Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ego

Your search found 5030 occurrences

More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1431-1436:


1431. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ut tu censes, ęstimanda. POETA: Serione an ioco istud abs te audio? THEOLOGVS: Scies postea. Interim his, quę dixisti, addas oro et illa, quę restant. Nam ubi cuncta herois huius gesta recitaueris, quid de ipsis ego sentiam, disces. Coeptum ergo sermonem prosequere! POETA: Prosequar certe, et eo quidem lubentius, quod sciam te non nisi de omnibus recte sensurum. Quando quidem illam profiteris doctrinam, quę de rebus pertractat diuinis et cęlestis arcani abdita


1432. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ueritati nullo modo contradicere. THEOLOGVS: Gaudeo certe et exulto, quod ita habeas in animo tuo constitutum. Sic enim spero tibi facile persuasum iri, quod proposui. POETA: Age iam quod uis dicere incipe! Ego quidem et dicta excipere paratus sum et tibi interroganti ingenue respondere nihilque, quod nosse potero, dissimulare. THEOLOGVS: Decet sane ita paratum esse eum, qui uera cupit discere. Primum quęro abs te, Dei an hominum


1433. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

dicitur et asini maxilla unus mille occidisse uires et alia, quę de illo sacra indicat historia. Dic, quęso, ubi nunc aliquem inuenies tanta uirium firmitate, tanta animi magnitudine pręditum, ut uel Herculi uel Sansoni ipsi comparandus sit? THEOLOGVS: Ego sane tibi non dico prisci, sed pręsentis ęui uiros ostendam, si audiendi patientiam mihi pręstiteris, fortiores, pręstantiores, clariores, laudabiliores his quos commemoras, nedum pares. POETA: Gestio id quidem audire. Incipe iam! Attentum habebis


1434. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

sed Deum grauiter offendisse. Non ergo beatus, sed miser et infelix est reputandus. Restat nunc, ut illis de rebus disseramus, quas eum sua sponte ac libere gessisse tradunt, nisi tibi mora molesta est, iter coeptum prosequi parato. POETA: Quin immo, ita ego sermone isto tuo delector, ut hinc recedere nesciam, nisi et cętera pari ratione expedieris. Nam Herculem, quem omnes poetę laudibus in cęlum ferunt, a Christianis uinci per te edoctus negare omnino nequeo. Et iam certus sum non corporis uiribus ueram solidamque laudem quęrendam esse,


1435. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

amat et in suo supra cęlos regno collocat. Hoc tibi notum esse uolui, ut theologos nostros potius quam poetas tuos in dignoscenda rerum ueritate sequaris et Ecclesię sanctę pręceptis institutionibusque adhęrendo fabellarum contemnas uanitatem. POETA: Ego sane, si monitis tuis saluberrimisque consiliis non acquiescam, in tenebris me, ut hactenus, cęcutire putem. Denique breuiter, quod sentio, dicam. Tu certe, tu illo deuicto, qui horrenda monstra, qui uastos Gygantes, qui immanes tyrannos uicerat, triumphum hodie egisti pręstantissimum


1436. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Nolo mihi uictorię huius laudem tribuas. Veritatem tuentibus Deus ipse uires suppeditat, quibus nixi uincant. Illi uni gratię agendę sunt, quod uicerimus. Sed tempus est iam sole ad occasum prone cęloque aduesperascente coeptum iter repetere. Tu, quorsum uis, abi atque uale. Ego quoque uiam ingrediar, quam intermiseram. POETA: At priusquam discedamus, unum hoc superest, quod dicam: Gratias tibi ago habeoque maximas. Vtinam quandoque et referre queam, qui me et erroris uacuum et sententię uerioris compotem reddidisti. Atque


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.