Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quoque

Your search found 5998 occurrences

More search results (batches of 100)
First 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3454-3468:


3454. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

substinuite, Hermetis libellum de Pietate et philosophia Poimandrum, alio piissimos. Vel Platonis Philebum, Sophisten, Timaeum, Parmenidem, Phaedonem, alios, qui contrarium impiis illis sonant. Plotini libri, uno aut alieno excepto, maxima sunt erga Deum pietate plenissimi. Procli quoque Theologica elementa et Damascii libri de Principiis, eandem continent pietatem. Hi Platonici, quia pauculis mutatis christiani possunt fieri, sunt a D. Augustino, nobilissimi philosophorum omnium, sepissime appellati. Hos adamarunt, in multis sunt secuti, Theologi christiani veteres fere


3455. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

disterminat. Ioannes vero Picus, hos utrosque confundit, dum ad Ficinum scribens, gloriatur se Chaldaicos quosdam libros invenisse his verbis: Chaldaici hi libri sunt, si libri sunt, et non Thesauri. Audi inscriptiones Patris Ezre, Zoroastris, et Melchiar Magorum, oracula. In quibus et illa quoque apud Graecos, mendosa, et mutila circumferuntur, leguntur integra, et absoluta. Tum est in illa, Chaldaeorum sapientum, brevis quidem, et salebrosa, se plena mysteriis interpretatio. Est itidem et libellus, de dogmatis Chaldaicae Theologiae. Tum Persarum, Graecorum, et


3456. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Pici verbis, commiscentur sine discrimine, Chaldaei, Magi, Persae, et Zoroaster. Sed Chaldaeum eum fuisse, ut credam multis adducor argumentis. Tum quod Chaldaeorum lingua eius oracula haec scripta fuerint, ut hic Picus testatur, tum quod Chaldaica, etiam fuerit interpraetatio tum quoque quoniam Proclus, et Psellus Chaldaica ea appellat. Et praeterea, et hanc ipsum oraculorum horum, Theologiam Chaldaicam, et Assyriam Theologiam vocant. Tum etiam quod in Assyria, narratur mortuus. Assyriorum autem regum sedes Babylon fuit, et Chaldaeorum quoque


3457. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

tum quoque quoniam Proclus, et Psellus Chaldaica ea appellat. Et praeterea, et hanc ipsum oraculorum horum, Theologiam Chaldaicam, et Assyriam Theologiam vocant. Tum etiam quod in Assyria, narratur mortuus. Assyriorum autem regum sedes Babylon fuit, et Chaldaeorum quoque gentis caput. Eamque urbem Assyriae parti uni, nomen Babyloniae dedisse, Strabo, ac Plinius tradunt. Et Chaldaicum etiam nomen ipsius Zoroastris esse videtur: quando prorsus simili nomine Suidas Zoromasdem, Zoroastro subnectat. Et Dinon, et Hermodorus apud Laertium scribant, ex


3458. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

V. Scripsit etiam "De agricultura" de quibus Plinius aliquid citat. Scripsit etiam "Oracula", ut ex Pico apparuit, et alia multa, quae Hermippus collegit ad vicies centum millia versuum: et indicibus positis uti Plinius refert, eius volumina explanavit. Cuius Hermippi Laertius librum quoque "De magis" adducit, et ab Arnobio testis est productus. Puto autem Hermippum hunc illum Smyrneum, qui dictus est Callimachius. Cuius libros, similis fere argumenti, "De septem sapientibus, "De legumlatoribus", "De Hipponacte", "De Gorgia", "De Aristotele", Atheneus non raro citat. Cum autem


3459. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

dum Logia adducit, et exponit citatque eius librum VII: "De zonis". Zonae autem quid fuerint in Chaldaica theologia postea fiet palam. Adducuntur etiam a Porphyrio, Symbulus, et Pallas quidam, qui Magorum res Graece conscripserunt. Chaldaeorum libri aliquod philosophici videntur in Arabicam quoque linguam fuisse versi. Scribit enim Avenrois quodam loco apud Chaldaeos philosophiam, ita perfectam quondam fuisse, sicuti fuit, ut ipse loquitur, tempore Aristotelis. Fuerint libri Zoroastri, postea quam a Iuliano, aut quovis alio, Graeci facti sunt, in tanta veneratione, ut


3460. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Est autem hoc Deorum cultus. Porphyrius autem in hunc modum: Para gemhen… Apud Persas vero, qui circa divina sunt sapientes, eorumque cultores, Magi appellantur. Hoc enim significat eius regionis propria dialecto Magus. Ioannes quoque Picus ait, nomen hoc Magus, idem esse apud Persas, quod apud Latinos sapiens, et apud Graecos philosophus. Et Pico anteriores Philo, et Hermias Magos in hunc describunt modum. Prior ille. "Veram quidem illam Magiam, hoc est contemplativam scientiam per quam clarius naturae opera


3461. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

studiosi ut regnare nemo possit nisi sit inter Magos iudicatus. Hic vero ita. Magi sunt, qui de singulis philosophantur. Consuetudo autem communis magos pro maleficis accipit; qui aliter habentur apud gentem suam. Eo quod sint philosophi Chaldaeorum, et ad artis huius scientiam, reges quoque et principes eiusdem gentis omnia faciunt, unde et ipsi primum, in nativitate Domini salvatoris, primi ortum intellexerunt, et venientes in Betlem adoraverunt. Itaque Magus, vera sui nominis interpretatione, non alius sibi vult, quam Dei cognitorem et cultorem. Cui


3462. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

et principes eiusdem gentis omnia faciunt, unde et ipsi primum, in nativitate Domini salvatoris, primi ortum intellexerunt, et venientes in Betlem adoraverunt. Itaque Magus, vera sui nominis interpretatione, non alius sibi vult, quam Dei cognitorem et cultorem. Cui nomini, rem quoque apud magos respondisse author est Arnobius, vir pius et Catholicus, de eo Hosthane scribens, cui maxime infensus videtur fuisse Plinius. Inquit enim esse Eorum magorum, et eloquio, et negotio primus Hosthanes, et verum Deum merita maiestate prosequitur, et angelos ministros,


3463. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

maxime Deum sunt venerati: maxime ad Deum preces et sacrificia porrexerunt. Propriamque eorum virtutem Dei virtutem esse, idest a Deo in se profectam fassi sunt. De qua ad Deum prece, tam magna ea sunt, quae Proclus Chaldaeorum dogmatibus subnectit, ut maiora, et excellentiora, vix crediderim a quoque Christiano, scripta reperiri posse. Est in his Zoroastri oraculis Dei Patris, et Filii, et Spiritus non solum aperta cognitio, sed magnificae etiam laudes (crediderim hoc dogma de Trinitate personarum eum habuisse ab Abramo vel ab aliis Deo Charis. Quoniam suo lumine naturali non posse nos


3464. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Factorem rerum omnium, mundi creatorem eum celebrant. Angelos agnoscunt. Paradisum praedicant. Animarum immortalitatem docent expresse. De Veritate, de Fide, de Spe, de Amore, seu Charitate, brevia, sed eximia habent dogmata. Quibus veluti gradibus, ad Deum reduces fieri possumus. Multa quoque de Magorum abstinentia, castitate, ac veluti poenitentia, referuntur, non absimilia ab iis, quae in heremis sancti patres christiani narrantur egisse. Ut non immerito Apollinis oraculum quamuis plerumque mendax, in hoc vere pronuntiasse videatur. Id quod Porphyrius, referente


3465. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

apud Thessalas mulieres fuisse scribunt. Finxit etiam medicinas quasdam ad morbos varii generis depellandos se novisse. Ita evenit, eos qui, cum mali essent, sub bono nomine sibi voluerunt credi, non goitas, quod nomen est a dolore, se Magos quod est a pia sapientia se appellari maluisse. Fatear quoque multos, qui vere Goites essent, uti Magi viderentur, ex bona Magia desumpsisse aliqua, ut eo praetextu credulum vulgus ad se, quaestus gratia traherent. Huiusmodi fere sunt aliqua apud Eusebium, atque Gregoram, quae ipsi ex Hecates oraculo se desumpsisse affirmant. Quae daemonum sunt quaedam


3466. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

vero secundum naturam. Fontem vero Angelorum, et Daemonum, et animarum et naturarum, Hecatem esse dicunt. Deducunt vero multoties animam in mundum, ob causas multas. Vel ob alarum defluxum, vel ob voluntatem paternam, ad exornandam terrenam sortem. Existimant etiam mundum esse aeternum. Dicunt quoque Aden multipliciter et nunc Deum ipsum nominant Principem terrenae sortis. Nunc autem locum sublunarem. Modo etiam, medietatem aetherei mundi, et materialis. Modo quoque irrationalem animam et ponunt in ea rationalem, non essentialiter, sed respectu quodam quando Sympathiam secum habuerit.


3467. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Vel ob alarum defluxum, vel ob voluntatem paternam, ad exornandam terrenam sortem. Existimant etiam mundum esse aeternum. Dicunt quoque Aden multipliciter et nunc Deum ipsum nominant Principem terrenae sortis. Nunc autem locum sublunarem. Modo etiam, medietatem aetherei mundi, et materialis. Modo quoque irrationalem animam et ponunt in ea rationalem, non essentialiter, sed respectu quodam quando Sympathiam secum habuerit. Ideas existimant, nunc quidem paternae mentis conceptiones nunc autem universales rationes, mentis, animae, naturae quas dat quidem Mens ipsi animae. Anima vero naturae


3468. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

post eam, Synocheus, Empyreus, Aetherius, et Materialis. Post vero Synocheas, Teletarchae. Post hos vero, Fontani patres, qui vocantur etiam mundi ductores. Quorum primus is qui semel trans dicitur. Post quem Hecate, dein is qui bis trans. Post quem, tres Amilicti,et ultimus, hypezocos. Venerantur quoque fontanam Triadem, fidei, et veritatis, et amoris. Dicunt etiam Archicum solem, a solari fonte, et Archangelicum, et fontem sensus, et fontanum iudicium, et fulmineum fontem, et fontem dioptrarum et characterum fontem, insidentem ignotis synthemasi et fontanas summitates Apollinis, Osiridis,


Bibliographia locorum inventorum

Petrić, Frane (1529-1597) [1591], Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, versio electronica (, Ferrara), Verborum 7671, Ed. Erna Banić-Pajnić [genre: prosa oratio - tractatus; prosa oratio - versio] [word count] [petricfzoroaster].


More search results (batches of 100)
First 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.