavit, sed internam conversionem et profectum solus Deus dedit. Isaiae 61. Vocare eos arbores iustitiae et


2749. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 463 | Paragraph | SubSect | Section]

vocat fructum de torculari. Dicit autem, Levitis decimas suarum decimarum sacerdotibus oblatas, perinde coram Deo acceptas fore, ac si de sua propria vinea aut agro, torculari aut area obtulissent. Exod. 22, Plenitudinem tuam et lachrymam tuam non tardabis. id est, primitias musti ac olei primo quoque tempore offeres. Mustum vocat plenitudinem, quia pressum plene fluat: Oleum, lachrymam, quia pressum guttatim stillet. Plenitudo omer ex eo ad custodiam, Exod. 16. pro, imple omer de manna, ut reservetur in testimonium huius beneficii ac miraculi Dei. Manere iuxta plenitudinem. Cant. 5,


2750. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 464 | Paragraph | SubSect | Section]

γεγονήσθαι, μηδὲν κεκτῆσθαι: ubi itidem magnam noticiae certitudinem significat. Porro quoniam saepe utiliter Etymologiae ac primariae significationes inquiruntur, eo quod aliquanto penitius vis ac natura vocum ea ratione perspicitur, breviter de huius quoque vocis origine dicemus. Opinor hanc vocem hic metaphorice poni. Nam nec proprie, nec in alia aliqua figura, quantum quidem animadvertere possum, hic accipi potest. Sumptam autem opinor metaphoram a navibus cum plenis seu inflatis velis incitatae feruntur. Ex qua ratione similitudinis et


2751. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 465 | Paragraph | SubSect | Section]

dicas, id quod antea ἐνόησας cogitasti, μετανοεῖν denuo et aliter cogitare ac considerare, et veluti animo ac mente recoquere, et quasi in aliam formam refundere aut refingere. Tertia, ut idem valeat hic quoque haec praepositio, quod CUM, sicut crebro usurpatur: sitque μετανοεῖν, cum animo aliquid reputare: sicut et Latini dicunt, Suo cum animo aliquid considerare, non temere ac sine cogitatione aliquid agere, sicut antea in pecundo factum fuit.


2752. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 465 | Paragraph | SubSect | Section]

intelligens. Sed adscribam etiam alterius cuiusdam annotationem de hisce duabus vocibus, quo tum res magis illustretur, tum Lectori veritatis indagandae cupido plenius satisfiat. RESIPISCITE, μετανεοεῖτε.) Vulg. Poenitentiam agite. Erasm. quoque eodem modo: sed addidit, Vitae prioris, quam interpretationem multas ob causas repudio: sed ob eam potissimum, quod multi imperiti occasionem hinc arripuerint falsarum opinionum de satisfactione, quibus hodie agitatur Ecclesia. Caeterum


2753. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 467 | Paragraph | SubSect | Section]

et non poenitebit eum, Tu es sacerdos in aeternum: Psal. 110. id est, certo et irrevocabiliter decrevit, promisit ac iuravit, quod filius sit futurus aeternus sacerdos Ecclesiae [?: ] . ¶ Porro quia Scriptura poenitentiam variis synonymis circuloqui solet, utile est ea quoque in promptu habere, nam inde etiam res ipsa tanto plenius [?: cogno- ] potest. Aequipollentia igitur, sive synonyma vocis poenitentiae, et verbi Poenitere sunt. Humiliari: 2. Paral. [?: ] et 32. Declinare a malo. Psalm. 37. Avertere se ab [?: impie- ]


2754. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 467 | Paragraph | SubSect | Section]

quod serius scripserat, sequitur non levis absurditas, inconsiderato magis impulsu scriptam fuisse superiorem epistolam, quam spiritus directione. At verbum Poenitendi improprie hic est positum, pro dolorem capere Paulus enim quum moerore afficeret Corinthios, doloris partem capiebat ipse quoque: ac saepe etiam postea, cogitans quod eos durius tractaverit doluit. Verum contra consolatus est se, bona spe fructus inde perventuri. Perinde ergo est ac si diceret: Tametsi invitus vos pupugi, ac mihi doluit quod vobis durus esse cogerer: nunc dolere ob hanc causam desino, dum video utile


2755. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 467 | Paragraph | SubSect | Section]

et apud Latinos. Eodem modo etiam Gravis et Gravare. Psalm. 55. Proiice super Dominum onus tuum, et ipse te sustentabit. PONERE, varia significata in Sacris literis habet, ut ex sequentibus exemplis patebit. Multa tamen eorum ad nostrum verbum Facere reduci possent. Magna quoque ei verbo in Hebraeo sermone coniunctio cognatioque est cum verbo Dare, adeo ut saepe coniungantur, saepe etiam pro sese invicem ponantur: sicut in verbo Dare, et voce Mundus, supra dictum est. Aliquid ponere, aut in aliquid, idem est quod. Facere ut hoc sit illud, aut tale.


2756. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 471 | Paragraph | SubSect | Section]

meis. id est, statui mihi omnino moriendum esse. Ad quam locutionem Paulus alludere videtur, cum dicit: Responsum mortis in nobis accepimus. Psal. 107. Omnem escam fastidiebat anima eorum, pervenerunt ad portas mortis. id est, ad ipsam mortem, iamiam erant morituri. Sic Homerus quoque Iliados 9, portis inferorum utitur, cum dicit Achilles, sibi perinde exosum esse eum qui aliud simulat quam in corde habet, ac ipsas portas inferorum. Videntur enim ei mortem significare, sicut supra Ezechiae. Ut dicat Achilles, talem hominem sibi perinde exosum esse ac mortem ipsam. Portas


2757. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 472 | Paragraph | SubSect | Section]

supra modum fluvius, cum partem urbis inundasset, muros deiecit ad stadia viginti. Hic rex existimans tempus oraculi advenisse, desperata salute, ne in hostium potestatem perveniret, pyram in regia ingentem extruxit, superque eam auro argentoque omni, veste insuper regia, impositis uxoribus quoque ac eunuchis in medio pyrae inclusis, se cremandum una cum his in ignem iniecit. Hostes audita regis morte, urbem per eam quae ab oraculo praedicta erat muri partem ingressi, Arbacem regia stola indutum regem appellarunt, omnium sibi rerum potestate permissa. Haec Diodorus. Hinc liquet,


2758. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 472 | Paragraph | SubSect | Section]

quae sanctificant filii Israel: Exod. 28: Quod si populus sua peccata in sacrificia transferret, et inde porro in summum sacerdotem sacrificia comedentes transferrentur. Sic et Num. 18 inquit Moyses ad Aronem: Tu et filii tui, et domus patris tui portabitis iniquitatem sanctuarii: Tu quoque et filii tui portabitis iniquitatem sacerdotii vestri. Et mox ibidem etiam Levitae dicuntur portare iniquitatem suam, dum exequiatur ministeria tabernaculi. Credo autem hanc loctionem tribui sacerdoti typice, quatenus refert figuram illius unici ac summi pontificis, qui solus vere peccata


2759. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 475 | Paragraph | SubSect | Section]

vobis, quod si possibile fuisset, oculos vestros erutos de dissetis mihi. id est, si citra exitium vestrum fieri quivisset. Sic vulgo aliquis negat se aliquid facere aut praestare posse, nempe quod citra valetudinis, famae aut conscientiae, aut fortunarum iacturam praestare non potest. Illud quoque diligenter in hoc verbo observandum est, quod verbum Posse aut non Posse aliquid, alias de viribus ac facto, alias de iure seu licito, seu de iuste ac salutariter facto accipiatur. ut cum dicit Paulus Actorum 25, Nemo potest me illis donare, scilicet iure ac iuste. 1 Cor. 10. Non


2760. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 477 | Paragraph | SubSect | Section]

crucifigendi et dimittendi Christum. contra Dominus negat eum habiturum fuisse, nisi ei concessa esset desuper. Videtur omnino uterque loqui non tam te iure, quam de vi exequutiva aut potentia. Nam Pilatus non habebat ius dimittendi eum, si fuit nocens: nec crucifigendi, si innoces. Christus quoque sic prius monuerat eius milites, eos non fuisse habituros in se potestatem, nisi venisset hora, qua Deus id Sathanae et ipsius satellitibus concessisset: sicut prius non habuerant, cum nondum eius hora nenerat. Dixerat enim: Quotidie eram docens in templo, et non apprehendistis me. Sed haec


2761. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 481 | Paragraph | SubSect | Section]

In Hebraeo est, quod captum fuerit a iusto, צדק zaddik. Credo sane melius habere hic Vulgatam, et in Hebraeo pro zaddik legendum esse ariz, ut mox ex sequenti inversione aut antithesi apparet, ubi est ariz, quod tyrannum et potentem ac robustum notat. Sensus quoque id flagitat. nam tali haud facile aufertur quod semel rapuit. PRAEDESTINO, et PRAEDESTINATIO: Sunt aliquot cognatae voces, aut etiam res in Sacris literis, per difficiles, et quasi adhuc in reconditis mysteriis seclusae, aut certe non prorsus plene patefactae: ut sunt,


2762. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 484 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, fallit seu decipit, blanda scilicet specie homines alliciens. Budaeus vero neutram interpretationem secutus, exponit παράγει, id est παραγήπει, transv ersum agit. Nam hoc quoque significt τὶ παράγειν. Pro hoc verbo saepe reperitur Transco. Inde vulgo theologis Transitoria vocantur caduca, de quo suo loca Secundo, vicinum huic significationi est, cum praeterire indicat irritum fieri, suo fine carere, aut frustrari


2763. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 485 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt hisce verbis illae Germanicae locutiones, Dem feind, krankheit oder schaden forkommen, einen ubereilen, uberraschen. 1 Machabaeorum decimo: Anticipemus facere pacem. In bonam porro partem accipitur, cum alius alium re bona ac beneficiis praevenit aut praevertit, veluti victoriam ibi quoque quaerens et captans in optimo genere certandi. Romanorum duodecimo: Honore vos invicem praevenite: id est, certate tempore et quantitate, uter alterum honore praeveniat: veluti si vulgo diceremus, uter alterum honorans prius caput aperiat. Psalmo nonagesimoquinto: Venite, iubilemus


2764. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 487 | Paragraph | SubSect | Section]

ac excellentes. Dan. 11, Evadent de manu eius primitiae filiorum Ammon. id est, praecipui Ammonitae, melior aut optima eorum pars. Primitiae fortitudinis. Primogenita vocantur in Sacris literis primitiae fortitudinis, quod tunc parentes sunt in primo ac optimo vigore ac flore, in fructibus quoque terrae singularis quaedam vis soli elucet in illis quae primo crescunt, ac maturescunt: sicut contra quae sero proveniunt, viribus matris terrae destituta fuisse videbantur. Deut. 21, iubetur pater primogenito dare duplicem partem haereditatis, etiamsi habeat plures uxores, et is sit


2765. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 488 | Paragraph | SubSect | Section]

cuius nominis prior pars ordinem aut tempus notet, et respiciat ad illud prius ac summum festum aut sabbatum: posterior autem particula πρώτη prima significat dignitatem, et respiciat ad reliquas intermedias dies, inter quas ista quoque ultima fuit primaria et summa seu celeberrima. Sed et de hac re aliquid infra in voce SABBATHI. Prima Sabbatorum aut una [?: Sabb- ] , exponetur infra in voce SABBATHI. Prima [?: ] ptio, aut census. Disputant aliqui de dicto Lucae 2, Haec descriptio prima


2766. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 488 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc praeside factae sunt, prima. De quo non usquequaque est facile aliquid certi pronunciare. Nos vero hoc ipsum licet non adeo magni momenti dubium, moneat, vocem istam, et alias ei similes ac dissimiles, alias alio respicere. Verisimilius tamen est, hanc simpliciter fuisse primi, eiusque ideo quoque in narratione nativitatis Meschiae mentionem factam, ut indicaret tum Iudaeam prorsus sub alienigenarum imperio fuisse, eoque prophetiam Iacobi Gen. 49 fuisse impletam, et tempus adventus Meschiae adfuisse. Prima stola, Luc. 15, est primaria aut praecipua stola. Christus dicitur primus


2767. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 489 | Paragraph | SubSect | Section]

habetur: ut cum Bethlehem construeretur. Quare potest per adverbium reddi: et infinitivus aut gerundium lirioth, per futurum exponi debet. Quod ergo propheta praedicit eam fore magnam et supra alias chiliarchias, hoc Evangelista in praesenti exponit eam iam non esse parvam, sed eximiam. Hieronymus quoque affirmat septuaginta habere negativae οὐκ ὀλιγορὸς εἶ. quae negatio nunc non adest. Posses etiam interrogative legere, Num parva es inter millia Iuda? Hisce rationibus facillime Evangelistam cum Propheta concordaveris. Similis plane


2768. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

praesunt. Pingues vaccae: item Leones, unde symbolum est regum: et tribui Iuda dictum, quod quasi leo accubuerit. nam inter bestias principatum gerit, Proverb. 30. Sed et rapacitatem significat. Psalm. 7, Ne quando rapiat ut leo animam meam. quo sensu et diabolus leo est. Per leonem quoque et draconem intellige in Scriptura ferocissimos reges. Denique scuta terrae appellantur. Sic enim filii Corah, Psal. 47, Scuta terrae principes vocantur, sicut Deus hoc nomine a sanctis appellatur: propterea quod defendit suos, et mala avertit, uti scutis avertuntur iacula,


2769. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

et secundo capite inquit, bis repetens: Haec scribo vobis patres, quoniam cognovistis eum qui fuit ab initio id est, ab omni aeternitate, nempe Deum, aut eius filium Dominum IESUM. Quare cum in Epistola huius eiusdem Evangelistae vox Principii in eadem materia aeternitatem significet, hic quoque eam idem significare necesse est. Accedit ad confirmationem huius significationis, quod Proverb. 8. eadem haec vox aeternitum denotat. Verba haec sunt: Dominus possedit me initium viae suae. Ante opera eius iam eram, ab aeterno ordinata sum, et ab initio ante terram. Quem locum multi


2770. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

ante terram. Quem locum multi intellexerunt, et adhuc intelligunt, de aeterna generatione filii. Ponit autem hic Salomon duas istas voces, initio, et ab aeterno, tanquam aequivalentes. Sic hanc voculam et Graecus Scholiastes Chrysostomus et [?: B---- ] rius intelligunt. Nonnus quoque inquit, ἄρχηνος, Caeterum de initio epistolae Iohannis vide praeposit A vel AB supra. Porro Genesis primo, In principio crevit Deus caelum et terram: significat initium rerum ac temporis, cum simul et res et tempus esse in coepisset, neutro antea


2771. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 491 | Paragraph | SubSect | Section]

non ὅς. Alii sic exponunt, Principio id sum quod etiam dico vobis: id est, non statim vobis indignis explico quicquid sum, sed hoc primum dico, dum scilicet aptiores eritis reliquis audiendis, me missum esse a Patre et praeconem vitae. Sed haec quoque expositio (ne quid aliud dicam) longius est petita. Quid Chrysostomus et Theophylactus senserint, difficilt est explicare: quia singulis verbis non insistunt, et obscure sane haec connectunt. videntur autem in summa sic interpretari: Quaeritis qui sim? indigni estis quibus id dicam, sed


2772. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 493 | Paragraph | SubSect | Section]

prius dixerat eum habere plenitudinem gratiae et veritatis, iam addit, nos omnes ex illa plenitudine haurire: quod perinde est ac si diceret, Propter immensum favorem et amorem, quo pater filium complectitur, etiam nos eius fratres ac membra diligit. Sicut alibi inquit: Dilexit nos in dilecto. Hic quoque Pro videtur significare Propter. Exauditus est pro sua reverentia: Hebraeorum quinto, Graece est ἀπὸ ab, ponitur loco propter. Colophonis porro vice adscribam etiam alterius cuiusdam sententiam de significationibus particulae Graece


2773. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 494 | Paragraph | SubSect | Section]

laetos eventus experitur. Passive porro usurpatur 2. Corinth. 8. Quod in multa probatione afflictionis redundavit gaudium ipsorum. id est, quod multae illae afflictiones, quibus eos Deus tentavit, ac exploravit eorum alacritatem, non modo non extinxerunt, sed etiam auxerunt et illustrarunt. Sic quoque δοκίμιον fidei, probatio aut exploratio fidei, Iacob. 1. 1. Pet. 1. passive accipitur, nempe qua piorum fides exploratur. Praeponit ibi Iacobus probationem patientiae tanquam causam: cum Paulus, ut modo audivimus contra patientiam probationi


2774. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 494 | Paragraph | SubSect | Section]

coram hominibus et Deo Israelitae, vel honorantes, vel suppliciter petentes aliquid ab aliquo: quem eorum morem etiam Livius Decad. 3 indicat, cum Carthaginensium legationem ad Scipionem describit. Haec est etiam vis illorum verbi שחח Schacha. Hodierna quoque die Turcae et alii Orientales incuruatione corporis reverentiam exhibent, quibus non est imos aperire caput: quae consuetudo iam etiam a Christianis usurpatur. PRODIGIA, portenta ac signa, pro eodem ferme. usurpat Vulgata versio, nec in Hebraeo etiam sermone admodum magna


2775. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 494 | Paragraph | SubSect | Section]

signa et prodigia. Sic et 2. Thes. 2. Antichristus dicitur editurus signa et prodigia, sed mendacia: id est, tantum speciem habentia prodigiorum, cum sint vel praestigiae dia boli futurae, vel etiam figmenta seductorum, tum etiam ad mendacem falsamque religionem ac cultum inducentia. Christus quoque et Apostoli edentes miracula, signa et prodigia fecisse saepe in Sacris diceatur. Act. 2. 15. Rom. 15. 2. Cor. 12. Vocat Scriptura prodigia aut portenta etiam illas mirabiles actiones ac gestus Prophetarum, qui externis aliquibus notabilibus factis, ut gestatione iugi, catenarum,


2776. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 495 | Paragraph | SubSect | Section]

Profanum vulgo, et etiam apud erudiriores scriptores plerunque accipitur. Sic saepe profani dicuntur omnes non consecrati. Posterior significatio est, cum rem immunda ac contaminatam notat. Mulierem prophanam, aut meretricem non accipiant sacerdotes. Levit. 21. bis repetitur. Sic Latini quoque saepe sceleratos ac nefarios homines prophanos vocant. In hac significatione usurpatur etiam in Novo Testamento. Hebr. 12, Ne quis sit inter vos fornicator aut profanus, sicut Esau pro unico edulio vendidit primogenita. Sic 2. Tim. 2, Profanas vocum inanitates cohibe. Idem dicitur 1.


2777. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 495 | Paragraph | SubSect | Section]

quasi copiam ac potentiam: sicut Rom. 8 Paulus ait, quod nec sublimitas nec profunditas nos abstrahere poterit a dilectione Dei. Hinc est quod profundum significat etiam immensum chaos peccatorum, sicut Proverbiorum 18. Vulgata habet: Impius cum in profundum peccatorum venerit, contemnet. Hinc quoque venit, quod Profundare significat augere. Isa. 31. Revertimini unde profundastis defectionem filii Israel. id est, ab ista defectione, in quam vos tam profunde immersistis. Sic puto loca Hoseae 5 et 9, item Ier. 49, de immensa profunditate, aut magnitudine idololatriae accipienda


2778. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 499 | Paragraph | SubSect | Section]

ac industriae impossibilia cognitu. Sic Moses prophetavit de creatione aliis hominib. ignota. et Simon Pharisaeus inquit: Si hic homo esset propheta, scires quod haec mulier sit peccatrix. Item, Et milites caedentes tectam faciem Christi, dicebant, Propheta quis te percusssit: indicantes, id quoque esse prophetici spiritus. Octavo, prophetare significat simpliciter de Deo pie sapienterque loqui. Num. 11. Quis det mihi ut totus iste populus prophetet? Sic Ioel 2. et Act. 2. Filii vestri et filiae vestrae prophetabunt. Denique Prophetare etiam pro falsa rerum futurarum


2779. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 499 | Paragraph | SubSect | Section]

loqui. Num. 11. Quis det mihi ut totus iste populus prophetet? Sic Ioel 2. et Act. 2. Filii vestri et filiae vestrae prophetabunt. Denique Prophetare etiam pro falsa rerum futurarum vaticinatione et falsa doctrina ponitur. Ier. 5. Prophetae prophetant mendacium. Postremo, Christus quoque dicitur propheta, sed non sine articulo aut pronomine demonstrativo Ille. Ioan. 1. Tune es ille propheta, scilicet per excellentiam sic dictus: ille nempe eximius, singularis, ac summus propheta, toties praedictus et promissus? Sic et Deut. 18 dicitur, Suscitabit tibi Deus illum


2780. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 499 | Paragraph | SubSect | Section]

vocatur Epimenides propheta Cretensium: credo ea significatione, ac si nominatus esset illorum magister. Scribit nihilominus Laertius Diogenes, eum a Cretensib. ut deum cultum, ob futurarum rerum praescientiam: quin et quasdam eius prophetias aut futurarum rerum praedictiones recenset. Cicero quoque lib. 1. de Divinatione, inter illos eum numerat qui per furorem sunt futura vaticinati: alioqui etiam communi nomine Poetae dicuntur vates. Prophetare in nomine Christi, Mat. 7 est ipsum praedicare, aut etiam ipso mandante, et Spiritu suo impellente. PROPHETIA in manu alicuius


2781. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 499 | Paragraph | SubSect | Section]

caput languidum, et cor omne moerens. Genes. 6, Cuncta cogitatio cordis humani, etc. Et, Videns Deus quod, multa esset malitia. Et deinde; Omnis caro corruperat viam suam. Et postea dicit: Noe vero erat perfectus, etc. Noe gratiam invenit, etc. Propheticus quoque mos est, sicut et Apostolicus (ut in Actis 20. Cap. ) certo futurum propter promissionem Dei praesenter et in dubitato, non raro etiam in praeterito tempore inculcare, ut praesentem necessitatem leniant futurae felicitatis spe fideles. Ita et Lucae 21. Cum videritis haec


2782. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 499 | Paragraph | SubSect | Section]

destructione civitatis Hierusalem, consolatur eos capite eodem, dicens: Tu turris Eder, propugnaculum filiae Sion, usque ad te veniet dies. id est, tempus aderit, ut aedificentur maceriae tuae Hierusalem, et interrupta (ut Amos ultimo cap.) instaurentur. Sic et 4 et 5 consolatur quoque Vatum item sacrorum consuetudo est, ut per unum hominem totum regnum cum successoribus significent: ut Danielis 7. cap. Et Iohannes in sua Canonica, nomine Antichristi totum regnum, omnesque successores intelligit. PROPINQUUS, crebro cognatum, aut consanguineum,


2783. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 501 | Paragraph | SubSect | Section]

operibus, ut secundae Timoth. primo. Et tamen ita ludunt Graeci Theologi, quorum dux et princeps est Origenes, in hoc loco et aliis similibus pervertendis: Haec ille. Act undecimo, Discipuli proposuerunt aliquid mittere in ministerium habitantibus in Hierusalem. id est, decreverunt. PROPONERE quoque nonnunquam valde emphaticam significationem habet. significat enim non tantum publice aliquid ponere, sed etiam quasi cum quodam certo ac firmo decreto aut sententia, quod volumus, ab omnibus magnifieri, et veluti observari. Sic dicit Paulus Romanorum tertio, IESUM esse a Deo propositum


2784. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 512 | Paragraph | SubSect | Section]

quietis. id est, fragrantiam recreantem. [?: Se--- ] erat princeps quietis: Hieremiae quinquagesimoprimo: id est, princeps aut consiliarius, quem rex recreationis gratia sibi adhibebat: forte potius princeps amans mans, aut autor et suasor pacis, et deditionis erga Babylonicos. Sic quoque Meschias dicitur princeps pacis, Isaiae nono. Ego dixi in quiete mea, non vacillabo in seculum: Psalm. trigesimo: Heb. est, In mea feliciate, aut in meis rebus secundis fui securus, non [?: me-- ] casum. Quies pro somno etiam Latinis usitatum est: ut Virg. Prima quies


2785. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

sed frugalem: ut victum et vestitum habentes, contenti simus. Panis enim appellatione caetera omnia tolerandae huic vitae nostrae necessaria comprehenduntur. Huic interpretationi adstipulatur vetus versio. nam quod vulgatum et usitatum, id quotidianum dicimus: quia tamen quotidianum, sic quoque potest accipi, quasi cibus in unum tantum diem petatur: huic autem interpretationi id obstat, quod in hoc orationis compendio Lucas non contentus ἐπιούσιον dixisse, etiam addit, τὸ καθ'


2786. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

Lucas non contentus ἐπιούσιον dixisse, etiam addit, τὸ καθ' ἡμέραν: idcirco fortassis praestiterit, Panem cibarium interpretari, vocabulo Latinis usitato in hac quoque significatione: vel per periphrasim, Panem sustentandis nobis idoneum. Verum tanti apud me non fuit haec amphibolia, ut quicquam innovandum putaverim, quo offendi possent infirmiores. Haec Beza. Mihi sane communis ac usitata vox Quotidianus maxime probatur, ita tamen, si intelligatur de


2787. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

ἐπιὸν dicitur esse omne accedens, aut quasi (ut ita dicam) advadens, sic. ἡ ἐπιοῦσα, est dies aut nox accedens: quare inde formata adiectivo ἐπιούσιος panis dicitur, qui imminente quoque tempore, die ac hora est necessarius, sive sit valetudo bona, sive pax, sive victus ac vestitus, aut quicquid et ut necessarium. Nec est contra Christianam pietatem, petere futuri, aut etiam crastini temporis necessaria alia enim est illa prohibita sollicitudo, quae et nimia est, et non


2788. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

opem ullam: alia est ista pia cura, humanam egestatem miseriasque agnoscens, et a Deo illarum levamen poscens: cuiusmodi precationibus plenae sunt Sacrae literae. Convenit cum hac interpretatione de tempore, quod mox sequitur, correspondens vox Hodie die, vel (ut Lucas habet) Quotidie, seu quantum quoque die opus est, quantum ac quale omni veniente tempore necessarium est: quasi diceres, panem crastinum da nobis cras, seu panem imminentis temporis da nobis uno quoque veniente tempore. Haec igitur interpretio istius vocis, et cum genuina significatione vocabuli, et cum contextu, et cum ipsa


2789. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

cum hac interpretatione de tempore, quod mox sequitur, correspondens vox Hodie die, vel (ut Lucas habet) Quotidie, seu quantum quoque die opus est, quantum ac quale omni veniente tempore necessarium est: quasi diceres, panem crastinum da nobis cras, seu panem imminentis temporis da nobis uno quoque veniente tempore. Haec igitur interpretio istius vocis, et cum genuina significatione vocabuli, et cum contextu, et cum ipsa nostra necessitate, ac denique Christiana pietate optime convenit: eoque etiam merito, reiectis aliis, sola probari debet. R


2790. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 516 | Paragraph | SubSect | Section]

corporis ob pluras causas: de quibus consuetudinibus aliquid dicemus hoc loco. Primum radebantur leprosi in toto corpore, duplici de causa. Initio, accuratius explorandae leprae gratia: Levitici 13. Postea, cum convaluerant, expiationis causa. Levit. 14. Ibidem etiam docetur, quomodo domus quoque intrinsecus tum explorandi, [?: ] et mundandi gratia ob lepram debeat radi. Secundo, radebant Nazaraei suas comas certo tempore, quas consecraverant Domino: Num. 6. Talem rasionem videtur et Paulus fecisse primum in Kenchreis, Act. cap. [?: ] postea


2791. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 516 | Paragraph | SubSect | Section]

21: ut depositione comae veluti testaretur, se abiicere gentilismum. Quinto, radetur caput et barbam testandi doloris ac luctus gratia presertim de morte alicuius: quod sacerdotibus prohibetur, Levit. 21. Id etiam de Moabitis praedicit Isaias, in eorum calamitate eos esse facturos. Hieremias quoque cap. 48. idem, ac de iisdem praedicit. Sic lugentes rasa barba, et laceratis vestibus describit Hieremias, illos 80, qui afferebant munus ad templum, quos Ismael interfecit: Hierem. 41. Sic et Ezechiel luctum de ruina Tyri per rasionem capitis notat, cap. 27.


2792. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 518 | Paragraph | SubSect | Section]

tabernaculum. Eâdem ratione posset excusari, quod Iael in Iudicibus invitat iubetque accedere in suum tabernaculum Sisseram. Sic enim et ille ex via recedebat, aut divertebat ad eam. Quam etymologiam etiam Diversoria habent, eo quod a via in ea receditur, declinatur, et divertitur. Kimchi quoque super Amos monet, hoc verbum Sur aliquando accessionem significare. nam Amos sexto est, Recedet, id est, adveniet luctus deliciantibus. Citat autem ille praedictum locum Mosis, et praeterea Ruth quarto: [?:-b ] Booz ad suum propinquum dicit, Recede huc, et sede: qui recedens,


2793. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 518 | Paragraph | SubSect | Section]

Recedet, id est, adveniet luctus deliciantibus. Citat autem ille praedictum locum Mosis, et praeterea Ruth quarto: [?:-b ] Booz ad suum propinquum dicit, Recede huc, et sede: qui recedens, sedit. Sic et adulterea dicit, In crepusculo vesperi recede huc: Proverbiorum nono. David quoque secundo Samuelis sexto, dicitur noluisse adducere arcam ad se. ubi eodem verbo removendi, aut faciendi recedere utitur. Ob haec tot exempla verbi Sur recessit, accessionem significantia, credo recte posse exponi illa verba Agag regis Amalekitarum, Recedit amara mors, utique accedit


2794. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 519 | Paragraph | SubSect | Section]

significat carere ea. Proverb. 11, Inauris aurea mulier pulchra recedens a sensu. id est, carens ratione ac intelligentia. Isa. 38. Habitatio mea recessit et migravit a me, sicut tabernaculum pastoris. id est, privatus sum hac vita, sicut tabernaculum pastorum mox alio amovetur. Recedere quoque, ac recedentes dicuntur deficientes a Deo et vera pietate. Psal. 14. Unusquisque declinavit, simul facti sunt foetidi. Isa. 1, Qua parte percutiemini, addentes amplius recessionem, Sara, apostasiam. Et mox principes Iuda vocantur


2795. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 519 | Paragraph | SubSect | Section]

quasvis res aut actiones laudabiles ac probas. Quae metaphora est usitata non tantum Hebraeis, sed etiam Latinis ac Graecis. Eadem prorsus natura ac vis est etiam aequi, ab aequalitate planicierum, linearum aut corporum, per metaphoram sumpti. Dixi autem quaedam in voce Perversus, quae ad huius quoque vocabuli explicationem facere queant: sed hic multo plura dicenda erunt. Sunt autem varia recta, iusta, autaequa, prout res ipsae variae sunt, in quibus rectitudo requiritur: et varia etiam iudicia hominum, quorum cuique suum pulchrum esse videtur. sicut Salomon ait, stulto videri rectam


2796. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 520 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquid facit contra aequum ac rectum: nec favore, nec praemiis aut metu, seu minis poenarum flectitur: denique, qui cum bene operatur, non suum inde honorem aut commodum (ut hypocritae) vel praemium vitae aeternae, (ut iustitiarii) sed Dei gloriam, et proximi utilitatem quaerit. Correctum quoque valde crebro dicitur. et homo recto corde, qui scilicet et in doctrina, fide, et in vita rectus ac sanus, Deoque et recte iudicantibus probatus est. Psalmo septimo: Deus salvos facit rectos corde. Et undecimo: Ecce impii intendunt arcum, et ado-ptant sagittam in chorda, ut sagittent


2797. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 520 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, totam [?: ] Ecclesiam hac voce nominat: Sic dicit Dominus factor tuus, et fictor tuus, qui te adiuvit inde ab utera. Noli timere serve meus Iacob, et Iesurum rectissime, quem elegi. Sic Danielis undecimo, quidam exponent de Iudaeis vocem Recti, cum inquit: Ponet quoque faciem suam, ut veniat cum potentia totius regni sui et recti cum eo, et faciet. ubi per Rectos aliqui intelligent Iudaeos, quia illi tunc erant cultores Dei, qui soli [?: ] recti: sicut Paulus eos vocat Sanctos. REDARGUO, aliquando significat tantum [?: ]


2798. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

exponunt, et textus ipse prae se fert) per idolum eorum, quod illi etiam pro rege suo et Deo suo habebant: sicur pii Iehovam suum regem ac Deum nominarunt. Quin etiam nomen proprium idoli fuit Melchon, 2. Reg. 23. 1. Par. 20. et Ierem. 49: quod nomen Hebraice idem sonat ac Rex eorum. Satan quoque, princeps mundi et tenebrarum, vocatur Rex nam Apoc. 9, dicuntur illae horrendae locustae habere super se regem Angelum abyssi. et Iob 41, vocatur rex super cunctos filios superbiae: id est, super omnes impios. Christus quoque tribuit Satanae regnum, inquiens: Si alius Satan Satanam


2799. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

Ierem. 49: quod nomen Hebraice idem sonat ac Rex eorum. Satan quoque, princeps mundi et tenebrarum, vocatur Rex nam Apoc. 9, dicuntur illae horrendae locustae habere super se regem Angelum abyssi. et Iob 41, vocatur rex super cunctos filios superbiae: id est, super omnes impios. Christus quoque tribuit Satanae regnum, inquiens: Si alius Satan Satanam eiicit, quomodo consistet regnum eius? Psal. 60, et 108, Iuda vocatur rex Davidis. id est. regnum eius: quia praecipuum robur ac fidelitas, aut etiam sedes regni David, fuit in tribu Iuda. Per me reges regnant, inquit


2800. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

huius mundi: et tamen vocatur rex Iudaeorum. ubi Iudaei, non illam regionem aut politiam, hominesque significant: sed pios, aut Ecclesiam, seu veros Israelitas, super quos ille proprie rex ac dominus est, regens eos spiritualibus bonis, veritate, iustitia ac pace, ut supra diximus. Christiani quoque vocantur Reges, quia sunt haeredes mundi, et regnant super Satanam, eiusque organa, quae habent potestatem calcandi citra nocumentum. Apoc. 1, Fecit nos reges et sacerdotes Christo. Sic et 5 dicitur: Fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes, et regnabimus super terram. Coram


2801. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

terrorum. Quasi dicat, sua propria consilia perducent eum ad summas calamitates, pericula et terrores. Vicina huic locutio est, Primogenitus mortis: pro gravissimo morbo. Rex Sesac postremus bibat calicem, Ier. 26. i. Rex Babel ultimus inter praedictos castigabitur. ¶ Ex nomine Regis, Regnum quoque, eiusque significata intelligi queunt. Primum, enim est regnum Dei ac caelorum, quod i varia significata diduci pont. Nam Regnum Dei accipitur, quatenus est Rex et Dominus omnium creaturarum, etiam


2802. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 531 | Paragraph | SubSect | Section]

ad quos, supra in voce Spiritus explicatum est. 1. Samu. 10. Requiescere indignationem Dei, est finem habere: ut supra ostensum est, Quiescere ali quando significare desinere, aut omnino finem habere. Ezek. 5 et 16. Ego quoque faciam quiescere in te furorem meum, et recedet zelus meus a te, quietusque ero, et non indignabor amplius. id est, acerbissimis suppliciis te afficiendo ita animum meum explebo, ut irasci desinat. Sic 23 cap. Faciam quiescere scelus tuum. id est, cogam te ab eo desistere. Non


2803. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 531 | Paragraph | SubSect | Section]

quod Deo aspectus tribuitur: tum etiam metalepsis, aut metonymia, quod externus oculorum motus internam animi affectionem, effectu pro causa posito, significat: tametsi etiam externam opitulationem, quae interni affectus et externi oculorum motus consequens est, complectatur, ut hic tertius quoque tropus accedat. Exempla sunt passim innumera. Quoniam respexit ad humilitatem ancillae suae: vel potius ad afflictionem, aut tristem statum ancillae suae. Aliqui putant esse Hebraismum, et vertendum esse, Respexit ad humilem ancillam suam. Eadem locutio plenius habetur. 1. Samuelis primo,


2804. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 532 | Paragraph | SubSect | Section]

Lucae 9 dicit: eos qui manu ad aratrum admota, retro respiciunt, non esse idoneos ad regnum caelorum. id est, Christianos perinde intentos, atque adeô totos esse debere in suo Christianismo ac regno Christi promovendo: ac arantes coguntur perpetuo respicere in boves trahentes, et in ipsum quoque aratrum, ne a recta linea et proposito sulco usquam aberrent. Qui vero id non faciunt, illi tandem obstupescunt, et sensum verae pietatis prorsus amittunt, una cum ipso Spiritu S. eos vivificante. Respicere personam, aut faciem, supra in Persona et Facie est expositum. Respicere,


2805. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 536 | Paragraph | SubSect | Section]

eum, non exaudire eum. 1. Reg. 2, Petitionem unam petam a te, ne reverti facias faciem meam. id est, ne me irrata conatu repellas. Eadem, aut certe vicina vis est locutionis, Reverti facere retrorsum ab hoste, Psal. 44 id est repelli, ut supra in REDEO et RETRORSUM dixi Sic quoque dicitur Iob 39, Non revertitur equus a facie gladii. id est, non resilit, non cedit. non vertit tergi aut se repelli patitur. Reverti, pro sanari, aut [?: p- ] statui restitui: Exod. 4, Reversa est sicut altera caro. Sic Ezech. 35, Urbes tuae non revertentur:


2806. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 538 | Paragraph | SubSect | Section]

tuae. Similitudo est rei mixta, ut solent Hebraei facere. Sensus autem est, quod sicut ros mirabili ac invisibili modo ex utero aurorae. id est, aurora exoriente, nascitur, sine omni ope ac viribus humanis: ita etiam iuventus, aut ipse quoque partus populi Dei, mirabili prorsus modo propagabitur et crescet Meschiae: sicut alibi dicitur, sterili plures liberos crescere quam foecundae. et ipsamet sterilis mater Ecclesia miratur in Isaia, unde sibi tanta soboles venerit. Sic Christus comparat suum regnum fermento sponte massam


2807. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 539 | Paragraph | SubSect | Section]

ruinosa, aut alio qui ab hostibus lacerata ac luxata. Isaiae 58. Vocaberis reparator rupturarum, et restitutor semitarum ad inhabitandum. id est, instaurabis regnum desolatum. Rumpi terram a clamore, hyperbole quaedam est de maximo strepitu ac sonitu, qui impellit valde aerem et auribus quoque molestus est. 1. Regum primo Populus canebat tibiis, ac laetabatur gaudio magno, ita ut rumperetur terra a voce eorum. Rumpiova, est excludere pullos. Isaiae quinquagesimonono: Ova aspidum ruperunt, et excludetur regulus: id est, conatus impiorum aut prorsus inanes sunt, ut telae


2808. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 541 | Paragraph | SubSect | Section]

illi, vestimentum meum saccus. In utroque loco saccus luctum, et luctus dolorem animi de religionis tristi statu, et amicorum aegrotatione significat. Solebant etiam in supplicando vel Deo vel hominibus, ita sordide indui: sicut supra de Ezechia, Mardochaeo, et Achabo diximus, et Daniel quoque de seipso scribit cap. 9. Sic et servi Beadad, cum caeso suorum exercitu latitarent metu regis Israel, suadent suo regi, ut induat se cum eis sacco, et imponant funes in colla sua. Sic et Romae ac in Graecia rei solebant sordidati incedere, movendae misericordiae gratia. Hinc


2809. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 542 | Paragraph | SubSect | Section]

Num. 18, et Iosuae 13: Orare pro populo, Numer. 18: Benedicere populo, laudare Deum per Psalmos et organa Musica, 2. Par. 30: Colligere pecuniam a Mose ad templi aedificationem destinatam, 2. Par. 24. et 4. Reg. 12. Immolare phase, 2. Par. 30. ¶ Multa autem discrimina quoque Sacerdotum et Levitarum reperiuntur. I. Sacerdotes erant ex tribu Aaronis: Levitae vero ex tribu Levi. Num. 3. cui etiam Moysi filii annumerati sunt: 1. Par. 23. II. Sacerdotes alio ritu consecrabantur, de quo Exod. 29: alio [?: Le- ] , Num. 8.


2810. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 542 | Paragraph | SubSect | Section]

iuxta [?: ] rum et caeremonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino, et custodire observationes tabernaculi foederi, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum [?: A- ] fratrum suorum, ut ministrarent in domo Domini: 1. Par. ii. ¶ Caeterum Sacerdotis quoque et Pontificis quasi differentiae in veteri Testamento annotantur. I. Sum-mus sacerdos natu maximus erat inter filios et posteros Aaronis: alii aetate inferiores. II. Summus sacerdos unus erat per totam vitam: sed alii sacerdotes plures>. III. Summus sacerdos solus in


2811. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 542 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] id aliis sacerdotibus defunctis non fiebat. Iosuae 20. SACRAMENTUM, a verbo Sacro, quod significat Deo offero, dedico, consecro. Forte ideo vetera Theologi hanc vocem usurparunt, quia per sacramenta nos Christo offerimus ac sacramus, penitusque addicimus. Nec illa quoque ratio nominis inepta videtur, quod Latini olim, teste Festo, dixerunt Sacramtum quicquid iurisiurandi interposita sacratione [?: ] Nam in nostris Sacramentis duplex iurametum ad. Alterum ex parte Dei, iuramento sese nobis in [?: ] propter filium obligantis, quod non


2812. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 542 | Paragraph | SubSect | Section]

propter filium suum expectaturos et petituros, ac denique Satanae et mundo inimicitias denunciaturos. [?: Te- ] itidem apta conveniensque ratio etymologiae illa [?: ] posset, quod sicut olim milites se iuramento astringebant suo duci, quod illi Sacramentum vocaverunt nos quoque in Baptismo, et altera sacra caeremonia [?: ] Christo duci nostro plane ad spiritualem militiam [?: ] [?: ] Satanam, Mundum et omnem impietatem addicimus et obligamus.


2813. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 543 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] Satanam, Mundum et omnem impietatem addicimus et obligamus. Quae ratio appellationis tanto fit verisimilior, quod et hoc vitae genus passim in Sacris veteris militiae nomine insignitur: ubi nobis etiam varia spiritualia arma procuduntur ac induuntur, et aliae quoque quaedam voces nostrae professionis a re militari desumptae sunt: ut est Symbolum, et aliae. Hac tamen voce Vulgata versio aliquoties pro quovis maiori mysterio abutitur: ut Ephes. 1: Noto facto nobis sacramento voluntatis suae. et Ephes. 3: Notum est mihi factum sacramentum per


2814. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 543 | Paragraph | SubSect | Section]

vertit Sacramentum, verum Apoc. 17, de eodem Antichristo agendo, pro mysterio vertit Sacramentum, dicente Angelo ad Iohannem: Ego tibi ostendam sacramentum mulieris, et bestiae gestantis eam. id est, secretam, et omnibus incognitam rem, consilium, ac doctrinam. Mirum sane est, sophistas non inde quoque proprium Sacramentum fabricatos esse, ut ex Ephes. 5. Quod porro sacramenta [?:--nt ] proprie foedera quaedam, infra in voce TESTAMENTI dicetur et ostendetur. SACRARIUM, est ipsum templum, aut locus in quo [?: ] sacrae continentur aut peraguntur. 1.


2815. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 543 | Paragraph | SubSect | Section]

super hostia et sacrificio fidei vestrae, gaudeo, et gratulor omnibus vobis. Pulchre ait, Super hostia. nam ad victimam addebatur Minha seu libamen. Quasi dicat Paulus: Ego vos Philippenses ad Christum converti, cui postulo ut vos penitus tanquam hostiam rationalem offeratis: paratus sane ipse quoque sum in hoc vestro pulcherrimo, ac Deo acceptissimo sacrificio, tanquam libaminis additamentum, per mortem crucemque adiungi. Philippenses igitur per fidem sanctificatos translative appellat sacrificium: suum vero ministerium aut praedicationem liturgiam, id est sacram operationem: mortem


2816. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 544 | Paragraph | SubSect | Section]

suffiet reti suo, quia per illam impinguata est portio eius, et cibus eius pingue. subintell. pecus. id est, omnia tribuet propriae virtuti, industriae, ac viribus. Sic prorsus loquitur Cyclops apud Euripidem, se tantum ventri suo hostias offerre, caeteros deos nescire. Sed de hoc loco paulo ante quoque breviter dixi. Sacrificium vocatur etiam nomine Panis Dei, Levit. 22: De manu alienigenae non offeretis panem Dei vestri. De quo vide Panis. SADAI: Epitheton Dei est, de quo non consentiunt doctores. Quidam deducunt a verbo שדד sadad,


2817. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 544 | Paragraph | SubSect | Section]

ignea sit, dissolvendi, extenuandi, siccandi, repurgandi vim habet, qua corpora a [?: ] dine vindicat, ut ita diu permaneant integra. Unde scis allusione totis corporibus nihil utilius sale et sole detur esse. Nulla. n. humanior vita sine sale degitur. Haec salis intellectus transit quoque ad animi voluptates. Nam ita [?: ] appellantur, omnis vitae lepos et summa hilaritas: contra insulsi, qui ab omni absunt urbanitate. Nec non quia sal [?: ] corporum firmitatem, in


2818. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 546 | Paragraph | SubSect | Section]

ei propter salutes faciei eius. Sic Psalmo vigesimo octavo. Esse, aut fieri, aut egredi aliquem alicui in salutem: id est, ut ei opem ferat. Habacuc tertio: Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo. Fuit mihi in salutem: Psalmo 118. Et Iob decimotertio: Ipse quoque erit mihi in salutem: id est, salutaris. Psalm. decimooctavo: Deus est nobis Deus in salutes, id est, salutifer. Elongare salutem, vel elongari a salute, est non liberari, nec habere magnam spem liberationis. Iob quinto: Elongabuntur filii eius a salute. Id est, Deus eis non


2819. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 547 | Paragraph | SubSect | Section]

Romanorum primo. Item Romanorum undecimo: Eorum casu vobis contigit salus. id est, veri doctores, ac doctrina conversioque ipsa, dum illi eam reiiciunt. Romanorum decimotertio: Nunc propior nobis est salus, quam cum credidimus. id est, nunc clarius et illustrius videmus veritatem, magis quoque ampliatum et illustratum est regnum Christi, nosque in eo possumus esse confirmatiores. Isaiae 49. In tempore beneplaciti exaudivi te, et in die salutis adiuvi te. id est tempore Meschiae, et quoties mea ope indiges, meque per Meschiam quaeris et imploras. Salus hic generaliter accipitur


2820. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 549 | Paragraph | SubSect | Section]

Aliquando solo nomine Sanctus dicitur, veluti per excellentiam: quia ipsi potissimum hoc nomen conveniat. Actorum tertio: Vos autem Sanctum istum et iustum negastis, et postulastis ut vobis homicidam gratificaretur. 1. Ioan. 2. Vos unctionem habetis a S. illo. id est, a Christo. Spiritus Dei quoque peculiariter dicitur sanctus non passive, quia sanctus sit, qua ratione ex aequo etiam pater et filius dicuntur sancti: sed ratione efficaciae suae, quia sanctificat pios, eos mundans, removans et ad omnem sanctitatem impellens. Porro, quia Deo valde crebro, idque maxime proprie sanctitas


2821. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 549 | Paragraph | SubSect | Section]

ac templi, seu intima illorum adyta. Sic etiam quaedam sacrificia, et arca cum suo propitiatorio, praesertim autem ipsemet Messias, Sancta sanctorum nominantur. Caeterum populus Dei tripliciter dicitur sanctus. Primum, quia est populus Dei, habens sanctificantia se, verbum ac Sacramenta, et Deum quoque ipsum denique in medio sui: qua ratione seu externa sanctitate etiam hypocritae in medio Ecclesiae sancti sunt. Secundo, pii sunt tum imputatione iustitiae Christi sanctificati seu purificati, tum etiam renovatione Spiritus sancti: atque hae duae sunt passivae sanctitates. Postremo dicuntur


2822. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 551 | Paragraph | SubSect | Section]

subigant, et Iudaeos in Iudaeam dimittant. Sic Christus fuit segregatus Deo, et a Deo, ex toto humano genere ad hoc mirabile opus Dei praestandum. Secunda ratio sanctificationis Christi est, quod sanctum et sanctificare significat aliquid Deo dedicare, largiri, consecrare et offerre, ut supra quoque ex multis exemplis cognovimus. Sic etiam Christus semetipsum patri obtulit, et consecravit. Postrema sanctificationis Christi ratio est, quod sanctificare semet significat, seipsum sanctum, mundum ac innocentem praestare: ut postea ostendemus, cum ex professo hanc huius vocis


2823. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 551 | Paragraph | SubSect | Section]

cognovimus. Sic etiam Christus semetipsum patri obtulit, et consecravit. Postrema sanctificationis Christi ratio est, quod sanctificare semet significat, seipsum sanctum, mundum ac innocentem praestare: ut postea ostendemus, cum ex professo hanc huius vocis significationem tractabimus. Hac quoque ratione Christus semet sanctificavit, id est, sanctum et immaculatum iustumque Deo praestitit, totam eius legem perfectissime praestando, eique usque ad mortem ignominiosissimam crucis obediendo. Haec Christi sanctificatio aut obedientia, Hebraeorum septimo describitur hisce verbis: Talis


2824. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 551 | Paragraph | SubSect | Section]

Ezechielis vigesimo: Insuper et Sabbata mea dedi eis, ut esset signum inter me et eos: et scirent, quia ego Dominus sanctificans eos. eodem propheta, capite trigesimoseptimo legitur: Ego Dominus sanctificator Israelis: id est, qui eos iustificatione et renovatione sanctos facio. Sic Christus quoque primae Corinthiorum primo dicitur nostra sanctificatio, aut sanctificator, et Hebraeorum nono utraque sanctificatio denotatur, cum legitur: Dona et sacrificia non possunt conscientiam sanctificare cultorum. et mox: Si sanguis hircorum et taurorum, et cinis iuvencae aspergens inquinatos,


2825. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 552 | Paragraph | SubSect | Section]

aut reatus liberet. Ob talem cogitationem forte etiam Gadareni petierunt a Christo, ut discederet a se. Adscriptum enim est, quod valde timuerint. Et sic clamat mulier ad Helisaeum: Venisti vir Dei ad me, ut mea peccata coram Deo in memoriam reducas, et interficiatur mihi filius. Sic David quoque metuit familiaritatem Dei, eoque non mox vult quo ducere arcam in suam domum, sed apud Obededon relinquit. Ob talem antiphrasticam sanctificationes aut sacram contaminationem, forte et scorta Iudaea קדשים kedeschim sancta dicuntur: et Latini forte


2826. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 555 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi erga nos: nempe ut nobis propinatus sanciat ac confirmet novum foedus, nos de eius certitudine confirmet, et ad id sanctissime observandum arctissime obliget. Deinde erga Deum, ut videlicet in cruce fusus pro peccatis mundi satisfaciat, eorumque abolitionem impetret, atque ita Deum quoque ipsum ad servandum hoc sanctissimum foedus obliget, obstringatque. Lucas et Paulus recitant haec verba paulo aliter: nempe HOC poculum est novum testamentum in meo sanguine, qui pro vobis effunditur. Est vero prorsus idem utrobique sensus. Nam Poculum, ibi potionem aut haustionem


2827. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 555 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, egisse et agere cum mundo et hominibus per [?: su- ] verbum ac sacramenta. Haec enim sunt veluti [?: ma- ] aut instrumenta quaedam Christi, per quae nos [?: con-it ] , et nobiscum agit, nobisque sua spiritualia bona beneficiaque communicat. Idem quoque ibidem [?: affir- ] , tres esse in caelo qui testificentur de Christo et eius erga nos beneficiis: nempe patrem, filium, et spiritum sanctum. et tres etiam esse adhuc nunc in terris qui itidem de iisdem reb. testentur: nempe spiritum sanctum. in singulorum cordib. clamantem et


2828. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 555 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei conculcarit, et sanguinem foederis, per quem fuerat sanctificatus, prophanum duxerit et spiritum gratiae contumelia affecerit? Sic et olim in veteri Testamento petulanter peccantes, aut etiam deficientes, accusantur, quod foedus Domini violaverint, polluerint et prophanaverint. Quare hic quoque prophanare sanguinem foederis indicat, sacramentum aut foedus dato sanguine sancitum violare. Ridiculum dogma visum est olim Ethnicis, et sane etiamnum omnibus sapientib. et philosophis, totique Scholasticae theologiae videtur, quod mors aut passio alicuius, vicem quandam iustitiae praestet,


2829. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 556 | Paragraph | SubSect | Section]

cum ullo homine, contentus institutione ac patefactione veritatis, quae mihi abunde a Christo ipso contigerat. Sed de hac locutione, cum caro et sanguis coniunguntur, supra in voce CARNIS prolixius disserui. Hebraeorum secundo: Quoniam igitur pueri participes fuerunt carnis et sanguinis, et ipse quoque similiter particeps factus est eorundem. id est, quandoquidem habuerunt non tantum animam, sed et corpus. Pontifex et Christus dicitur intrare in tabernaculum, cum sanguine, per sanguinem, et in sanguine: id est, offerendo simul sanguinolentum sacrificium, atque ita quasi aditum sibi per


2830. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 556 | Paragraph | SubSect | Section]

vino accipi ut supra audivimus interdum usurpari. Alii intelligunt de nativa succulentia. Aliqui intelligunt etiam ortum ac partum: id est, cum te primum pareret, floruit ac viguit. SANITAS, et SANARE, per metaphoram significat incolumitatem quamvis, etiam in rebus ac fortunis: inanima quoque praeterea liberationem a quibusvis adversitatibus, corporeis, terrenis, et spiritualibus. Ieremiae trigesimo: Adducam tibi sanitatem, et a plagis tuis sanabo. Psalmo septuagesimotertio: Sana est fortitudo eorum. pro, integrum est robur eorum. Secundo Paralipom. septimo: Parcam peccato


2831. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 557 | Paragraph | SubSect | Section]

De muliere sapiente (id est, prudente) dicitur Proverb. 14, quod aedificet domum: contra vero, quod stulta eam destruat. Dominabitur omni labori meo, quo laboravi, et quo sapiens fui sub sole. pro, opibus, quas labore et sapientia mea toto vitae tempore paravi. Ecclesiast. 2. Sapientia quoque non raro ponitur pro calliditate et astutia. Sicut Pharao dicit ad suos aulicos, Exod. 1: Sapientes simus erga Israelitas. i. a stute circumveniamus eos. Isa. 5: Vae iis qui sunt in oculis suis


2832. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 558 | Paragraph | SubSect | Section]

] gio, quae ab omnibus suis filiis, id est, germane ad eam pertinentibus iustificata tunc est: id est, agnita, accepta, laudata ac celebrata, ut vera ac pia. Sic in Evangelistis sapientia Salomonis et Christi eorum doctrine vocatur, et in Actis cap. 6, Sapientia Apostolorum. Sic quoque Luc. 11, Sapientia Dei ipsemet Christus et eius Evangelion dicitur. Propterea etiam sapientia Dei dixit: Mittam ad eos prophetas et Apostolos, et [?: quo- ] ex eis interficient, quosdam fugabunt. Ne fitis apud vosmetipsos sapientes: Rom. 11 et 12. id est, ne videari ni vobis


2833. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 558 | Paragraph | SubSect | Section]

Sapere aliquando idem significat quod sentire secum, sententiam de quapiam re habere. Galat. quinto: Ego confido in Domino, quod nihil aliud sapietis, id est sentietis, quam quod ego docui vos. Sic et Philip. tertio Quotquot perfecti sumus, hoc sapiamus. Quodsi quid aliter sentitis, hoc quoque vobis Deus [?: revel- ] Ubi sapere ϕρωνεῖν, omnino idem quod sentire, aut intentiam opinionemve de quapiam re habere, significat.


2834. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 560 | Paragraph | SubSect | Section]

doctrina aliquid, sive sit falsum dogma, sive alioqui incommode et periculose dicatur. Sic disserit Christus Matth. 18, necesse esse ut veniant scandala: sed gravissimas poenas illi imminere, per quem scandalum venerit, ita ut vel minimus aliquis scandalizetur eius culpa. In hac significatione quoque praecipit Christus, ut omnia a nobis removeamus, quae nos scandalizent, etiamsi essent propriae manus, pedes aut oculi, aut aliquid aliud longe gratissimum et utilissimum. Sic Rom. 14: Id potius agite, ne offendiculum ponatur fratri, aut scandalum. Et mox: Malum est homini, qui comedit cum


2835. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 560 | Paragraph | SubSect | Section]

Isaiae 8: Dominus erit in sanctuarium, in lapidem offendiculi, et in petram ruinae duabus domibus Israel, in laqueum et tendiculam habitatori in Ierusalem. Et impingent multi in his, corruent et conterentur, irretientur et capientur. Quod dictum citatur etiam Rom. 9, et 1. Petr. 2. Symeon quoque Luc. 2 pulchre declarat hoc dictum, inquiens: Ecce iste positus est in casum et resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicatur. Quin et tuam ipsius animam traiiciet gladius, ut revelentur ex multis cordib. cogitationes. Matth. 11, Beatus qui non fuerit scandalizatus in


2836. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 563 | Paragraph | SubSect | Section]

est, quod Iudaei legentes Moysen, aliud legunt, in ipso nimirum velamine haerentes, quam quod Moyses revera scripsit, aut suis libris apud illos efficere voluit. Nisi quis de diversis Epistolis intelligat Paulum, quasi dicat: Semper idem sum, non levis, inconstans, et versute agens: eadem iam quoque nobis scribo, quae etiam in iis epistolis, quas apud vos habetis, lectitatis. Scriba in Sacris literis non quivis amanuensis dicitur, ut Latinis ista vox sonat: sed perirum Sacrarum literarum, et earum interpretem aut doctorem, ferme sicut nunc dicimus Theologum. Vocant igitur hoc nomine


2837. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 565 | Paragraph | SubSect | Section]

Exodi 29, Et erit vobis sacerdotium in statuto seculi. et sic de aliis ritibus, cultibus, sacrificiis, solennitatibus, foederibus, observationibus, quibus annexa est haec clausula falso cum sibi, tum aliis persuadent, perpetuo et indesinenter illa servanda esse: non considerantes, ut et supra quoque monui, et exemplis aliquot demonstravi, quod ista nox etiam significet seculum, hoc est, durationem temporis olim finiendi in Christo: in quo aliud seculum coepit, aliaque lex, scilicet spiritus vitae data est. sicut legis veteris abrogationem disertis verbis Deus cum per omnes prophetas,


2838. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 565 | Paragraph | SubSect | Section]

esset) satis, superque satis testantur hanc vocem עולם, praeterquam cum de Deo, deque rebus aeternis dicitur, non significare aeternitatem, sed tantum durationem temporis, alias longiorem, alias breviorem, idque secundum materiam subiectam, quemadmodum supra quoque multis ostensum est: et nedum legem caeremonialem esse abrogatam, quod ad iustificationem attinet, verum etiam moralem, hoc est Decalogi opera, siquidem (sicut Deus Hieremiae 31, et Christus Ioan 7, Petrus Actorum 15. et Paulus ut saepe alias, maxime vero Roman. 7 et 8 disertis


2839. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 568 | Paragraph | SubSect | Section]

Coloss. 3. Hebr. 1, 10, 12. Actor. 2. et Psalm. 110: quod summam gloriam aequalemque potentiam ac gubernationem cum patre, non tantum secundum divinitatem, sed etiam secundum humanitatem, significat De qua re ac materia a plurimis tum olim, tum et hoc tempore copiose disputatum est. Christi quoque [?: S- ] pro iudicio usurpatur. Matthaei 25. Cum autem venerit filius hominis in gloria sua, et omnes angeli eius cum ipso, tunc sedebit in sede maiestatis suae. Et Mattaei deccimoquarto: Videbitis filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei, et venientem in nubibus


2840. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 571 | Paragraph | SubSect | Section]

Semen, unicum tantum individuum intelligi. At contra Paulus disertissime vocem Semen Abraae, aut benedictum, quod nimirum est idem cum Semine mulieris, de unico Christo servatore [?: ex-it ] . Qua ergo fronte audent isti Paulinam expositionem negligere? Ostendetur quoque mox, vocem Semine etiam unicum certumque alicuius filium aut hominem vocare. Alterum istorum sophisma est, quod victoria illius seminis mulieris contra serpentem, in omnes aetates [?:--ndatur ] : at Christi victoria sit semel tantum peracta. Respondeo: Christus quidem opus


2841. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 572 | Paragraph | SubSect | Section]

futurus toti generi humano: is vero est ipse verus Meschias, ut ipsemet autor promissionis Deus illam suam vocem benedicti seminis tot sequentibus patefactionibus exposuit, et toties ad solum Meschiam restrinxit. Cum igitur Paulus ait, Non dicit in seminibus non ipsum vocis sonum (uti prius quoque dictum est) urget, sed veram eius significationem aut vim, plenamque explicationem, ut ibi a Deo usurpatum est. Sic opinor verissime et simplicissime eum Pauli locum accipi et explicari debere. Nam verbum DICO, (non DICIT in seminibus) non idem valet, ac non sonat ita illa unica vox


2842. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 573 | Paragraph | SubSect | Section]

septenarius numerus inculcatur. Sic Lucae 8 Christus dicitur ex quadam muliere eiecisse septem daemonia: et Matth. 12 dicuntur septem peiores daemones redire in relapsum. Sic Rom. 11 citat Paulus tempore Eliae servata esse septem milia piorum, qui non incurvaverunt genua Baali. Ioannes quoque in Apocalypsi multum celebrat numerum septenarium, nominans septem Ecclesias, septem candelabra, septem spiritus, septem stellas, septem lampadas, septem signacula, septem cornua septem oculos, septem angelos, septem tubas, septem tonitrua, septem diademata, septem phialas, septem plagas,


2843. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 576 | Paragraph | SubSect | Section]

religionis ac cultus, nec illa admodum flagitasse: at contra illos sibi molestos fuisse peccatis. Recte etiam ille locus intelligitur de Meschia, qui ingentem sarcinam peccatorum totius mundi in se recipere est coactus. Sicut Isaiae quinquagesimo tertio inquit, Peccata nostra ipse portavit. Est quoque quaedam quasi divina servitus, qua Paulus dicit totam rerum naturam servituti vanitatis subiectam esse, eamque gementem expectare ut liberetur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei: Romanorum octavo. Servire Mammonae, Matth. sexto, est, non habita ratione Dei ac


2844. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 579 | Paragraph | SubSect | Section]

tui tecum, quando intrabitis in tabernaculum conventionis. Hieronymus annotat, comprehendi hac voce quicquid inebriare potest. quod tametsi verum est, certior tamen definitio est, notari omnes potiones a fructibus expressas, in quarum dulcedine eadem fere est ille cebra, quae in vino. Et hodie quoque Orientales populi sibi tam ex dactylis palmarum, quam ex aliis fructibus liquores, conficiunt, apprime suaves et delicatos. SICLUS, est ponderis, et etiam monetae genus. Pondus ac valorem eius descripsi


2845. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 580 | Paragraph | SubSect | Section]

erat enim modus et regula omnium ponderum. Est autem prima divisione, Siclus aureus, et argenteus. Et hic habebat viginti obolos: et secundum Graecorum ponderationem, ponderabat tetradrachmum, id est, quatuor drachmas: et secundum nostram monetam maiorem, valebat dimidiato Ioachimico. Et hic quoque erat duplex, vulgaris seu prophanus, et sacer seu sanctuarii, qui aliquanto erat iustior et gravior. Porro quod ad sicli, dum moneta est, figuram attinet in una facie habebat aram cum circumscriptione שקל ישראל: in altera facie virgam Aaron, cum


2846. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 582 | Paragraph | SubSect | Section]

priora dicta, cum toties Iudaei petunt signum de caelo: et Christus contra eis pollicetur illud grande signum, aut miraculum suae resurrectionis, ascensionis in caelum, Iohannis sexto: qua ratione etiam hic forte eis praedicit illud gloriosum signum aut miraculum sui adventus ad iudicium. Sic quoque signum circum cisionis, pro ipsa circumcisione dicitur Romanorum quarto. Sic forma Dei, forma servi id est, cum vere Deus esset, factus est servus. Sic Ps. 73 Rediges eorum imaginem in nihilum. Psalmo septigesimoseptimo. id est, ipsos et eorum gloriam. Tracti species mundi: id est,


2847. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 583 | Paragraph | SubSect | Section]

Tacui multo tempore, et silui, et continui me. Nunc quasi parturiens clamabo, devastabo, et deglutiam pariter, et in solitudinem redigam montes et colles, et omnem herbam eorum exiccabo, ponamque flumina in insulas et stagna exiccabo. Ex quo loco phrasis haec clare intelligi potest. De hominum quoque cessatione aut quiete valde crebrum est, Exodi decimoquarto: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis: id est, quiescetis. Iud. 18. Et vos siletis: ne sitis pigri ad proficiscendum, ut possideatis terram. 2 Sam. 19, Ut quid tacetis in reducendo. id est, cur quiescitis in occasione


2848. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 583 | Paragraph | SubSect | Section]

laudabunt Dominum, neque omnes qui descendunt in silentium. id est, in sepulchrum, aut locum mortuorum. Psalmo nonagesimoquarto: Nisi Iehova fuisset auxilio mihi, brevi habitasset in silentio anima mea, vel cum silentibus: id est, mortuus fuissem, periissem. Sexto, Silere et obmutescere ii quoque dicuntur, qui adeo oppressi iacent calamitatibus, ut non procul a morte sint, aut alioqui tanquam in re desperata frustra se locuturos vident. Psalmo trigesimonono: Mutus factus sum, et non aperui os meum, quia tu fecisti. Sic Christus noluit loqui sed obmutuit, testibus Evangelistis et


2849. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 584 | Paragraph | SubSect | Section]

etc. Pro quo Chaldaeus vertit משיחא. Hieronymus vertit, mittendus: hic enim mittendus erat, ut nos a funesta morte liberaret, quam per transgressionem Adae universum genus humanum contraxerat. Nec sine causa Iohannes evangelista hanc vocem quoque exponit cap. 9, nimirum ut mysterium indicaret. Porchetus, et post eum Petrus Galatinus, et aliqui alii, qui illos sequuntur, formant a של Sil, quod synecdochice foetum significare asserunt et literam he esse pronomen generis feminini,


2850. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 585 | Paragraph | SubSect | Section]

de hisce etiam in Universalibus Regulis agetur. Sic Psalmo centesimo quadragesimotertio, Similis ero descendentibus in lacum. id est, moriar, peribo. Sic mox sequenti, Homo vanitati similis factus est. id est, vanus ac caducus. Regnavit mors ab Adam usque ad [?: Mose- ] , in eos quoque qui non peccaverunt, ad similitudinem transgressionis Adam. id est, qui non peccaverant simili transgressione Adami, nempe peccato actuali. Romanorum sexto: Si enim coaluimus similitudine mortis Christi, etiam similitudine resurrectionis eiusdem coalescemus. scilicet, ipsi Domino. Illud


2851. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 585 | Paragraph | SubSect | Section]

Proverbiorum primo: Usque quo simplices deligitis simplicitatem? Possis interpretari etiam ruditatem, aut stoliditatem. Proverbiorum septimo: Vidi inter simplices iuvenem carentem corde. Proverbiorum octavo: Intelligite simplices astutiam, et [?: stoli-- ] intelligite corde. Pii quoque semper videntur [?: ru-es ] ac imperitiores impiis, a quibus prorsus stulti, aut etiam dementati iudicantur. Cuius rei plures causae afferri possent: ut sunt, quod terrena non perinde valde curant, quod multum temporis spiritualibus rebus tribuunt, quod ex charitate multa


2852. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 586 | Paragraph | SubSect | Section]

dicuntur esse aut gestari in sinu parentum, quia eos parentes complecti, in ulnis gestare, ac denique matres parvulos infantes in genibus et ulnis, atque ita veluti sinu tenere, fovere, ac curare solent. Multa sunt huius locutionis exempla. Sic ob complexum, et quasi paternam curam amoremque, uxor quoque dicitur esse in sinu mariti, ut mox dicetur. Hinc porro ab isto more fovendi et gestandi liberos in sinu, veniunt quaedam metaphoricae locutiones. ut Ioann. 1, Unigenitus qui est in sinu patris, ipse enarravit nobis. Quae locutio ibi triplicem potissimum, arctissimamque coniunctionem filii


2853. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 586 | Paragraph | SubSect | Section]

infantum, a parentibus aut nutricibus gestatorum. Sed solent etiam pastores aliquando parvos ac imbecillos agnos ita anterius in pectore aut sinu molliter gestare. nam ipsas oves, ut graviores et omnis gestationis patientiores, in cervice aut [?:-g- ] gestant multo durius. Dicitur quoque uxor in sinu mariti cubare, sicut Gen. decimo sexto Sara dicit ad maritum: Ego dedi ancillam meam in sinum tuum Michaeae septimo: Ab ea quae dormit in sinu tuo, [?: c-di ] exitum oris tui. et 2 Samuelis duodecimo: Ego dedi uxores domini tui in sinum tuum. id est, tibi


2854. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 587 | Paragraph | SubSect | Section]

et dabitur vobis, mensuram bonam, agitatam, et superfluentem dabunt in sinum vestrum. id est, ut sit vestra propria, cedatque in usum ac commodum vestrum. Psal. 35, Oratio mea in sinum meum revertatur. id est, bona quae illis in eorum morbo precatus sum, mihi contingant. De malo quoque similiter. Psal. 79. Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum, opprobrium quo exprobraverunt tibi Domine. Psalmo 89. Ego suscipio omnia opprobria multorum populorum in sinum meum. Isaiae 65 bis dicitur, Retribuam opus eorum in sinum eorum. Iere. 32, Qui


2855. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 589 | Paragraph | SubSect | Section]

tantum significat. SOLIUM, vide THRONUS. SOMNUS, vide supra verbum DORMIO. SOPOR, vide DORMIO. SOROR vox habet easdem illas catachreses, quas FRATER, ut nempe omnes propinquas notet. Sic aliqui putant hanc vocem accipiendam esse Levit. 18. Mulierem quoque cum sorore sua non accipies ad affligendam eam, et ad revelandam turpitudinem eius contra eam in vita sua. Opinantur igitur aliqui, et verisimile sane est, prohiberi ibi non tam germanam sororem, quam alias, quarum alioqui coniugium licitum fuisset. Quod observandum hoc tempore esset iis,


2856. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 591 | Paragraph | SubSect | Section]

spem in spe credidit, se fore patrem multarum gentium: ubi Praeter spem significat, contra naturam illius rei sperandae. estque sensus, quasi diceret, in re desperata sperando credidit. Quomodo autem fuerit res desperata, exponit mox ipse textus: quia iam erat emortua vulva Sarae, et ipse quoque Abrahamus prae senio effectus erat. Quomodo item praeter spem sperando crediderit, declaratur ibidem: quia non dubitaverit, sed robustus factus fide, gloriam omnipotentiae ac veritatis Deo dederit, cum omnes secundae causae eum ad desperationem solicitarent, omnemque ei spem procreationis


2857. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 591 | Paragraph | SubSect | Section]

successu, inque summis infortuniis haerens et iacens, cum ignominia coram omnibus pudefiat, et ab omnibus derideatur. Deus spei dicitur, sicut et Consolationis, dupliciter: quia et facit nos sperare promittendo, et per spiritum suum in nobis excitando affectum aut virtutem spei: et porro quoque offerendo ac dando res ipsas speratas, seu compotes nos spei vel speratarum rerum faciendo. Inquit igitur Paulus Roman. 15: Utinam Deus spei impleat nos omni gaudio et pace in credendo, ut spe abundetis per virtutem Spiritus sancti. id est, det vobis tranquillam et bene sperantem mentem.


2858. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 591 | Paragraph | SubSect | Section]

viva. 1 Petr. 3: Benedictus Deus pater Domini nostri IESU Christi, qui ex multa misericordia regenuit nos in spem vivam, per resurrectionem IESU Christi. Spem vivam vocat bona sperata, quae sint perpetuo viventia ac durantia, nunquam interitura, ut ibidem mox Apostolus seipsum exponit. Posses quoque per hoc epitheton intelligere, certam, immotam ac minime interituram spem aut promissionem. Sed de Vivus, cur aliquae res dicantur vivae, ut Petra viva, aqua viva, et similia, dicetur infra in VIVO. Vincti spei: id est vincti qui habetis spem liberationis. Zachariae 9, Convertimini


2859. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 592 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt sicut ignis spinarum. id est, subito prorsus extincti sunt, cum grandia minarentur. Nam sicut ignis spinarum subito crescit, ac fit maximus, et strepit horribiliter, sed mox consumpta illa tenui materia interit: sic et impii. Ob talem naturam subiti incendii spinarum, mirabatur Moises quoque Exodi 3, quod ille ignis tam diu duraret, eoque statuit aliquid insuetum ac praeternaturale esse, accedensque propius conatur explorare. Iter pigrorum dicitur spinis sepitum, aut impeditum: sed rectorum esse planum, Proverb: 26. Sic Oseae 2 minatur Deus, se viam Iudaeorum


2860. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 594 | Paragraph | SubSect | Section]

sanare vero non item: quinetiam, quia lex illa extra Christi spiritum considerata, peccatum in nobis irritat, ut fiat supra modum peccans, et morti nos dedat: Rom. 7: idcirco dicit Paulus literam occidere, et Moisis ministerium vocat ministerium mortis et condemnationis 2 Corint. 3: et Legem quoque peccati virtutem, 1 Cor. [?: ] quae quidem de universa lege accipienda sunt, quatenus extra Christum consideratur. Interdum vero peculiariter hoc dicitur de caeremoniarum umbris, quarum corpus erat Christus. Hac igitur ratione Paulus hoc loco externam circumcisionem vocat


2861. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 596 | Paragraph | SubSect | Section]

ventus spontaneam meam Diligam eos spontanee, vel potius prompte et alacritie, quia aversus est furor meus ab eis. Sponte nascentia dicta sunt ea, quae anno septimo ultro sine seminationi creverunt: Levit. 25, sponte nascens messis tuae non metes. Spontanea valde crebro per metonymiam ea quoque dicuntur, quae quis sponte alacriterque Deo offert. Exod. 35 et 36, Contulerunt filii Israel spontaneam ipsi Iehovae. Pluvia spontaneitatum: id est, liberalis, [?: la-g- ] et salutaris. Psal. 68, Pluvia spontaneitatum asperges haereditatem tuam Domine.


2862. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 598 | Paragraph | SubSect | Section]

aliis sicut stellae in firmamento. Unde et Casus stellarum, lapsum ac ruinam doctorum denotat: Dan. 8. Crevitque usque ad exercitum caeli, et deiecit in terram de exercitu et de stellis, et concedavit eas. id est, aliquos doctores et alia illustria membra Ecclesiae. Apoc. 6. Hac quoque ratione significationis, nisi quod in maiori quadam emphasi, et [?: sublimior- ] [?: ] du, Num. 24 Christus nominatur Stella: Orietur [?: S- ] la ex Iacob, Vocatur vero ob plures causas Meschiae stella: quia videlicet erat futurus illustris et gloriosus


2863. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 598 | Paragraph | SubSect | Section]

sentiunt [?: ] angelum in specie stellae apparentem, ut et Chrysostomus putat. Verisimile est, tale quid fuisse, sicut cum olim noctu praecessit Israelitas columna ignis. Stellae caeli Matth. 24. Vide Virtus. STERCUS Hebraei ferme ita accipiunt, sicut Germani, de luto quoque non [tantum] de fimo autexcremantis animalium. Dispergam stercus in faciem vestrae, stercus festivitatum vestrarum, et tollet vos ad se. Quod intelligunt alii, de ipso luto in plateis, in talibus conventibus excitato: alii de excrementis intestinorum victimarum. Sensus autem est, quod


2864. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 601 | Paragraph | SubSect | Section]

et sal, et combustio totum solum eius. Deut. 29. pro, solum eius vertetur in summam sterilitatem, ac si nihil amplius pinguedinis aut dulcedinis nativae ineo superesset. Genes. 19 dicitur caelitus pluisse super Sodomam igne et sulphure. Ea historia etiam postea recitatur Luc. 17. Alluditur quoque aliquoties ad eam. Psal. 11, Pluet super impios, laqueos, ignem et spiritum procellarum, pars calicis eorum. Ezech. 38, Ignem et sulphur pluam super eum, et super agmina eius. Isaiae 30, Flatus Domini quasi fluvius sulphuris succendet eam: scilicet, gehennam. Sic


2865. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 603 | Paragraph | SubSect | Section]

et 18 cap Iesus sciens omnia venientia super ipsum. Aliquando superioritatem aut excellentiam significat. Matth. 10. Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum. Iohann. 3. Qui super ne venit, super omnes est. id est, caeteros omnes excellit. Comparationis quoque excellentiam non raro denotat. Matth. 10. Qui amat patrem aut matrem, filium aut filiam super me, non est me dignus. id est, plus aut magis quam me. Iustitia Dei manifestatur per fidem in omnes, et super omnes. id est, omnibus sine discrimine offertur gratuita iustitia, sicut et omnes ea


2866. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 604 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut mutus, qui non aperit os suum. id est, dissimulo me audire aut nosse eorum pravos sermones, et conatus contra me. 1. Sam. 10, Et despexerunt Saulem, nec attulerunt ei munus, et fuit velut surdus. pro, dissimulavit se scire id quod ab ipsis ita superbe contemneretur,quasi non esset rex. Sic quoque Psalm. 39, Clamorem meum percipe, ad lachrymam meam ne ut surdum te exhibeas. In Evangelicis miraculis aliquoties simul coniunguntur istae duae voces aut res, Surdus et Mutus: aliquando etiam altera utrunque significat. Causam aliqui quaerunt, cur qui nati sint surdi, etiam muti sint.


2867. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 605 | Paragraph | SubSect | Section]

Iere. 29 et 33. Dan. 9. Suscitare fratri semen, Gen. 38, est procreare liberos ex eius vidua, qui postea censeantur liberi illius mortui orbi fratris: quae lex ac consuetudo postea per Moysen renovata est. SUSPENSUM aliquid, pro dubio, incertoque aut periclitante, ponunt Hebraei quoque sicut et Latini. Erit vita tua suspensa tibi eregione. Deut. 28. id est, pendens, dubia ac incerta. Sic Os. 11, Populus meus suspensi erunt propter rebellionem suam in me. id est, semper sibi timebit, neque unquam erit securo quietoque animo. Figam illum ut clavum in loco fideli, eritque


2868. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 609 | Paragraph | SubSect | Section]

Quoniam ecce Dominus egreditur de loco suo, et descendet ac calcabit excelsa terrae. Sic Psalmo undecimo: Iehova in templo sanctitatis suae, Iehovae in caelis est solium. ubi idem bis dicit. Alia metaphora, praesertim in Novo testamento usitata, Templum significat ipsum Dei caelum, et singulos quoque pios, in quibus Deus habitare dicitur, primae Corinthiorum tertio, et secundae Corinthiorum sexto. Unde et Christus hac ratione corpus suum vocat templum, Ioan. secundo inquiens: Sol [?:-ite ] templum hoc, et post triduum reaedificabo illud. Templum Dei violare, primae


2869. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 612 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] te verisimilis confutationis occasionem [?: arriperen- ] impellente eos diffidentia, aut curiositate [?: impor- ] quibus omnibus dicitur Deus tentari. id est, ad [?: i- ] diam provocari, quasi cum eo velint homines [?: cer- ] Christus quoque a diabolo tentatus, ut se [?: praecip- ] ret de pinnaculo templi, dicit illud fore Dei tentationem, quae sit prohibita Deuteronomii sexto. [?: T- ] igitur, teste Christo, Deum, est aliquid sine mandato [?: D- ] aut etiam contra mandatum Dei,


2870. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 613 | Paragraph | SubSect | Section]

τὸς μέγιστος, ter maximus: et triplex unda apud Graecos. Sic putant aliqui Paulum dicere, se raptum fuisse [?: ] tertium caelum: id est, in summum: et, se tertio orasse, [?: ] liberaretur a colaphizante satana. Sed illa quoque vel de probabilis aptaque explicatio est, quod primum verbum vocet Paulus regionem elementarem, secundum aetheream: et tertium spirituale, ubi Dei et beatorum sedes est, quod summum est non tam [?: locorum di- ] , quam dignitate. Dan. 7 dicitur unum cornu tria [?: ]


2871. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 615 | Paragraph | SubSect | Section]

ad fines terrae: quod saepe postea Apostoli in Actis repetunt. Sic et Christus de sua praedicatione inquit: Amen dico tibi, quod scimus loquimur, et quod videmus testamur. Ibidem aliquanto post inquit de Christo Baptista: Quod vidit et audivit, hoc testatur: sed testimonium eius nemo recipit. Sic quoque Iohannes initio suae Epist. dicit, se id testari de Christo, quod viderit et audiverit. Et Paulus 1. Corinth. 15 inquit, Reperiemur etiam falsi testes Dei, quia testati sumus contra Deum, quod excitavit Christum a mortuis, quem non suscitavit. Testis vocatur Deus in iuramentis, cum eo


2872. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 615 | Paragraph | SubSect | Section]

quod esset iudicium, testimonium aut signum pactionis inter Deum et homines. Sic Psal. 78. Et suscitavit testimonium in Iacob, et legem posuit in Israel. id est, ordinavit ut seniores iunioribus narrent ac testentur mirabilia Dei opera, ac facinora olim ab eo patrata. Testimonium quoque interdum significat ipsum Decalogum, atque adeo duas tabulas, in quibus scriptus fuit. Exod. 40, Et accipiens posuit testimonium in arcam: id est, lapideas Decalogi tabulas. Levit. 16, Et obteget nebula thymiamatis propitiatorium, quod est supra testimonium: id est, quod tegit legem in


2873. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 616 | Paragraph | SubSect | Section]

unde תודה id est, μαρτυρία καὶ ὁμολογία, ut 1. Timoth. 6. Sic apud Xenophontem in Apomnemoneumatis, κάγὼ μαρτυρῶ τούτοις: id est, ego quoque testimonio meo haec approbo. Vir boni testimonii, Act. 6 est is cui bonum testimonium datur ab omnibus recte iudicantibus sed in Graeco est simpliciter μαρτυρούμενος passive: quasi dicas testimoniatus, id est, cui aut de quo datur


2874. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 616 | Paragraph | SubSect | Section]

testamentum sonat, et sic a Vulgata versione saepe vertitur, tametsi crebrius Foedus: sed tamen in singulari numero, testibus Graecis grammaticis, saepissime etiam foedus denotat. ¶ Novi porro testamenti illi sanctissimi suaeque fidei scriptores, sicut in multis aliis, ita in hac quoque voce LXX sunt sequuti, ubique usurpantes διαθήκην: quod tamen, uti dixi, non tantum testamentum, sed etiam [?: dus ] in singulari numero denotat. Causam sorte [?: ] praebuit, quod hoc nostrum foedus cum Deo. non parum aut


2875. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 617 | Paragraph | SubSect | Section]

spargit super populum, dicens: Hic est sanguis testamenti aut foederis, quod Deus praecepit ergavos. ¶ Quare eodem modo etiam hic angelus aut mediator foederis Christus Iesus, eundem suum sanguinem et populo in Sacra coena offert bibendum, et patri in passione, ad expiandum peccata. Nec dubium quoque esse potest, quin Dominus in faciendo suo novo foedere, ad institutionem ac verba ipsa prioris foederis respexerit, suaque verba inde sumpserit, quae etiam eodem modo sicut ibi intelligenda sint. De qua re prolixius dictum est in proprio Libello. ¶ Porro Lucas et Paulus habent, Hoc poculum


2876. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 617 | Paragraph | SubSect | Section]

et Paulus habent, Hoc poculum est novum testamentum in meo sanguine: id est, haec potio et tota actio est initiatio aut sanctio novi foederis, seu ipsum foedus, quod praesenti sanguinis mei distributione ac sumptione confirmatur. Ita optime inter sese verba Evangelistarum consonant. ¶ Zachariae quoque prophetae verba cum hoc sensu verborum coenae Domini aptissime conveniunt, ubi Deus Syonem, id est, Ecclesiam alloquens inquit: Etiam tu in sanguine testamenti tui, aut foederis, dimisisti vinctos tuos ex puteo


2877. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 618 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen in summa, fine ac scopo, unum quoddam Sacramentam illi diversi ritus actiones'ue fuerunt. Non solum autem ex nomine Hebraeo Berith, foedus, quae Sacramenta in Sacris literis notantur, ista foederum sacramentorumque convenientia, cognosci confirmatique [?: ] sed ex eo quoque, quod tum Moses Gen. 17 Sacramentam circumcisionis nominat foedus, circumscribitque [?: ] dus, quod a duabus diversis partibus initur: tum et Christus suam Sacram coenam instituens, vocat eam novi Testementum, ostendens cum omnia alia sacramenta, tum illud in primis vere esse


2878. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 619 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsorum in ipsis Sacris. [?:-e-is ] contenta. Genes. 17 Deus instituit et erigit cum Abraamo sacramentum circumcisionis. Id subinde ibi idem vocat foedus aut pactum: sicut et passim in Sacris [?:-eris- ] , innumeris vicibus circumcisio nominatur foedus. Naturam quoque aut formam eius Sacramenti ita describit ut id omnino cum foedere conveniat. Quam ut melius expendere queamus, consideremus, illam removationem foederis cum praecedentibus Dei patefactionibus, et actionibus erga Abraamum factis, cohaerere. Deus igitur prodit ex illa abscondita et incognita


2879. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 619 | Paragraph | SubSect | Section]

adoptare, nobisque aeternae vitae haereditatem largiri. Hac de causa et Christus suae sacrosanctae coenae sacramentum vocat Novum testamentum aut foedus, in suo sanguine: quo nempe tum nobis communicato, tam et Deo libato aut oblato, illud pactum aut coniunctio confirmata est. In hoc quoque Sacramento sunt duae partes foedus ineuntes, quae prius male inter sese [?:-cem ] convenerant: nempe Deus, et genus humanam, interveniente mediatore aut foeciali nostro Domino IESU Christo, ac duabus suis manibus duas hasce diversas partes ad se invicem attrahente, ac veluti


2880. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 619 | Paragraph | SubSect | Section]

erga vos. Verûm adscribamus verba foederis ex Exodo plenius. Et accepit Moses dimidium sanguinis, et posuit in crateris, et dimidium sanguinis sparsit super altare. Et accipiens librum foederis, legit in aurib. populi: qui dixerunt, Cuncta quae locutus est Dominus faciemus, et obediemus. Tulit quoque Moses sanguinem, et sparsit super populum, dicens: Sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his. Ob reconciliationem igitur, et hanc novi foederis, sacramenti, aut testamenti inter Deum et homines sanctionem, Christus quoque tum mediator, tum et


2881. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 619 | Paragraph | SubSect | Section]

faciemus, et obediemus. Tulit quoque Moses sanguinem, et sparsit super populum, dicens: Sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his. Ob reconciliationem igitur, et hanc novi foederis, sacramenti, aut testamenti inter Deum et homines sanctionem, Christus quoque tum mediator, tum et angelus foederis vocatur Malach. 3. et Zach. 9 dicitur emissurus vinctos de lacu aut carcere, in aut per sanguinem testamenti sui: id est, per passionem ac sanguinem suum: quo tum Deus humano generi reconciliatus est, tum etiam ipsum Sacramentum aut foedus erga Deum


2882. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 619 | Paragraph | SubSect | Section]

confirmationem sui mortem testatoris: requirit vero testamentum. Imo foedera et pacta inter homines morte dissiliunt, et irrita red duntur: cum testamenta non nisi morte testatoris confirmentur. Praeterea foedera et pacta iureiurando confirmantur: solus assensus in testamento requiritur. Foedera quoque (uti etiam supra dictum) tum conditiones ac veluti onera quaedam utrique parti proponunt, eaque eam obligant, tum etiam praemia aut commoda quaedam eidem proventura: contra in testamento una ferme tantum pars obligatur, eademque etiam sola fructus percipit. Quare plurimum discriminis est


2883. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 620 | Paragraph | SubSect | Section]

est adepta. Cui accedit et ea causa quod omnis tum obligatio servandi huius contractus, tum et fructus inde proveniens, tantum in alteram partem, nempe in hominem derivari externa specie videtur: tametsi etiam Deus hic se revera vel maxime obliget, ac ad eum maxima gloria hinc proveniat. Huc illa quoque causa referri queat, quod cum filii et haeredes Dei, ac cohaeredes Christi fieri dicamur, et Deus noster pater caelestis nominetur: magis huic contractui nomen Testamenti quam Foederis congruere videatur. Vox nihilominus Testamenti magis Sacramento coenae, quam Baptismati congruere videtur:


2884. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 620 | Paragraph | SubSect | Section]

ex hac [?: ] ta discedens tum erga Deum, tum erga nos hoc testamentum confirmavit. IIII. Tantum ferme testator obligatur, altera pars non item: hic utraque pars obligatur. V. Tantum alterius partis, nempe haeredum commodum agitur, testatoris non item: hic sane quoque proprie nostra salus agitur, tam etsi et Deus glorificetur. VI. Testator potest, quoties vult, dum vivit, testamentum irritum facere, addere, diminuere, et pro arbitrio corrigere. At hoc Dei testamentum est immutabile: Psal. 89. Contra, vetus foedus est mutatum.


2885. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 621 | Paragraph | SubSect | Section]

legabatur: scilicet, quia testamenta vim ex instituione haeredis accipiunt, et ob id veluti caput atque fundamentum intelligitur totius testamenti haeredis institutio. Ut ergo homo institutus servum suum, intelligitur ei simul etiam libertatem donare, et ita eum capacem haereditatis facere: ita quoque Christus suos haeredes a servitute irae Dei ac diaboli liberat, et nuptiali induit veste: hoc est, a peccato et aeterna morte liberat, vera fide ornat, novumque hominem facit, atque vita aeterna donat, et in ius filiale assumit, iuxta haec dicta: Si enim filii Dei, hoc est cohaere des


2886. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 621 | Paragraph | SubSect | Section]

et in quo fiduciam suam collocare solent. Aliquando thesauri vocantur promptuaria aut cellae quarumcunque rerum bonarum, aut etiam malarum, una cum suis reb. repositis. Sic valde saepe dicitur, Deum depromere ventos ex thesauris suis. Hiere. 10. et Psal. 135. Sic quoque in thesauris grandines habere dicitur, Iob 38. Et abyssos ponere in thesauris suis, Ps. 32. Sic et Magi Christo offerentes, dicuntur aperuisse thesauros suos: i. vascula continentia res bonas ac preciosas. Sic Christus vocat thesaurum bonum cordis, pietatem ac sapientiam: et malum,


2887. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 622 | Paragraph | SubSect | Section]

loca magnatum dici possunt. Sic dicit Deus Deut. 32. Redditum apud me, sigillatum in thesauris meis est illud: hoc est, singulariter a me secretoque constitutum. Thesauri (sicut supra dixi) dicuntur etiam omnium rerum utilium copia coacervata: ut vini, frumenti. 2 Paral. 11. Roboravit quoque munita et thesauros cibi: pro, horrea escarum, vel cellaria. Sic Ioel 1, Desolati sunt thesauri, destructa sunt horrea, quoniam aruit triticum. Nehem. 12, Universus Iehuda attulerunt decimas frumenti, vini, et olei in thesauros. Exodi. 1 Thesaurorum urbes, pro granariis frumenti. Sic


2888. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 622 | Paragraph | SubSect | Section]

testificando, quod serio ac fideliter monueritis Israelitas de poenitentia ac ratione adipiscendae salutis, ostendetis merito eos damnari, cum tam obviam oblatamque salutem arripere noluerint. Throni, dominationes, imperia et potestates per Christum conditae sunt Col. 1. id est, summi ac eximii quoque angeli, quibus per metaphoram aut anthropopathiam nomina humanarum dignitatum tribuuntur, ut aliquo modo a nobis intelligi et percipi possint. Heb. 4 monemur de implorando favore ac ope Dei, hisce verbis: Accedamus igitur cum fiducia ad thronum gratiae, ut accipiamus missericordiam, et


2889. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 623 | Paragraph | SubSect | Section]

timore aliarum rerum. de quo inquit Psal. 33, Ibi timuerunt timorem, ubi non erat timor: ubi timor, ultimo loco videtur ide significare, quod ubi non erat causa timendi. Timor igitur aliquando significat ipsas res timendas, ut in praecedenti exemplo audivimus. Proverb. 11, Ego quoque ridebo, cum venerit pavor vester, cunque venerit veluti vastitas timor vester. i. id quod pavetis ac trepidatis. Timor [?: a---- ] , dicitur active et passive: i. quem ipse in aliis [?: exci- ] , et qui excitatur in ipso ab alio quopiam, seu hoste,


2890. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 623 | Paragraph | SubSect | Section]

in Sacris literis. Christus monet, non esse thesaurizandas opes in terris, ubi aerugo et tinea corrumpat res, ac fures furentur: sed in caelo, ubi nihil tale sit metuendum: Matth. 6, Luc. 12: Quib. verbis docet, non caduca et fluxa, sed stabilia ac perpetua bona quaerenda esse. Sic Iacob. quoque insultat divitib. quod divitiae eorum, quib. adeo sollicite parcant, intereant, nihilque eis prosint, dicens: Flete divites, quia divitiae vestrae corruptae sunt, et vestimenta vestra a tineis exesa. TINNIRE ambas aures. Saepe cum Deus tristes aliquas calamitates minatur se


2891. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 624 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic dicit Isa. 53, Deum fecisse concurrere aut irruere in eum totius mundi peccata: ipsumque propterea percussum esse, ut nos illa eius percussura aut plaga sanaremur. Et Paulus ait: Eum qui non novit peccatum, fecit peccatum, ut nos fieremus iustitia Dei in ipso. In Sacris literis dicuntur alii quoque portare suas iniquitates, sed illi ita eas portant, non ut aboleant eas: sed potius pereant ac succumbant sub eis. At Christus ita portat, ut etiam tandem hoc triste onus de suo omniumque credentium tergo excussum, in profundum maris abiiciat. Isa. cap. 53 utitur duobus


2892. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 627 | Paragraph | SubSect | Section]

adiuncta tamen aliquando aliquid obscuritatis habet. Ascendere facere tributum: 2. Paralip. 8. Ascendere fecit eos Salomon ad tributum: id est, fecit eos tributarios. Sic 1 Reg. 9, In tributum servile fecit eos ascendere: id est, ac opere ac corpore cogerentur certis temporibus servire. Sic quoque 1. Regum quinto: Ascendere fecit Salomon tributum ex toto populo. id est, exegit. Servire tributo est fieri tributarium. Gen. 49, Inclinavit humerum suum ad portandum, et fuit tributo serviens: id est, tributarius. TRISTIS, pro moestus. Aliquando etiam id dicitur triste,


2893. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 628 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc est, ne nos nimis studiose opibus aut aliis huius vitae praesidiis oneremus potius, quam ornemus aut muniamus. Quod si etiam habeamus duas tunicas. id est, aliquam divitiarum copiam vel abundantiam, aliquam partem esse indigentibus donandam: Luc. 3. Denique Luc. 22 dicit, tunicam quoque vendendam esse, ut emas tibi gladium: id est, praeparare nos debere spiritualibus armis ad imminens nobis certamen ac persecutionem, sicut Christus ibi praedicit imminere gravissimum certamen, periculumque. TURBA, multitudo hominum est. et quia in magna multitudine plerunque


2894. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 628 | Paragraph | SubSect | Section]

igitur esse, significari exitium aliquorum potentum persequutorum. Quam coniecturam eventus comprobavit. Nam ante circumactum annum duo principes Brunsuicenses, et duo Magdeburgenses interfecti sunt: nempe Absalon et episcopus Fridericus, qui ei prodigio vix tres menses supervixit. In quo illud quoque etiam mirabilius est, quod iis ipsis diebus, quibus maximo cum apparatu in eam civitatem, ubi iam erat hostile praesidium, intrare volebat, nihil non mali metuentibus sibi ab eo civibus, exultantibusque Papistis, et aliis persequutoribus, cum quidem optime [?: ] subito, et


2895. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 629 | Paragraph | SubSect | Section]

Ierosolymitanorum impietatem. Turtur ponitur pro dilectis et afflictis, quia et elegans ac mundum innoxiumque animal est, et querulum quidpiam sonat. Psalm. 79, Ne tradas bestiae animam turturis tuae, vitam afflictorum tuorum ne obliviscare. Idem bis dicit. Sic cervus ac caprea et hinnulus quoque aliquando pro re eleganti ac dilecta ponuntur. TYMPANUM, pro signo laeticiae usurpatur Ier. 31. Adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris cum choro ladentium. id est, reb. laetis uteris instrumentis Musicis, quae te ornabunt: sicut etiam nunc utuntur puellae in Italia


2896. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 629 | Paragraph | SubSect | Section]

Isaiae 3, Vae impio malo. retributio enim manuum eius fiet ei. Sic Christus aliquoties pharisaeis, ob eorum impietatem et salsam doctrinamvae denunciat. Sic et Matth. 24, inquit, Vae praegnantibus et lactantibus. id est, tristissima calamitas illo tam luctuoso tempore accidet talib. Paulus quoque 1. Cor. 9. Vae mihi, si non evangelizavero. id est, tristissima calamitas mihi imminebit, gravissime puniar. Multo clarius habetur hic usus particulae Vae in Apocalyps, ubi capite 8. 9. 10 et 11, tria quaedam Vae describuntur, per quae ingentes calamitates indicantur. VAH,


2897. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 630 | Paragraph | SubSect | Section]

dicitur ad viarum complanationem, ubi tum eminentes tumores, colles et montes sunt molesti ob difficultatem ascensus, tum et valles ob descensus ac praecipitia: sed aequabile solum ac via omnium commodissima est profectioni. Proponuntur ergo verba similitudini illi convenientia. Sed accommodari quoque singulae voces ad spiritualem viam Meschiae non difficulter possunt. Nam colles et montes putantur securos tumidos ac inflatos iustitiarios significare, ad quos Christus non facile pervenire potest: quare deprimi eos ac conteri malleo legis oportet. Contra vero valles videntur significare


2898. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 631 | Paragraph | SubSect | Section]

dicit Dominus: Quid invenerunt patres vestri iniquitatis in me, ut se elongaverint a me, et ambulaverint post vanitatem, et vani facti sint? Isa. 41, Ecce vos estis ex nihilo, et opus quoque vestrum minus quam nihil est, abominatio elegit vos. Sic Deut. 32, Irasci fecerunt me in vanitatib. suis, et ad zelum me provocarunt in non Deo. et Paulus 1. Cor. 8, Scimus quod idolum nihil est. Act. 14, Annunciamus vobis, ut convertamini ab istis vanis ad Deum illum vivum, qui fecit


2899. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 632 | Paragraph | SubSect | Section]

intelligi recte potest. Isa. 50, Ecce propter iniquitatem venditi estis, et propter scelera abiecta est mater [?: vestra ] : quod et deditionem, de qua iam agitur, et neglectionem, de qua in prima significatione, denotat. Similia exempla reperiuntur Iud. 4 et 10. In spirituali quoque venditionis aut traditionis genere usurpatur. Sic de Achabo dicit Elias, quod vendiderit se ad [?: ] endum malum coram Domino. Et mox additur [?: ] fuisse alium qui semet perinde ad peccandum [?:-d-rit ] .


2900. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 636 | Paragraph | SubSect | Section]

fit, Ioannem voluisse eam vocem etiam in sua Graeca scriptione per Logon exprimere: sicut innumeros Hebraismos passim Apostoli suis scriptis inserverunt. Apparet sane, fuisse tunc usitatum vulgae, pro nomine Iehova voce Meimar uti: quod et [?: Ga-nus ] probat: sicut et postea, ac nunc quoque Iudaei pro eodem nomine utuntur vocabulo שם Schem, quod significat nomen. Voluit igitur Ioannes usitata vulga voce uti, ac ipso statim primo nomine dicere, Meschia esse Iehova, ut divinitatem eius asserat contra, haereti-cos, Cerinthum et alios, contra


2901. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 637 | Paragraph | SubSect | Section]

et mysticum quoddam verbum: et non esse communem, vulgarem, aut cuivis obvium intellectum eius loquutionis: eoque verum eius sensum quaerit, et per illud mirabile verbum secundam personam intelligit. Aptius quoque est, ut uni rei unique individuo unum aliquod nomen tribuatur, quam ut integer sermo aut oratio appelletur. Quare ego malim hodierna quoque die initio Ioannis Verbum retineri, et filium Dei logon Verbum potius quam sermonem appellari: quam vocem et Germanica versio per Vuort expressit.


2902. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 637 | Paragraph | SubSect | Section]

vulgarem, aut cuivis obvium intellectum eius loquutionis: eoque verum eius sensum quaerit, et per illud mirabile verbum secundam personam intelligit. Aptius quoque est, ut uni rei unique individuo unum aliquod nomen tribuatur, quam ut integer sermo aut oratio appelletur. Quare ego malim hodierna quoque die initio Ioannis Verbum retineri, et filium Dei logon Verbum potius quam sermonem appellari: quam vocem et Germanica versio per Vuort expressit. Quidam hoc tempore suaviter philosophati sunt, filium Dei ideo vocari Verbum, quia pater eum cogitatione gignat: quod commentum Irenaeus


2903. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 641 | Paragraph | SubSect | Section]

119. Viam veritatis elegi. id est, veram viam tum in prima tum in secunda tabula. Vir veritatum Proverb 20. Virum veritatum quis inveniet? Urbs veritatis, Zach. 8. pro, verax. Deus dicitur veritas esse, Ier. 10: quia amat et fovet veritatem, et quia etiam est verus ac vivens Deus: quod ei quoque ad discrimen inanium idolorum tribuitur, quae sunt mera vanitas et mendacium. Christus quoque profitetur se esse Veritatem, cum Ioann. 14 inquit: Ego sum via veritas et vita: nemo venit ad patrem nisi per me ubi se vocat veritatem, non tam quia est verus Deus ac filius Dei, quam quod ipse


2904. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 641 | Paragraph | SubSect | Section]

Proverb 20. Virum veritatum quis inveniet? Urbs veritatis, Zach. 8. pro, verax. Deus dicitur veritas esse, Ier. 10: quia amat et fovet veritatem, et quia etiam est verus ac vivens Deus: quod ei quoque ad discrimen inanium idolorum tribuitur, quae sunt mera vanitas et mendacium. Christus quoque profitetur se esse Veritatem, cum Ioann. 14 inquit: Ego sum via veritas et vita: nemo venit ad patrem nisi per me ubi se vocat veritatem, non tam quia est verus Deus ac filius Dei, quam quod ipse praemonstrat veram doctrinam, aut rationem agnoscendi patris, et dat tales vires ac facultates


2905. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 642 | Paragraph | SubSect | Section]

gloria-- ] Dei, me arguentis et accusantis veracitas abundantias enituit, aut illustrata est. Sic Rom. 15, Iesus Christus fuit minister circumcisionis propter veritatem Dei: sicut ipse textus exponit, ut veritas promissionem de mittendo illis redemptore Meschia constaret. Veritas igitur, ibi quoque est veracitas. In Galatis aliquoties veritas Evangelii pro puritate ponitur. Gal. 2, [?: Quib-- ] ad horam quidem cessimus, ut veritas Evangelii permaneret apud nos. Non recte incedebat ad veritatem Evangelii: Galat. 2. et porro 3. Quis fascinavit vos, ut non obediretis


2906. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 644 | Paragraph | SubSect | Section]

legis Dicitur vero Vetustas literae, quia tantum vetus homo versatur in ea, non novus: quia etiam est et consistit in illa veteri externaque scriptione tabularum lapidearum, aut chartaceorum librorum: non in scriptione cordis, qua Deus in novo Testamento pollicetur, Ierem. 31. Sed de hac quoque phrasi in voce Spiritus agitur prolixius. VEXILLUM, signum militare est: tametsi et in pace non raro proponantur vexilla. Exodi 17 Moyses fabricat altare in memoriam, quôd Deus praeceperit a sequentibus Israelitis Amalek deleri. Id altare vocat Dominus Vexillum meum: id


2907. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 647 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic pharisaei dicunt se velle videre signum a Christo. Et paterfamilias intravit, ut videret convivas: Matth. 22. Psal. 46. Venite et videte opera Dei. Secundo, per metaphoram transfertur in omnibus linguis, ad internum seu intellectus oculum: cuius cum sint variae actiones, hoc quoque verbum valde varie accipitur. Sic Christus Matth. 9 dicitur aliquorum fidem et aliquorum cogitationes vidisse: Et Herodes vidit se a magis delusum esse. Rom. 7: Video aliam legem in membris meis. Huius significationis plurima exempla passim extant. Tertio, significat cogitare, aut


2908. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 653 | Paragraph | SubSect | Section]

maternam custodiam cerebro impendit, ne laedatur, ideo piae matris nomen adeptus est: ita panniculus matricis, quia illi alteri et materia et officio est similis, etiam Hebraeis isto nomine רחם pia mater dicitur. Iudico autem, ipsum verbum, ac caetera quoque nomina ab isto nomine רחם esse derivata. Gen. 20, Concludendo conclusit Iehova omnem matricem domus Abimelech. Exod. 34, Omnis apertio matricis mea est. Iob 3. Quare non a matrice mortuus sum? Hierem. 5. A matrice sanctificavi te. Oseae 10. Da


2909. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 656 | Paragraph | SubSect | Section]

agere, [?: ] ducere, seu viventis munia obire. Sic dicimur [?: V- ] Deo, aut Christo: Romanorum sexto et decimoquinto. et iustitiae: 1 Petri 2. id est, omnes nostras actiones et operationes vitae ad gloriam Dei dirigere, eique [?: ] lis servire. Sic quoque dicimur secundum carnem [?: ] vere. id est, omnes nostras actiones ad libitum orignallis malitiae instituere ac peragere. Contrarium est, spiritu vivere, Galatis 5: Iuste et pie vivere: ad Titum. 1 In viventibus vitam alicuius esse, Ezech. 7. Quoniam qui [?:


2910. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 656 | Paragraph | SubSect | Section]

intelligit enim veram religionem, et meritum iustitiamque suam, quae vere vivificat. Viva ergo aqua ibi idem est, quod quae vivificat. Eidem prorsus ratione ac significatione dicuntur Zach. 14 a quae vivae exiturae de Hierusalem tempore Meschiae, nempe vera religio ac salus. Sermo quoque Dei dicitur vivus et efficax, Heb. 1. potens ac vivificans. Hoc modo etiam vocat se Christus Panem vivum, Ioan. 6. Caeterum cap. 7, Qui credit in me, flumina aquae vivae fluetiam de ventre eius: ipsemet Evangelista exponit de spiritu sancto, quem erant accepturi


2911. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 658 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut umbra praetereunt. Esdrae 4, Fugite umbram seculi: id est, res fugaces ac inanes huius mundi ac vitae. Isaiae 16, Pone velati noctem umbram tuam in meridie. id est, vos Moabitae praestate meis afflictissimis Iudaeis in meridiano aestu persequutionum, summum ac benignissimum favorem. Typi quoque Veteris testamenti vocantur um brae futurorum, ac Novi testamenti bonorum:quia perinde illa adumbrant, ac utcunque delineant, sicut umbrae sua corpora. Colossens. 2, Quae sunt umbrae rerum futurarum, at corpus est Christi: ubi opponuntur illi [?: ] pi aut picturae,


2912. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 663 | Paragraph | SubSect | Section]

filii Dei: et qui audierint, vivent. Ibidem: Qui in monumentis sunt, audient vocem eius, et resurgent, [?: ] ubi, etsi primum de doctrina et eius efficacia dicitur, tamen postea de omnipotentia Dei necessario [?: in-gi ] debet, qua mortui resuscitabuntur. Sic in Psalmis quoque saepe accipi videtur de praepotenti efficacia Dei. Psalmo quadragesimo sexto: Tumultuantur gentes moventur regna. Dedit vocem suam, dissoluta est terra. Ioel. secundo: Dominus dat vocem suam ante exercitum suum. Crebro significat ista loquutio [?: toni- ] et fulmina Dei, et


2913. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 664 | Paragraph | SubSect | Section]

Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius. Amos octavo: Si fugiat homo a facie leonis, et occurrat ei ursus. In Thren. [?: V- ] insidiosus factus est mihi in via. Sperabant Iudaei iam extra teli iactum se constituendos regnantibus Persequi se in patriam remitterent: sed illos quoque [?: infest-- ] senserunt. Etenim, ut est iuxta Germanicum proverbium, Iunge herren, iunge beeren: alte herren, alte beeren: ita Cyrus principio quidem valde prudenter et humaniter Iudaeos tractabat, similis ursis, qui iuvenes tractabiliores sunt. URTICAE multum in


2914. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 664 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Isaiae sexagesimoquarto: Ne irascaris nobis Iehova usque valde. Latinis auribus istae loquutiones id sonant, quasi tantum summum gradum irae aut desertionis Dei, aut privationis verbi deprecetur, inferiores autem non difficulter admittat: cum [?: ] deprecetur omnem, vel minimam quoque, desertionem. Significat igitur Non usque valde, idem quod prorsus non,, seu valde non. Posses hunc Hebraismum et hac sequenti Regula exponere tametsi magis praecedens ratio placeat: Usque valde, auget affirmationem aut [?: negat--- ] : Admeod, sicut omnino, prorsus, penitus:


2915. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 667 | Paragraph | SubSect | Section]

cum ex consortio aliorum, tum ex defectu rei quae desideratur. At non simplex eius ratio. est enim quidam zelus bonus, quidam vero malus. De bono loquutus est Paulus, cum diceret: Aemulor vos Dei aemulatione: despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Item meliora. Ipse quoque Deus perfectissimo zelo erga nos afficitur, ut Scriptura saepius docet, quamvis ei affectus proprie tribui non possunt. De zelo autem pravo ad Galatas ita Paulus inquit: Pseudo apostolos zelo eos prosequi, ut in eorum carne gloriarentur, utque illos abducerent a Christo in servitutem legis.


2916. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 668 | Paragraph | SubSect | Section]

famelici, sperantes se eo pane, aut etiam potu (si hor+. deo sit admixta, indeque cervisia confiat) famem, aut etiam sitim sedaturos, longissime falluntur, ac tum intellectum, tum et corpus laedunt suum. Sic etiam accidit sectatoribus falsae doctrinae. Nec etiam illud caret mysterio, quod bonum quoque semen soleat vitio soli degenerare in lolium. sic enim et pii fiunt impii, et multis vera doctrina est odor mortis. CLAVIS SCRIPTURAE S. PARTIS PRIMAE FINIS.


2917. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 675 | Paragraph | Sub2Sect | Section]

volubiles vel instabiles effice in malitia sua. Spongia cava, infidelitas Iudaeorum. In Evang. Illi autem spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Scala, fructorum profectus. In Gen. Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes super eam Scopae, cura superstitionis per vanam gloriam. In Evang. Et veniens, inveniens vacantem, scopis mundatam et ornatam. Margarita, doctrina Evangelica: vel spes regni caelorum. In Evang. Inventa autem una preciosa margarita, abiit et vendidit omnia quae


2918. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 676 | Paragraph | Sub2Sect | Section]

Bravium, consummatorum praemium meritorum. In Apost. Ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei. Corona, aeternae gloriae pro iustitia merces. In Apost. De reliquo reposita est mihi corona iustitiae. quoniam spiritalium profectuum consummatio provehit ad coronam. Recte horum quoque spiritalem nominum interpretationem corona consummat. Quae tamen nomina universa complecti arduum duximus: sicut etiam illud, ut depromerentur cuncta quae se in utramque partem gemina significatione diffundunt. De numeris.


2919. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 676 | Paragraph | Sub2Sect | Section]

Quae tamen nomina universa complecti arduum duximus: sicut etiam illud, ut depromerentur cuncta quae se in utramque partem gemina significatione diffundunt. De numeris. X. Sane his nominibus absolutis, numeros quoque breviter digeramus, quos mystica exemplorum ratio inter sacratos celebriores fecit. I. Hic numerus ad unitatem Deitatis refertur. In Pentateucho: Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est. II. Ad duo testamenta. In Regnorum: Et fecit in Dabir duo Cherubin, decem cubitorum magnitudine.


2920. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 678 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

conchae, vel canthari aquarii. Sed et Cantharus Graecum nomen est. Latomi, in Regnorum, lapidum caesores: et hoc Graecum est. Creagrae, in Paralip. fuscinae, ad carnes de caldariis proferendas: Graecum est. Sambura, in Musicis genus symphoniarum. Nablum, quod Graece appellatur Psalterium, quoque a psallendo dictum est. Ad similitudinem est citharae barbaricae, in modum deltae literae, Δ. Tympanum. quod extenta pelle vel cor o efficitur. Cinari, ut quidam putant, acetabula, quae [?:-c- ] in modulos concitantur. Thyna, ligna. de his


2921. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 679 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Ariopagus, curiae apud Athenienses nomen est, quae a Marte nomen accepit. De Fluminibus, vel aquis. VI. Geon, fluvius est Aethiophiae, de Paradiso emergens, quem Nilum usitato nomine appellant. Phison, fluvius Indiae, idem quoque a Paradiso fluens: hunc alii Gangen vocant. Siloe, fons est in Hierusalem, de radice montis Syon bulliens: qui non semper, sed in certis horis diebusque emanat, per antra saxaque decurrens. Iordanis ideo dictus est, quod duo fontes in unum confluant, quorum alter dicitur Ior, alter Dan


2922. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 715 | Paragraph | Section]

Et fecerunt sibi perizomata ex foliis ficuum 307. 25 Multiplicabo conceptus tuos 151. 52 Desiderium tuum ad virum tuum, et ipse dominabitur tibi 212. 36 Et ipsum conculcabit, etc. 471. 69 et 472. 1 etc. Fecit quoque Deus ipsi Adam et Heva tunicas pelliceas, etc. 748. 43 4. Et vocavit nomen eius Habel 1236. 31 Et respexit Dominus ad Abel, et oblationem eius 1039. 16 Peccatum tuum pro foribus cubabit 342. 48. 49 Ecce a facie tua


2923. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 726 | Paragraph | Section]

etc. 737. 49. 50 etc. Messis quidem multa, operarii vero pauci 648. 21 etc. 10 Primus Petrus et Andreas frater eius, etc. [?: 95- ] 66. 67 etc. Amen dico vobis, quod capilli quoque capitis vestri numerati sunt 100. 40 Si quis me fuerit confessus coram hominib. etc. [?: 1-6 ] . 69. 70 Qui me negaverit coram hominib, etc. 716. [?: ] . [?: ] Quod in aurem auditis,


2924. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 735 | Paragraph | Section]

vocetur 39. 13 etc. angularis lapis quare Christus dicatur 520. 65 anima hominis 389. 13 anima hominis rationalis, et lingua, quare vocetur gloria 364. 17 animam esse quiddam separatum a corpore, in veteri quoque Testamento docetur contra Zadducaeos 40. 4 animae immortalitatis quaestus, cur cum resurrectione corporis coniungatur 1043. 12 etc. ἀνομία 457. 59


2925. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 736 | Paragraph | Section]

quomodo dicatur 69. 1 Baptismus lavacrum regenerationis, mundans ecclesiam et animam 527. 47. 48 baptismi partes 66. 51 baptismi Iohannis et Apostolorum discrimen 68. 50 in Baptismo qualis stipulatio ac confirmatio tum Dei tum nostrae quoque conscientiae ib. 69 Bartholomaeus de Luciis 746. 64 Basilius 869. 19 de Battologia 70. 1 Battus quis fuerit ib. 5 Bedae dictum petra 892. 32 Beelzebub nomen cur Satanae attributum 65.


2926. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 737 | Paragraph | Section]

261. 2. 3 etc. contractuum qualis olim fuerit ratio 527. 66 etc. conversatio nostra quomodo sit in caelo 136. 58 κόπος 512. 20 cordi humano Hebraei quid tribuant: praeterea quoque Graeci, praesertim Poetae, necnon Philosophi 176. 23 etc. Corinthiorum prostibulum 687. 59. 60 Corinthum adire non omnibus contingit, Proverbium ib. 65 corporis sui crucifixionem quare Christus in coena fractionem vocet 347. 54


2927. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 737 | Paragraph | Section]

apud veteres 991. 46 ad Cultum externum cur homines carnales tantum ruant 24. 24 cultuum varia genera ib. 7 cultus Dei hodie ad nullum certum locum alligatus ib. 22 etc. cultum externum pii praestantes, Deo in spiritu quoque serviunt ib. 30 etc. Cyclops apud Euripidem 1063. 57 et alibi.
D Dabar Hebraeum nomen 586. 64 et reliquis. David, exemplum fidei et cordis credentis, solumque Deum respicientis, et ex eo pendentis


2928. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 741 | Paragraph | Section]

iuramenti formula Iudaeis usitata 20. 20 iuramenti forma priscis usitata 303 51 etc. iuris sive liciti sex gradus 573. 30 Iustitia 487. 50 iustitiae etymon 488. 21 iustitiae vocabulum nonnunquam infusam quoque iustitiam aut renovationem internam, quae veteri homini opponitur, significare 498. 21 iustitiae plures in Sacris literis inter se collatae 498. 36 iustitia philosophica 487. 55 etc. iustitia Theologica 488. 10 iustitia


2929. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 742 | Paragraph | Section]

et Evangelium necessario discernenda 541. 21 lex et Evangelium quomodo fuerint in gloria 366. 19 lex quomodo dicatur litera occidens 765. 15 legis doctrina, quare litera occidens fuerit a Paulo appellata 765. 15. 16 lex ubi nulla est, ibi quoque nullum est peccatum 545. 46. 47 lex administratio mortis 637. 30 etc. lex quare imbecilla ad salutem 542 66. 67 etc. legis opera quae Paulus vocet 543 47 etc. lex per vinum adumbrata 780. 46


2930. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 745 | Paragraph | Section]

appellatus 992. 2
R Radere vel caput, vel barbam, vel etiam pilos totius corporis, Israelitae ob quas causas consueverint 1008. 38 rationale summi sacerdotis, in populo Israelitico, vestimentum 1011 70 rationalis pars quoque corrupta, contra quosdam philosophotheologos 106. 53 et 153. 51 Raza 81. 31 recedere a Deo qui dicantur 1013 13. 14 rechem Hebraea vox 1282. 34 etc. recordari alicuius, vel aliquorum Deus quomodo dicatur 1014 3


2931. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 745 | Paragraph | Section]

exaudiendo, idque tripliciter 1040. 58 59 resurrectio mortuorum cur ita dicatur 1041. 39 resurrectio mortuorum quare futura ibid. 43 resurrectio ex mortuis quare, tanquam eximium beneficium Christi erga pios praedicetur, cum idipsum impiis quoque sit eventurum 1042. 68 etc. reti cur CHRISTUS ecclesium et ministerium praedicationis comparet 1044. 6. 7 revelatio cur apocalypsis et omnis reliqua prophetia vocetur 1046 43 rex quare filius Dei nominetur 1021. 60 et.


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.