Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: rei

Your search found 1391 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 208-211:


208. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

gratiae, aut simultati, aut privato commodo quam justo et aequo illum tribuisse: aut potius voluisse tribuere: imprudenter enim laudantis esset dicere nunquam illum titubasse; nunquam exorbitasse, ausim tamen affirmare quandocunque placuerit, opinione non voluptate lapsum fuisse, cujus rei cum clara et constans fama sit, et adhuc recens recordatio, illorum qui vivunt; me nihil falsi dicere, nihil veri silere, nihil in gratiam facere non modo senatus, sed etiam tota civitas est testis locupletissima, quorum assidue non meminisse, ut ingrati esset animi, sic etiam civis, cum


209. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

Nam cum Senum praesertim tenacitas et avaritia sit morbus insanabilis; ita omnes supraquam oportet, aut decet invigilant et serviunt pecuniae, cuius habendae cupiditas una cum ipsa crescit, ille degeneris et abjectioris animi putavit esse, privatae rei studio a publicis rebus averti. Quare curas familiares filio commendavit ipse senatoriis muneribus acriter indulsit quod utrumque bene et commode successit: nam quo plura in filium contulit eo plura possedit; illius opera crescentibus divitiis quas omnes filius ad patris imperium tenuit,


210. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

esse diceres, neque Annales, fastus, historias quotidiano sermoni illius anteferres. Itaque in senatu nemo prudentius, nemo crebrius sententiam rogatus dixit; nemo gravius, nemo constantius. Quid dicam de corpore, cuius dotes breviter perstringam. Vires quas studio et industria rei militaris roboraverat labori subeundo pares, staturam magis proceram quam mediocrem, membra bellis accommoda firmissimas manus, sensus fere omnes integerrimos: conspicuum et venerabilem in senectute incessum: vocem bellicam et canoram, gestus omnis decoris plenissimos, cultus


211. Crijević, Ilija. In Junium Sorgium avunculum suum... [Paragraph | Section]

Ragusam opulentam, magnificam legibus armatam moribus decoratam, religionis domicilium, pacis nutricem, quietis matrem optimarum artium segetem et seminarium; alienis tutam, hospitibus amicam, bonis asylum, calamitosis perfugium, malis tamen perniciem; neque enim cum opus est rei militaris ignara, mare proximum tutata est. Nam ut navigantibus tutum praestaret accessum tot pyratas saepius captos suspensosque suae temeritatis poenas luere coegit infensa latronibus et pacatissima. Caeterum omissa patria, veniamus ad familiam cuius sucurculus ut major


Bibliographia locorum inventorum

Crijević, Ilija (1463-1520) [1509], In Junium Sorgium avunculum suum funebris oratio, versio electronica (), Verborum 4212, versus 35, Ed. István Hegedüs [genre: prosa - oratio; prosa - oratio funebris] [word count] [crijevisorgo1509].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.