Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: rei

Your search found 1391 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 266-280:


266. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 432 | Paragraph | SubSect | Section]

de quo Mattheus et Marcus pariter scribunt. Et hi quidem unguenti dispendium quosdam ex discipulis indigne tulisse aiunt. Ioannes autem in solum Iudam id reiecit. Et fortasse alii discipuli a Iuda persuasi bono erga pauperes animo hoc egerunt, sed ipse Iudas malo, ut rei docuit euentus. Maria ergo, cum se peccatricem agnosceret, tunc lachrymis lauit pedes Domini et capillis extersit et unguento perunxit et ore est exosculata. Deinde impetrata uenia ueluti referendę gratię loco unxisse tantum pedes dicitur et capillis tersisse; ex hac


267. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 456 | Paragraph | SubSect | Section]

secuti sunt Simon Petrus et alius discipulus, pontifici notus. Sequebatur Petrus Dominum pietate erga ipsum commotus, a longe tamen timore prępeditus.* Vrgebat amor, obstabat timor; quid ageret, nesciebat. Nihilominus sequebatur, et quiescere non poterat, donec rei finem uideret. Et quidem, quia timebat, negauit, sed quia sequebatur, poenitentiam egit ac ueniam meruit. Foris substitit, illo alio discipulo atrium ingresso, quo iubente et ipse introductus atque ab ancilla hostiaria rogatus, an et ipse esset discipulus hominis illius,


268. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 467 | Paragraph | SubSect | Section]

milites conduceret. Vnde etiam ipsi non fuit opus, ut se suspicione ista purgaret. Iccirco nihil aliud respondit nisi: Tu dicis. Quo uerbo ueluti superuacaneo neque obiectum diluit crimen neque confessus est. Manifestum igitur fuit tam ex parte iudicis quam ex parte rei nihil ueritati consentaneum dixisse accusatores, sed omnes eorum delationes ex inuidentię liuorisque malignitate proficisci. Quamobrem Pilatus ad Iudeos conuersus: Nihil inuenio causę — inquit — in hoc homine. At illi inualescebant


269. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 473 | Paragraph | SubSect | Section]

in pauperum usum distribuerimus, plus est uitam impendere quam opes erogare. Si uitam impenderimus, non est tanti seruorum uita, quanti uita Domini. Mors tua nobis profuit ad uitam. Mors autem nostra, si pro tui nominis gloria est suscepta, nihil tibi confert, qui nullius rei indiges, sed nos tecum coniungit, dum pro inęstimabili** tuo beneficio, non quantum debemus, sed quantum possumus, persoluere nitimur. At quoniam ne id quidem, quod possumus, efficere satis curamus, quid aliud restat nisi fateri nos esse ingratos, et non solum ingratos bonum


270. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 482 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum, et Messiam in Lege promissum agnoscere non poterant. Porro milites trahentes uinctum Dominum ad supplicium, uenerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Caluarię locus. Golgotha Hebraicum est, Latine Caluaria dicitur. Locus erat extra urbem, ubi rei plectebantur. Quo postquam est peruentum, dabant ei (ut Mattheus ait) uinum bibere cum fele mixtum. Marcus dicit: uinum myrrhatum. Fel et myrrha res gustu amarissimę sunt. Et cum utrunque Euangelistę commemorent, credimus utrunque mixtum fuisse uino


271. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 491 | Paragraph | SubSect | Section]

monstrare uoluit, quanta diligentia nobis obseruandum sit pręceptum* illud: Honora patrem tuum et matrem tuam. Hos in necessitate ne tunc quidem deserendos esse, cum ipsi necessitate affligimur, suo exemplo nobis ostendit. Quam igitur grauiter delinquunt, qui, cum rei domesticę commodis satis abundent, parentum tamen inopiam sua copia adiuuare negligunt et in illos se inhumaniter gerunt, a quibus se genitos et educatos fuisse non ignorant. A sexta autem hora (ut alii Euangelistę tradunt) tenebrę factę sunt


272. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 525 | Paragraph | SubSect | Section]

aqua, ut ea suas filiorumque manus ac pedes abluerent. Per baptismi enim gratiam Ecclesię patet ingressus et ad altare, qui Christus est, peruenitur. In Numeris aqua cinere uaccę **corr. ex uacce ruffę aspersa mundos efficiebat illos, quos ex tactu rei immundę inquinari contigisset. Ita et nos, qui in Adam ex tactu uetitę arboris peccauimus, in Christo baptizati a peccato purgamur. Tunc quoque baptismi sacramentum pręparabat Dominus, cum in Esaia diceret: Lauamini, mundi estote! Idque rursum mundandis


273. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 553 | Paragraph | SubSect | Section]

aut ut Aegyptii in abyssum mersi pereant. Satis de fidelium martyrio. Reliqua consyderemus. In Euangelio ex quinque panibus et duobus pisciculis quinque milia hominum satiauit Dominus et iterum septem panibus quatuor milia uirorum pręter pueros ac mulieres. Huiusce rei in Veteri Testamento figuram apparere uoluit. Concessit enim Heliseo prophetę, ut uiginti panibus ordeaceis centum uiri saturarentur. Aliquid etiam cibi superfuit, ut indicio esset illud, quod exhauserant, satis fuisse. Post hęc Iesus Petro confitenti, quod ipse


274. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 559 | Paragraph | SubSect | Section]

indicio, ut susciperent, inclinarentur nec magnitudine miraculorum nec postea, ut in eum, quem crucifixerant, crederent, prędicatione monitisque apostolorum. Hodie quoque plurimi sunt, qui omnia extrema pati malunt quam Christum confiteri, ne iniustę cędis patres eorum rei fuisse uideantur. Dum autem crimen fateri uitant et ad Christum conuerti negligunt, in ęternę perditionis baratrum pręcipites ruunt. Nos his relictis, qui semetipsos reliquerunt, de Domini nostri Ecclesia, extra quam nemo saluatur, adhuc aliquid dicere pergamus.


275. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 567 | Paragraph | SubSect | Section]

Circumueniamus iustum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris. Et post pauca: Contumelia — inquiunt — et tormento interrogemus eum... morte turpissima condemnemus eum. Figura quoque huiusce rei* fuerunt filii Leui aduersus Moysen arroganter insurgentes cum aliis ducentisquinquaginta uiris, qui — ut ait Scriptura — proceres synagogę erant. Volebant enim et *corr. ex re i psi uti sacerdotio. Sed Domino ulciscente alii terrę


276. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 574 | Paragraph | SubSect | Section]

Communio Post hęc Iesus domum cuiusdam ingressus Pascha cum discipulis celebrat. Tunc panem et uinum benedicens obtulit discipulis hortatusque est eos, ut sub panis uinique specie corpus ipsius et sanguinem comederent ac biberent. Cuius quidem rei multis ante seculis factum fuerat signum in Melchisedech sacerdotis earundem rerum sacrificio. Offerens enim panem et uinum, Abrahę tunc aduersariorum uictori benedixit, ut in Genesi est scriptum. Abraham autem dedit ei decimas omnium. Ex quo significatum uidetur Christi


277. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 592 | Paragraph | SubSect | Section]

meam. Et rursum: Tanquam prodigium factus sum multis. Et in alio loco: Viderunt me, et mouerunt capita sua. Et in Hieremia: Factus sum in derisum — inquit — tota die, omnes subsannant me. Huisce rei typus fuit Noe, quando inebriatus uineę, quam ipse plantauerat, uino a filio Cham irrisus est; Moyses quoque, cum illum insultassent filii Leui uolentes et ipsi fungi sacerdotio; Dauid etiam ante arcam Domini, dum illam in urbem reduceret, exultans ac tripudians et uxoris


278. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 641 | Paragraph | SubSect | Section]

gerebant. Sed quare aiunt mulieres terruerunt nos, cum terror de malo, non de bono fiat? Illę autem resurrectionem nunciabant, quę ipsis gaudio esse debuit, non terrori. Cum ergo aiunt terruerunt nos, non se timuisse innuunt, sed tantę rei miraculo stupuisse. Fit enim, ut, cum noua et mira quędam narrantur, quasi metu perculsi attonito ore auscultemus. Admirationem autem terrori similem faciebat apertum monumentum, corpus non inuentum, uisio angelorum dicentium illum uiuere, testimonium quoque eorum duorum, qui


279. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 659 | Paragraph | SubSect | Section]

statum, in Petro uitę perfectionem. Nauigio ueniunt ad Christum, qui nullo religionis uoto astricti pie uiuunt, et licet curent secularia, agricolentur, *corr. ex et nauigent, negocientur aut artis alicuius opera exerceant, diuinę tamen rei studium non deserunt curęque est illis adire oratoria, preces offerre, prędicationes audire, elemosinas facere, proximos diligere, neminem odisse, nulli nocere, in omnibus Deo obedire. Hi ergo cum nauigio simul ad littus perueniunt salutis. Maius est tamen eorum meritum,


280. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 659 | Paragraph | SubSect | Section]

est illis adire oratoria, preces offerre, prędicationes audire, elemosinas facere, proximos diligere, neminem odisse, nulli nocere, in omnibus Deo obedire. Hi ergo cum nauigio simul ad littus perueniunt salutis. Maius est tamen eorum meritum, qui eiusmodi nauigio relicto et omni rei familiaris abiecta cura uoto se obligant perfectę religionis et ultroneę sese subdunt seruituti, ut semper prępositorum suorum imperata faciant, castitatem paupertatemque obseruent, in communi uiuant habeantque proprium nihil. Succingunt itaque tunicam cum Petro, ut in uia


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.