Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: rei

Your search found 1391 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1091-1163:


1091. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

annue penderentur, fundi item occulti applicarentur. (Regulatio acceptata.) Banus his acceptis ad se litteris Majestati proponit: effecisse se, ut Croatae regulationem confiniorum orarent. Placuit Majestati Suae propositio, totumque rei meritum bano attributum. Itaque rescribit banus, quam grata acceptaque fuerit Suae Majestati statuum petitio, velleque Majestatem, ut duo pedestria regimina, quorum quodvis 4000 viris constet, erigerentur, ac insuper centuriae sex equitum, quae ad accuratam exercitii normam instruantur.


1092. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

Atque haec quoad regnum, addito eo, quod Kleffeld locum campagmenti pro instituendis officialibus et militibus habere voluerit, et quidem uti erat instructus intra Lekenik, Gredam et Dussiczam pagos, consequenter in campo illo, atque hoc pro perpetuo, ut quasi ibi sit perpetua castrorum metatio. Rei huic cum contrariaretur locumtenens et episcopus, ac adeo quidem locumtenens, ut bano Batthyanio rescriberet. qui projectum illud Kleffeldianum approbaverat potius se resignaturum, quia si in ortu regulationis regni meditullium exigitur pro exercitio et militari jurisdictione, quid credent


1093. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

Quod dum praestitum fuisset, fidesque a generalibus data, quod haec Majestati praesentanda forent, tandem sub his conditionibus pax conclusa est. 1mo. Quod generalis audire singulos velit contra officialem vel officiales lamentantes, quod et factum, compertique rei incompedati fuere officiales, et plures eorum capite plecti debuissent, si colonellus Kleffeld eos non adjuvisset, ac expositi defectus comprobati fuissent. 2do. Quod residua, quae mareschallus resolvere non posset, Suae Majestati et ipse sit relaturus, commendaturus


1094. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 95 | Paragraph | SubSect | Section]

vulnus nec parvum accepit aliud, dum authoritate superrevisoriae judiciorum auditorialium potestatis, qua gaudebat antea, per exprofessum mandatum sub initium sequentis anni 1752. a se perceptum orbatus privatusque est, totaque haec potestas bano ac bellico aulae consilio attributa. Occasionem rei huic praebuit, quod intra reliquos ab auditoriali judicio damnatos quidam etiam decurio Valachus ob latrocinium condemnatus extiterit. Ad preces Costanicensis schismaticorum episcopi colonellus Adamus Batthyan pro hoc apud locumtenentem gratia vitae donandum sese interposuerit, et cum auditus


1095. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

praesidio locumtenentis congregatio, in qua ob infirmitatem protonotarii Adami Naisich, Josephus Raffay eundem supplevit actave subcripsit. In hac 1. (Merzy generalis commendans inferioris Sclavoniae.) Antonius Merzy de Angenteau, supremus rei tormentariae generalis, in confiniis inferioris Sclavoniae et Syrmii generalatus sive militiae praefectus et commendans publicatur. 2. (Marcha restituta unitis.) Monasterium Marcha, ab anno 1737. a schismaticis violenter et crudeliter


1096. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

plenipotentiae privatorum prohibebantur, assessoribus tabulae judiciriae sunt admissae, ut videre est ex articulo 31. actorum regni. Causa in eodem mandato exprimitur, quod assessores articulo 56. 1723. non compraehenderentur, neque ad eos ex comitatibus appellaretur, nihilominus causa rei hujus in veritate fuerat, quod Joannes Jursich, assessor tabulae judiciariae, fuisset per cancellariam Hungaricam constitutus plenipotentiarius bonorum maritimorum bancalitatis, item comitis Antonii ab Auersperg, Carnioliae provincialis capitanei, in bonis causisque Szamobor, denique ipsius


1097. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

hic promulgatum publice non fuit, bene vero per Kleffeldium in banalibus confiniis. Immo hic Zagrabiae in mensa illud tenuit et cuivis ad se venienti legendum praebebat, mihique bis saltem obtulit. Qua re extrema in Kleffeldium molimina et non sincerizatio sed disgustatio facta. Hic tantae rei fuit exitus. Articulus 31. conditus. 3. (De commissione limitanea.) De commissionis limitaneae adventu fuit significatum cum ordine praecedentiae et honorum, quos intra se servabunt commissarii. Monitum item regnum, ut paratum cum


1098. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

pedites 140 assumpsit. Omnes sub vexillis propriis. Haec admirationem causabant omnibus et commiserationem patronis ecclesiae. Alia autem dominia numerum hactenus solitum deprecabantur, potissimum palatini exmissus prouti et Erdoediani, sed episcopo urgente praecipue Erdoedianos, qui quid rei sit magis intelligebant, tandem 500 assumere debuerunt, prouti et comes palatinus compagniam sub numero virorum ad placitum, ut tamen Batthyaniana vocetur compagnia. Igitur post plures deputationis dies variasque de hac re concertationes tandem conclusum, quid cuilibet foret dandum de milite,


1099. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

itum, excepto episcopo. (De conscriptione actum.) Sub hac quoque congregatione ob plura mandata regia, quae et hoc et prioribus annis de conscriptione universali fuerant, actum, et constituti nominatique conscriptores. Ad cujus rei genuiuam notitiam sciendum 1. Anno 1749., uti superius insinuatum, petitam fuisse regulationem confiniorum banalium, ac sub praetextu inducendorum quorumlibet ad contributionale quantum. Hinc etiam fuisse projectatum fundum pro exsolvendis officialibus. Concessa fuit regulatio, subjecti quanto


1100. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

ut confletur vicecomiti Petkovich invidia, domini Raffay consilio culpa in eum lata, quod is nempe non iverit, et ita bani ordinationibus, vicebani et domini comitis locumtenentis neglexerit epistolam. Accepit Varasdini comitis bani et locumtenentis objurgatorias epistolas vicecomes, sed is pro rei veritate bano respondit. 1. Ordines transgressum banales non fuisse, quia opere conscriptionali impediebatur. 2. Neminem in toto regno aptius mitti potuisse ac dominum Busan tanquam regni exactorem et cassam prae manibus habentem. Si igitur is sic prospexit praefatis fureriis, unde dominus


1101. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

Josepho Raffay diurna ejus exsoluta fuere, cum carthae per eum insumptae et cistae factae persolutione. Qua ex re, uti omnibus apparuit interessentia, ita tam magnates quam et nobiles alii urgere non cessabant damnatos conscriptores, ne rem hanc negligerent. Isti itaque compilato opere et fusa rei totius deductione una cum erroribus, dum pro indicta ad sequentem diem congregatione, monente et clam nuntiante ipso comite locumtenente, opus repraesentare volunt pro hora nona, uti locumtenens monuerat. Mane circa horam 7. quibusdam duntaxat ad domum regnicolarem venientibus pure ad non


1102. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

(Beckius exmissus ad tumultuantes.) Appulerat Viennam colonellus baro Beck (erat regiminis Gradiscani colonellus) ipseque a caesare ad rebelles hos causa potissimum praesidiorum et officialium eximittitur pro quapiam in antecessum informatione. Mikassinovich, rei totius conscius, ob processum, quem cum Liubojevich sub Petazzio et Mitrovszkio habuit, et qui voluntate aulae ad Gvicciardium fuit devolutus, ac in nulla spe boni pro se exitus ob populum Liubojevichio inclinatum et penes illum attestantem, occasionem optimam |


1103. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

in rusticorum alio tumultu. Hinc adhaesit multum Neuperghio, omniaque quaesivit, ut notis potiretur. At generalis Beck provisione interimali Gvicciardio dictus datusque, successor. Dicebant ideo interimaliter nominatum, quod omnium generalium foret junior nuperque promotus. Sed ego aliam hujus rei metuo rationem. Video enim eundem generalem Beck Eszekinensi generali Merzio pro brigaderio datum; video novum erigi propinquius Sclavoniae praesidium vel potius locum in Bellovar dictum; reminiscor superius relatorum a patre Octaviano Piarista, suspicorve intentionem aulae eam esse, ut


1104. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

et totius generalatus scire vires, hunc generalatum uti aliis ditiorem | sic etiam prae reliquis plus facere posse, omnesque subscripsere sententiae. Orta tunc quaestio, immanis impositio novorum horum sumptuum sub quo evulganda praetextu. Censuere quidam, pro rei veritate dicendum populo, talem requiri ad excipiendam unice reginam, esseque tantum eventualem, nec ituram in consequentiam. Generali istud non placuit tanquam ab aula non approbandum, hiuc sicuti honor ab honorante promanaret, sic obsequium a vasallo, neque de his scire debere principem. Si


1105. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

excessuosos compraehendi et Szeverinum ad audienda Rascianorum privilegia adduci; postquam Szeverinum convenerit natio, pro Liubojevich exmitti, illumque compraehendi, vi adduci et sub metu mortis, ut qua nationalis regat, imponi; clam tamen a kneziis procurandi aeris moneri singulos tanquam rei necessariae pro ablegatis et Viennensibus necessitatibus. Quid in subsequis duobus actum fuerit congressibus, knezius dicebat se non adstitisse, aut, si adstitit, referre noluit. Iste idem Ternoviticensis knezius Neuperghio Kanisae primus haec superiora prodidit et ab illo sex aureis est


1106. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

Kussichii vel sponte dissipata ob continua insomnia et ebrietates est, vel, uti credibilius, sese conjunxit cum tertia et supra memorata loca incendebat. Illam nobiles unius sessionis sub Kalnik ac ibi in vicinia degentes exstinxerunt. Dum enim castello Reka appropinquarent poti rei, contra eosdem per nobiles explosum est et cadentibus aliquot alii fugati dissipatique sunt nec visi postea, aucto in iisdem procul dubio timore, quod vicebanum cum aliis adesse intellexissent. (Varasdini degunt Zagoriani. Generalis Draskovich


1107. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

3. Primis motibus quos repererant sine discretione aetatis, sexus, culpae, et sine omni judicio occidebant, ut matres stolidae in aquas plane praecipitarent ibidem submergendos potius pueros suos. Dein captos mittebant Zagrabiam ad carceres, et demum vicecomite Petkovich pro judice dato, qui rei magis videbantur, judicio brevissimo ac sine omni rei defensa severissimis afficiendo morti dabant crudelissimae, atque in tot patibulorum defectu ad ramos arborum suspendebant aut dissectos frustratosque appendebant. Porro justitiae ministro carentes, promulgari fecerunt, eos, qui carnificis


1108. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

aetatis, sexus, culpae, et sine omni judicio occidebant, ut matres stolidae in aquas plane praecipitarent ibidem submergendos potius pueros suos. Dein captos mittebant Zagrabiam ad carceres, et demum vicecomite Petkovich pro judice dato, qui rei magis videbantur, judicio brevissimo ac sine omni rei defensa severissimis afficiendo morti dabant crudelissimae, atque in tot patibulorum defectu ad ramos arborum suspendebant aut dissectos frustratosque appendebant. Porro justitiae ministro carentes, promulgari fecerunt, eos, qui carnificis munio defungi vellent, gratia


1109. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

eos, qui carnificis munio defungi vellent, gratia vitae donari. Ergo certatum a rusticis pro infami est officio et postremo 4 illorum ad tale munus delecti, qui miseros miserius et crudelius morti dabant. Porro cautus vicecomes Georgius Petkovich fuerat, qui cujusvis rei et judicati sententiam a vicebano ut capite subscriptam voluit, neque vel unicum expediri permisit, antequam vicebanus non subscripsisset, magna, ut eventus docuit, sui felicitate et pro suae prudentiae commendatione. (Depraedatio Erdoedianorum


1110. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 165 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam in effectu submisit, ad Varasdinenses autem partes supremum vigiliarum praefectum, dominum Gerlechich. (Zagrabiae iterum lis pro depulsis depraedatis.) Interim pellebantur continuo depraedata per Zagrabiam animalia. Eratque in quibusdam rei hujus damnatio, in aliis, qui avariores erant, invidia, quod et ipsi participes facti non fuerint. Praetendebaturque, in divisione illa locumtenentis, episcopi, Busani fieri debuisse rationem. Hinc qui passuales a Raffajo non habuissent, aut vicebani esse animalia, probare non poterant, talia


1111. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

fuere confiniarii cum officialibus. Locumtenenti, tanquam in medio confiniorum et regni oportuno loco, sedes residentiae bona Jesuitarum alia, Paukovecz vocata, assignata electaque fuere majori Jesuitarum indignatione. Tum vicecomites Messich et Petkovich examinandis iis, qui adducti fuere tanquam rei Zagrabiam, sunt commissionati. Dissoluta conferentia, locumtenens ad Paukovecz discessit ibique diutius commoratus est. (Rector lamentatur Viennae.) Collegii rector, magis indignatus procuratore quoque interea ex Tkalecz revertente et


1112. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

rus abiit, ut abesset, dum vocaretur, prouti et absens est evocatus, ad sese sistendum pro concommissario. Sicuti vero reliqui in arce hospitati sunt, sic et Jursich. Quae ad commissionem accessio mira quibusdam visa, quibusdam erat contemptui. Effecit autem, ut resciret omnia commissio, quia, qui rei esse nolebant seseque exculpatos procurabant, medio Jursichii et actuarii prodebant plurima, singraphas, litteras, inquisitiones dabant. Uti porro ominabantur haec ad evertendum Raffay facta esse, sic eum accusabant omnes de commissionibus, plenipotentia Erdoediana, iniquioribus judiciis,


1113. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

cum patribus Paulinis conventus Crisiensis, nescio qualiter, transigit, qui primo eum in conventu illo detinebant, tum veste ordinis donatum et in monachum rasum ad Kamenszko promovent ibidemque detinent, sparso in vulgus rumore, Venetias profugisse, dein in Istriae provincia Paulinum effectum. Rei hujus fuere tantum conscii Paulini, frater suus Ignatius fratruelisque Christophorus. Citatur ad praefixum terminum Stephanus metuuntque ex contumacia convincendum. Scribit ille ad Naisichium ac Jursichium, quorum uterque praesidi commissionis ad se scriptas exhibet. Frater ejus Ignatius bona


1114. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

ad patientiam, et in se omnem evictionem pro futuro accipit, immo bis protonotarium Pecsy hoc in merito relegat ad domum meam, ut fortis manerem. Postulavi scribas illos, aliunde commissionis juratos, adeoque fidefragii reos, poni in carceres vel arestum, sed quia et nobiles essent et major rei exivisset fragor, protonotario tantum eatenus commissarium locutum fuisse, mihi Pecsius retulit. Et haec est sincera rei totius relatio. Caeterum systemata illa, ex tot postea rumoribus, mutandi Croatiae regiminis apparet, reginae ad manus venisse examinataque fuisse, et demum speciem illam


1115. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

domum meam, ut fortis manerem. Postulavi scribas illos, aliunde commissionis juratos, adeoque fidefragii reos, poni in carceres vel arestum, sed quia et nobiles essent et major rei exivisset fragor, protonotario tantum eatenus commissarium locutum fuisse, mihi Pecsius retulit. Et haec est sincera rei totius relatio. Caeterum systemata illa, ex tot postea rumoribus, mutandi Croatiae regiminis apparet, reginae ad manus venisse examinataque fuisse, et demum speciem illam alteram assumptam, quamvis effectu carentem. Plura de his occurrent postea. 5to.


1116. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

anno 1755. et Althamio ipsi 60 fl. milia dedit mutuo erga quinque a cento interusurii, taliterque primus Althamius fuit, qui sub hoc interesse summas accepit capituli. Item totius insulae Murakösz decimarum arenda pro fl. Rh. annuis mille facta eidem comiti est. Utrique rei ego in capite cum paucis aliis adversabar, primo quod a capituli usu et legali interusurio eo minus recedendum esset, quia et nobilium alii jure istud praetenderent ob tot favores ab antenatis eorum ecclesiae praestitis, tam per fundationes altariarum, bonorum donationes, legata, favores in


1117. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

et in hujus anni vini copia, sub spe protectionis confinii tumultuarunt. Ex parte vero Rascianorum et confiniariorum, et praecipue officialium quorundam, fuisse metum illum, ne reducantur. Hinc ne nota ipsos maneat severitatis, hanc per hunc tumultum regnicolis etiam studiosius procurasse, ut rei utrique in statu suo servarentur, et impediretur regnum cum bano ad postulandam reductionem. Rasciani praeterea accusari infamarique soli non possent ut tumultuantes, sed et romano catholicos nota maneret eadem. Opinionis hujus meae sequentes sunt rationes. lma. Et quoad


1118. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

Draskovichii subditorum aliorumque, quae successive plurimorum dederunt occasionem mandatorum, uti infra videbitur. Regulatio ista Montis Claudii subditorum, quam commissio elaboraverat approbata et ad regnum missa. Denique Althamius deponendum е vicebanatu Rauchium arbitrabatur, uti publica rei hujus illico fama fuerat. Kollerius vero in banum, Rauchii promotorem, redundaturam notam bano persvadet, hinc is, ut in baronem elevetur, supplicat. Sed cancellarius Hungariae, baronatum sive statum magnatum illum talemque non esse sustinet, ut demeriti et in poenam ad talem evehantur. Cum


1119. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

severioribus, usu denique licet vix trium completorum annorum. Praeterea quidquid ad dominos terrestres emolumenti ex educillis, macellis, foro, aliisque diversis obventionibus, praefati terrestres domini ad se attraxerunt. Promontoria integra ex rusticorum vineis sibi exciderunt, plurimaque talia rei familiaris et oeconomicae. Sciendum vero, antea subditos illos terrestrale tantummodo annuum in fl. 12, item laboratores annue totidem dominiis praestitisse, ac insuper contributionale quantum regium exsolvisse. Piscationem, lignationem, glandinationem, caeteraque similibus


1120. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

affirmantibus, ut locumtenens credibilius suis persvaserit, ne frater suus huc transferatur, prouti et post dies ferme octo nec supplicaturam pro hac praepositura tam episcopo quam et capitulo detexit. Quo intellecto, die 26. Junii mane episcopus ad se convocat quosdam e capitulo, videlicet fabrum rei totius Paxium, custodem Rees, Gaszparich, Goymerecz, Magdich, concluditque, ut bano et mareschallo Batthyan nomine capituli scriberetur, omnem quemcunque alium ad praeposituram promovendum, me solo et unico excepto, | supplicareque eidem capitulum, ut viis


1121. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

capituli precibus me certiorem reddit litterasque communicat. Vidi invidiam esse, recurrique ad locumtenentem, ut cum jam pluribus in regno foret annis, de inobedientia praetensa fidem faceret, an eandem vel audiverit, prouti etiam de Radichianae substantiae dissipatione. Locumtenens, tam veritate rei quam vel maxime suae conjugis, quae mei semet studiosam demonstrabat, verbis motus, patruo mareschallo plenas in mei laudem dedit litteras, et semet jam a dudum episcopi contra me passionem expertum scribit, inobedientiae nec rumorem esse, quam episcopus, si fuisset, vindicare ex sua contra me


1122. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

aperiri campum, palamque edixit, turpem hanc esse passionem, nec privatos, minus capitulum decere, majoremque inuri capitulo notam, quam ex tali passione gloriam. Videre se, nil tuti esse, si cuivis, quod lubet, capituli nomine scribere fas est. Paxi, qui erat episcopo a latere totiusque rei faber cum Magdich et Ressio, postea primam illam opinionem, mutasse capitulum, mussitare incepit. Quando, quo tempore, petebant alii, ac prae reliquis Petrichevich, et, qui illi sunt, qui mutarunt, rogabant. Respondentibus singulis: ego nescio, ego nescio, interrogatus est Terihay canonicus


1123. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

dummodo isto priver, curam et solicitudinem adhibuit. Quare vel positiva sua malitia, vel de aliorum etiam consilio, quod judicet omnipotens, postquam a fratre suo canonico Nicolao Thauszy falso et perjure intellexisset, me res omnes meas e domo movisse et noctu eduxisse, quin ad indagandam rei veritatem in domum misisset visum aspectumque, aut saltem portarum vigiles examinasset desuper, hoc uno perjuro fratris sui habito testimonio, monialium praeterea dicentium, quod in meridionali domo mea, quam frater meus Christophorus incolebat, lumen noctu vidissent, quodve ego personaliter


1124. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

quae ad Viennam usque excurrerant, vetus totum Bojoariae regnum restaurandum, et insinuabant Venetae et Austria metuebat, et vel maxime, si Venetae semet alleatis illis adjungerent, aut Carolus VII. ea, quae antiqui erant Longobardici regni, Venetis adjiceret. Qua re Austria ipsa, tam metu rei hujus quam et necessitatis pecuniae, Venetis, quoad limites difficultates insinuantibus, semet insinuare et promittere incepit, quod res eas accomodatura foret. Venetae etiam observantes res Caroli VII. inclinari et post secutam ejusdem mortem, datumque imperium Francisco I. Lotharingiae,


1125. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

et Romanam curiam tractatu facta fuerit, ut videlicet res aliae, cum Austriacis actae. firmae remanerent, neque ob hanc difficultatem impedirentur, discordiam tamen inter Ventos et Romam apparentem publico peperit. Papam enim nil disponere posse, etiam in rebus ecclesiasticis, in ditionibus rei publicae Venetae, allegabant Veneti, consequenter neque episcopum Veronensem aliosque vicario illi apostolico Aquilejae futuro subjicere, quia hinc facile jurisdictio papae in reliquas reipublicae ecclesiae peti posset. Papa е contra hanc in disponendis gubernandisque ecclesiis arrogatam


1126. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

cum pensione. Bancalitatis praeses Codeck et ipse crevit stipendio et fratri suo promotionem ministerialem obtinuit. Scherzzer regimine donatus, singulique ad ultimum. Demum pars utraque emolumenta summasque ex his tractatibus utilitates pro se depraedicabat, et praecipue assentatores ac hujus rei fabri. Aula Viennensis dicebat 1mo. Provisum rebus esse ecclesiasticis in Stiria et Carniolia, augustorumque pietatem extollebat. 2do. Fundatum ad aeternam gloriam Goritiensem archiepiscopatum. 3to. Perpetuum quasi natum esse foedus


1127. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

repraehenderit. Ille autem putans, talia sibi a domino capitaneo Bana suggesta fuisse, licentiosius eidem scripserit et temerarius. Sed capitaneum Bana nihil sibi unquam eatenus locutum fuisse, jurato dicebat fatebaturque, ideo, cum illa Kulmeriana praecipitantia occasionem praebuerit, causa rei esset. Rogaret proinde suam excellentiam banalem pro danda sibi indulgentia et gratia, tanquam causae tragediae hujus et miseriarum domini Kulmer. Epistolam illam Kulmerianam ad Bana scriptam conditionatam censeri, si nempe Bana reus est, qui quia non esset, cessare omnia. Kulmerium autem tot


1128. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

pertinere ad singulum dixi, exposuique, aliud esse laudare Deum, et aliud Deum pro suo domino confiteri. Quare dicere nos omnes posse Te Deum laudamus , sed an omnes, nescirem, Te dominum confitemur . Quibus sequi Deum placet, dicant omnino, quibus autem mundum et mundana, ne mendaces rei coram Deo et tot mille hominibus sint, dicerent potius: Te Deum laudamus, mundum autem dominum nostrum confitemur. Me hortari nullum, ut hoc vel illud profiteatur, sed unum hoc ne mendax sit, proinde in libertate omnes relinquere, quod quis vellet, profiteretur. Atque nec dicto: Amen, discessi.


1129. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

dominales juris montani examinatae, visae reformataeque. Rusticis satisfactum et deputatis numeranda erat convictio, quam illi dein dabant rusticis. Si quae fuisset quaestio intra dominos terrestres et rusticos, ab his deputatis decidebatur, et semper ferme in favorem rusticorum. Taliterque finis rei taediosae tandem impositus est, magna Naisichii apud aulam commendatione et merito. Dicebant in hac deputatione etiam rusticis, quid quoad eos decisum sit, quod jubente et volente aula successive et post finem laboris, atque jam sub novo protonotario, singulis communitatibus singulorumque


1130. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

manutenere cupiens, sufflamantibus praecipue eum tam adulatoribus quam et officium vicecomitis ambientibus, in acta factaque Joannis Szaich inquirere ac indagare coepit, demonstraturus statibus et suam in suspendendo Szaich providentiam et illius ad officium vicecomitis gerendum incapacitatem. Rei hujus ex parte Joannis Rauch gerendae indagandaeve apparuit instrumentum Joannes Kesser, judlium comitatus Crisiensis ac una etiam illius civitatis, qui in protonotarii Adami Naisich summis erat gratiis, ut Kesser cor Naisichii esse videretur. Fuit autem Kesser ludimagistri Bisztricensis


1131. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 308 | Paragraph | SubSect | Section]

neque peccare potuit rex Borussiae, quamvis simul Brandeburgicus elector. Hinc imperatoris edicta contra Borussiae regem lacerabat Borussus, ubi talia promulgata vel publico affixa intelligebat, talesque imperiales civitates qua sibi inimicas considerabat et divexabat. Qua re vel potius hujus rei praetextu ob imperatoris gratiam arma contra Borussum corripuere imperiales, impenetrabili tamen modo, quia profugi alterutrius exercitus in imperio tuti erant, et militare sub Borussicis signis imperialibus fuit liberum, plurimaeque civitates, praecipue protestantis religionis, milite


1132. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 316 | Paragraph | SubSect | Section]

sine fundamento, quia: 1mo rex Borussiae ad orbis totius notitiam tam vilium et abjectorum consiliorum capax non est. 2do. Svecia hoc vindicasset, aut ille sua manutenuisset consilia, quorum neutrum videre esset. 3tio. Rei haec prodidissent, quod nihilominus nec auditum est. Proinde prudentius existimatur, ab assentatoribus aulae modum talem fuisse propositum consequendae monarchiae. Terraemotus Zagrabiae et alibi. Hoc anno frequentes fuere terrae motus. 18.


1133. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 326 | Paragraph | SubSect | Section]

necdum sit comportata pecunia, ego eandem assignem. Me hoc negante et coram deputatis Goymerecz ac Szkerba restantias liquidante atque assistentiam postulante, nec auditus sum, at ut ego de incassatione videam, ex meis autem divisionibus praefectus summarum piarum totalitatem accipiat. Vidi, quid rei sit sub actuali conscriptionalis operis examine, et tolerare (aliunde occupatus labore dilucidandi conscriptionalis operis) debui sollicitusque esse, ne ad vota tantorum priver diurnis. Neque postea rei hujus vel mentio exstitit. Sed, praeposito majore mortuo, postquam


1134. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 326 | Paragraph | SubSect | Section]

videam, ex meis autem divisionibus praefectus summarum piarum totalitatem accipiat. Vidi, quid rei sit sub actuali conscriptionalis operis examine, et tolerare (aliunde occupatus labore dilucidandi conscriptionalis operis) debui sollicitusque esse, ne ad vota tantorum priver diurnis. Neque postea rei hujus vel mentio exstitit. Sed, praeposito majore mortuo, postquam supradescriptae subortae fuissent technae, die 16. Julii a canonico Paxi crimen peculatus mihi objici primo intellexi, hujusque me esse bano accusatum. Facta dein cum Gaszparich ibi in capitulo confrontatione,


1135. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 329 | Paragraph | SubSect | Section]

capituli nomine subscripserit schediasma quoddam, quasi definitivam sententiam sine quovis antea judicio, quod ego in rationibus collegii Viennensis in 3000 fl. convincar, hocve in probam in processum exhibet. Verum quia ex dato 2dae Septembris 1756. manifeste prodibat rei falsitas, neque ego unquam eatenus citatus fuissem aut audivissem sententiam, et aliunde res ratiocinaria furtum non esset, sub initium Octobris et post sententiam illam confictam difficultates primo mihi sunt | exhibitae, canonici Schytaroczi et Paxi


1136. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 330 | Paragraph | SubSect | Section]

possum. Rogatque eum, ut ad se compareat, quod illum sit instructurus, qualiter testabitur. Jurare autem non admittet, sicuti neque alios. Verum Jellachich non solum novam dedit protestationem, at hanc ipsam in originali Ressii epistolam ad me misit, quam ego ad processum produxi. Haec est totius rei hujus machina, praeter ea, quae ex legibus diffusius sunt allegata. | Sextum crimen pasquilli seu famosi libelli est nude propositum, procedens nihilominus ex scripto illo, quod fol. 269. et sequentibus descripsi. Hoc cum nulla ratione probare valuissent


1137. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 338 | Paragraph | SubSect | Section]

(intuitu quorum illi aliunde mense Majo Budensis praesidii commanda sublata est) summa consolari. Narratur Montis Claudii hominum judicium et processus anno superiore ordinatus. Caeterum, ut totum hoc negotium Montis Claudii hominum absolvatur, rei, qui Zagrabiae detinebantur, et qui ab illis extradati consignatique fuere, Varasdinum ducti sunt, cum universis examinibus et actis allegatisque deputationis illius Zagrabiensis Kussevichianae, ibique fisco, uti supra dictum, regni actore judicium ipsis factum est assessoribus


1138. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 339 | Paragraph | SubSect | Section]

examine, me occasione illa, qua anno 1756. cum Jesuitarum procuratore p. Josepho Perczaich ad executionem Kuttinae exiveram, Ludinae quaedam locutum fuisse, mentitus est. Rem hanc confestim mihi aperuit dominus Nikolaus Skerlecz, et Budae ejus recepi epistolam. Respondique, pro rei veritate et coram Deo ipso, me Ludinae neminem rusticorum vel vidisse, quia summa perveni nocte, et sub diluculum abii. Testes hujus rei totiusque sermonis mei esse et praedictum p. Perczaich (cujus provinciali eatenus confestim scripsi, ut juberet eum, veritatem edicere), et


1139. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 339 | Paragraph | SubSect | Section]

Ludinae quaedam locutum fuisse, mentitus est. Rem hanc confestim mihi aperuit dominus Nikolaus Skerlecz, et Budae ejus recepi epistolam. Respondique, pro rei veritate et coram Deo ipso, me Ludinae neminem rusticorum vel vidisse, quia summa perveni nocte, et sub diluculum abii. Testes hujus rei totiusque sermonis mei esse et praedictum p. Perczaich (cujus provinciali eatenus confestim scripsi, ut juberet eum, veritatem edicere), et parochum Ludinensem. Revocasse rusticum in judicio falsam priorem suam narrationem, intellexi, et locutum illa non me, sed Mathiam Petrovich,


1140. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 340 | Paragraph | SubSect | Section]

innodatus his cum hominibus Montis Claudii correspondentiis passim dicebatur, sed qualibus, cum examina non viderim, ignoro. Ad finem igitur quidam eorum absoluti, quidam ad labores condemnati exstitere, capite eorum Pintarich sese salvante profugio. Jeszenoviczium usque et Dubiczam ducti fuere rei, ubi ultra annum detenti, tandem gratiati et dimissi sunt, quod etiam Pintarichio accidit, qui successive intercepts, ad carceres positus, gratiam demum obtinuit. Taliterque celebris haec scena et ludus tanti in aula metus tantorumque, uti superius adnotata confirmant, motuum |


1141. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 340 | Paragraph | SubSect | Section]

pro supersedendo rogatus, et praecipue, quia generalis Beck ad cedendum aequivalens et legale cambium dispositus non videbatur. Sagaciores observarunt consideraruntque, quod Beck, quamvis generalis vigiliarum praefectus, banum, esto generalem equitatus, tractaverit satis abjecte, cujus resciendae rei multos tenuit curiositas. Accommodatis ergo his cum bano Beckius, colonello item Brentano cum 2000 ad castra sub initium Martii submisso, ipse quoque Viennam reversus est. Generalis in Croatia administrator constitutus. Camera quoque


1142. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 346 | Paragraph | SubSect | Section]

octava die Januarii Varasdini fuissem, in praemissis historicis notitiis ut sibi succurrerem, voluit. Nec ego negare potui ob tot fratris ejus cancellarii favorum respectum, necessitatem item bani, cujus protectio mihi prodesse posset. Dolebam unice, sine adversariis meis me Varasdini esse, atque rei tantae me ex una prius lectorum memoria committere debere. Comes Joannes Patachich, cujus benevolentia hospitabar in domibus ejus varasdinensibus, quaedam adversariorum meorum copiata habuit eaque mihi Iiberaliter obtulit, quibus in ordine ad banorum seriem egregie adjutus sum, per epochas


1143. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 353 | Paragraph | SubSect | Section]

defectum oblata quidem, sed recusata a bano sunt, verum ad adimplenda regimina homines, quos reclutas vocant, postulati ordinatique sub cautellis juridicis a fumo singulo sunt. Et amplius quam duo milia virorum effecerunt. Donati insuper nequiores, ut vagabundi, potatores, faex verbo hominum; rei item ex carceribus, atque hi Varasdinum et Zagrabiam ducebantur, de quibus sequenti anno diffusius. Subsidia petita postulataque, banus 5 florenorum milia, episcopus sex, capitulum quatvor, status 12 milia in communi, praeter particulares, obtulerunt. Judlium ac vicejudlium constituti


1144. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 356 | Paragraph | SubSect | Section]

videlicet, ut conventus et residentiae, quos in Sclavonia inferiore, ac in banalibus confiniis Chultich, Hungaria item haberent, unum corpus ac provincia essent, illi vero conventus, hactenus cum provincia uniti, qui in Turcarum ditionibus forent, sua potirentur custodia. Multas rei hujus dedit Philippus rationes, ut tandem et evinceret, hacve ratione novae provinciae fieret provincialis, cum de monachorum more provincialem primum det generalis ceterosque ministros. Fuit integro ferme anno intra hos monachos, ut illi vocant, commissarius. Ad extremum seniores restitere


1145. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 377 | Paragraph | SubSect | Section]

Franciscum Kanotay, perceptor electus Stephanus Szeny, judlium dixit administratorem districtus Caproncensis Ignatium Kelcz, Crisiensis Joannem Svagell. In comitatu Zagrabiensi electione facta omnia, solamque candidationem habuit supremus comes; in Crisiensi, ut vides, duo tantum electi. Causam rei, qui vult, indaget, facileque deprehendet: in Zagrabiensi invisus ingratusque supremus comes, hic magnus bano tam in administratore quam sangvine et uxore carus; hinc Crisii voluit leges non disponere nisi de vicecomitis electione, Zagrabiae usus allegabatur, nec spes fuit, ut banus probet, si


1146. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 377 | Paragraph | SubSect | Section]

Transylvaniae episcopus ab anno 1759, sua sponte episcopatui cessit, eundemque resignavit raro omnino exemplo. Multae dicebantur per rumores causae. Dominus tamen consiliarius Franciscus Bandi, Transylvanus et Vienna missus ad res Transylvaniae accommodandas, ut | rei guarus et cum ipso Stoika negotium pertractans, sequentem mihi enarravit, Viennae videlicet. Quemadmodum pietate liberalitateque excellentissimi olim episcopi Agriensis, domini comitis Gabrielis Erdoedii, Sigismundus Stoika Lugduni ac Parisiis a pueris fuisset educatus, praejudicia et


1147. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 390 | Paragraph | SubSect | Section]

viso, Jesuitae rem illam ex religionis zelo factam susurrabant foeminis, rudibus suarumque scholarum pueris videlicet: destitutum haerede Portugalliae regem, fratribus autem suis voto castitatis professione dominicana ligatis, quendam Angliae principem adoptare voluisse, ipsique locare filiam; cui rei cum ob religionis bonum Jesuitae ac status minister Mascarengas adversarentur, in eosdem conflatum odium ac persecutio; porro in casu simili fas esse homicidio nedum subtilitatibus, sed tot suis casuistis, ut Busenbaun, Lacroix, confirmabant. Qua re ab aula et archiepiscopo intellecta,


1148. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 392 | Paragraph | SubSect | Section]

exercitus interceperunt, sic generalis Daun die 21. Septembris ad Maxen exercitum Borussicum sub generali Fink in 14925, post caesa duo milia intercepit, ex quibus majoris hominis tres generales, officiales 441, tormenta 70, vexilla 114. Res haec curiositatem magnam et indagandae causae rei hujus occasionem penetrantioribus dedit, varieque sunt conjecturati, a quibus praescindimus. Videbatur res ita agi, ut vinceret nemo, sed certaretur humanitatibus. Quare cum praemissorum eventuum ignorem causam, hanc scrutetur posteritas. Cardinales


1149. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 393 | Paragraph | SubSect | Section]

Romanum, Andream Corsini Florentinum et aetatis suae annorum 24. Comes Petrus Sermage vicecolonellus aggregates in banalibus confiniis, nescio, quas cum generali Brentano habuit lites. Processum sustinuit, longos passus est carceres, nec rei genuina patuit causa; res multis eum constitit milibus. Sigilla comitatuum. Anno hoc comitatus Crisiensis ac Zagrabiensis sua distincta authentica sigilla a regia Majestate obtinuerunt receperuntque.


1150. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 393 | Paragraph | SubSect | Section]

milia pro eodem Viennam comportentur. Pecuniis his non solum Viennae in suburbio domus cum horto, sed equi bisque necessaria empta sunt et respective ut stabula facta apparatus equiles. E his duplex splendidus superbusque vestitus singulis praetorianorum officialium servitorum exsolutio annua. Rei hujus curam habuit comes generalis Joannes Palffi, vicecapitaneus declaratus. Praetorianorum numerus ex 120 juvenibus deputatus, qui omnes titulo unterleitinantii sive secundarii procenturionis gaudebunt. Salarium eorundem menstruum, quod 27 fl. futuri sint, est


1151. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 426 | Paragraph | SubSect | Section]

mediam videlicet anteriorem Posoniensem in integram elevando seu, ut vulgo dicitur, pintam. Pondera ad lott 32 reduxit, cum prius varia ac pro lubitu ac plerumque mensurae omnes pro emendo majores, ab emptoribus vendendo minores. Mensuras quoque aridorum, vulgo modios, ad minora reduxerunt. Rei hujus invigilatores positi in locis quibusdam, qui deinde, ut fert hominum avaritia, excessus varios patrabant. Profecto in foro parochiae s. Georgii sub Plessivicza a caedibus vix abfuit, percussique plane nobiles, dum rusticis assaturas accipere intentassent. Vicecomes ipse


1152. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 430 | Paragraph | SubSect | Section]

vocant, majores, refferendarius et director cancellariae Theodoras de Thoren. Justitiae militaris praeses dominus Thomas Augustus baro de Wöber cum titulo generalis mareschalli locumtenens. Commissariatus bellici generalis commissarius dominus comes Joannes de Chotek cum titulo generalis rei tormentariae. Camerae aulicae Viennensis praeses dominus comes Joannes Sigefridus ab Herberstein, eques Maltensis ordinis; vicepraeses dominus baro Petrus Antonius de Prandav. Causa tantae permutationis et quorundame consilio amotionis nos remotiores latet; variae


1153. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 445 | Paragraph | SubSect | Section]

Arnó, saltatoriam condidicit. Ego, ipse ea, quae in humanioribus purioris styli neglexerat, historiae item lumen, moralium quoque, politicenque rerum ideam ipsi aliisque praebui; sed is reliquos diligentia, judicio superabat, adeoque bis studiis captus est, ut propria sibi esse viderentur. Testes rei sunt suae litterae actaque publica et factae per eum repraesentationes, orationes dictae, quae, in protocollo regni reperiendae, fidem narrationi meae praebebunt. Magno mei gaudio Viennae ut convictor orationem ab alumno Nicolao Dumbovich in metropolitana Viennensi coram universitate peroratam


1154. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 448 | Paragraph | SubSect | Section]

proponit Rosaliam, rem secus sine remedio esse. Cum Suvichiana esto contracta fuissent sponsalia receptaeque mutuo arsiae ob respectum episcopi semper invalidanda, spondet atrahitque ad haec remedia desperatum juvenem. Qui episcopum veritus, cum accedere deprecaretur, Kukuljevich rei totius adest optatus ab episcopo nuncius, remque se fecisse narrat, ut Keglevich uxorem ducat Rosaliam. Kukuljevich albae galinae factus apud episcopum filius, unusque in gratiis et omnipotens; jussu episcopi ducit Keglevichium ad prandium, quem episcopus illico recepit in filium et sumpto


1155. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 467 | Paragraph | SubSect | Section]

hactenus fiscalis episcopi, quo in munere Komaromio successit dominus Thadeus Bedekovich, frater assessoris Antonii atque cassae regni perceptoris et in temporalibus episcopalis vicarii. Vigesmo quarto. (Nova familia comitis Samere in Croatia et rei hujus descriptio.) Notari quoque debet, anni hujus initio comitem vulgo dictum Samere in Croatia possessionatum se effecisse; quod sic accidit. Idem comes Bohemus origine dicitur, cognomen ei verum est....


1156. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 475 | Paragraph | SubSect | Section]

Judeos, quaestores, laniones, braxatores de facili aliquando huic ordini pro pecunia aggregandos. Vaenalia enim experimur omnia, ut consiliariatus, officia, Theresianum jam ipsum militarem illum ordinem, | dignitates, verbo omnia; neque spes cujuspiam rei obtinendae est sine pecuniis, sperare ex meritis otiosa est cogitatio atque industria, aere abundantibus appetere licet omnia, quia hoc medio consequuntur omnia, peccare patrareque quaevis ac singula (dempto laesae Majestatis crimine), quia pecuniis leges hac epocha sunt inferiores omneque


1157. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 492 | Paragraph | SubSect | Section]

1764. dte 6. Maji instituti primus ipse magnae crucis eques fuit; ejus anni diaeta fatalis sibi fuit, tum ex orationibus ad Majestates dictis, cum vel maxime ob infame: "Vexatio dat intellectum" per se vulgatum, ob quod cum videret gratia se regia cecidisse, negatamque sibi audientiam, ex rei hujus apprehensione infirmatus et Viennae diutius curatus, Posonium rediit, nec valens restitui, testata palam resignatione in divinam voluntatem susceptisque sacramentis, die 18. Junii Posonii obiit, anno aetatis suae 55 necdum expleto; III. Idas Augusti


1158. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 509 | Paragraph | SubSect | Section]

Interea saecularis vietor potus pridie e somno excitatus, credens obdormisse janitorem, ad frequentissimum sonitum accedit ad portam; claves ibi comperit, aperitque et ad hircum impingens credidit, quod casu sese involvisset funi; dum hunc eliberat, adsunt cum candellis monachi et venerabili. Rei novitate territus, credens, umbras mortuorum esse, dum voce lectorem theologiae novisset, quid hoc est, interrogat. Ipsi etiam vietorem voce agnoscentes, eum ut potatorem et nocturnae quietis turbatorem arguunt, sed is lumine habito hircum eliberat, narrando factum suum, et ad lumen cognoscendi


1159. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 516 | Paragraph | SubSect | Section]

in scriptis propriis syngrapha, quod, si etiam dehinc resciretur, epilepsiae morbo promotum laborâsse ante canonicatum, quod ipso facto pro nulla habeatur collatio, ipseque amovendus veniat; quam ille a canonico Galliuff sibi dictatam obligationem propria manu scripsit et subscripsit. Auctores rei primi ruerunt ad episcopum, nempe Galliuff et Zlatarich de facti indignitate lamentantes. Sciverunt enim, primae illum esse informationis, hinc esto promotus ipse rei fabros episcopo diceret, is credere noluit, respondens: Quid ipse scit diabolum in illa confusione, nec scivit, quid


1160. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 516 | Paragraph | SubSect | Section]

ipseque amovendus veniat; quam ille a canonico Galliuff sibi dictatam obligationem propria manu scripsit et subscripsit. Auctores rei primi ruerunt ad episcopum, nempe Galliuff et Zlatarich de facti indignitate lamentantes. Sciverunt enim, primae illum esse informationis, hinc esto promotus ipse rei fabros episcopo diceret, is credere noluit, respondens: Quid ipse scit diabolum in illa confusione, nec scivit, quid scripsit, nec a quo dictabatur; est haec factio Ressii, quod vicariatu eum privaverim , ― qui de re hac nec scivit, a capitulo se abstrahens ― et


1161. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 531 | Paragraph | SubSect | Section]

consilii bellici praeses, ex postremo bello Borussico memorandus. Credebatur suo consilio motus ille rusticorum Hungariae, narrabatur, reliquisse conscriptum a se opus aulae ad status rationem pertinens; et residua inter de militarium ordinatione, ad cujus rei effectum idoneum unice esse generalem Lascy Moscovitam. Quidquid de hoc sit, idem generalis Lascy die 15 Februarii mareschallus promulgatur, et biduo post consilii bellici praeses. Promotione hac offensi fuêre plurimi seniores mareschalli (Lascy enim vix 35 aetatis annum agebat) et ex augustae


1162. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 535 | Paragraph | SubSect | Section]

eidem sequestrum in comitatibus his factis, protestantibus ab utrinque variisque inhibitionibus nonnisi suam sibi discordiam testati sunt et confessi. Decimo octavo. Viennae non solum studium dictum camerale incoavit, quod mirandum, Piaristis magistris, sed et antiquitatum Hungaricarum et rei diplomaticae mense Junio, quod ter quavis hebdomada praelegit dominus Adamus Franciscus Kollar, suae Majestatis consiliarius, bibliothecae custos, vir ab eruditione clarus et decus Hungariae. Hoc etiam anno isthic baro Franciscus Koller ex resignatum personalis officium in


1163. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 611 | Paragraph | Section]

Joannes Patachich tabulae judiciariae praeses 466. Mors archiducis Isabellae 466. Mors episcopi Segniensis 466. Praesidiorum erectio 467. Congregatio regni 467. Komaroni fiscalis regius in Croatia 467. Nova familia comitis Samere in Croatia et rei hujus descriptio 467. Descriptio anni 468. Mors regis Poloniae 468. Comaromium terrae motu destructum 468.
Annus 1764. Carolus Batthyan princeps et maritus suae fratruelis 469. Motus Transylvaniae 469. Tabula


Bibliographia locorum inventorum

Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.