Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: rei

Your search found 1391 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1218-1224:


1218. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xviii | Paragraph | Section]

non facile adducor ut Horatio concedam, sine flagitio esse negligenti licebat: mihi tuo jussu, a quo singulari benevolentia et liberalitate essem provocatus, eadem interpretanti, certe non licebat. Itaque si quis defendere volet, alia me quavis potius quam ista ratione defendat. Dicat nimio ejus rei, quae mandata erat, exequendae studio plus aequo festinasse; dicat gravissimo, ac laboriosissimo instituendae juventutis muneri addictum, ac verentem, ne quid privatis studiis de opera publica detraherem, ad omnia, quemadmodum cupiebam, limanda et perpolienda non satis otii


1219. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiii | Paragraph | Section]

nomine abutentes, doceret quid esset Attice dicere, ex Graecis fecit Latinas. Extaret profecto optimae interpretandi rationis exemplar absolutissimum; atque ad illud liceret, quasi ad quandam formulam, revocare omnes quicunque eloquentium virorum scripta interpretantur. Nunc illae, nescio quo malo rei litterariae fato, vel hominum potius, a quibus eas diligentissime servari oportebat, incuria, vel periere, vel, quod sperare fas est, alicubi abditae in pulvere, atque in tenebris delitescunt. Cujus tamen jacturae incommodum sarciunt aliqua ex parte pauca illa verba, quibus idem


1220. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiv | Paragraph | Section]

quod sperare fas est, alicubi abditae in pulvere, atque in tenebris delitescunt. Cujus tamen jacturae incommodum sarciunt aliqua ex parte pauca illa verba, quibus idem ipse Tullius exponit rationem, qua est usus in iis convertendis. Quae sane verba si rite intelligantur, omnem mihi videntur hujus rei doctrinam continere. Converti , inquit, non ut interpres, sed ut orator . Quid ais, M. Tulli? convertisse te illas orationes affirmas, ut interpretem convertisse negas? quid est aliud convertere, quam interpretari? qui porro interpretantur, quo eos alio, quam


1221. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxix | Paragraph | Section]

quem versum, non inelegantem, nec similem multorum, qui apud eum occurrunt inculti et invenusti, ne forte videar improbare sine caussa, singula verba cum Homericis collata cujusmodi sint consideremus. Dic. atqui Homerus canendi verbo est usus in Iliade, quam, ut rei dignitas postulabat, exordiri voluit magnificentius: dicendi verbum ad Odysseam, poëma submissius ac pacatius, reservavit. Mihi . etiam hoc pronomen peti ex Odyssea, atque huc obtrudi non oportuit; in quo inest fortasse quaedam suavitas, granditas non inest. id sentimus ita


1222. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxx | Paragraph | Section]

magnanimi, id est, ita acturum, ut illum in ira exercenda nusquam non magnanimum esse appareat. hoc enim suscipere ac polliceri videtur, si quidem illa vox magnanimi non est supervacanea, sed necessaria, cujusmodi esse debent omnes omnino voces, quae in rei, de qua dicturi sumus, propositione adhibentur. Quod si ita se res habet, necesse est unius voculae adjectione, facta eo loco, in quo nihil adjici fas erat, totam Homeri Iliadem mirifice corrumpi: quippe quum in ea multa occurrant, quae ad magnanimitatem referri non possunt, quaeque idcirco


1223. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxii | Paragraph | Section]

potissimum furorem interpres velit intelligi? Notum est, inquit, in Iliade agi de ira. Unde notum? nempe, ut opinor, ex hoc ipso versu Homeri, quem tu, Heli, interpretaris; cui te lucem affundere, non lucem ab eo mutuari oportebat. Est enim alienum a rei natura, et prorsus ridiculum, quum interpres poëtam explicandum susceperit, mutatis partibus, non poëtam ab interprete, sed interpretem a poeta explicari. Nec vero plus ages, si ad ἔτυμον confugias, ac dicas te vocem


1224. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

meliora, quae possint homines Latinae linguae studiosi non modo ferre, sed etiam admirari. Equidem arbitrabor, me laboris mei fructum cepisse non poenitendum, si multorum studia commovero, meoque exemplo, aut heic Romae, aut uspiam terrarum, excitaro aliquem interpretem tanta facultate, quantam rei magnitudo requirit, qui efficiat id, quod ego, hac ingenii, et doctrinae tenuitate, atque his occupationibus, efficere non potuerim; qui denique Homerum exhibeat Latine loquentem non modo eodem carminis genere, quo ille usus est, verum etiam eadem vi, et eadem suavitate orationis. Hunc ego jam


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.