Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quoque

Your search found 5998 occurrences

More search results (batches of 100)
First 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3853-3932:


3853. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Te placidum nostris conatibus esse, virorum
Summe, peto: tu plectra move, tu pollice fila
Tende, tuum atque tuae nomen sortita maritae. 4.
Vos quoque, Pierides, si qua estis vatibus aequa
Numina, Pierides, Scythico si libera rupto
Versatis iam colla iugo, iam reddita vestro
Est prior Adriadûm si sanguine gloria rivo,
Carminibus faciles, quâ liberiore


3854. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ista fuit, Stygius sic illam expressit Alastor.
Hoc etenim postquam eductum fixisset in horto
Mira faece hominem cunctosque dedisset ad esum
Arboreos fetus, vetitâ solum arboris huius
Usurâ Numen, poenam quoque dixit edaci
Mancipio: quae si peteret propriaeque litaret
Poma gulae, praesente necis temerarius ictu
Concideret furor et sobolem tangente paterni
Peccati macula, parilique ex semine poena.


3855. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sunt decora? Humanae faeci famulabitur iste
Spirituum splendor, terraque lutoque coactae
Mortali massae, tenebris tam nobile lumen,
Immeritum aeterni cultus praestabit honorem?
Feminea ipsi homini quoque formidata feremus
Imperia? Et mulier, luteo subiecta marito,
Praeferri aethereis etiam virtutibus audet?
Quod soboli assumpsurae hominem se prona voluntas
Subiciat, non est homini accessura, sed uni


3856. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Muneribus naturam auxit suprema Creantis
Maiestas? Fuimus purum nihil: ille potenti
Productos virtute, ista regione micantis
Empyrei fixit naturaeque ordine primos
Constituit. Sed adhuc alius quoque suppetit ordo
Et maior naturae opibus, quo tendere votis
Nos decet atque animo non detrectante Tonantis
Imperia, alterius lucis meliora mereri
Auspicia immotumque oculis comprendere lumen.


3857. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

caelestes animae, vos aurea caeli
Progenies, vos et rutilum superantia solem
Lumina, quid facimus? Purum nihil: inde profectus
Est nostrae virtutis apex: quod Prima Voluntas
Iusserit, id sumus. Aetherei quoque culminis ignes
Novistis fas esse Deo carbonibus atris
Mutare et terram rutilis aequare pyropis.
Numinis est mater, satis est: gradus iste caducum
Naturae superat culmen; quin ipsa levabit


3858. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Religio, solium, thronus immotusque manebit
Vivetque in populis Mariani nominis ardor. 29.
Hinc ego Virgineas, metro licet impare palmas
Invito quoque Dite canam: nihil horret Averni
Imbelles cuneos, resonat quae Musa Mariam.
Hanc Deus aeternâ complexus amoris abysso
Unigenae prolis fieri voluisse parentem
Et vatum ostendit monitis rerumque


3859. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Invictus madidâ Gedeon hanc pelle figurat,
Quae sola aethereae compluta humore pruinae
Emisit liquidum laeso nil vellere rorem.
Talis erat Virgo, quae flaminis una beati
Rore potens, ideo grandem quoque postea facta
In pluviam, tacito Iessea in gramina lapsu,
Laetitiae fontem salvo candore profudit. 30.
Hanc Carmeleae surgentis ab aequore


3860. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

omnes nocturnâ ut Delius aethrâ,
Aut veluti modico maior Thetis integra rivo.
Providus et sponsum quamvis ingentibus aether
Iosippum ornasset donis, potiora fuere
Quae data sunt Sponsae: licet hunc quoque foederis ergo
Virginei, Charitum forsan tanto igne rigari
Censuerit Numen, quantum nec farier ausim.
Ostenditque viri meritum Deus, impote prorsus
Humoris cum fuste, procis procul omnibus, illum


3861. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Arani
Ex Thara genitore dedit, de patre sororem,
Isaco matrem; quem iam languente senecta,
Ne deesset promissa suae prosapia Stirpis,
Sara viro fuerat ridens enixa puellum.
Hic thalami quoque tarda sui consorte Rebecca
Germina suspirans, uterum expectare maritae
Debuit agnatae lentosque a coniuge fetus,
Bisgeminos donec populos partu edidit uno
Bisgemina cum prole utero luctante Rebecca.


3862. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

sterilis fax ista fuit: quae emergit ab undis
Est fecunda Venus. Nudam mox purpura texit,
Forte sub hac maculas non apparere iugales
Credentem, probro hanc sed non satis esse tegendo
Certa; viri innocuâ texit quoque dedecus umbrâ
Hinc vivo coniux fuerat quae moecha marito,
Occiso regina fuit. Regalis ab undis
Sic etiam petitur murex: Solymaeus eosdem
Fons generat, Tyrio repunt qui litore vermes.


3863. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Disceret Ismerie, peteretque: “Affaris amanter
Quem sic, Anna soror, nullum qui verba loquentis
Excipiat video.” Siluit tunc Anna, rubore
Fassa animi inter nos depictae Virginis ignes.
Quae tamen auditae quoque respondere sorori
Morigera, “Ismerie soror”, inquit, “imago puellae
Quam mea duxit acus, blandas a pectore voces
Elicit. En istam: manibus gestare tenellum
Cui puerum feci, Messiae fingo


3864. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Annae
Cresceret: et scirent, quod non sit prodiga tantae
Virtutis mater, primo contenta rogatu.
Augetur dilatus amor crescensque petitae
Non timuit nymphae virtus ne perdat amorem.
Id quoque subsidium tribuit dilata procantum
Ambitio, quod protracti mora temporis, aequo
Iudicio prosit, quo plenius ille probetur
Ingenii morumque sapor, quo grata puellam
Cognatosque trahat thalami ad suffragia


3865. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

11.
Haec Annae suscepta utero, tot debita votis
Filia, naturae solitas infringere leges
Digna fuit: prolem hanc sterilis quam taeda parentum
Progenuit, divina suum quoque Gratia dixit
Prodigium: venterque Annae speciosa reperta est,
Hoc opus excelsum fabricantis Numinis aula.
Huic vitam infudit posito mox semine, magnae
Aptavitque animae corpus tantumque decorem


3866. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


At servata minus positae mitissima legis
Imperia, aeternae sanxit multiplice poenae
Ulcisci aerumna, soli ut neque tale noceret
Flagitium authori, cuius Caput ille fuisset.
Edita progenies paribus quoque subdita damnis
Esset: et illicita quae profluxisset ab esca,
Cunctorum aeterno premeretur culpa dolore.
Sed deliquit Adam, cunctosque involvit eodem
Naufragio, poenaque simul. Stetit una paterni


3867. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sabbaticus solito torrens ruit integer amne,
Altus ut ante vado; similique obstantia lympha
Saxa rotante fremit, ripas aequore superbus.
Illa eadem vero, fuerat quae Virginis ortae,
Prodigii quoque prima fuit lux: septima semper
Inde dies vacui retulit miracula rivi:
Hoc etenim fluvii cursu natura retento
Virginei voluit memorem natalis Idumen.
Integroque stetit ferme sua sabbata servans


3868. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


At meliore dein voluit sua sabbata Virgo
Religione coli. Siquidem crescente per orbem
Et populos, quos nec Latiae novere secures,
Vivificae fulgore Crucis toti utilis orbi
Sabbaticus quoque crevit honos huiusque diei
Propitios soles pietas communis adorat
Atque Palaestini presso pro humore fluenti,
Virgineo scelerum fluxus premit orbis amori.


3869. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Attrahet Adamus: toto radiabit in orbe
Lux tua, caelestes vincet tua gratia stellas.
Messiae praeclara parens, te matre resurget
Iudaeae prostratus honor, manabit in omnes
Admiranda tui ventris quoque gloria gentes.” 26.
Dixerat haec; materna suae iamque oscula proli
Concessura parens, revocasse paventia fertur
Ora: moram cupidis fecit


3870. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

graves certo reditura catenas
Mitigat et veniens post illa pericula splendor-
Non aliter fuit illa patrum, quos Numinis aequa
Vis tenuit, captiva cohors, his carceris umbris,
Quos Adami terror, multos quoque propria vitae
Improbitas, quamvis lacrymis expuncta ligarat.
Sanguinis eiusdem, culpae potentior omni
Hos fratris spe fovit amor quem robore fortem
Emissura domus fuerat Iessea Leonem.


3871. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

se livor agat non grati in damna ministri.
Hic ferus umbrarum tali fremit ore Tyrannus:
“Illa ergo nata est mulier, cui subditus orbis
Dicitur observantque suos caelestia nutus
Pectora, quae nostros voluit quoque subdere fasces?
Nam memini cum starem altus sortitus Olympum
Lucifer, illa suis iurata ea lumina sceptris
Necdum nata habuit. Sed me illa meosque sodales,
Indociles servile regi, sua iura sequentes


3872. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

et aethereos incessere fluctibus orbes
Et damnata graves replerent litora spummae,
Nigrae omnes. Neque enim puros habet ista liquores
Thetys, Avernali velut pice turbidus humor.
Gurgite turbato, fuerat quoque nubibus atris
Par facies fetorque halans non aequoris ipsa
Tempestate minor, sed quem tolerare volucres
Non possent animae; Stygiam sufferre mephitim
Sueta phalanx taetrum laeta admittebat odorem.


3873. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Si fuerit pupilla, Dei promissa videbo.
Mors non fera prius, non me prius opprimet horror
Funeris, Isacio videam quam sanguine cretum
Lumen, Ephrataeus quo primum arsurus horizon,
Adversa Hebraeis tanget quoque totius orbis
Climata caelesti, non circumcisa, sereno.
Quas tibi summe hominum Sator et tutella pusillus
Debitor exolvam grates, quae munera tanto
Congrua fautori referam, promissa quod orbis


3874. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

non lenta iugalibus infert
Prolis delicium: crescentem sedula natam
Observat, primaeque expendit semina flammae. 45.
Corpore surgenti semper quoque gratia maior
Accessit Mariae, numquam cui illa pusillis
In membris pusilla fuit: non exigit ingens
Corporis extensi spatium ingens gratia; quaevis
Non magna humani capiunt hoc pectora donum.


3875. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


In membris pusilla fuit: non exigit ingens
Corporis extensi spatium ingens gratia; quaevis
Non magna humani capiunt hoc pectora donum.
Caelestis Charitum dux est prudentia, qualis
Summa fuit parvae quoque Virginis, externorum
Cui stat cura operum, dum non violabile rectam
Cuiuscumque sciens facti complebat amussim.
Omnis in ipsius, motus ignara decori,
Abfuit incessu levitas; nec prodiga linguae


3876. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Os animumque sono, collectaeque impete mentis,
Nominis istius vi languida suspirabat.
Scire Deum contenta, velut iam discere nollet
Plura, Deum proferre, Deumque audire calebat.
Iamque aliud visa est quoque fastidire loquentes,
Atque aliud praeter solum spectata Tonantem,
Fastidire loqui: reliquis iam ora negasset
Informare sonis, nisi cognovisset id ipsum
Velle Deum, se scire aliis quoque vocibus uti.


3877. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Iamque aliud visa est quoque fastidire loquentes,
Atque aliud praeter solum spectata Tonantem,
Fastidire loqui: reliquis iam ora negasset
Informare sonis, nisi cognovisset id ipsum
Velle Deum, se scire aliis quoque vocibus uti.
Attamen huic semper, cuius sibi mystica sacri
Nota fuit virtus et significantia verbi,
Pectoris ingenti prolata aenigmata flamma
Virgineos rapuere animos: auditus “Adonai”,


3878. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Natam, voti rea non infida, litabo.” 2.
Postea vero animum Natae sic Anna probabat:
“Num soboles te cara lares retinere paterni,
Num posset quoque matris amor, ne Numinis almi
Addicta obsequio templi paterere verendis
Te famulam praestare adytis, fanoque dicatis
Virginibus sociata rudes aetate placeret,
Crescentesque sacris numerare penatibus


3879. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Auro asper, fulvum mandit sub dentibus aurum,
Aureus est, turpis quo stertit adultera, lectus,
Largitori auri pietas non offeret aurum?
Quas David bellator opes cumulavit, honori
Numinis expendit, propriis quoque censibus auctas
Heres pacificus, structo pietatis opumque
Ingeniique simul moderantis cuncta trophaeo. 6.
Augusto spatium templo describitur


3880. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

domus ista iugo; substructis undique muris
Latior, aggestis templi stetit area glaebis.
Dignus rege labor! Fuerant hic montis et aedis
Fundamenta eadem, nec monti creditur ingens
Depositum, nisi quae montem quoque sustinet ipsum
Terra fidem faciat; nam summo ut vertice staret
Delubrum, petiit clivi radicibus unis
Pressa secuturae substerni marmora moli.


3881. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Purpura, connexo splendens hyacinthina cocco
Tela, ferens varios quos finxerat ore Cherubos
Ridentes multoque genas accenderat astro
Ingenio pollens, nec parca laboris Arachne.
Lilia, narcissos, Cypriae quoque sanguine plenos
Tela dabat Veneris flores, ubi mira colorum
Spectanti laetas referebat gratia formas.
Carbasus haec illa est, Christi quam funere sectam
Arcana virtute stupens aspexit Apella.


3882. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ex utero gnatae crescentis imagine vitis,
Cuius in immensum protensi palmitis umbra
Totus erat oriens, Cyro accessura nepoti
Imperia agnovit. Vitio nil fata morante
Obsistentis avi: cuius quoque somnia, nostrae
Vera fuisse docent fractae Babylone catenae.
Claraque Iosephi nox est, cui supplice spica
Crevit honor dum distractum pro merce, secundum
Effecit Phariis livor fraternus Osirim.


3883. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Legati nomen? Sed nil moror extera regum
Crimina et infidae gentis probra. Proximus ardet
Perfidia sanguis, sese domestica stirpis
Extulit impietas, quae ceu saeviret in hostem,
Saevit in affinem. Quas me quoque saepe cruento –
O fatum crudele! – faces restinguere ferro
Impulit et vitam agnata cervice pacisci!”
His dictis, memor interitus caedisque suorum,
Callidus ingemuit princeps, cui mente solebat


3884. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

et vitam agnata cervice pacisci!”
His dictis, memor interitus caedisque suorum,
Callidus ingemuit princeps, cui mente solebat
Hircani cruor ingratumque haerere peremptae
Funus Alexandriae, alterius quoque coniugis insons
Umbra aliaeque animae voluit quas una tyranni
Ira fuisse reas; fuerantque immitia saevae,
Quam ferus Ephratae exhibuit, praeludia scenae.
Dirum iterum mulcere ducem non degener infit


3885. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Mentibus exclusis maculas, quas rite repensis
Vivorum auferri meritis votisque sciebat.
Et quamvis nitidas sacris lustralibus atrae
Servarent animas umbrae, nec aperta pateret
Tunc vetita Isacidum puris quoque mentibus aura,
Quod necdum aetherea venisset ab arce Redemptor
Terrigenûm, clausi felix reserator Olympi,
Cocyti domitor. Tamen haec prodesse beatis
Exulibus poterant vivorum vota, quod illas


3886. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Effigiemque magis formae caelestis habentem
Quam speciem moriturae, agnoverat Anna susurro
Flaminis interni, caeli hanc suffragia Matrem
Poscere, felici cuius de sanguine Princeps
Prodeat Hebraeus, Diti quoque iura daturus.
“O bona sors, quam laeta venis!” ait Anna, silenti
Ore quidem; tamen expressit simulacra latentis
Laetitiae iucunda oris frontisque serenae
Maiestas: “Iam specto tuum, regina,


3887. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Divinare faces, quamvis prudentius illa
Subticeat sponsi nomen, tamen illius ignes
Non nescire, silens oculos demissa fatetur.
Ergo quod arcano iam flaminis Anna sciebat
Afflatu, Mariam proprii quoque ventris honorem
Non dubitat didicisse prius, Dominamque negabat
Ignorare decens, famulae quae nota fuissent.
Hic simul obstupuit, qualis prudentia parvam
Ornaret Nympham, tacito quae pectore tantas


3888. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Fluxit et aethereus Charitum quam reddidit imber
Prodigium et summae specimen mirabile dextrae;
Quam demissa suas premeret mens conscia dotes.
Sed quam venturi implevit lux praescia fati,
Lux eadem quoque nosse dedit, constanter ubique
Compositae servare decus moresque puellae.
Arcanique tenax Virgo caelestia numquam
Lumina secreto cordis prodire recessu
Passa, suos animi pressit prudenter amores.


3889. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

aethereis, quëis nullo tempore fervens
Vis animi sacri studium intermittit amoris.
Talis erat, sed maior erat, cui gratia maior,
Fax Mariae, quae tantae animae concessa sub ipso
Corporis accessu, merito quoque iure stupendos
Ipsis Caelitibus semper crescebat in aestus.
Reddidit hoc Virgo Delubrum augustius auro,
Quam classis quod Eoa tulit, populata superbas
Auri gemmarumque plagas: illustrius omni


3890. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nec contenta suas vibrare in sidera Virgo
Sola faces, Italo similis flagrare Vesevo
Vicinos late campos et rura cremanti,
His hominum genus omne petit succumbere flammis.
Concipiebat enim – vasti quoque pectoris, annos
Non egressa rudes Virgo – quae copia summi,
Quae moles immensa boni, sine litore quantum
Nectaris aeterni pelagus socordia mentis
Expetat humanae labra, invitetque calentem


3891. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ardor habet, quam Thesbitis, famis impote rostro
Paulinusque corax caleat deferre paratam
Nescio ubi Cererem; primo deserta colenti
Niligenae tamen iste tulit Cerealia fidus
Fragmina, cura oris proprii quoque deside corvus,
Par Carmeleum simili dape pascere Vatem.
Si castigatum missam consumere caelo
Sanctorum annonam Phoebeius attulit ales,
Segnius aethereos rear id fecisse ministros,


3892. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Regula votorum est. Arsit concepta pudoris
Virginei si flamma mihi, variare sed illam
Libertas potuit; tua nunc arcana voluntas
Affulsit, quam tota sequor, tibi gratius esse
Virgineum pressâ quoque libertate nitorem,
Perpetuo, stabili et mansuro in funera voto
Si supplex ancilla feram. Nihil ecce moratur
Se meus offerri fixus constante deinceps
Arbitrio candor, quem nunc promitto, meique


3893. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Transmisit Solyma iuvenes. Hic adfuit Amos,
Carmeli flos pulcher Amos, quem Rutha Phalego
Ediderat formosa viro; fuit alter Abellus
Abramo genitus, tenerae cui mille per agros
Errabant pecudes: David quoque venit ab alta
Planitie Libani, Rachel post fata mariti
Cui patrias servabat opes, gratamque vovebat
Mater amata nurum. Misit Galilaea Manassen,
Iephtemque Mosemque et pulchrum frontis Adamum,


3894. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

thalamis nymphae sponsoque faverem.
Namque (dolens recolo) moriens soror Anna petivit,
Depositae templo immemorem non esse puellae.
Astra licet nymphae thalamos studiosa iugales
Expediant; et nostra illam quoque cura decebit!”
Vocibus his tandem cessit Iosippus et urbem
Delubrumque seni facilis promittere patri. 15.
Cum reliquis igitur decimae


3895. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

propinqua
Alterius portae quae presserat atria lectum
Stemma, sacerdotum pendens a legibus agmen,
Maximus ingreditur praesul laetusque tuetur
Egregios iuvenes signum caeleste petentes.
Tum quoque depressas manibus sustollere in altum
Imperat humoris vacuas et floris inanes
Virgarum frondes. Nec opus fuit ire per omnes,
Ne fraus ulla foret, ramorum lumine recto
Explorare fidem, siquidem sobolescere


3896. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

templa redi, nexisque in foedera dextris
Connubio iungam stabili precibusque piabo.”
Haec effatus abit mystes, templumque relinquit. 21.
Te quoque delubro pariter, Iosippe, profectum
Multa animo, quas signa notent caelestia taedas,
Volventem; eximiam primae quod flore iuventae,
Certantem aetheriis geniis virtute puellam,
Aetatis tibi non modicae,


3897. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

severo
Ostia servabam mentis, chalybemque serasque
Apposui, ne quis fibris irreperet ardor.
Nescivi tamen et thalamis procul esse maritas
Posse faces animumque unum illaesumque pudorem.
Si quoque novissem, tantae quo fine puellae
Connubium peterem, merito mihi cedere tantae
Quo possent virtutis opes, sperare nequivi.
Numinis imperio cogor signisque: quid ultra
Consilii mentisque tuae, Iosippe,


3898. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Aureus in nullos qui transiit hactenus orbis
Articulos emptoque rubens amethystus in auro,
Iam tuus est, Iosippe. Thori quod iussa iugalis
Non invita dabit, deero nec fidus ituro
In templum comes. Agnati quoque sanguinis idem
Est animus: venient, festi quos annuus ignis
Excivit Solymam propriis e sedibus ardor.
Hic venerandus adest grata cum coniuge mystes
Melchi Hebronites, qui sanguine tangit Elisam,


3899. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Orba petit Virgo, sacris penetralibus istum
Expectare diem, donec sollemnior aequo
Tempore componat solitos Hymenaeus honores,
Utque foris liceat sponso custode morari.
His precibus mystas, istis quoque Virgo fatigat
Et sponsum votis, talem sed utrisque paratis
Indulgere moram, non se prius intulit aedis
Sacrae adytis, Iosippum ista quam voce teneret:
“Te Dominum, Iosippe, meum rerumque mearum


3900. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nazareth et patrii dabitur tibi copia tecti.
Calcatos repetes utroque parente penates,
Amborum pressura piae vestigia flammae.
Horum audita sacros probitas compellet ad aestus
Iosippum quoque: quantumvis ubicumque morari
Sors tecum mihi laeta dabit, scio, nulla sequendae
Aequior occurret, quam tu probitatis imago.”
Hac voce erubuit Virgo dictâque vicissim,
Quam purus dictabat amor, cessere


3901. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ut fonti vicina suo, te foedere iunctum
Fulgenti nymphae reliqua festivius aethra
Fortunati uteri flammas ambire videbam.
Illusit tali mihi noctis imagine Morpheus,
Si tamen illusit: certi quoque ludicra veri
Somnia pondus habent, ego sed non assequor illud,
Nec mea Chaldaeum quaerent insomnia vatem.
Nec meminisse piget vocis quae nocte coactis
Accessit formis: molli penetrante susurro


3902. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

volando.
Porro enata meis, primo cum solis in ortu
Planta fidem dederit verbis, secura marito
Fare, pudicitiae summa virtute calenti,
Aeterno thalamos aspergat flore iugales,
Cui iustus quoque parcat Hymen.” Haec fatus in auras
Ales abit motisque volans per inane lacertis,
Parrhasiam festinus iter convertit ad Arcton.
Transit aquas quas Creta secat, dein Cecropis urbes
Transvolat Epirumque


3903. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

petit; nec Chaonis arvis
Expectatus adest; penetratur et ardua saxis
Illyris, Adriacâ fixit vestigia ripâ. 9.
Tunc ibi flumen erat, quod nunc quoque cernitur; urbis
Belligerae quondam nomen, quae fortia saepe
Arma hosti non laeta tulit, quam crebrius olim
Infido petiit vicinus Dalmata ferro.
Huic Cilici a Tarso primos venisse colonos,


3904. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

umbris?
Quis male moratae plebis quaesita cavere
Sollicitam, quae causa novae teneraeque maritae
Subsit opis vacuo procul â consorte vagari
Tergeminasque domo externa consumere lunas,
Quoque prius caruit, tumido cum ventre reverti?
Quid demum movisset, onus caeleste ferentem
Ire procul patrio per non sibi cognita tecto
Compita, ni caeli iussis parere fidelis
Et cum dura iubet neptis


3905. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Arbor erat (palmamque illam celsaque vigentem
Fronde fuisse ferunt) annoso vivida trunco,
Flore tenus, nulli quoniam vicina marito.
Esse ferunt vacuas vesco nam germine palmas,
Has nisi vicinus palmae quoque nomine stipes
Respiciat, faciens diversum a coniuge sexum;
Quam fieri blandis fecundam aspectibus aiunt
Fetiferumque occulto afflatu ducere semen,
Mutua dum pronis mittunt sibi basia ramis.


3906. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

ministrat
In caelum lymphas; unde et sistentia Iudae
Labra tuos bibitura, parens excelsa, liquores,
Lucis inexhaustum per te contingere fontem
Vitalique vado mergi feliciter optant.
Me quoque, Virgo, tuis Charitum sociale fluentis
Connubii cum taeda ligat, sine, deprecor,aegras
Nectaris aetherei repleam dulcedine fauces.
Affligunt me vota tuum spectare peractis
Mensibus infantem parvoque in


3907. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

voluit si dona Deus; cumulavit egenos
Divinarum ampla Charitum ubertate penates. 40.
Hic si ficta iuvat veris componere: pauper
Baucis erat quoque grata deis gratusque Philemon
Pauperie, thalami nexu, probitate, pudore
Ac aetate pares paupertatemque ferendo
Effecere levem. Postquam admisisse supremos
Postibus angustis, stipula cannaque palustri


3908. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

populique fides pectusque; illata momordit,
Quod dextra hunc fortem, iusti quod lege severum,
Cui femori est ensis, cui pectus aheneus ambit
Iustitiae thorax, torquet Polycletide virga
Aequius, ipsius quod sit quoque regula recti,
Quod digitis sceptrum. Contectus casside frontem
Iudicii recta librat terrena staterâ
Atque parem mirando operum molimine, dicunt,
Esse Deo. Hebraeis promissum fascibus aiunt


3909. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


E membris rigor et multam iam sidera noctem
Errassent, urgere graves sopor incipit artus.
Concessura velut somno sua lumina mater,
Stramine consedit, cubito cervice reclinis
Supposito. Pressa duplici quoque luce soporem
Visa pati: natura leves admittere somnos
Cogere forte nurum potuit, natura sed altos
Virgineae mentis nequiit prohibere volatus.
Debuerat modicam membris praestare quietem,


3910. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Mole nihilque ipsum quod circumscriberet, una
Maiestate parem reliquis. Tum plenius omne
Susceptae sobolis fatum casusque futuros
Edidicit meliusque afflatis vatibus hausit
Divinum lumen; maior quoque mentibus ipsis
Aethereis est venturi data copia veri.
Nec mirum: decuit siquidem superaret ut alta
Reginae addictos matrisque scientia servos.
Notitia crescente faces mentisque calorem


3911. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ah quantum praesens facies tua distat ab illa,
Quae modo divini gremio splendere parentis
Visa mihi est? Summa quem maiestate verendum
Aspexi et colui, quamvis praesentis adorem
Hos quoque mente pari vultus, tamen abdita membris
Maiestas, nobis facie quam dispare fulget!
Una eademque hora stipulas stellasque prementem
Terrenaeque sinu matris gremioque rigentem
Aspicio modo te magnum, cui


3912. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Bucera passa iugum capita; ut se quisque tepenti
Proripit e strato, attoniti stupidique recenti
Prodigio, quid habere velint moneantque requirunt.
Quid clarus de nocte dies signatque sereno
Quid maius quoque sole iubar splendorque, reposcunt.
Ut primum collecti animi, mox agmina quisque
Caelicolûm spectasse refert, memorantia natum
Hebraeis promissum ingentem Heroa suasque
Ad cunas, illos superûm sermone


3913. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Esse, quaterdenûm numerum impletura dierum
Hebdomas, ut sobolem nuptae pro more iugales
Expertae thalamos Virgo lustranda referret.
Hinc ea, ne positam posset transgressa videri
Legem (quantumvis salva quoque lege piari
Non opus huic matri, iacto quae semine prolem
Non dedit) abstinuit fano, se donec ab orta
Prole, quaterdecies nova lux Phoebea vocaret.
Adfuit haec matremque monet, cui muneris ergo


3914. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

via deserti, sitiens et inhospita tellus,
Urbe carens. Cives domuum concordia nectit
Hic nullos, ubi nec steriles qui nectat arenas
Humor adest; Lybicis regio par syrtibus ingens.
Unde suus deesset ne istis quoque Syrtibus Ammon
Iuppiter, Isacidis alius cum cornibus Ammon
Aere stetit fusus populo cultore iuvencus.
Apis erat, cuius cultum, formamque prophanis
Gentibus edoctus, Pharia tellure profectus,


3915. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


A caelo regio, semper vernantibus arcis
Et numquam fugiente rosa; brumaeque nivisque
Nimborumque expers, potis est suadere Canopum
Esse infelicis lacerum Paradison Adami.
Hinc communis amat Phariis quoque dicere rumor
Niligenas primos hominum totius adeptae
Unde animam et mentem fluxerunt semina carnis.
Hic ubi turbato Nilus modo gurgite manat
Fonte procul, communis erat fons, quatuor olim


3916. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tale gerit causa tellus Saturnia nomen.
Te profugi novere dii et mentita ferarum
Forma tuas coluit ripas, quibus oris imago
Tam fallax ac numen erat; novus exul arenas
Iam versat quoque, Nile, tuas, humana sed oris
Si facies neget esse Deum, meminisse, Canope,
Te cupio: si tecta feris peregrina colebas
Numina, quid prohibet, Numen sub carne latere
Humana? Totum fuit id si fabula


3917. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Isacidas, brumale auras instante rigentes
Obiciunt. Sed nulla fuit quae Numinis esset
Imperio suadela prior. Data gratia postquam
Est verbis animisque, piis affectibus addunt
Niliacae quoque dona nurus, nec simplice peram
Farre replent, Nilo sed despumante paratas
Sollemnes iungunt medicatis panibus escas.
Festivasque dabant, quas tunc Memphitis edebat
Terra dapes; moderante pium sed Virgine


3918. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Portabatur onus, rediens hoc pondere matrem
Solverat et refugas pedibus versabat arenas.
Iam poterat parvus terram calcare viator
Materna ducente manu, quo saepe relicto
Auxilio propriis firmus quoque viribus ibat.
Saepe pater materque sinu componere lassum
Expetiit; sed saepe puer matrisque patrisque
Non admisit opem, facili, si quando gravabat
Semita, contentus dextra; quorum ille coruscus


3919. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Augere adducto statuit sollemnia nato. 6.
Tempus ubi legale alios movisse tribules
Innotuit proprios templo mutare penates,
Id quoque tergemino Phoebo lassata (dierum
A Solymis totidem nam pulvere Nazara distat)
Delubrum subiit cum prole et coniuge Virgo.
Ut sacros tetigit postes, lethale profanis
In cute vestibulum, tribuum completa


3920. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hydria, se puri laticis libata tulisse
Pocula contendunt. Iterumque petitus eodem
Vase, merum fuit, hospitibus mirantibus humor.
Altera tentatur, dein tertia, quarta deinde,
Quinta etiam, demum rigidum quoque sexta vocatur
Amphora ad examen: tenues vibrantia guttas
Vina dabant cunctae, lympham subigente Lyaeo.
Hoc matris fecit pietas impensaque primo
Exhibuit matri sobolis reverentia signo.


3921. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

subiit Iudaeae moenia, palmas,
“Hosanna” audivit. Demum tristissima fati
Maternum sine more dolens ludibria vidit. 23.
Illa Sioneae forsan quoque praescia caenae,
Divini praesens epuli spectavit inane
Panis prodigium repletaque pectoris illo
Igne, alium sensit Cereris, pro fruge saporem.
Utque fuit supremi epuli graviore sedere


3922. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fortunam uteri, nec hypostasin ultra
Plus posse aeternam iuncta sibi carne, putabam.
Nunc ultra processit amor, mortalibus unus
Qui datus est cunctis natusque est omnibus, idem
Servator voluit cunctis quoque pectore nasci,
Arida terrigenûm replens praecordia IEsus.
Utque magis pateat donum, pars singula totum
Possidet authorem doni, nulloque figurae
Dissidio, panis successor dissidet Agnus.


3923. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tantus vero fuit, quo prole calebat, amoris
Impetus; ut simili, procul est, ardore micaret
Flamma, suum authorem qua complectuntur ovantes
Aligeri: quicumque ignis comprendet abyssum
Virginei, materna illi quoque plaga patebit
Pectoris: hac levior vatum est facundia poenâ. 32.
Quis dolor est, divina parens, conferre dolori
Quem potis est natura tuo?


3924. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

cruorem
Servatura legit, tali dein voce locuta:
“Hac ego materno video te luce micantem
Nate sinu? Fili, iubar immortale paterni
Deliciumque sinus, quamvis mihi luminis expers
Sic quoque delicium. Genitor sine funere lumen
Te dedit aeternum: quod sis mortalis, id unum
Quod potui moritura dedi: tibi vulnera feci
Plagisque pinisque cruentatumque flagellis
Corpus, ego infelix et amara


3925. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]

esse sepulchrum,
Vera figura meae mortis, mercede beati
Corporis excludam. Par est tolerantia Iobi
Huic merito; Simeon mystes Solymaeus habebit
Munus idem; Tobiam isto dignabor honore.
Te quoque, Ioachime, decet par gloria, matris
Fortunatae meae genitor; nec te, Anna, tulissem
Corpore discretam, talis nisi laurea primam
Respiceret natam, sexus cui debita vestri
Palma prior carnique prior


3926. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Docturis fundabo fidem: tamen ante serena
Quam Caeli convexa petam, te plura docebo.
Nunc tibi quod notum est, opus est aliisque patere,
Me tumuli vacuo immortalem vivere saxo.”
Plura tulit natus, nato quoque plura fuere
Quae retulit mater: fari aut comprendere tentet
Quis MARIAE tamen, aut victoris verba Tonantis?
Hic immortalis vultus splendore parenti
Exhibito fatique omni maerore soluta,


3927. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Poenarum pretium sanguis plagaeque dolorque
Servarunt. Si porro meus quid profuit illo
Articulo favor et casta pro morte precantem
Si matrem audivit soboles, fuit integra nati
Haec pietas, cui me totam quoque debeo, Disma.
Quod modo te vero videam splendoris adeptum
Perpetui dulcem patriam, tibi gratulor, hospes
Aeternum felix; cuius rudis incola terrae
Mater, inexpletùm sitiens ad lumen anhelo.


3928. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Planitie clivi, suppressa in rupe locaret. 17.
Iamque propinquabat spatio quo Delius ultra
Altius ire nequit. Nuruum comitata modesto
Obsequio quoque mater adest, quo culmine montis
Iam collecta stetit fratrum, studiosa magistri
Posteritas; aliique, fides quos aequa vocatis
Fratribus, instruxit rerum praeferre caducis
Illecebris omni carituram fine


3929. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Gratia, Discipulum patrem MARIAMque secuti,
Praeponunt patriis pelagi discrimen arenis.
Sed nullum discrimen erat, queis praefuit illa
Virgo maris Regina potens; qua praeside tutum
Naufragiis damnata dabant quoque caerula litus.
Quos 1015 Quos: Quas Asiae vero gentes Ephesusque superba
Sortitique fidem populi, pro matre deinceps
Mortali numquam spectanda lumine, luctus,


3930. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

quo iussa caducas
Terrigenum tolerare vices; modo florida semper
Caelica Reginae titulo sibi debita pandi
Atria dicebat: flamma maiore liquescens
Amplexum Nati voto crescente petebat.
Iam quoque sidereus postremi praevia teli
Spicula vibrabat MARIAE ferientia pectus
Arcitenens; membrisque sacro languore solutis
Virgineos spondae lethali affixerat artus.
Nixa thoro genetrix, omnis vi libera


3931. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tenvia reddentes, donec vis ignea totum
Absumat quod labis inest caeloque reponat.
Carceris istius matrem dedit esse potentem
Mox etiam natus, tali sermone locutus:
“En genetrix dilecta, audit quoque flammea leges
Ista vorago tuas: poenis exolvere mentes
Te penes est, quacumque petes, modo siqua voluntas
Est tibi, vel plures animas hoc carcere solvi,
Posce, parens.” Harum genetrix miserata dolores,


3932. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


“Et tota ad Patrem turba haec captiva volabit.”
Tum subito Aligeris iussa excipientibus infit:
“Ite, leves genii, flammisque exolvite mentes,
Lustralis quas poena tenet: satis igne piata
Haec quoque materno lux accessura triumpho
Laeta adsit caramque sequens petat astra patronam.”
Nec mora; flammivomo genii captiva profundo
Agmina deducunt vacuantque gementibus antrum
Terrigenis, rutili actutum


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
First 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.